QUÆSTIO LI.
De opere primae dlet.
Deinde, Quæritur de opere distinctionis, de qua Magister tractat in libro II Sententiarum, distinct. XIII, ibi scilicet, « Prima autem distinctionis operatio « fuit formatio lucis. »
Ubi oportet inquirere tria de opere primae diei.
Primo, Qualiter Deus primo formavit lucem, et divisit lucem a tenebris : ibi enim oportet inquirere, Quid sit lux, utrum corpus, vel forma corporis, vel defluxus corporis alicujus?
MEMBRUM I.
Qualiter Deus primo formavit lucem et divisit a tenebris? et, Quid sit lux? utrum corpus, vel forma corporis, vel defluxus corporis alicujus 1 ?
Secundo, Quomodo lucem appellavitdiem, et tenebras noctem? utrum scilicet per effectum, vel causam?
Tertio, Quomodo factum est vespere et mane dies unus, et non mane et vespere? secundum hoc enim prima dies non habuit mane.
Et licet de primo istorum disputaverint multa Philosophi, quae a nobis supra in II de Anima, cap. de visu, determinata sunt, tamen etiam hic quia tangitur hic de materia eadem, quantum ad propositum pertinet tangenda sunt.
Quod autem lux non sit corpus, videtur Aristoteles dicere in II de Anima, cap. de visu, ubi sic dicit :
- « Lumen et lux nec est ignis, nec omnino corpus, nec defluxus corporis : esset enim (supple, si esset defluxus corporis) aliquod corpus, aut alicujus hujusmodi, supple, defluxus praesentia in lucido. » Et paulo post : « Neque enim duo corpora possibile est esse in eodem loco : hoc enim sequeretur si lux et lumen esset corpus : quia lux et lumen in eodem loco sunt cum diaphano, quod
<--- Page Split --->
ut formam recipit ipsum. » Ex hoc patet, quod Aristoteles non tantum dicit, quod non sit corpus : sed hoc etiam probat deducendo ad impossibile.
Adhuc, Ibidem, Videtur autem lumen contrarium esse tenebræ : est autem tenebra privatio hujus habitus ex lucido : habitus autem non est corpus, sed forma : ergo nec lux corpus est : lux enim et lumen, ut dicit Avicenna, non differunt nisi in hoc, quod lux habitus est luminosi, lumen autem habitus diaphani vel transparentis, generatus in ipso ex directa oppositione luminosi.
Adhuc, Commentator ibidem exponens textum Aristotelis, sic dicit : « Ex hoc patet, quod lux est habitus diaphani, et non corpus. »
Adhuc, In libro de Visu et natura oculi dicit Philosophus : Lux non est corpus, sed accidens aeris. »
Adhuc, Avicenna in VI de Naturali sufficientia, cap. de visu : « Lumen est affectio corporis habentis lucem, cum directe sine interpositione opaci op- 'positum fuerit illi. »
Adhuc, Avicenna, ibidem, « Lux est qualitas, quæ est perfectio corporis translucentis secundum quod est translucens. »
Adhuc, Avicenna, ibidem, « Lux est qualitas, quam mutuat corpus translucens a lucido, et translucens efficitur per eam translucens in effectu sive in actu. »
Sed contra
In contrarium hujus est quod
Dicit Augustinus in lib. ad Volusianum, sic : « Hominum iste sensus est nihil nisi corpora valentium cogitare : sive ista crassiora, sicut humor atque humus : sive subtiliora, sicut aeris atque lucis. » Ergo sicut aer est corpus subtile, ita et lux.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Duo liquores miscentur ita, ut neuter servet
integritatem suam, quamquam in corporibus ipsis lux incorrupta videatur. » Ergo lux est de numero corporum.
Adhuc, Augustinus in libro III de Libero arbitrio : « In corporibus lux tenet primum locum 1. » Si ergo primum locum tenet in numero corporum : et primum locum tenens in corporibus est corpus : videtur, quod lux sit corpus.
