QUÆSTIO LII.
De opere secundae dlel.
Deinde transeundum ad ea est quae tractantur in libro II Sententiarum, distinctione XIV, ubi tractatur opus secundæ diei per hoc quod dicit : Dixit
quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis 1. Hoc enim est opus distinctionis : eo quod ibi distingnuntur aquæ inferiores quæ
<--- Page Split --->
sub cœlo sunt, ab aquis superioribus quæ super cœlos sunt, sicut dicit ibidem, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et ibidem, Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum1.
Ubi tria quaerenda sunt, scilicet de cœlo aqueo sive crystallino, quid habeat pro materia, quid pro forma?
Secundo, Utrum sit mobile vel immobile ?
Terlio, Qua necessitate ponatur esse?
MEMBRUM I.
De cœlo aqueo sive crystallino, quid habeat pro materia, quid pro forma, et de eo quod aquæ leguntur supra firmamentum 2.
AD PRIMUM proceditur sic:
Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : « Hoc exigit aquarum pondus, ut super terram fluant, vel in aere vaporabiliter ferantur, et non supra firmamentum sint. » Cum ergo etiamsi cœlum aqueum est circulariter undique supra firmamentum expansum, non sit nisi de natura aquæ : et talis aqua non possit esse supra firmamentum, ut dicit Augustinus, videtur quod neque cœlum aqueum sit in rerum natura, nec aquæ sint supra firmamentum.
Si forte aliquis dicat, quod aquæ sint ibi non naturaliter, sed miraculose. CONTRA hoc dicit Augustinus, ibidem : « Nec quisquam dicat hoc òmniopotentia Dei fieri. Qualiter enim Deus naturas fe-
cerit quæritur, non quid de eis per miraculum potentiae suæ operetur. » Ergo non est dicendum, quod sint ibi contra naturam suam per miraculum.
Adhuc, Hoc non esset opus distinctionis : habitum enim est, quod opus disti nctionis est determinatio uniuscujusque elementi superioris vel medii vel inferioris ad suam propriam et naturalem formam et locum : quod non fit in opere miraculi, sed per distinctionem naturalem.
Adhuc, Si forte aliquis negaret ibi aquas esse propter dictas rationes, occurrit Augustinus ibidem dicens, quod hoc non licet: quia major est Scripturæ hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. Et ideo simpliciter confitendum est aquas esse ibi.
Adhuc, Objiciunt quidam, dicentes non esse cœlum aqueum etiam secundum dicta Sanclorum : eo quod Rabanus in Glossa super Deuteronomium, x, 14, ubi ponit numerum cœlorum, nec ponit cœlum aqueum, nec ponit cœlum terreum, sed ponit cœlum igneum, aereum, olympium, et stellarum. Cum ergo ipse sufficienter ponit numerum cœlorum, et non ponit aqueum, videtur nullum esse aqueum.
Si forte dicatur, ut dicit Basilius in Hexameron, quod aquas Deus disposuit supra firmamentum, propter solis et ætheris calidissimum fervorem, ut scilicet fiat conterperatio calidi, humidi, frigidi, et sicci. Cum aquæ sunt ibi secundum potentiam refrigerandi, et sic sunt graves autem : ut graves autem desecundunt, ut dicit Augustinus in præinducta auctoritate, eo quod in dispositione divina gravi elemento, terræ scilicet, aquæ determinatur locus inferior, ubi dicitur : Congregentur aquæ, quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida3.
1 Genes. 1, 7. 3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XIV, Art. 1 et 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iem Part.
<--- Page Split --->
Contra dispositionem ergo naturalem et divinam est, quod sint supra cœlum.
