QUÆSTIO LIII.
De firmamento.
Deinde ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinctio XIV :
Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum, de firmamento quaeritur, de quo Ma-
<--- Page Split --->
gister tria considerat, scilicet primo cujus naturae sit?
Secundo, Cujus figurae sit?
Et tertio, Utrum stet vel moveatur?
MEMBRUM I.
De natura firmamenti.
Circa primum considerantur duo, scilicet quid dicatur firmamentum, et de qua materia sit?
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS I.
Quid dicitur firmamentum 1 ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Dicit Beda super Genesim et inducitur ibidem a Magistro, quod cum dicitur : Fiat firmamentum in medio aquarum, illius cœli describitur creatio in quo fixa sunt sidera. Et hoc videtur falsum : sidera enim non sunt fixa nisi in octava sphæra. Et in Genesi, 1, 6, dicitur, quod Deus duo magna luminaria fecit, solem et lunam et stellas, et posuit eas in firmamento cœli. Constat autem, quod solem et lunam non posuit in octava sphæra in qua sunt stella multæ, sed in inferioribus cœlis, solem in suo cœlo, et lunam in suo cœlo. Ergo firmamentum non dicitur tantum cœlum stellarum, sed inferiores cœli septem planetarum.
Adhuc, Ibidem sic dicitur : Dixit
autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem 2. Et ex hoc concluditur idem, quod luminaria non sunt facta in cœlo stellato tantum, sed in cœlis inferioribus. Ergo cœli inferiores dicuntur firmamentum, et non tantum sphæra octava in qua sunt stella.
Si dicitur, quod firmamentum dicitur ibi non tantum sphæra octava, sed etiam septem inferiores : tunc videtur, quod omnes octo sphære similem ornatum deberent accipere. Ergo sicut in sphæra octava sunt multæ stella, ita in qualibet inferiorum deberent esse multæ. Sed nos videmus, quod in qualibet inferiorum non est nisi una. Et quæritur, Quare sit hoc ?
- Adhuc, Si octo sunt sphære, sicut visus attestatur et communiter dicitur : tunc quæritur, Utrum una sit super aliam, ita quod contingant se ab inferiori quæ est luna usque ad octavam, quæ est stellarum fixarum : vel sit unum continuum corpus in quo omnes octo sphære moveantur ? Si sit unum continuum, sicut videtur littera dicere, quæ singulariter loquitur : Fiant luminaria in firmamento : tunc sequitur, quod quando sphære moventur in illo uno continuo, quod ipsum fundamentum fundatur multis divisionibus. Et sicut dicit Philosophus in libro de Substantia orbis, quod scinditur et dividitur, corruptibile est. Et dicit Aristoteles in I de Cœlo et mundo, quod « omne corruptibile corrumpitur tempore determinato. » Sequitur ergo, quod semper ista sphæræ corrumpuntur tempore determinato : quod falsum est, et contra omnem philosophiam.
Si dicitur, quod hoc non est inconveniens, eo quod dicitur, II Petr. in, 7 : Cœli qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, etc. : eo quod in die judi-
<--- Page Split --->
ciicælimagnoignesolventur , utdicitPetrus . E t , J o b , x n i , 1 2 : Donecaltera - turcælum , nonevigilabit . E t , Apocal . x x i , 1 : Vidicælumnovum , etterramnovam . E t , I s a . l x v , 1 7 e t 1 8 : Ecceegocreocælosnovos , etterramnovam : etnoneruntinmemoriapriora , e t n o . 1 ascendentsupercor . Sedgaudebitisetexsultabitisusqueinsempiternuminhisquæegocreo . HoceritcontraomnessanctosglossantesScripturasillas , quidicunt , quodnonmutaturinsubstantia , sedinformamotusquamnunchabetadgenerationemetcorruptionem . Istaau - temobjectioconcludit , quodinsubstan - tiamutaturetcorrumpitur .
- Si autem dicitur, quod cœli isti contingunt se et distincti sunt ab invicem : tunc sequitur inconveniens quod concludit Messeallach in libro de Sphæra mota, sic : « Cum elevationes sphærarum sint inæqualis altitudinis et inæqualis motus, si inferior movetur a summa altitudine superioris : aut oportet, quod remaneat vacuum spatium inter superiorem et inferiorem : et hoc est inconveniens, quia vacuum in natura non est. » Aut oportet, quod aliud corpus ponatur esse in medio sphærarum, implens vacuum illud quod sit inspissabile et rarefactibile, et per consequens alterabile et corruptibile : et hoc est etiam inconveniens, quia hoc non posset esse nisi locus sphærarum cœlestium. Et cum locus sit salvativus locati, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, erit locus locati incorruptibilis magis quam locatum : vel si locus est corruptibilis, locatum erit magis corruptibile. Et sic sequitur, quod octo sphæra essent corruptibiles secundum substantiam, quod numquam dixit aliquis nec sanctus nec Philosophus.