Adhuc, Augustinus, Super Genesim ad litteram, « Quomodo anima ex eo genere (corporum) aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen. Quia comparatio secundum excessum non fit nisi inter univoca 2. » Ergo videtur, quod lux sit corpus.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Anima propter subtiliorem sui naturam transit corpus viribus suis per spiritum qui naturae lucis est 3. » Constat autem, quod omnis spiritus corpus est et corporeus sive corporalis naturae. Ergo videtur, quod lux corpus sit.
Ad hoc idem objicitur per rationem sic : Lux in aere sive lumen, si est accidens sive forma accidentalis : aut inest aeri per se, aut per accidens. Si per accidens : ergo inest per aliud quod est ejus subjectum proprium : eo quod universaliter verum est, quod omne accidens per accidens reducitur ad accidens per se. Si est accidens per se, oportet quod sit demonstrabile de aere per causam et formam aeris, quod falsum est : ergo nec est accidens per se, nec est accidens per accidens. Et est accidens, vel substantia. Ergo relinquitur, quod sit substantia, et ut mensurata substantia in longum, latum et profundum, quod soli corpori convenit : ergo relinquitur, quod sit substantia corporea vel corpus.
Adhuc, Aut eadem lux est in Oriente et Occidente, aut diversa generata a prima luce. Si eadem : hoc stare non
<--- Page Split --->
potest, quia idem accidens non potest esse in diversis locis vel subjectis, vel excedere proprium subjectum. Si autem alia generata a prima : tunc accidens in uno subjecto generat se in alio subjecto : et sic sequeretur, quod lux esset qualitas activa, quod falsum est : qualitates enim activa non sunt nisi dua, scilicet caliditas, et frigiditas : et dua passiva, scilicet humiditas, et siccitas.
Adhuc, Jacobus Alkindi in libro de Visu et natura oculi, dicit, quod non reflectitur lux vel lumen, nisi ad corpus solidum, planum, et tersum. Ponamus ergo vacuum esse inter cœelum et terram : in illo vacuo nullum erit corpus reflectens lucem vel multiplicans in vacuo : et cum constat, quod opposito sole illi vacuo, vacuum erit plenum luce et lumine, et non extenditur in eo sicut forma vel qualitas : ergo est corpus, et non qualitas corporis : quod enim extenditur in loco sicut corpus, et partes ejus copulantur ad unum terminum cum loco, corpus est, ut dicit Aristoteles quia hoc est longum, latum, et profundum.
Adhuc, Dua forma ejusdem speciei in eodem subjecto esse non possunt : dua autem luces sive lumina sunt in eodem subjecto : dicit enim Dionysius, et experimento probatur, quod dua luces vel duo lumina duarum candelarum in domo uniuntur, et sunt in eodem aere ut in subjecto, cum tamen sint ejusdem speciei : ergo videtur, quod lux vel lumen non sit qualitas : et est qualitas, vel corpus : ergo sequitur, quod sit corpus.
spicui, efficitur perspicuum secundum actum luminosum. Et sicut dicit Avicenna in VI de Naturalibus, rationem accepit ex hoc, quod videbat lumen transire de loco ad locum : et radium descendentem a corpore luminoso, et intrare per fenestram, et reflecti a corpore solido : et talia non sunt nisi corpora : et ideo dicebat lucem et lumen esse corpus, et defluxum corporis, hoc est, corpora parva a luminoso defluentia.
Et contra hoc est ratio inducta ab Aristotele, quia nos videmus, quod luce et lumine defluentibus a corpore luminoso in perspicuum sicut in aerem, lux et lumen extenduntur per totum aerem. Aut ergo aer cedet omnino de loco perspicui, aut duo corpora erunt in eodem loco, scilicet corpus quod est lux et lumen, et corpus perspicui : duo autem corpora in eodem loco nullo modo esse possunt, ut dicit Aristoteles : sequeretur enim inevitabile, quod duo corpora essent idem corpus.