Adhuc, Non potest esse verum quod dicit Beda, quod scilicet minutissimis guttis suspensæ sint supra firmamentum, et valde minuitoribus quam suspendantur in aere, et quod inde descendant pluvia e et rores ad terram. Hoc videtur esse fabulosum : quia tanta soliditatis est firmamentum, quod per ipsum manare et stillare aqua non potest. Job, xxxvii, 18 : Tu forsitan cum eo fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Adhuc, Secundum dispositionem divinam locus conversionis vaporum in aquam non est supra firmamentum, sed potius medium interstitium aeris : qui locus frigidus est, eo quod remotus est a vicinitate ignis in superioribus, et remotus a medio, ubi calor est ex reverberatione radiorum, ut in IV Meteororum probat Aristoteles : nihil ergo videtur esse quod dicit Beda.
Ad ucc, Beda videtur sibi contraria dicere : super illud enim Genesis, 1, 6 : Fiat firmamentum, in Glossa marginali sic dicit Beda : « Cœli in quo fixa sunt sidera, creatio describitur : quod constat esse in medio aquarum : nam supposita sunt ei aquæ in aere, et alia superposita, de quibus dicitur in Psalmo cum, 2 : Qui tegis aquis superiora ejus. In medio ergo firmamentum est, id est, sidereum celum, quod de aquis factum esse credi potest.
Si quem vero movet, quomodo aquæ naturae fluidæ et in ima labiles, supra cœlum possint consistere, cujus figura est rotunda, cum humidum non stet super rotundum, sed super planum vel convexum : de Deo scriptum esse meminerit, Job, xxvi, 8 : Qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra cœlos ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super cœli sphæram non vaporali tenuitate,
sed glaciali soliditate aquas suspendere, ne labantur. In hoc ergo contrarius videtur sibi, quod primo dicit, quod vaporabiliter sint ibi : et postea glaciali soliditate. Nihil ergo certum est de his qua tradit Beda.
- Adhuc, Hoc quod dicit, contra Augustinum est, et contra distinctionem divinam. Dicit enim Augustinus in praeinducta auctoritate, quod « non est quaerendum qualiter Deus creaturis suis ad miraculum potentiae suæ utatur, sed qualiter unamquamque secundum inclinationem propriæ naturae ad locum proprium distinxerit. » Et dat exemplum, quod licet Deus posset facere, quod oleum sit sub aqua : sed tamen quando quaeritur natura olei secundum quam distincta est ab aliis naturis, quaeritur natura humidi pinguis quod natat super aquam, quia ad hanc naturam determinavit oleum Deus, quando distinxit ab aliis naturis creatis.
Si iterum aliquis dicat propter hoc, cum dicitur: Divisit aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum 1, quod non sumitur ibi aqua pro elemento, sed sumitur ibi pro fluiditate materiae prime : sicut sumitur ibi, Spiritus Dei ferebatur super aquas 2. Unde quod dicitur aqua esse supra firmamentum, hoc est idem dicere, quod pars materiae fluidae est supra, et pars subtus. Hoc nihil videtur esse dictum : haec enim materia confusa est, omnes qualitates in se habens et omnia elementa. Unde si propter hanc materiam dixit aquas esse supra firmamentum et sub firmamento : tunc non propter hanc qualitatem habuit dicere aquas esse supra firmamentum, sed etiam alia elementa, sicut terram, et ignem, et aerem : illa enim materia confusa fuit ex calido, humido, frigido, sicco, opaco, et luminoso.
- Adhuc, Hoc est directe contra Ambrosium in Hexameron, qui dicit :
<--- Page Split --->
« Deinde cum Philosophi dicant volvi orbem cœli stellis ardentibus fulgentem, et dicant ex motu esse calorem : nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem cœli et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventis axis incendia temperaret. Propterea qui exundat ignis et fervet, et aqua exundavit in terris, 'ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus vapor læderet. » Videtur ergo, quod vera aqua sit ibi : aqua enim non est exstinctiva nisi per humidum frigidum.