Solutio. Dicendum, quod firmamentum dicitur duobus modis, scilicet a firmitate naturæ incorruptibilis secundum naturam : eo quod tota natura sua aliena est a contrariis et ab actione et passione contrariorum : propter quod etiam, ut
dicitPhilosophusinIdeCæloetMundo , nonrecipitperegrinasimpressiones : etsictotumcorpusquoddiciturquintaes - sentiaalunasupra , diciturfirmamen - t u m , etcomprehenditurindecemcælis , septemscilicetplanetarum , etcælostel - larumfixarum , etcælocrystallino , etcæloempyreo . Dicitureliamfirmamen - tumafirmitatestandietdistinguendiin - teraquassuperioresetinfiriores , u t d i - ctumest . Etsicsolumcæluminquofixasuntsidera , diciturfirmamentum . U t r o - queistorummodorumdiciturinPsalmoxxxui , 6 : VerboDominicælifirnatisunt : etspirituorisejusomnisvirtuseorum . Solautemetlunaetaliiplanetæsuntinfirmamentoprimomododicto .
Etperhocpatetsolutioadduopri - m a .
AdALIUDdicendum , quodsphæræin - ferioressecundumrationemsapientiædivinædistinctæsuntetfactæ : quiaabinferioribusnimiselongatafuitsphæræsuperior . Etfactæsuntsphæræinferio - r e s , utproptervicinitatemfortiusmo - veantinferiora . Propterquodetiamstellæineispositæfortiorumsuntvirtu - t u m , quarumradiisinnititurvirtussphæ - ræstellatæ , utinillisvirtutespropriasexerceantininferioribus . Propterquodetiamsapientesastrorumdicunt , quodinteromneslunafortiusmovet , quiapropinquiorest . Etpropterhocetiam , Jerem . v i i , 1 8 , diciturreginacæli , cuisa - crificabantidololatræetfaciebantplacen - t a s . Quiaigitursecundumdispositionemdivinamsuperiorsphæræsicutsignumnonsicutcausahabetmovereadom - niumfigurasetdistinctasformas , ideooportuitquodacciperetstellasmultasetindiversisfigurispositas . Etquiainfe - rioresmultiplicitatesillarumfigurarumetvirtuteshabebantadjuvareadunumsicvelsicfiguratumvelspecificatum : ideoquælibetearumnonaccepitnisiunum . PropterquoddicitPtolemæusinQuadripartito , etAlbumasarinIntrodu - ctoriosuo , quodsphæræstellarumfixa - rumexvirtutepropriahabetmovereter -
<--- Page Split --->
ram : propter multas figuras generabilium et corruptibilium quæ sunt in terra. Sphæra vero Saturni propter frigidum et siccum quod dominatur in ea (quorum utrumque facit potentiam retentivam) habet in omni generabili et corruptibili movere ad consistentiam et retentionem speciei et figura. Sphæra vero Jovis propter calidum et humidum, quod dominatur in ea sicut in signo, ex ordine sapientia divina omnia disponentis, habet movere calidum et humidum : quæ sunt principia generationis in omni complexionato. Sphæra vero Martis propter calidum et siccum, quod est in ea sicut in signo, habet movere calidum ustivum, quod consumptivum est superfluorum impedientium generationem. Sphæra vero Solis propter lumen vivificum quod est in ea, accedens habet movere ad generationem, et recedens ad corruptionem. Sphæra vero Veneris propter frigidum et humidum temperate, quod est in ea sicut in signo, habet movere humidum complexionabile passivum : quod quasi semen generationis est et augmenti in inferioribus. Splæravero Mercurii propter multos motus qui sunt in ea, et valde difformes, habet movere humidum fluxibile et maxime aereum ad diversas figuras et formas : hoc enim necessarium est propter spiritus discurrentes in generatis inferioribus ad diversas operationes, virtutes, et potentias advehentes : quia sicut dicit Galenus et Avicenna, spiritus est vehiculum virt utis. Sphæra Luna quæ infima est, movet humidum elementale aqueum ad hoc, quod moveatur ad mixtionem generabilium et continuationem terrenorum : et sic quælibet inferiorum movet ad unum, et ideo unam sortitur stellam a providentia divina : et ad illud unum adjuvant virtutes omnium supernorum : quia regulariter verum est in omni natura, quod sicut superiora virtutibus suis informant inferiora, ita in-
feriora restringunt ad unum et determinant superiora.
Ad ALIUD dicendum, quod nihil verius Ad 4 potest dici in hac quaestione, quam id quod etiam dixerunt Philosophi, quod sphæra cœlestes non se contingunt, sed una multum exaltatur super alteram, et in medio earum est corpus spirituale, sicut aer in quo omnes moventur : et hoc spissum et rarum est, sed non raritate et inspissatione unius rationis cum inspissatione .et raritate elementorum : quia illa quæ est in elementis, actione et passione primarum qualitatum efficitur, et ideo non convenit nisi corpori transmutabili et corruptibili : illa vero quæ est in corpore cœlesti, consistit in solo situ et positione partium, scilicet propinquius et distantius. Sicut expresse videmus, ut dicit Avicenna, quod corpus solis magis calcatum et compressum est in substantia et lumine, quam alia pars orbis : et ideo sphæræ per ipsum motæ non dividunt ipsum divisione corruptionis, sed divisione situs et positionis : et ideo nullam inducunt corruptionem.