Objicit etiam contra hoc Avicenna supponens quod est verum, quod omne corpus de se luminosum densum est, et tegens a visu corpora qua post ipsum sunt, sicut sol, luna, et stella : haec enim tegunt ea qua post ipsa sunt : aliter enim non eclipsaret una stella aliam, quod falsum est : cum in II de Caelo et mundo dicit Aristoteles, quod luna eclipsavit Martem, et in qualibet eclipsi solis sol eclipsatur a luna : cum tamen probatum sit in astronomia, quod luna est corpus et vas luminis in profundum sui recipiens lumen : quia aliter non illuminaret ad omnem situm : si enim ab exteriori tantum reflecteret lumen incidens in ipsam, non illuminaret nisi ad oppositum et parem angulum, ut probatum est in Perspectiva Euclidis. Et ex hoc procedit Avicenna, quod si lux et lumen est corpus, vel defluxus corporis : aut illud corpus est luminosum, aut pervium. Si pervium sive perspicuum : tunc per ipsum perspicuum
Solutio.
Solutio. De luce et lumine diversa sunt sententiae. Sicut enim tactum est, antiquissimus Philosophus Democritus, de quo dicit Aristoteles quod de omnibus curam gessit, dixit, quod lux et lumen nihil aliud erat nisi corpora parva a corpore luminoso in corpus perspicuum sive diaphanum defluentia : et cum ubique conjungunt partibus per-
<--- Page Split --->
in quod defluit illud lumen, non efficitur per ipsum secundum actum lucidum : et hoc est contra sensum, quia nos videmus, quod quando lumen penetrat aerem, aer efficitur secundum actum luminosus. Si autem sunt luminosa corpora illa : tunc quanto magis densantur, tanto magis impediunt visum qui fit per aerem : eo quod tegunt omnia quae sunt post ipsa, ita quod visus obvians super ea non potest penetrare ad videndum ea quae post ipsa sunt : ergo si ista essent defluxus corporis, vel corpora, quanto magis multiplicarentur in aere, tanto magis impedirent visum : quod est contra sensum.
Eadem objectio est contra eos qui dicunt, quod lux est corpus, cujus materiam continue creat Deus : cui formam luminositatis continue immittit corpus luminosum, sicut sol, vel aliud -simile. Partes enim materiae sic creata aut sunt perspicua, aut luminosa. Et si perspicua : sequitur idem quod prius. Si luminosa : sequitur iterum idem : quia quanto diutius creatur, tanto magis dansatur in aere. Isti dicunt, quod lux est corpus spirituale, quod propter sui spiritualitatem cum quolibet corpore est in eodem loco. Sed inconveniens non evadunt : quia spiritualitas illa non tollit ab eis naturam corporeitatis et mensuras distantiarum : et cum eadem sit distantia (ut dicit Aristoteles in IV Physicorum) cubi et plenicubi, adhuc propter distantias corporeitatis sequitur, quod scilicet duo corpora sunt unum corpus : quod impossibile est. Ponunt tamen exemplum in licinio de bombace facto, quod immersum in oleo unum (sicut dicunt) habet locum cum oleo sibi imbibitio : et nec majorem nec minorem, quam habet licinium per se. Sed isti non intelligunt, quod in tali exemplo licinium est locus olei : et extremitas circumstantis corporis interior quaattingit corpus undique, est locus olei et
licinii communis : nihil enim prohibet in uno loco communi esse multa corpora. Contra istos etiam est, quod Deus requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 1 : unde postea novas materias corporalium numquam creavit : ergo nec materiam istius corporis, quod ipsi lucem vocant.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod re Ad 1. vera lux et lumen forma sunt corporea, et non corpora. Sunt enim forma corporea qua distenduntur in corpore secundum mensuras corporis : et sunt in magno magna, et in parvo parva. Et sunt forma intentionales et rationales. Intentionales sunt, qua ex objecto luminoso vel colorato secundum esse intentionale generantur in medio sive perspicuo : et illa dicuntur forma spirituales, non quod sint spiritus secundum substantiam, sed quia secundum esse intentionale, quod est spirituale esse, sunt in medio et in sensu, ut dicit Commentator super secundum de Anima : et tales formas corporales vocat Augustinus ad Volusianum.
