QUÆSTIO LVII.
De opere quarte diei, et quæritur de ornatu.
Deinde transeundum est ad ea quae dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria.
Ibi quærenda sunt in communi duo : ibi enim primo incipit agere de ornatu : et ideo primo quærendum est'in communi, In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et dispositionis ?
Secundo, De ornatu singulorum corporum simplicium, scilicet cœli, aeris, aquæ, et terræ.
Et quia ex ornatu constituitur pulchritudo universi, fit in fine quaestio de pulchritudine universi.
MEMBRUM I.
In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et dispositionis 1 ?
PRIMO ergo quæritur, In quo consistat ornatus ?
Et videtur, quod nullum operum sex dierum consistat in ornatu.
- Opera enim sex dierum pertinent ad esse principiorum naturalium quibus
natura possit propagari, sicut patet enumeranti per singula : ornatus pertinet ad bene esse : ergo videtur, quod ornatus non sit de operibus sæx dierum.
Adhuc, Ornatus fit de aliquo pulchro et pretioso, quod alterius naturae est quam id quod ornatur per ipsum : sol, luna, stella non sunt alterius naturae quam cœlum quod ornatur per ipsa, ut probat Aristoteles in II de Cœlo el Mundo : ergo videtur, quod sol, luna, et stella non pertinent ad ornatum cœli.
Similis objectio est de piscibus, volatilibus, et animalibus : illa enim materialiter sunt de natura aeris, aquæ, et terrae : ergo non pertinent ad ornatum eorum : non enim idem ornatur per idem.
Adhuc, Videtur quod opus ornatus sit opus distinctionis : quia super illud Genesis, t, 3 : Fiat lux, dicit Strabus : « Pulchre ornamentum mundi a luce inchoat, sine qua omnia caetera opera indecora et invisibilia remanerent. » Et constat, quod cum dicitur : Fiat lux, incipit opus dispositionis, ut patet in præhabitis : ergo videtur, quod opus dispositionis et opus ornatus sint idem.
Adhuc, Augustinus super Genesim, II, 1, super illud : Requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat. « Quievit, id est, ab omni opere cessavit : quia nihil novum postea fecit quod non
<--- Page Split --->
ante in specie vel in materia fecerit. » Si hoc est verum : tunc videtur, quod opus ornatus nihil aliud sit nisi determinatio principiorum ad species, quibus speciebus ipsa principia naturae efficiantur agentia et patientia ad producendum id quod propagatur in natura in determinatas species.
- Quod si concedatur : tunc videbitur, quod produclio plantarum et herbarum pertineat ad ornatum. In illis enim ad determinatas species ad pulchritudinem mundi pertinentes movent principia naturae. Cujus contrarium ante habitum est : et expresse dicit Glossa Augustini super Genesim sic dicens, quod « planta pertinent ad dispositionem, eo quod radicitus terra sint affixa. »
fectum est : et ille pertinet ad bene esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui determinat pulchritudinem forma e jus quod ante indeterminatum et confusum erat. Et hic pertinet ad esse, et est in operibus sex dierum. Et hoc est idem quod alii dicunt, quod est ornatus cujus finis est id quod ornatur : et hic pertinet ad esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui finis est ejus quod ornatur : et sic forma in natura finis et ornatus est materia : et ultima forma qua est anima, ultimus finis et ultimus ornatus est : et hic ornatus pertinet ad esse et perfectionem naturae.
Ad aliud dicendum, quod ille ornatus qui est de esse, est de natura ejus quod ornatur et educitur ex illo per generationem sicut actus de potentia : sed ille qui est de bene esse et accidentalis, alterius naturae est, quam id quod ornatur per ipsum.
Solutio. Dicendum, quod opus ornatus ab opere dispositionis et creationis differt. Quia opus creationis principia naturae ex quibus fit propagatio ex nihilo, facit esse secundum substantiam. Opus autem dispositionis disponit ea in contrarias formas, et in contraria loca, quibus contrariis agant et patiantur et transmutent materiam propagandorum. Sed quia nec per substantiam, nec per dispositionem contrariorum possunt agere determinatas species quibus simile ex simili producitur, ut homo ex homine, leo ex leone, et sic de aliis : ideo exigitur tertio loco opus ornatus, in quo determinatur principium naturae ad determinatam speciem, ut juxta genus suum et speciem simile sibi producat, in quo, ut dicit Boetius, sagax natura salvetur. Ad hoc enim potentiam non habet in substantia principii, quae facta est per creationem, nec in formis contrariorum qua distributa sunt principiis per distinctionem : et ideo oportuit, quod per ornatus acciperet determinatam speciem qua virtutem acciperet similia ex similibus propagandi.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est ornatus. Est enim ornatus pertinens ad venustatem ejus quod jam per-
Per idem patet solutio ad id quod objicitur de piscibus, avibus, et animalibus.