Et quod objicitur de auctoritate Petri et Apocalypsis et Isaïæ, tenendum est sicut glossant sancti, quod cœlum non transmutabitur in substantia, sed in usu officii quod habet nunc, ut scilicet moveat ad generationem et corruptionem, et moveatur secundum situm : tunc enim omnibus assumptis stabit cœlum et quiesce t a motu quem nunc habet.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
De qua materia sit firmamentum 1 ?
Deinde quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum,
4 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in II Sentetentiarum, Dist. XIV, Art. 4. Tom. XXVII hu-
<--- Page Split --->
distinct. XIV, cap. A, in fine : « Ecce ostensum est his verbis, quod cœlum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera :... et de qua materia sit, scilicet de aquis. » Et paulo post in sequenti capitulo : « Quidam vero cœlum quod excedit aeris spatia ignea naturae dicunt, asserentes super aerem purum ignem esse qui dicitur esse cœlum : de quo igne sidera et luminaria facta esse conjectant1. »
Ratione enim hujus oportet quaerere de natura materiali corporum coelestium.
Videntur enim esse aquea.
Si enim aqua dicitur esse super coelos ratione puritatis naturae quantum ad substantiam materiae, et ratione perspicacitatis quantum ad dispositionem materialem, et ratione luminis accepti quantum ad formam : cum omnia sidera superiora et coeli habeant haec tria, omnia videntur esse ex aquis. Et hoc expresse dicit Magister ex verbis Beda, sic : « Ecce ostensum est his verbis, quod cœlum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est, quod excedit aerem : et de qua materia, scilicet de aquis, et quales sint aqua qua super illud cœlum sunt, scilicet ut glacies solidatae. »
Sed contra hoc esse videtur, quia secundum hoc cœlum videtur esse unum ex elementis.
Probat enim Aristoteles in III de Generatione et Corruptione, quod combinatione primarum qualitatum quoties possibile est fiunt elementa. Et contraria quidem actu sinuI in eodem esse non possunt, ut calidum et frigidum, humidum et siccum : sed frigidum et humidum conjuncta constituunt aquam, frigidum et siccum conjuncta terram, calidum et humidum aerem, calidum et siccum ignem. Cum ergo glaciale humidum, frigidum sit et humidum, et coeli sint ex illo, videntur esse ex aqua elemento, quod in antehabitis improbatum est.
ULTERIUS quaeritur de sequenti opinione Quæst. 1. quam inducit Magister in libro II de Sententiarum, distinct. XIV, cap. Quidam vero cœlum quod excedit aeris spatia, ignea naturae dicunt.
Et ad hoc quaedam in praehabitis adductae sunt auctoritates Basilii et Ambrosii in Hexameron : quorum uterque dicit, quod cœlum rotatur igneis stellis, et quod aquae super coelos sunt ad refrigerium incendii, ne terrenascentia exurantur qua ex motu coeli generari habent, et ex lumine stellarum.
Videntur autem et Philosophi idem sensisse. Dicit enim Philosophus in II de Cælo et Mundo : « Stellæ quando exacuuntur et igniuntur, ex motu ignitur aer qui est in circumitu earum necessario. » Et non igniuntur stellæ istae nisi quia ipsæ incendunt in aere : qui quando movetur ex motu stellarum fit ignis. Sed eadem natura est stellæ et circuli in quo fixa est stella, ut ibidem dicit Aristoteles. Dicit enim Aristoteles, et antiqui dixerunt, quod stellæ sunt ignea : et non dixerunt hoc, nisi quia ipsi corpus superius dixerunt esse igneum. Et dixerunt, quod necessarium est quod unumquodque superiorum corporum sit ex natura corporis in quo est situm vel fixum. Ergo videtur, si stella est ignea, quod etiam circulus deferens sit igneus.
CONTRA :
Unumquodque simplicium corporum, ut dicit Aristoteles, simplicem et proprium habet motum. Cœlum nullius elementi habet motum, sed proprium, circularem scilicet, cum quodlibet elementum habeat motum rectum. Ergo cœlum de nullius elementi est natura, nec ignis, nec terrae, nec aeris.
Adhuc, Philosophus in libro de Substantia orbis dicit, quod cœlum nec grave est, nec leve, nec calidum, nec frigidum, nec humidum, nec siccum. Omne elementum et elementatum est ex aliqua
<--- Page Split --->
istarum qualitatum. Ergo cœlum nec est elementum, nec elementatum.
- Adhuc, Si stella essent ignea, constat quod essent incensiva omnes et alterahiles a suo contrario. Horum autem nihil contingit : una enim non incendit aliam, nec alteratur ab alia. Ergo non sunt ignea.
Quest. 2. JUXTA hoc quaeritur, Utrum cœlum sit simplex, vel compositum ?
Videtur, quod simplex :
Hoc enim Aristoteles expresse dicit in libro II de Cælo et Mundo.
Adhuc, Omne compositum resolubile est in súa componentia. Cœlum in nihil resolvi potest quod habeat ante se in natura corporum. Ergo cœlum non est compositum, sed sinoplex.
ied contra. CONTRA :
- Rabbi Moyses in libro Duci s neutrorum, cap. de uno Deo, dicit, quod propositio per se nota est, quod omne corpus est compositum : cœlum est corpus : ergo compositum.