Ad aliud dicendum, quod lux dicitur Ad 2. esse in corporibus et incorrupta, quia in corporibus est ut forma corporalis dimensionibus corporum distensa : et in esse lucis, quod est esse intentionale, non miscibilis, eo quod quaecumque miscentur, miscentur secundum formas naturales materiales activas et passivas : lux autem per se nec agit nec patitur, licet per splendorem (qui est divaricatio luminis, ut dicit Avicenna) segregat, rarefacit, et calefacit.
Ad aliud dicendum eodem modo, Ad 3. quod lux dicitur in corporibus primum locum tenere, quia forma corporum est, et qualitas superiorum corporum, qua primum locum tenent.
Ad aliud eodem modo dicendum : lux Ad 4. enim summum locum tenet inter corpora, eo quod est forma et qualitas nobiliorum corporum.
<--- Page Split --->
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod, sicut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et animae, spiritus in corpore discurrunt sicut luminaria in mundo, et sunt instrumenta virtutis naturalis, vitalis, et animalis. Et quia miscibiles sunt humoribus, et per contactum agunt in organo corporis, quae non possunt facere nisi corpora : ideo necesse est eos corpora esse et corporeos. Et quia formas reprasentant virtuti animali, quod bene facere non possunt nisi sunt lucidi: ideo necesse est luminosos esse. Et quia universaliter spiritus sunt vehiculum virtutis, quam in totum corpus non deferrent nisi circulariter moverentur : ideo necesse est eos moveri ad modum luminarium in mundo, quae ubique spargunt lumen suum per circularem suum motum. Tamen ex hoc non oportet, quod spiritus sit lux, vel lux spiritus : sed quod spiritus lumen habeat per quod per totum corpus influat virtutem.
Ad 6. Ad aliud quod objicitur per rationem, dicendum quod lux et lumen sunt in aere ut forma accidentalis, quae generatur in ipso ex directa oppositione luminosi, et cujus proprium subjectum est perspicuitas quae est in aere. Illa enim per talem formam efficitur in actu. Et si de aere debet probari, non probatur nisi per directam oppositionem luminosi, quae est per se causa ejus efficiens in tali subjecto, sicut docet Aristoteles in II Posteriorum, quod eclipsis probatur de luna demonstrative per id quod per se est causa obscurationis, quod est interpositio terræ recta diametro inter solem et lunam.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod lux in Oriente et Occidente per subjectum est diversa, per generans una et eadem. Quod autem subito fit et in uno momento et in Oriente et in Occidente, ideo est, quia illuminatio non est motus, sed mutatio quae est finis motus : sicut et generatio et corruptio, sicut dicit Commentator super III Physicorum Aristotelis : generatio enim est mutatio ad
quam finitur motus alterationis : et similiter corruptio. Et ideo non sunt in tempore, sed in momento. Illuminatio vero est finis motus ascensionis vel descensionis luminosi corporis super perspicuum in omni loco ad quem a luminoso corpore potest trahi diametraliter recta linea, non interposito terminato corpore.
Ad aliud dicendum, quod posito inconveniente, nihil est inconveniens impossibile accidere. Vacuum enim non potest accidere inter cælum et terram. Et si esset, nihil videretur. Et hoc probavit Aristoteles in II de Anima contra ponentes vacuum. Et ideo si vacuum esset inter cælum et terram, nec lux, nec lumen ibi generaretur : quia non esset aliquod corpus susceptibile lucis vel luminis, in quo hoc generari posset a directa oppositione luminosi corporis.
Ad ultimum dicendum, quod duae lucæs duarum candelarum unitarum, non sunt duæ nisi per numerum illuminantium : sed illuminatio generata ab eis est una in perspicuo : et ideo illa ratio nihil valet. Duo enim illuminantia efficiuntur unum illuminans in illuminatione generata, quamvis ex duobus clarior et fortior sit quam ex uno. Si autem quis lumen dicat corpus propter motum, quia movetur de loco ad locum, potest dicere umbram esse corpus, propter similem motum : quod fatuum est : umbra enim non movetur per se, sed motu corporis objecti et opaci : et lux et lumen non moventur per se, sed motu corporis illuminantis : quod cum transit de loco ad locum, necesse est illuminationem fieri in diversis locis : quia tunc diametralis oppositio necesse est, quod sit ad loca diversa.