Ad aliud dicendum, quod Strabus accipit ornatum in communi valde significatione nominis, secundum quod omne id quod aliquo modo venustat rem, sive sit intrinsecum rei, sive extrinsecum, dicitur ornatus. Et sic verum est, quod lux est de ornatu rerum, licet simpliciter sit pertinens ad dispositionem rerum. Ornatus autem qui dicitur esse unum opus sex dierum, est pertinens ad esse et speciem formae, sicut dictum est.
Sequens concedendum est sicut proponitur : quia hoc concludit quod dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod planta pertinent ad dispositionem, et non ad ornatum, nisi ornatus sumatur valde in communi pro omni eo quod venustat quocumque modo.
Quare autem pertineant ad dispositinem, sufficienter de opere tertiae diei dictum est.
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
De ornatu singulorum corporum simplicium, scilicet coeli, aeris, aquo, et terræ.
SECUNDO, Quæritur de ornatu singulorum corporum, scilicet aeris, aquæ, coeli, et terræ.
Et primo quæritur de ornatu coeli, de quo dicit Augustinus in Glossa ibidem, quod « quia cœlum ante alia factum est, et speciosius est aliis elementis, ideo ante alia ornatur quarto die. »
Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. XV, cap. Quia ergo cœlum cæteris elementis speciem præstat, ideo ante alia ornatur. Dicit enim Augustinus, quod « quia visibili mundo duo dies sunt attributi, suprema scilicet, et infima parti mundi : in quorum uno divisa est lux a tenebris, in alio firmamentum positum in medio aquarum : ideo infima parti mundi visibilibus et mobilibus mundi partibus qua intra mundum creantur, tres reliqui sunt deputandi : ut sic sexta die homo propter quem mundus factus est, in mundum inducatur. »
Quæritur ergo primo de hoc quod dicit : Fiant luminaria in firmamento coeli1.
Et quæritur, Quare dicantur luminaria, et non stella?
Luminaria enim communia sunt ad cœlestia et terrena : ornatus autem coeli per propria debet exprimi : et sic magis proprie deberet dici : Fiant stella, quam fiant luminaria.
Adhuc, Quare non dicit lumina, sed luminaria ? Hoc enim magis ornate exprimeret : quia lumen propria virtute
luminat : luminare autem virtute aliena : luminare enim vas luminis est, quod non luminat nisi virtute luminis quod est in ipso. Unde cum ornatus coeli propria virtute luminat, potius deberet dici lumina, quam luminaria.
- Quæritur etiam ulterius de hoc quod dicit : Et dividant diem ac noctem 2. Non enim possunt dividere diem et noctem nisi moveantur in locis suis. Quod autem movetur in loco suo, animal est, ut dicunt Philosophi. Et ideo ibidem, quærit Augustinus in Glossa sic dicens : « Solet quæri, Utrum hæc luminaria corpora sola sint, an habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur ? » Et hanc quæstionem non absolvit, sed subinfert. Sedde tam obscura re nihil temere definiendum est.
Utrum autem stella moveantur, disputat Aristoteles in II de Cælo et Mundo, talem faciens divisionem. Si stella moventur, aut moventur et orbes similiter cum eis : aut moventur orbibus stantibus : aut moventur motu orbium, et non motu proprio. Si moventur ambo, scilicet stella et orbis circulariter et a natura : aut hoc est a natura, aut a casu, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo qui est de loco ad locum. Si moventur ambo, stella scilicet et orbis, et circulariter scilicet et a natura.
CONTRA : Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius, et minus tardius. Et hoc probatur in elementis : magnus enim ignis velocius ascendit, quam parvus : et major terra velocius descendit, quam parva : et superior circulus velocius revolvitur, quam inferior. Cum ergo circulus major sit, quam stella qua est in ipso : velocius revolvitur circulus, quam stella. Et ex hoc se-
<--- Page Split --->
quuntur duo inconvenientia. Unum est, quod revoluto circulo de puncto ad puncium, stella adhuc non est revoluta : quod est inconveniens : quia dicit Alfraganus, quod « cælum non cognoscimus nisi per stellas, nec revolutio circulorum significatur nobis, nisi per revolutionem stellarum. » Unde stella non revoluta, non potest sciri circulus esse revolutus. Aliud inconveniens, quod secundum hoc stella scindet orbem : stella enim tardius mota et circulus citius, necesse est quod circulus circa stellam scindatur et separetur a stella : et hoc inconveniens Philosophus reputat.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter : sed circulus movetur natura, et stella a casu, aut e converso, aut ambo casu. Contra : Dicit Aristoteles, quod casualia in paucis sunt et parum durant : motus autem iste stellarum in omnibus stellis ponitur et perpetuo durans : ergo videtur, quod nullo dictorum modorum casu moventur.
Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod in cœelestibus nihil fit casu et fortuna.