Adhuc, Quidam dixerunt, quod aqua haberet multas qualitates et proprietates. Dicunt enim, quod est continuativa et conglutinativa : et per has duas proprietates est in cœlo, quod continuum et glutinatum est et solidissimum, ut dicit Job, quasi ex ære fusum sit. Et hoc modo dicunt aquas esse in cœlo totum cœlum, et partes cœli conglutinantes. Et si hoc est verum : tunc non debuit dicere, aquas esse supra cœlum, sed in cœlo diffusas.
Adhuc, Aqua non continuat nec conglutinat nisi per humidum, ut dicit Aristoteles. Humidum enim male terminabile est termino proprio, et semper fluit ad siccum ad quod terminatur, et unam partem sicci facit fluere in aliam, et sic continuari unam cum alia per mixtionem. Sic enim omnia generabilia et corruptibilia continua fiunt, ut soliditatem in talibus corporibus faciat siccum, continuationem autem humidum, sicut dicit Avicenna in capitulo quod ponitur in fine IV Meteororum : « Terra pura lapis non fit, quia continuationem non facit, sed comminutionem. »
Contra hoc videtur, quod secundum hoc natura cœli commixta est ex elementis : quod est contra philosophiam omnino, et contra determinata in libro de Substantia orbis. Sic enim cœlum esset corruptibile et generabile, sicut et alia mixta ex contrariis, et reciperet impressiones peregrinas sicut alia
alterabilia : quae omnia impossibilia esse in philosophia reprobata sunt.
SOLUTIO. Sicut in disputatione perpenditur, Sancti nihil certum concorditer tradunt de aquis quae sunt supra firmamentum, nisi hoc solum, quod propter Scripturae auctoritatem cerissime supponendum sit, quod aquae sint ibi. In qua autem qualitate, vel proprietate, vel natura, nullus eorum certe tradit.
Nobis tamen probabilius videtur id quod dicit Magister supra distinctionem XII libri II Sententiarum, cap. Nunc superest, ubi dicit sic : « Tria elementa permixtione confusa, circumquaque suspensa eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeae natura pertingit. Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior erat : in superiori vero parte rarior ac levior atque subtilior existebat. De qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas, quae supra firmamentum esse dicuntur. » Hanc opinionem nos sequentes, aquas dicimus esse supra firmamentum certissime, propter cœlum crystallinum sive aqueum quod Sancti ibi esse dicunt. Et dicimus quod materia substantialis hujus cœli est rarior et nobilior pars materiae primæ. Dispositio autem materialis ad formam ratione cujus disponitur esse supra firmamentum tamquam ad locum proprium, est uniformis perspicuitas per totum, sicut aqua per totum perspicua est, et sicut crystallus. Forma autem per quam ad locum supra firmamentum determinatur a disponente Deo, est uniformis luminositas : per hanc enim nobilius est firmamento, et secundum ordinem naturae super ipsum debet collocari. Et hoc est forte quod Joannes in Apocalypsi, xxii, 1, dispositionem cœlestium describens dicit : Et ostendit mihi, Angelus scilicet, fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum. Et hæc opinio videtur fuisse Augustini, qui in libris contra Ma-
<--- Page Split --->
nichæum, de aquis quæ sunt supra celum sic dicit : « Quoniam materiam illam dicêbamus nomine aquæ appellatam, credo a firmamento cæli materiam corporalem visibilium fuisse discretam. Cum enim cœlum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem cæli. Et ideo fortasse super cœlum dicuntur esse aquæ invisibiles, quæ a paucis intelliguntur: super cœlum, in quam non locorum sedibus, sed dignitate naturæ superare etiam cœlum. » Hac igitur ratione puto aquas esse supra firmamentum ratione cæli crystallini.