Item, In libro de Substantia orbis dicit Philosophus sic : « Omne quod movetur, est corpus et compositum. » Cœlum movetur. Ergo est corpus et compositum.
Adhuc, Aristoteles in primo de Cælo et Mundo : « Cum dico cœlum, dico formam : cum dico hoc cœlum, dico formam in hac materia. » Quidquid habet formam in hac materia compositum est : hoc cœlum habet formam in hac materia : ergo hoc cœlum est compositum.
Adhuc, Ptolemæus in Almagesto et Albumasar in Introductorio dividunt stellas, et dicunt quasdam esse graves, ut Saturnum, Jovem, et Martem : et dicunt quasdam esse leves, ut Lunam, Mercurium, et Venerem : gravissimas, ut eas quæ sunt in cœlo stellato. Omne grave vel leve compositum est ex contrariis et elementis. Ergo stella illæ composita sunt ex contrariis et elementis : et quælibet stella est ejusdem naturae cum
cœlo in quo est, ut jam habitum est : ergo cœlum compositum est ex contrariis et elementis.
- Adhuc, Macrobius sic incipit philosophiam suam : « Mundus igitur constat ex quatuor elementis, iisdemque totis. » Ergo nihil est in mundo quod non sit elementum vel elementatum. Cœlum est in mundo sensibili, ut dicit Plato. Frgo vel est elementum, vel elementatum et compositum.
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut in præsolutio habitis dictum est, cœlum non est de natura aquæ fluxibilis deorsum, ut dicit Augustinus : sed ex aqua quæ propter naturam puritatis in substantia, et perspicacitatis in dispositione materiali, et luminositatis in profundum sui, per distinclionem transmittitur super cœlos, ut fiant inde cœlestia, sicut in præhabitis dictum est. Et in illa aqua nullum est elementum, nec in ea sunt humidum et frigidum conjuncta in complexione elementi, sed confusa sicut omnes aliae qualitates. Materia enim illa non est determinata ad formam cœli, nisi puritate substantiae, et perspicacitate, et luminositate.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quaesdum quod cœlum non est igneum, licet hoc dixerint Plato et Democritus.
Ad auctoritates autem Basilii et Ambrosii, supra responsum est de cœlo aqueo.
Ad alias auctoritates dicendum, quod Philosophus non loquitur ibi de stellis fixis vel planetis : sed loquitur ibi de stellis quæ vulgo dicuntur stellæ, sicut sunt cometes, et illa quæ dicuntur assub sive stellæ cadentes. Vapor enim ex quo illæ generantur, ut probat Aristoteles in tertio de Cælo et Mundo, motu ascensionis ignitur et inflammatur : et sic ignitus transiens per aerem, ignit aerem et illuminat ipsum : sicut et fit de vapore ex quo coruscationes generantur et tonitrua. Illæ autem stel-
<--- Page Split --->
læ, ut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, non sunt in cælo, nec moventur in cælo, sed in aere : propter quod dicit, quod non semper oriuntur, sed tempore mortis regum. Et dicit Albumasar in libro de Conjunctionibus et accidentibus magnis, quod significant inforlunia, et fames, et mortalitates, et strages hominum : quia significant dominium Martis in elemenlis inferioribus.
Tria quæ in contrarium objiciuntur, procedunt.
1d quest. 2. Ad ID quod ulterius quæritur, dicendum quod cælum est corpus compositum ex partibus continuis, sed non ex contrariis.
Ad 1. Ad dictum Philosophi dicendum, quod ipse intelligit cælum esse simplex : quia non est ex contrariis, sive elementis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est resolutio, scilicet secundum rationem, et secundum actum. Secundum rationem resolvitur cælum in partes essentiales, quæ sunt forma, et materia. Secundum actum non resolvitur : quia unumquodque corporum cælestium est ex materia sua tota. Et ideo nec secundum actum generationis componitur, nec secundum actum corruptionis resolvitur, nec unum in aliud per alterationem transmutatur.
Id object. 1. Ad ID quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod cælum est compositum, sed non ex contrariis, sed ex partibus essentialibus quæ sunt forma et materia. Per opus enim distinctionis divinæ materia cæli determinata est ad suam formam, sicut et alia quæ creavit Deus.
3bject. 2. Ad aliud dicendum, quod concedendum est quod compositione essentiali cælum compositum est ex materia et forma. Et cum dico hoc cælum, dico individuum demonstratum. Individuum
autem demonstratum non est nisi per hanc materiam quæ principium individuationis est formæ universalis generis et speciei in ipso : et sic facit cælum hoc cælum esse.
Ad aliud dicendum, quod grave et Ad object. 3. leve dicuntur duobus modis. A natura scilicet gravis et levis, et ab actu. A natura dicta gravis et levis, sunt composita ex contrariis. Ab actu gravis et levis dicta, sicut velox et tardum, secundum quod dicit Aristoteles in VI Physicorum, quod velox dividit tempus, tardum autem magnitudinem. Velox enim in parvo tempore transit multum spatum : tardum autem in magno tempore parvum spatium. Et hoc modo dicuntur stellæ veloces, et tardæ, et tardissimæ. Et hoc modo velocia et tarda non sunt composita ex contrariis. Unde fallacia æquivocationis est in argumento.