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem, utrum scilicet per effectum vel causam 1 ?
SECUNDO quaeritur, Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem ? utrum scilicet per effectum, vel per causam ?
Super illud enim : Fiat lux, Glossa interlinearis dicit : « Hic incipit distinguere. »
Gratia hujus quaeritur, Qualiter distinguit lucem a tenebris, utrum scilicet utrumque attribuendo ad formam, vel utrumque ad locum proprium, sive in causa, sive in effectu ?
Si dicatur, quod ad formam attribuendo : hoc videtur esse falsum. In omni enim opere sex dierum tam creationis, quam distinctionis et ornatus, singulis diebus attribuitur aliquid suae formae. In creatione enim cœelum fit cœelum, et terra terra. In distinctione lux fit lux, et nox fit nox, quae sic non distinguuntur nisi per accessiones propriarum formarum. Similiter in opere ornatus sol fit sol, et luna luna per adeptiones propriarum formarum. Si ergo determinatio ad formam esset opus distinctionis, opus distinctionis non esset separatum ab opere creationis et ornatus : quod falsum est. Dicunt enim Glossae super Genesim, tam Augustini quam omnium aliorum, quod opus distinctionis ultra opus tertiae diei non extenditur.
Adhuc, Si distinctio est ad locum : tunc videtur, quod non deberet sic incipere, Fiat lux : sed, Separetur vel distinguatur lux a tenebris.
Adhuc, Secundum hoc quaeritur, Quare non dixit, Fiant tenebrae : sicut dixit, Fiat lux ? Si enim dicitur, quod tenebrae non sint nisi luminis absentia : et propter hoc non dixit, Fiant tenebrae. Tunc etiam non debuit dicere : Appellavit tenebras Noctem : quia cum omne nomen imponatur a forma, quod formam propriam non habet qua ab aliis distinguitur, nomen proprium habere non potest : ergo etiam nomen proprio appellari non debuit a Deo : et sic male dicitur : Appellavit tenebras Noctem.
Adhuc, Si in causa distinxit lucem a tenebris, cum causa lucis non possit esse nisi luminosa natura cœeli in perspicuo sive aere, tunc primo debuit dixisse in opere creationis quando dixit : In principio creavit Deus cœelum et terram : vidit Deus, quod esset bonum : et distinxit cœelum a terra, et vocavit diem cœelum : et terram propter opacitatem quae tenebras facit, vocavit noctem. Si autem in effectu distinxit : tunc qualitas aeris qui dicitur dies, praesentia scilicet luminis, distincta esset a tenebris noctis : et hoc esse non potest, quia qualitas per se distinguibilis non est, cum qualitas sit et accidens, et non feratur de loco ad locum nisi motu luminosi illuminantis, a cujus oppositione directa super perspicuum generatur lux, ut in antehabitis dictum est.
Adhuc, Cum naturaliter ex positione luminosi in circulo quo circumfertur, mane praecedit vesperam, eo quod fit ex ortu luminosi, vespera autem ex occasu ejusdem, videretur convenientius dicere, Factum est mane et vespere, dies unus, quam e converso, Factum est vespere et mane, dies unus.
Adhuc, Quare non dicit, Dies primus, sicut dies unus, cum ordo sit in diebus ?
Adhuc, Secundum expositionem Augustini, qui lucem exponit de cogni-
<--- Page Split --->
tione in Verbo angelice naturae de creatura facienda, cum mane sit per visionem matutinam illustratio angelice nature de creatura tienda, et angelica natura intelligatur per coelum informis quae se faciendam in Verbo cognoscere non potuit antequam esset, prima dies mane habere non potuit, sed dies fuit cum se in lucem Verbi factam esse cognovit, et vespera fuit quando cognitionem suam ad seipsam retulit, eo quod omnis creatura ad seipsam relata declinat ad non esse, et sic ad tenebras, ut dicit Gregorius. Et secundum hoc ita deberet dicere : Facta est dies, quae declinans ad vesperam, complevit diem unum.