Ad 1. Ad primem ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de aqua secundum proprietates ignobiles, quæ sunt frigiditas, et fluxibilitas : secundum has enim disponuntur ut supra terram fluant. Sed non negat, quin secundum proprietates nobiles, quæ sunt limpiditas, perspicuitas, luminositas, disponantur ad hoc, quod sint supra firmamentum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod illa responsio nulla est, ut bene probatur in objiciendo.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et improbat responsionem.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod hoc procedit, quia ita est credendum, sed illo modo quo dictum est.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Rabanus non considerat nisi quemdam numerum cœlorum secundum hanc naturam communem, quæ est esse dativum luminis, vel receptivum, vel utroque modo: et ideo non tangit omne cœlum. Et hoc determinabitur infra in quæstione de numero cœlorum 1.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod Basilius loquitur contra opinionem Platonis et Democriti, qui dixerunt cœlum esse igneum, et quod non posset esse, quin ex tanta conflagratione ignis, sicut est totum cœlum, multæ partes deciderent igneæ, exiquibus in funbibus fiunt ful-
gura et coruscationes, et in visceribus thermae et vulcani. Et dixerunt, quod contra hoc disposuit Deus supra firmamentum aquas ad refrigerium hujus incendii, magis intelligentes hoc effective, quam materialiter. Quia sicut in cœlo in quibusdam signis est vis incensiva et combustiva, ita in eodem cœlo est in aliis signis vis refrigerativa et humefactiva. Propter quos effectus aquæ dicuntur esse supra firmamentum : sicut patet in Ovidio magno, ubi diluvium ignis describitur per fabulam de Phaetonte, et sepulcrum Phaetontis, et exstinctio in Eridano qui est inter signa cœlestia descriptus. Et propter hoc duodecim signa cœli in quatuor triplicitates dividunt: ita ut tria sint ignea, Aries scilicet, Leo, et Sagittarius : tria terrae, Taurus scilicet, Virgo, et Capricornus : tria aquea, Cancer scilicet, Scorpius, et Pisces : tria aerea, scilicet Gemini, Libra, et Aquarius : quia has virtutes planetæ accipiunt in istis signis, et secundum has alterant et immutant inferiora.
Ad aliud dicendum, quod dictum Bedæ non verificatur nisi per effectum, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est sicut inducitur. Et bene probatur, quod locus vaporum non est supra firmamentum. Propter quod etiam quidam dixerunt, quod firmamentum supra quod dicuntur esse aquæ, non est cœlum stellarum, sed cœlum aereum, ratione medii interstitii in quo est conversio vaporum. Sed hanc expositionem nos non approbamus : quia Sancti concorditer dicunt, quod firmamentum est cœlum stellarum. Propter hoc Moyses, Genes. 1, 14 et seq., dicit quod Deus fecit solem et lunam et stellas, et posuit eas in firmamento cæli.
Ad aliud dicendum, quod Beda dicit supra firmamentum esse cœlum glaciali soliditate compactum, propter similitudinem glaciei ad cœlum crystallinum :
<--- Page Split --->
est enim ubique glacies luminis susceptiva, sicut cœlum aqueum ubique solidum sicut crystallus. Propter quam similitudinem etiam dicitur aqueum et crystallinum a Sanctis.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod si Beda diceret secundum veritatem naturae aquas glaciali soliditate esse supra firmamentum, tunc bona esset objectio: sed quia loquitur per similitudinem, propter hoc nihil facit contra eum.
Ad aliud dicendum, quod aqua sumitur ibi pro parte materiae prima quae per dispositionem posita est supra firmamentum. Sed quia non disponitur ut ibi sit, nisi per proprietates aquae quae sunt perspicuum et luminosum ubique, ideo non nominatur nisi nomine aquae, et non nominatur nomine ignis, terrae, vel aeris. Licet enim ignis luminosus sit, tamen propter levitatem et caliditatem dissipat formas et non continet eas, et semper disponitur ad figuram recti, non circularis. Aer autem licet suscipiat, non continet. Aqua autem et suscipit et continet. Propter quod etiam natura oculum, qui est lumen animalis, ex aqua constituit, ut dicit Aristoteles, et ad figuram orbicularem formavit.