Si dicatur, quod stelle moventur stantibus orbibus, sicut quidam dixerunt mathematici, sequitur idem inconveniens, scilicet quod scindantur circuli : quia dum stella transit per circulum, oportet quod scindat eum : et quod pars una circuli distet ab alia parte : quia aliter sequeretur, quod duo corpora essent in eodem loco : quod nullo modo esse potest : quia sequeretur, quod duo corpora essent unum et idem corpus. Sequeretur etiam, quod minus corpus et simplex moveretur velocius, et majus ejusdem nature vel quiesceret vel moveretur tardius : quod est contra rationem. Ex his omnibus relinquitur tertium membrum, scilicet quod moventur motu orbium suorum, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si propter hæc omnia dicantur, quod non moventur circulariter, sed moventur motur tropico aut conversivo : aut
hoc erit ita, quod conversio illa est ab æquinocliali secundum obliquitatem circuli signorum : aut ita, quod moventur in Orientem. et revertuntur in Occidentem motu conversionis. Si primo modo : tunc stelle in firmamento fixæ non semper æque distant a visibus nostris : sed aliquando erunt plus ad Aquilonem, et aliquando plus ad Meridiem : et hoc est contra visum. Si secundò modo : tunc puncto semicirculi in quo fit conversio ut duobus uteretur uno : et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si propter hoc dicatur, quod stelle moventur motu involutionis sive titubationis, ita quod in eodem loco manentes vertunt et revertunt se de superficie in superficiem, sicut dixerunt quidam mathematici, quia hoc esset causa scintillationis, et causa quod ita videtur moveri sol tempore eclipsis ac si vacillet de superficie in superficiem. Contra : Quia secundum hoc aliquando videremus unam superficiem solis, et aliquando aliam : quod in nulla observatione ab aliquo Philosopho umquam dictum fuit.
Adhuc, A Philosophis non ponuntur nisi due causæ scintillationis. Una a mathematicis, quam tangit Aristoteles in II Posteriorum, scilicet si sunt prope, non scintillant. Et ideo dicit, quod planetæ non scintillant, sed stelle fixæ : et causa ponitur, quia propter longinquitatem lumen ad visum delatum tremit : et sic forma quæ est in ipso, tremere videtur et scintillare. Alia causa est, si oritur planeta in vapore, sicut dicit Ptolemeæus in distinctione 6 Almagesti, quod Jupiter ortus in mane, propter vapores in quibus oriebatur, visus est scintillare. Et hoc non omnibus stellis contingit, nec semper, sed aliquando aliquibus tantum. Ergo non videntur moveri in locis suis motu titubationis.
Solutio. Prænotandum est quod dicit Aristoteles in II de Causis proprietatum elementorum et planetarum, scilicet quod orbis est elementum sphæricum, quando
<--- Page Split --->
discernimus inter ipsum, et ignem, et aerem, et aquam, et terram. Si autem consideremus ipsum in se : tunc in eo sunt tria elementa, hoc est, tres substantiae : quia substantia stellarum et luna est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantiasolis et stellarum et luna. Sol enim illustrat et non illustratur, stella illustrantur et non illustrant, luna illustratur et illustrat : orbis illustratur quidem, sed non recipitlumen calcatum in partibus sicut stella, sed diffusum in perspicuo aere.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod luminaria magis vocantur, quam lumina vel stella : quia sunt vasa luminis, et spissitudine partium intra se continent lumen et diffundunt ipsum circulariter ubique. Et hoc non dicit lumen : lumen enim, ut dicit Avicenna, est qualitas lucentis corporis diffusa in perspicuo, vel superficie terminati corporis : stella autem non dicit hoc, sed dicitur a stando, quia non mutat situm imaginis in qua posita est. Unde quia nec secundum nomen luminis, nec secundum nomen stella pertinent ad ornatum, sed secundum nomen luminaris : ideo dixit : Fiant luminaria, et non dixit : Fiant lumina, vel fiant stella.
Ad ALIUD dicendum, quod licet lumen propria virtute illuminet primo, et luminare secundo, tamen quia lumen non dicit tentionem luminis, sed luminare, et ornatus cœeli lumen retentum est continue, melius vocatur luminare, quam lumen.
Ad ALIUD dicendum, quod stella animalia non sunt, nec moventur ab anima, sed a virtute jussu Dei facta in ipsis, qua movet eas in locis suis, sicut animalia moventur ab anima : non tamen motu processivo, quia si hunc haberent, ut dicit Aristoteles, natura dedisset eis instrumenta talis motus, sicut pedes et alas, quod falsum est. Sed moventur a natura propria motu circulari orbium suorum sicut pars in toto.
DISPUTATIONES autem q u æ s u n t super divisionem Aristotelis i n I I d e C æ l o e t Mundo , procedunt sicutinductæ s u n t , e t veritatem concludunt . Etideo e x o m n i - busillis relinquiturquod dictum e s t , s c i - licet q u o d natura moventur orbium s u o - r u m , e t q u o d i l l a natura e s t virtus motiva jussu divino facta i n corpore c æ l i e t partibus e j u s . E t d e h o c i n quæstione , Utrum cælum moveatur , velnon , i n p r æ - habitis salis dictum e s t 1 .