Adhuc, Secundum alios Sanctos lux dicitur nubecula lucida rotatione sua circa materiam confusam in extremo, quae prasentia sui illustravit eam, et gyratione ad inferius hemisphaerium lumine subtracto paulatim declinans fecit vesperam, et in totum occumbens fecit noctem, sicut dicit Magister in distinctione XIII libri secundi Sententiarum, cap. Si autem quaeritur, ubi facta est lux illa? Dicit enim ibi, quod « in eodem loco ubi nunc sol rotatur, rotabatur lux illa. » Hoc enim videtur falsum et impossibile : lux enim illa non poterat rotari nisi in circulo distincto : circu- .lus autem distinctus ante quartum diem non fuit : ergo prima, secunda, et tertia die nubecula illa luminosa rotari non potuit rotatione : ergo mane et vesperam et diem et noctem facere non potuit.
Si forte dicatur, sicut dicit Damascenus 1, quod « lux illa contractione et emissione radiorum tunc fecit diem et noctem. » Tunc videtur hoc esse impossibile : lux enim per necessitatem illuminat perspicuum sibi suppositum, et sic de necessitate dies tantum esset in uno loco, et similiter mane, et vespera, et nox : et motu luminosi hic non distinguerentur ad diversa loca : quod est
contra Basilium et Ambrosium in Hexaneron, et Augustinum, et Bedam, et omnes sanctos, qui concorditer tradunt, quod non nisi ratione luminosi distinguitur dies, et nox, mane et vespera.
ADHUC quaeritur de luce illa, Utrum in Quaest. 1 illuminando fuit perfectior sole, vel minus perfecta ?
Et videtur, quod perfectior : quia
Ista dicta est lux : lux autem per essentiam est perfectior in illuminando, quam luminosum quod participat lucem : cum ergo sol luminosum sit participans lucem, videtur quod lux perfectior fuerit in illuminando quam sol.
Adhuc, Ex ipsa virtute verborum intelligitur, quod illa lux est opus divinum immediate a Deo factum. Dicitur enim sic : Dixit Deus : Fiat lux. Et dicitur in cantico Deuteronomii, XXXII, 4 et 5 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Videtur ergo, quod lux illa perfectior fuerit ad illuminandum, quam sol. Sed tunc locum habet quaestio Magistri quam facit in libro II Sententiarum, distinctione XIII, cap. Solet quaeri, scilicet si lux illa sufficiebat, ad quid necesse fuit fieri solem, lunam, et stellas ?
ADHUC ulterius quaeritur, Quid factum Quaest. 2. sit ex luce illa, facto jam sole ?
Si dicitur, quod coadunata est in corpus solis, luna, et stellarum : hoc erit contra philosophiam : quia secundum hoc sol, luna, et stella essent ex materia una communi : et quaecumque sunt ex materia una communi, transmutabilia sunt ad invicem : et secundum hoc sol transmutaretur in lunam et stellas, et e converso : quod omnino impossibile est.
Si autem diceretur quod quidam dicunt, quod haec lux diffusa est in circulos solis circa solem : hoc falsum expresse videtur : quia cum coadunata et inspis-
<--- Page Split --->
sata sit lux ejus, in distantia duodecim graduum a sole, non tegeretur, sed appareret : et videretur lux ejus ante solem et post solem, sicut videtur lux luna et stellarum et ante solem, et post solem.
pter tale nocumentum vocari non possunt. Et sic sunt distincta extrema ab invicem : superius scilicet generale principium, hoc est, cœeleste quod universaliter lumine suo movens est : et infimum opacum, scilicet quod in loco generationis est, hoc est, in centro quod universaliter a luminoso motum est.