jori mundo debet esse sicut in minori, hoc est, in homine. In h mine autem fons caloris in corde est, a quo oriuntur spiritus : frigidum autem et humidum in cerebro summo hominis vertice. Et ita in majori mundo cum fons caloris et vitae sit in sole, divina providentia debuit disponere, ut supra solem esset frigidum et humidum, ut exemplar responderet suo exemplo. Nihil valet : providentia enim divina contemperat unumquodque in membris et partibus et positione membrorum prout optime potest exercere suas operationes. Et ideo in homine in cerebro, in quo sunt virtutes animales et operationes, posuit frigidum et humidum, ut frigidum constringeret, ne turbidi vapores et fumi elevari possent ad organa animalium virtutum et turbidos generare spiritus, ex quibus confunderentur operationes animales : in mundo autem sublimi nihil talium est, sed plena lux et limpida quae turbari non potest : et ideo talis mundi sublime non indigebat restrictivo.
Et quod Philosophi Ægyptii dixerunt, ad stellas ascendere vapores, et ex his retrogradas fieri, fabulosum est et penitus falsum.
Ad 12. Ad dicum Ambrosii dicendum, quod Ambrosius non intellexit, quod providentia divina aquas materialiter humidas et frigidas in cœlo constituerit ad exstinctionem ardoris, nisi secundum causam efficientem et effectum, sicut paulo ante dictum est.
MEMBRUM II.
Utrum coelum crystallinum sit mobile vel immobile 1 ?
Ad aliud dicendum, quod illa responsio nihil valet, et bene improbata est.
Ad aliud dicendum, quod illud procedit, et bene improbat positionem illorum.
Ad 13. Ad 14. Ad 15.
Secundo quaeritur, Utrum coelum crystallinum sit mobile vel immobile ?
Et quaeritur de motu circulari, et non de alio.
Videtur autem, quod non moveatur circulariter : dicitur enim esse aqueum vel crystallinum.
<--- Page Split --->
Dicit autem Aristoteles in IV de Cælo et Mundo, quod omni corpori debetur motus secundum naturam : et quia simplicium naturae non sunt nisi tres in genere, scilicet natura gravis simpliciter, quæ movetur ad medium recto motu : et natura levis, quæ movetur a medio recto motu sursum : et natura ejus quod est leve in alio, et grave in alio, quod in quibusdam descendit et in quibusdam ascendit recto motu, sicut aqua in terra ascendit, in aere autem et igne descendit, et ideo plus levis est quam gravis : aer autem in igne descendit, in aqua autem et terra ascendit, et ideo plus levis est quam gravis. Extra autem istas tres naturas non est natura simplicis, nisi cœli, quod dicitur esse quinta essentia ab Aristotele et Peripateticis. Et hoc movetur circa medium circulariter solum Cum ergo cœlum aqueum sit de natura aquæ, videtur quod debet habere motum naturalem aquæ : ille autem est plus gravis quam levis et rectus : non ergo movetur circulariter. Et hoc maxime trahitur ab Ambrosio, qui in primo Hexameron sic dicit : « Nihil agunt qui propter cœli asserendam perpetuitatem, quintum corpus æthereum introducendum putarunt : cum æque videant dissimilem cæteris adjunctam membris portionem, labem corpori magis auferre consuevisse. » Secundum Ambrosium ergo quintum corpus quod cœlum dicimus, secundum omnem sui parlem esset de natura elementorum : et si ita non esset, labem universitati induceret : et sic videtur, quod in toto cœlo nullus sit motus circularis, sed rectus tantum.
Adhuc, Videtur quod nullo motu movetur : cœlum enim aqueum altius est cœlo stellato : ergo nobilius. Dicit autem Aristoteles in II de Cœlo et Mundo, quod altius cœlum nobilius participat bonitatem primi motoris, quam id quod est sub ipso. Et assignat rationem : quia immediatius est primo motori vel vicinius. Cum ergo cœlum stellarum parti-
cipet bonitatem primi motoris per motum, et cœlum aqueum non possit nobilius participare, nisi participet sine motu, videtur quod cœlum aqueum immobile sit, et nullo motu moveatur.
