QUÆSTIO LV.

Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus : Vidi Deus quod esset bonum 1 ?

Deinde ratione ejus quod dicit Magisier in libro II Sententiarum, dist. XIV, cap. Post hoc quæri solet. Quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus : Vidit Deus quod esset bonum ?

Ratione cujus quæritur de verbis quibus usus est in opere distinctionis. In opere creationis non dixit : Fiant cælum et terra : sed, In principio creavit Deus cælum et terram 2. In opere distinctionis statim dixit : Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona 3. Sed in distinctione firmamenti dixit : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus

firmamentum 5 : et non addidit : Vidit Deus firmamentum, quod esset bonum.

Ad quod respondet Augustinus in libro 1 super Genesim ad litteram, quod cum dicitur. Fiat, verbum determinat dispositionem faciendi. Cum dicitur, Fecit, determinat illustrationem faciendi in Angelorum notitia. Cum dicitur, Factum est, determinat perfectionem facti in propria natura.

Secundum alios Sanctos qui aliter exponunt opera sex dierum, cum dicitur, Fiat, significatur voluntas artificis facientis de faciendo. Cum dicitur, Fecit, signi-

<--- Page Split --->

ficatur processus actus ab artifice in id quod facit. Psal. xcix, 3: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Cum dicitur, Factum est, significatur perfectio facti in seipso. In opere creationis utitur verbo creationis : quia in illo corpora simpliciter producuntur ex nihilo. In opere distinctionis utitur hoc verbo, fiat, et fecit : quia illud non fit ex nihilo, sed est determinatio proprie ad formam et ad locum : quod ex parte operis est proprie fieri, et ex parte artificis proprie est facere.

Et quod dicit, Vidi Deus : dicit Augustinus, quod non est ita intelligendum, quod ante non viderit, quia quodlibet vidit ab aeterno in seipso : sed secundum quod dicitur, quod nuntius amoris est oculus, et multiplicatur adspectus, ideo dicitur : Vidi Deus lucem quod esset bona : et quod ante viderat in se faciendum, hoc approbavit factum, ut dicit Augustinus : et lumen bonitatis suae immisit ut maneret in esse. De quo dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiae : « Esse est quod ordinem retinet servatque naturam. » Et propter hoc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « In idem determinat bonum et lumen 1 . »

Et dixit, quod lumen de quo in principio dixit Deus : Fiat lux, fuit bonitas sua quam effudit super creaturam.

In opere secundae diei non dicitur : Vidit Deus quod esset bonum, nec benedixit operi secundae diei. De quo Magister in libro II Sententiarum, dist. XIV, cap. Solet etiam queri. Et Beda in Glossa reddunt rationem mysticam, non naturalem : dicentes, quod in hoc sacramentum aliquod commendatur, quod Deo scilicet tantum placet indivisibilitas unitatis in ecclesia, ut scilicet, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, quod operi secundae diei, eo quod binarius primus numerus est qui ab unitate recedit, benedicere noluit. Potest etiam dicit litteraliter, quod ideo non benedixit, quod opus secundae diei distinctio est supremi ab infimo, medii a supremo : et remanebat adhuc imperfectum opus distinctionis, eo quod exigebatur infirmorum distinctio ab invicem, quae facta est die tertia. Secundae ergo diei imperfecto opere non benedixit, sed diei tertiae jam toto opere perfecto benedictionem dedit.