Ad ultimum dicendum, quod MacroAd object. 4 bius totus fuit Platonicus, et Platonem secutus, dixit hoc : et Aristoteles Peripateticus destruxit hanc opinionem, necessariis argumentis probans, quod materia cœlestis corporis non est nisi in potentia ad ubi, et non ad formam substantialem vel accidentalem : et ideo non subjicitur generationi, nec corruptioni, nec alterationi, sed motui secundum locum tantum, et motui locali non subjicitur nisi qui est regularis et uniformis et perpetuus secundum omnem temporis durationem. Dicit tamen Aristoteles, quod antiqui dixerunt cælum esse igneum. Et hoc, sicut ipse dicit, propter hoc : quia omne corpus inflammans vel inflammatum inflammatione activa vel passiva vel utraque vocaverunt ignem. Et videntes, quod omne corpus cœlesti lumine inflammans, vel inflammatum est, dixerunt ipsum esse igneum. Et hoc non est ignis qui sit elementum, sed ignis qui lux vel lumen est : sicut dicit Aristoteles in Topicis, quod tres sunt species ignis, carbo,
<--- Page Split --->
flamma, et lux : carbo in materia terrae, flamma in materia vaporis aerei, quia, sicut dicit Aristoteles, flamma est fumus accensus : lux in materia pura superiori, qua dicitur esse species ignis.
MEMBRUM II.
Cujus figurae sit firmamentum seu caelum 1 ?
DEINDE quaeritur, Cujus figurae sit cœelum?
Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIV, cap. Quæri etiam solet, Cujus figurae sit caelum ?
Ad quod respondet Magister ibidem, sic dicens : « Sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri hoc sciverint, per eos dicere noluit, nisi quod prodest saluti. » Et per hoc innuit, quod istud non revelavit, quia non prodest saluti.
CONTRA :
Augustinus dicit expresse, quod cœelum est sphæricæ figurae.
Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Quotquot autem dixerunt cœlum sphæricæ esse figurae, aiunt illud æquidistare et semotum esse a terra, supra et infra et altrinsecus ac ad latera. Infra dico quoad nostrum sensum : quia secundum sermonis consequentiam, undique supernum locum cœlum obtinet et terra imum. Et dicunt cœlum sphærice circumdare terram, et ipsum secum suo rapidissimo motu circumferre solem et lunam et stellas. Et sole super terram existente, hic diem fieri, et sub terra noctem :
existente autem sole sub terra, hic noctem, illic vero diem 2. » Ergo videtur, quod cœlum sit sphæricum.
Adhuc, Videtur quod sit sicut semicirculus. Damascenus, ibidem, « Alii vero cœlum hemisphærium, id est, semicireulum imaginati sunt : quia divinorum annuntiator David dicit, Psal. cum, 2 : Extendens cœlum sicut pellem. Quod ostendit tabernaculum cœlum esse. Et beatus Isaias, xl, 22, secundum aliam translationem : « Qui statuit cœlum sicut cameram velut arcum, » vel « semicireulum, » ut dicit alia translatio 3. Et quoniam sol occidens et luna et astra circumeunt terram ab Occidente in Aquilonem, et ita rursus in Orientem deveniunt : hoc indicat cœlum esse sphæricum. » Et tangit hoc quod dicitur, Eccle. 1, 5 et 6 : Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur : ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. A sacris ergo expositoribus revelatum est, quod cœlum vel est sphæricum ut sphæra integra : vel est sicut hemisphærium, vel sicut sphæra dimidia. Sed tunc quæritur, quare Deus dedit ei hanc figuram, et non angulosam ex rectis lineis conclusam ?
Adhuc, Videtur hoc falsum esse, quod sit sicut semicirculus : et est demonstratio Ptolemaei. Detur enim, quod sit semicirculus : tunc arcus erit super terram, et diameter per terram ab Oriente in Occidentem : et descendet sol a Meridie in Occidentem. Cum ergo est in puncto Occidentis, tunc utitur illo puncto ut fine motus descensionis ad quem ipsa descensio est in motum esse : et eodem puncto utitur ut principio diameter a quo fit motus per diametrum ad Orientem : ergo uno et eodem puncto utitur ut duobus. Sed dicit Aristoteles
<--- Page Split --->
in IV Physicorum, quod quotiescumque mobile in motu ut duobus utitur uno, quiescere accidit in medio. Ergo sol tunc quiescet : quod impossibile est : ergo impossibile est, quod cœelestia figuram habeant semicircularem. Et eadem ratio est de omni angulosa figura : motus enim sol per angulosam figuram, vel alia stella, in quolibet puncto anguli necesse est ut duobus uti uno, scilicet ad quem est in motum esse, et a quo incipiat motus alter. Et sic semper in quolibet puncto quiescere accideret : quod impossibile est, eo quod quodlibet superiorum movetur motu uniformi regulari et perpetuo : qui motus non potest esse, nisi in circulo, ut probat Aristoteles in VIII Physicorum.