- Adhuc, Omnino uniforme, ut dicit Aristoteles in II de Cælo et Mundo, nullo motu move tur : quia non est unde incipiat motus, et per quod regyret. Cœlum aqueum, ut jam habitum est in præcedenti membro quæstionis, totum uniforme est : ergo omnino immobile.
Si forte aliquis dicat, quod cœlum aqueum non est principium, sed firmamentum quod cœlum stellarum dicitur, sicut communiter dicunt astrorum periti, Ptolemaeus, et Alphranganus. Contra objicit Avevalpetrans in Astrologia sua sic : ponit enim pro principio, quod ab uno motore simplici immediate conjuncto suo mobili non potest esse nisi motus unus. In cœlo stellato per observantias instrumentorum et considerationes inveniuntur motus tres, scilicet diurnus qui est super polos circuli æquinoctialis, et super parallelos æquinociali æque distantes. Et motus stellarum et augium quo moventur in centum annis gradu uno super polos circuli signorum, et super circulos parallellos circulo signorum, qui vocatur motus in circulo declivi, et completur in triginta sex millibus annis, ut dicit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum : et probat Ptolemaeus in Almagesto per observantias instrumentorum. Tertius motus est, qui est super circulum capitis Arietis et Libra, cujus diameter per octo gradus ascendit in Aquilonem, et per totidem descendit in Meridiem, sicut probat Thebithencorat in libro qui dicitur, De tabula motus octavi. Si ergo tres motus sunt cœli stellati, non potest esse cœlum stellatum immediatum primo motori simplici : quod ergo est immediatum primo motori simplici, est supra cœlum stellarum. Supra hoc autem non est nis; cœlum Trinitatis, quod non est corpus, nec movetur : et cœlum empyreum quod
<--- Page Split --->
uniforme est et immobile, nullum habens motorem, eo quod contemplationi et quieti deputatum est, cum sit locus Anglorum et beatorum : et cœlum aqueum, quod oportet esse conjunctum primo motori : et oportet, quod habeat unum motum et simplicem et uniformem, quo participet bonitatem primi motoris, qui unus simplex est et uniformis.
aqueum diceretur aliquando propter naturam aquæ fluxibilis deorsum. Hoc autem non est verum : sed dicitur aqueum, quia materialiter est de parte puriori materie prime sub dispositione perspicuitatis et figura circulari. Et dicitur crystallinum propter soliditatem et incorruptibilitatem crystalli cui simile est : quia universaliter ubique est luminis susceptivum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod cœlum quod Sancti vocant aqueum vel crystallinum, et Philosophi vocant uniforme in lumine, cujus lumen tante simplicitatis est, quod visibus hominum non subjicitur, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, ea quae sunt Moysi sua facientes dogmata, est cœlum nonum, et est super septem cœlos septem planetarum, et super cœlum octavum, quod dicitur stellatum sive firmamentum : et est illud de quo dicit Aristoteles in II de Cælo et Mundo, quod extra cœlum nihil est, nec locus, nec tempus, sed vita beata quae est extra ipsum, non sicut in loco vel in tempore, sed sicut in objecto. Extra enim illud est cœlum empyreum, in quo objicit se Deus beatis ad contemplandum et fruendum immediate. De quo dicitur, Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Ibi sunt enim distinctiones ordinum Angelorum et omnium beatorum secundum meritorum differentias. Et sub illo immediate est cœlum aqueum, quod ordinatum est ad generationem et corruptionem inferiorum : et ideo necesse est moveri motu velocissimo et uniformi et simplici. Quia, sicut dicit Avevalpetrans, universaliter et regulariter verum est, quod omnis motoris virtus fortior est in immediato mobili, quam in mobili quod conjungitur ei per medium.
