QUÆSTIO LIV.

De numero cœlorum

Deinde ratione ejus quod dicitur in Psalmo cxLII, 6 : Laudate eum, scilicet Deum, cœli cœlorum : quaerendum est de numero cœlorum.

Et jam quidem satis habitum est de numero quem ponit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 2. Sic enim decem sunt cœli, scilicet empyreum, aqueum, stellarum, Saturni, Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae : de quibus jam satis habitum est. Et est dictum quare aliquod istorum est totum luminosum, aliquod totum perspicuum, aliquod stellatum multis stellis, et alii septem quodlibet non habet nisi unam : horum enim omnium causæ jam in præhabitis dictæ sunt.

Sed quaerendum est de eo quod dicitur, Deuter. x, 14 : En Domini Dei tui cœlum est, et cœlum cœli, et terra, et omnia qua in ea sunt. Ubi dicit Rabanus in Glossa : « Quidam enim dicunt tres esse cœlos, scilicet aereum, æthereum, et siderum : nonnulli septem, primum aereum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum Angelorum.

Et quaeritur, Penes quid sumatur ista divisio ?

Solutio, Solutio. Dicendum secundum Rabanum quod ad esse cœli duo exiguntur,

scilicet quod ubique circulariter aliquod corporum simplicium contineat, et quod sit perspicuum, receptivum luminis, et dativum : et ideo quia duo elementa inferiora, aqua scilicet et terra, non continent aliquod simplicium corporum : nec sunt luminis receptiva nec dativa. Ideo secundum Rabanum, nec est cœlum elementi aquæ, nec cœlum terræ. Sed erunt tot cœli, quot modis contingit multiplicari perspicuum continens circulariter. Perspicuum autem tale aut est recepivum luminis, aut dativum : aut motum, aut non motum : et aut uniforme in lumine, aut non uniforme. Si est dativum luminis uniforme non motum : tunc est empyreum. Si autem est dativum luminis uniforme motum : tum est crystallinum sive aqueum. Si vero est dativum luminis non uniforme et motum : tunc est firmamentum. Et hi tres cœli sunt in quinta essentia. Quarta vero combinatio esse non potest, scilicet non uniforme non motum : quia in antehabitis probatum est, quod omne non uniforme movetur. Si autem est non dativum luminis, sed receptivum : aut recipit illud separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter : aut secundum circulum superioris superficiei quæ est in forma convexi, aut secundum circulum interioris superficiei. Si secundum circulum superioris superficiei quæ est in forma convexi :

<--- Page Split --->

tunc est igneum. Ignis enim est corpus inseparabiliter recipiens lumen : eo quod dicit Aristoteles in Topics, quod ignis in propria natura lux est. Et sicut dicit Avicenna, « Ignis secundum superficiem exteriorem sive superiorem ubique tangit cameram coeli Lunæ. » Si autem secundum superficiem interiorem quæ est in forma coacavi : tunc est illud quod dicitur olympium, ab δλόν quod est totum, et Græco λίμνo; quod est lucidum, compositum, a quo etiam Latine derivatur limpidum, quod clarum dicimus. Si autem est receptivum luminis separabiliter: tunc est aereum. Aer enim ex præsentia luminis illuminatur, et ex absentia ejus-

dem obtenebratur. Dico hic tamen secundum Rabanum, quod illud dividitur in duo : quia si accipitur aer in regione inferiori : tunc vocatur proprie aereum. Unde, Matth. xiii, 4 : Venerunt volucres coeli, et comederunt ea. Et, Daniel. iii, 80 : Benedicite, omnes volucis coeli, Domino Si autem accipitur secundum regionem superiorem, inflammabilem scilicet ex motu astrorum et vicinitate ignis : tunc Rabanus vocat æthereum : quia sicut dicit Aristoteles in primo libro Meteororum, « Antiqui omne corpus simplex inflammans inflammabile vocaverunt æthera. »