Solutio. Solutio. Duæ rationes consueverunt assignari quare cœlo datur figura sphærica, et sunt ambæ rationes convenientes. Una est quod figura sphærica in corpœribus, et figura circularis in superficiebus simplicissimæ sunt omnium figurarum. Circularis enim una linea contenta est : sphærica vero una superficie. Circulus etiam et sphæra numquam possunt dividi in alias figuras : sed omnis divisio quocumque modo facta, erit in sphæras vel circulos, vel portiones sphærarum vel circulorum, ita quod omnis portio divisa erit arculis : quod non est in aliqua figura angulosa vel rectilinea : et quia simplicissima est, propter hoc congruit primo et simplicissimo corpori.
Plato assignat aliam rationem : dicit enim, quod et verum est quod in mundo omnia quæ creata sunt, continentur : nihil autem potest continere omnia, nisi quod habet capacissimam figuram : capacissima autem figura non est, nisi in superficiebus circuli et in corporibus sphæricis undique rotundis : hoc enim competit corpori quod omnia capere de-
buit et includere. Et ideo Damascenus diffinienscelum in libro II de Fide orthodoxa, dicit sic : « Ccelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum 1. » Secundum Aristotelem et Peripateticos ratio est, quia cœelum per motum suum debuit esse causa omnis motus generabilium et corruptibilium : et sicut dicit in principio VIII Physicorum, per illum motum debuit esse quasi vita existentibus omnibus : et hic non potuit esse nisi regularis, uniformis, circularis, perpetuus : quae non poterant convenire nisi figurae sphærice : et ideo corpus quod dispositione divina motum talem debuit habere, nullam figuram nisi sphæricam congrue habere potuit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister in Sententiis vocat auctores, scriptores canonis Bibliae, non expositores, qui hoc expresse non scribunt : quamvis David de sole dicat, ex quo sequitur illud idem : litteraliter enim de sole dicit secundum expositionem Basilii, A summo cœlo egressio ejus . Et cum non possit esse motus ab eodem in idem nisi in circulo et sphæra, satis innuit, quod superiora sphærica sunt et circularia.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus et Damascenus expresse dicunt cœlum esse sphæricum.
Ad 10 quod objicitur de David et Isaia, dicendum, quod illi non loquuntur de figura totius cœli, sed de figura hemisphærii tantum, quod quia est in medio altum, per circumitum videtur stare super horizontem per modum camera vel tabernaculi vel pellis extensæ. Ex his jam patet ratio et causa quare Deus cœlo dedit figuram sphæricam.
Hoc AUTEM quod probatum est, quod non potuit habere figuram semicircularem, vel etiam angularem sive angulosam, concedendum est : quia ex necessariis probatum est.
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Utrum firmamentum seu coelum stet, vel moveatur 1 ?
DEINDE quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIV, in eodem capitulo C, Quæratur etiam, Si stet, an moveatur coelum ?
Et quaestio est in tribus : quae tamen sub uno comprehenduntur, scilicet si movetur, quo motore movetur, et quo motu movetur, et quis est effectus ejus motus ?
Quod enim natura moveri non possit propter unam simplicem rationem, omnes concorditer dicunt Philosophi et Epicurei et Stoici et Peripatetici. Ratio autem illa est hæc, quod omnis motus localis naturalis, ut probat Aristoteles in VIII Physicorum, est a generante vel removente prohibens. Et dicit ibi Commentator, quod hæc est causa : quia quantum generans dat de forma, tantum dat de consequentibus formam illam : quæ sunt motus et locus. Et si aliquod est extra locum suum, sicut lapis in sublime positus vel tentus : tunc cessante violentia tentionis res redit ad naturæ propriæ impetum, et movetur ad locum sibi connaturalem : et ideo nihil natura motorum movetur in loco suo existens, sed quiescit in ipso. Cœlum movetur in loco suo. Ergo non movetur natura, sed ab aliquo alio principio cujus virtus est supra naturam. Hoc autem non est nisi intelligentia, vel anima, vel utrumque.
Et probat Aristoteles, quod est intelligentia activa. Nihil enim de eo quod movet producit diversa per ordinem artis et sapientiæ ordinata ad unum, nisi intelligentia : quilibet motus cujuslibet cœli et cujuslibet stellæ producit diversa secundum formam ordinata ad unum per rationem artis et sapientiæ : ergo quilibet motus cœlestis est ab intelligentia movente. Et hoc senserunt maxime Peripatetici, dicentes intelligentiam esse activam et plenam formis, quas explicat per motum sui circuli in inferioribus quæ movet. Et ideo quia decem sunt mobilia, decem ordines posuerunt intelligentiarum, de quibus multa dicta sunt in libro de Causis. Et ideo quia iterum videbant, quod intelligentia potest esse actus alicujus corporis secundum se : motor autem semper conjunctus est ei quod movetur : quia demonstravit Aristoteles in VII Physicorum, quod inter movens et motum non poïest esse medium.
Et si objicitur de jactu lapidis ad aerem, ubi lapis separatur a manu jacientis : et videtur esse medium inter movens et motum. Respondet Aristoteles in VIII Physicorum, cap. De his autem quae feruntur, quod hoc non potest esse nisi in tali corpore, ubi primum movens cum eo quod movet, movet etiam aliud corpus, quod motum inundat super residuum per quod est motus, et defert violentiam et impulsum primi moventis cum eo quod movetur usque in finem motus. Tale autem corpus non est cœleste corpus, sed stat in seipso : et cum motor qui conjunctus est ei quod sic movetur in loco suo non possit esse intelligentia, nec natura, omnes sectæ philosophorum concorditer dixerunt, quod hic motor est anima.