Ad aliud dicendum, quod cœlum aqueum movetur uno motu simplici et uniformi : et sic nobilius participat bonitatem primi quam cœlum stellatum, quod participat eamdem bonitatem tribus motibus, ut probatum est. Unde hæc fuit falsa, quod non posset nobilius participare,-nisi per immobilitatem.
Ad aliud dicendum, quod cœlum stellatum non est mobile primum, nec immediatum ad primum motorem. Nec Philosophi dicunt ipsum primum, nisi inter ea quæ sensu percipiuntur, quæ sunt octo, scilicet septem planetarum, et cœlum stellatum. Et quando dicitur uniforme, non dicitur uniforme, nisi in communi forma luminis : quia scilicet ubique luminosum est : sed non est ita uniforme, quin in una parte sit magis dispositum ad motum motoris quam in alia, et sic habet dextrum a quo incipit motus motoris, et sinistrum per quod fit regyratio ejusdem : et hæc sunt distincta in ipsa virtute, non figura, ut dicit Aristoteles in II de Cælo et Mundo.
MEMBRUM III.
Qua necessitate ponatur cœlum crystallinum sive aqueum 1 ?
Tertio quaeritur, Qua necessitate ponatur cœlum crystallinum sive aqueum ?
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud argumentum procederet, si cœlum
1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 6. 2 Cf. Opp. B. Alberti. I« Part. Summ« de
Creaturis, Tract III, Quæst. 12, Art. 3. Tom. XXXIV novæ editionis nostræ.
<--- Page Split --->
Videtur autem quod nulla :
Sphæræ enim sceptem planetarum cum sphæra stellarum fixarum per diversitatem motuum suorum sufficienter causant (ut dicit Ptolemaeus) et generationem et corruptionem, et magna et parva accidentia mundi : ergo videtur, quod nulla sit necessitas cœli aquei sive crystallini.
Adhuc, Quod quidam dicunt, quod ante multiforme est uniforme secundum ordinem naturae, et propter hoc ponitur cœlum crystallinum quod uniforme esse dicitur, nihil esse videtur : quia cœlum crystallinum, ut jam habitum est, non omnino uniforme est, sed cœlum empyreum penitus uniforme est, quod moveri non potest : quia eadem ratione qua inciperet motus ejus ab una parte, inciperet ab alia, et sic numquam incipere posset.
Adhuc, Multæ difformitates sunt in cœlo. Est enim ibi dextrum et sinistrum, ante et retro : ad Austrum enim esse est ante, et ad Aquilonem est esse retro. Similiter est ibi deorsum et sursum per elevationem et depressionem in auge vel opposito augis planetarum, et in ascensu vel descensu circuli deferentis, secundum quod virtus unius planetæ prævalet super virtutem alterius, et secundum quod unus ascendit in epiciclo et alter descendit, et unus dirigitur et alter stat vel retrocedit, secundum quod dicit Albumasar, quod si sol ascendit super Mercurium et Lunam et adjuvatur a Marte, faciet longitudinem serenitatis et siccitatis : si e contra fuerit, significabit humiditatem et pluvias longas. Numquid omnes ergo istæ diversitates sint in cœlo aqueo ? Si sunt : tunc in ipso sunt multi motus, et non unus tantum et uniformis, quod paulo ante improbatum est. Si non sunt : tunc non sufficienter est causa conservationis inferiorum, et sic non debet poni inter cœlos.
Quarum prima est ex parte motus : quia, sicut paulo ante habitum est, ab uno motore simplici primo non potest esse nisi unus motus. Multi autem sunt motus in cœlo stellato : et ideo non potest esse mobile primum. Nullus vero in cœlo empyreo : et ideo illud nec est mobile primum. Multi vero et difformes valde in sphæris planetarum : propter quod nulla sphærarum planetarum potest esse mobile primum. Unde vel universum non est completum in ordine moventium et motorum, vel oportet ponere unum cœlum uniforme supra cœlum stellatum, quod uno motu simplici moveatur a motore primo. Et hæc est necessitas prima.