SED CONTRA hoc est quod dicunt sancti sed contra communiciter cum Damasceno in libro II
<--- Page Split --->
de Fide orthodoxa 1, sic: « Nullus autem animatos cœlos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles. Quare etsi dicat Scriptura, Psal. xcv, 11 : Lætentur cœli, et exsultet terra : eos qui in cœlo sunt, scilicet Angelos : et qui in terra sunt, scilicet homines, ad lætitiam vocat. » Et dicunt, quod omnes qui talia credunt, quod cœli sunt animati et luminaria, maledicti sunt cum patre suo diabolo, qui persuasor est falsitatis et hæresis. Et tangunt rationem : quia cum non possint animari nisi anima rationali et intellectuali, sequeretur, quod essent homines cœlestes : quod absurdum esset, quia sic creatura rationalis esset in tria divisa, et non in duo tantum : et multa alia inconvenientia sequerentur.
Solutio. Dicendum, quod illa ratione quae inducta est, omnes sectæ Philosophorum concorditer dixerunt, quod motores cœlorum sunt animæ et intelligentiæ, sicut dictum est : ita quod Plato in Timæo dicit, quod creator cum ad mundum archetypum qui in ipso erat, produceret mundum, produxit unum ad unum, pulchrum ad pulcherrimum exemplar, perfectum ad perfectum. Sed cum perfecto intellectus deesse non posset, et non nisi animæ intellectus accidere posset, dedit ei animam rationalem et intellectualem : et ipsam posuit in medio ut æqualem relationem haberet in circuitu ad circumferenriam in exercendo vires ad omnem partem mundi : cui tamen animali creator nec manus, nec pedes, nec alas dedit : quia nihil erat extra ipsum ad quod moveri deberet vel indigcret.
Aristoteles autem et sui sequaces, scilicet Avicenna et Averroes, et alii, ratione superius inducta, dixerunt proximum motorem esse animam, et illam moveri ab intelligentia quæ est ordina-
trix motus ad finem a creatore dispositum, sive a prima causa. Primam autem causam dixerunt esse immobile movens in omnibus motibus cœlorum quæ movet, sicut desideratum movet desiderium : hanc enim imitari desiderat intelligentia illuminata ab ipsa formis universalibus et particularibus, quas explicat per ordinationem motus orbis sui, influendo eas animæ quæ immediate movet orbem.
Sed quia hæc omnia contraria sunt traditioni Patrum, et etiam fidei, sicut probat auctoritas Damasceni superius inducta, ideo aliter dicendum est, sicut ibidem dicit Damascenus, sic dicens : « Universa divina jussione facta et firmata sunt, et divinam voluntatem et consilium, fundamentum inconcussibile habent. Quia ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.... Præceptum posuit, et non præteribit 2. »
Dicit enim Ambrosius in Hexameron, libro primo : « Ego qui profundum majestatis ejus et artis excellentiam non quæro comprehendere, non disputationum me libramentis committo atque mensuris, sed omnia in ejus reposita existimo potestate, quod voluntas ejus fundamentum sit universorum. » Et infra parum : « Itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui intimis disputationibus se refellunt. Nobis autem satis est ad salutem, non disputationum controversia, sed præceptorum veritas : nec argumentationis astuia, sed fides mentis : ut serviamus potius creatori, quam creaturæ, qui est benedictus in sæcula. » Unde nos dicimus, quod omnia hæc moventur jussu et dispositione divina, et quod Deus omnium hic motor est : et sicut disposuit sapientia ad propagationem generationis et corruptionis universorum quamdiu mundus stat, donec numerus electorum implebitur : ita moventur in locis suis motorem ha-
<--- Page Split --->
bentia, non naturam, nec animam, sed virtutem imperii divini, cui obedit omne quod in natura est, sicut satis determinatum est supra in quaestione de miraculis.
Sunt tamen quidam nostri temporis dicentes, quod Angeli sunt intelligentiae deservientes Deo in motu sphaerarum. Et hoc ortum habet a Rabbi Moyse Judæo. Sed hoc ex imperitia provenit : quia omnis qui scit qualiter Philosophi intelligentias posuerunt, scit quod Angeli non sunt intelligentiae. Et ex alio et ad aliud creantur et multiplicantur inintelligentiae : et ex alio principio creantur et multiplicantur Angeli. Ex Deo enim omnes immediate creantur Angeli et ad ministeria virtutis assistricis et ministratricis multiplicantur, sicut dicitur, Daniel. vn, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Intelligentiae vero secundum Philosophos non immediate creantur a Deo, sed ex lumine prime causæ et secundæ, quæ est intelligentia primi ordinis, creantur intelligentiae secundi ordinis : et sic deinceps usque ad decem, et multiplicantur usque ad virtutes formativas quæ sunt in orbibus et sphaera activorum et passivorum, Propter quod omnes sectæ Philosophorum concorditer dicunt, quod totum opus naturae est intelligentiae.