Secunda est, quod cum sit corpus circulare unum quod participat bonitatem primi motoris sine motu, ut cœlum empyreum : et cum sint alia quæ participant eamdem bonitatem per motus multos ad sufficientiam motorum et mobilium : oportet quod medium sit inter hæc extrema : et hoc est quod participat bonitatem primi motoris per motum unum : aliter enim esset insufficiens numerus motorum et moventium in principiis naturae : et hoc est cœlum aqueum sive crystallinum.
Tertia sumitur ex dictis Platonis in Timæo, qui dicit, quod creator cœli circulum cœli reflexit in duos circulos, scilicet aplanes, et planes. Et alterum eorum, scilicet planes divisit in septem circulos, sicut in præhabitis dictum est. Cum ergo duo sint motus in genere, de perfectione naturae principiorum est, quod uterque habeat mobile proprium. Et cum in cœlo stellato inveniantur multi motus qui sunt planes, ut in præhabitis dictum est, illud non potest esse mobile proprium illius motus qui dicitur aplanes. Oportet ergo de necessitate, quod illi motui mobile proprium ponatur ante cœlum stellarum : sicut et ipse motus simplicior et prior est secundum naturam, quam ipse motus planes. Est enim motus aplanes super polos mundi,
<--- Page Split --->
et super rectos circulos æquidistantes ab æquinoctiali ad tropicum æstivalem, et ad tropicum hiemalem. Planes autem motus est super polos circuli æquinocialis, qui dicitur circulus declivis, et super circulos declives æquidistantes ab æquinoctiali ad utramque partem. Et mobile illi motui proprium, oportet quod sit uniforme, quod nos dicimus cælum crystallinum sive aqueum, a quo in omnibus inferioribus cælis est motus diurnus, qui motus aplanes vocatur. Quia Aristoteles dat regulam in II Metaphysicorum, quod quidquid est in pluribus secundum rationem unam, est in uno primo quod est causa omnium aliorum. Hac ratione utitur Philosophus in XI primæ philosophiæ, ubi quærit numerum motorum et mobilium. Et ista quæ dicta sunt de motu planes et aplanes, inducit ab Eudoxo.
Quarta necessitas est ex parte finis. Cum enim sit in inferioribus diversitas in figura, et dfformitas generationis et alterationis et aliorum motuum influentium virtutes, ad hoc sunt orbes et cæli difformes in partibus et in motu. Est autem in inferioribus etiam uniformitas in esse specifico et in esse generis. Oportet ergo, quod aliquod ponatur cælum quod sit uniforme, quod influat virtutem ad conservationem in specie et genere. Et hoc oportet uniforme esse et in partibus et in motu. Et hoc non pot-
est esse, nisi quod nos vocamus cœlum crystallinum sive aqueum, quia nullum aliud est uniforme post empyreum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnia illa accidentia et magna et parva valde sunt difformia et in alteratione consistentia : et ideo sufficienter ab orbibus sive cœlis difformibus causantur : et ideo necesse est ponere cœlum uniforme propter conservationem in genere et specie uniformem.
Ad ALIUD dicendum, quod ante multiforme est uniforme secundum ordinem naturae. Et ideo dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « Philosophi Ægyptii et Chaldæi primum mobile dixerunt esse uniforme, ea quæ sunt Moysi sua facientes dogmata 1. » Et est uniforme in partibus quantum ad uniformitatem luminositatis et perspicuitatis : sed non potest esse uniforme in virtute, quin sint in eo principia motus circularis uniformis et regularis, quæ sunt dextrum et sinistrum, sicut jam ante probatum est.
Ad ULTIMUM dicendum, quod nulla diversitas est in eo nisi dextra et sinistra : et principia aliorum motuum non sunt in eo, sicut nec motus : sed illa sunt in circulo declivi, qui est in cœlo stellato. Est tamen sufficiens principium conservationis in esse specifico et in esse generis, ut dictum est superius.