Adhuc tamen est quaedam opinio, quam tangit Avevalpetrans sive Alpetragius in Astrologia sua, quod scilicet omnia hæc moventur ab uno motore primo, cujus virtus fortior est in immediato quam in mediato mobili. Et ideo supremum cœlum quod est stellatum, secundum ipsum movet in viginti quatuor horis per totum cœlum in circuitu. Sed orbem Saturni qui mediate conjungitur ei, in duodecim horis non prævalet movere ad Occidentem, sed remanet citra per tantum spatium quantum per triginta annos congregatum perficit circulum secundum ordinem signorum acceptum ab Oriente in Occidentem. In sphaera
Jovis plus deficit : quia per duo media conjungitur sibi in tantum, ut portiones quas relinquit de incompleto circulo duodecim annis congregata, circulum perficiant secundum ordinem signorum ab Occidente in Orientem. Et in sphaera Martis adhuc plus deficit : quia per tria conjungitur in tantum, ut proportiones collectæ quibus repedare videtur ab Oriente fere in tribus annis perficiant circulum. Et in Sole iterum plus eadem ratione, ita quod portiones repedationis solis in anno perficiant circulum. Et in Venere plus propter eamdem rationem, ita quod repedationes quasi in duodecim mensibus perficiant circulum. Et similiter in Mercurio adhuc plus, ita quod repedationes quasi in undecim mensibus perficiant circulum secundum ordinem signorum. Et in Luna maxime, cujus repedationes in mense perficiunt circulum secundum ordinem signorum. Propter quod omnes bene philosophantes motum orbis dixerunt esse motum sapientis : quia in diversa proportione velocitatis moventur omnia superiora, propter diversas proportiones commixtorum et complexinatorum, et dispositionem eorum quæ sunt in loco generationis.
Dicit etiam idem auctor, quod iste motus completur omni die in igne : eo quod sol motu diurno habet movere ignem, sed non completur in aere propter defectum virtutis. Et ideo ventus circa terram flans, non flat nisi ad imperfectam proportionem circuli, sicut dicitur, Eccle. i, 6, in textu et in Glossa Hieronymi, lustrans universa in circumitu pergit spiritus, hoc est, ventus, et in circulos suos revertitur. In aqua autem similiter facit circulum imperiectum motus ille, in fluxu scilicet et refluxu maris : quem facit per motum luna ad quartas circuli luna destinctas per Oriens et Occidens, et medium cœli et medium terra. In terra autem virtus motiva penitus deficit : et ideo terra non movetur secundum locum, sed semper stat,
<--- Page Split --->
Si quis hoc modo dicere vult, caveat ne dicat motorem primum esse Deum : quia virtus Dei esse moventis nec perficit, nec deficit comparata ad inmediatum sive mediatum mobile : sed est infinita ad quodlibet, et immensa. Sed dicat motorem primum esse virtutem creatam a Deo, influxam primo mobili, quae virtutem motivam extendit in quodlibet mobile proportionalibiter conjunctum sibi, ut dictum est. Et haec virtus similis animae est : et propter hoc a Philosophis aliquando anima est dicta, cum tamen nec sit Angelus, nec anima, nec Deus. Dicit enim Aristoteles in VIII Physicorum, quod motor primus virtutis nec finita, nec infinita est : quia si esset finita virtutis, moveret in nunc : quod esse non potest : et si esset infinita secundum quantitatem virtutis, non moveret infinito tempore et semper : quia sicut dicit in primo Caeli et mundi, virtus finita non extendit se ad motum infiniti temporis. Et ideo concludit de tali motore sic dicens : « Est igitur impartibilis et indivisibilis, non habens magnitudinem penitus. »
rationis æquale sit tempori corruptionis, ut sic inquieta sit generatio, ut probat Aristoteles in II do Generatione et Corruptione.
Ex hoc etiam de facili patere potest, quis sit effectus ejus. Effectus enim ejus est, quod motus cœlestium, ut dicit Avicenna, immittendo lumen et virtutem in materiam generabilium et corruptibilium, faciunt moveri hanc materiam motu alterationis, generationis, corruptionis, augmenti, et diminutionis in diversas formas et figuras et species, et sic propagare continue unum ex alio.
Et si objiceret aliquis, sicut Averroes objicit, quod nihil movetur propter indignius se : generatio autem inferiorum indignior est quam superiora : et sic non moventur propter inferiora.
Dicendum, quod est finis motus superiorum duplex, scilicet in alio, et in se. Finis in alio est propagatio generationis et corruptionis, et ille non semper est dignior movente, sed ut sæpius indignior, ut patet in omnibus causis agentibus per intellectum, quæ omnes moventur et agunt frequenter propter indignius se, ut patet in arte fabrili, et in omnibus aliis mechanicis. Est etiam finis in seipso, et hic dignior est movente : et ille in motu superiorum est, quod per motum intendunt se in hoc assimilare primæ causæ et intelligentiæ, ut sicut illa explicat formas ex seipsa, quas influit creatis, ita corpora superiora quasi instrumentaliter movendo materiam lumine et virtute et motu, causæ quasi instrumentales efficiantur ex parte materiæ in quibus illæ formæ propriis materiis invehantur.
<--- Page Split --->