Solutio. Dicendum, quod tres distinciones Moyses ibi determinat. Prima est extremorum ab invicem : et haec est luminosi ab opaco, ita quod luminosum claritatesua fiat lux : opacum autem quod est ex parte terræ, fiat tenebræ per objectionem sui ad lucem, et habeat lucem per ipsam illustrationem quam facit in superiori hemisphærio, qua omnes res fiunt visibiles et terminatæ et perviæ : terminatas enim facit secundum actum visibiles in pulchritudine coloris, cujus esse formale in superficie terminati corporis (ut dicit Aristoteles in lib. de Coloribus) non est nisi diffusio luminis sive lucis qua demonstrantur et venustantur omnia. Et dicit Glossa super illud Genes. 1, 3 : Fiat lux. « Congrue nundi ornatus a lumine cœpit : unde et cætera quæ creanda erant, viderentur. » Et hæc Glossa ponitur in libro II Sententiarum, distinct. XIII, cap. A, ibi, Prima autem distinctionis operatio 1.
Et quod dicitur, quod vocavit hanc lucem Diem, non est aliud, nisi quod dedit ei formam talem, unde congrue sic vocaretur. Dedit autem determinationem verbi æterni et sapientiæ ad hanc formam, quando creaturas distinxit. Et per privationem hujus formæ opacum vocavit tenebras : tenebræ enim dicuntur a tenendo : quia tenent lucem ne aliquid illustret, quod est post opacum quando luci opponitur. Easdem vocavit Noctem ab hac eadem privatione formæ. Nox enim a nocendo dicitur : nocet enim impediendo lumen vivificum superioris corporis, ne vivificet inferiora generabilia et corruptibilia, et ne venustentur illustratione superiorum. Alio enim nomine pro-
Ad PRIMUM ergo quod quaeritur? Utrum fiat distinctio ad formam vel ad locum ?
Dicendum, quod ad utrumque. Dicit enim Aristoteles in VIII Physicorum, quod ab eodem generante idem est motus ad formam et ad locum : dando enim formam secundum naturam, dat omne quod consequitur formam generaliter : et hæc sunt motus et locus. Unde creator quando cœlesti naturæ dedit formam luminosi, et terrestri naturæ dedit formam opaci, distinguendo ea in diversas formas, eo ipso dedit eis motus ad diversa loca in quibus salvarentur. Locus enim, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, salvativus est locati. Et per hoc distinxit, quia per hoc luminosum in extremitate circumferentiæ mundialis machinæ circumire fecit, ut undique lumen infunderet. Et quia non est relatio ad circumferentiam æqualis nisi centri, per hoc ipsum luminosum ad locum supremum distinxit, et opacum quod undique movetur a lumine, determinavit ad immu, hoc est ad medium : hoc enim reflexione radiorum luminosi calorem vivificum excitat, per quem ex humido et terreno elemento formæ producantur generabilium et corruptibilium : et sic dividitur lux a tenebris primo in causa, et communiter in effectu.
Ad ALIUD dicendum, quod utrumque dici poterat : quia unum fit per alterum, et ideo primo dixit, Fiat : et postea divisit lucem a tenebris. Dicendo enim, Fiat, attribuit ipsum ad formam : dicendo, Divisit, attribuit ei motum per quem ad diversa loca tenderet in quibus salvare-
<--- Page Split --->
tur, et proprios actus ageret, et propriis passionibus pateretur.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod tenebræ non sunt nisi privatio et defectus : et ideo non fiunt per aliquod opus artificis, sed ipsa carentia lucis tenebræ sunt : et ideo non potuit dicere : Fiant tenebræ : sed nomen accipiunt ab ipsa privatione lucis, sicut omnis privatio ab habitu denominator et diffinitur.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in causa distinxit, et in effectu consequenter : sed coelum secundum substantiam non est causa diei, sed potius secundum formam lucis : et ideo in creatione, cum creatio sit actus conditoris producentis substantias principiorum, nulla potuit importari distinctio : et ideo inconvenienter dixisset, Divisit coelum a terra, et vocavit coelum diem, et terram noctem : sed oportuit ante coelum vestiri luce, et per oppositum terram vestiri opacitate, ut per has duas formas essent causæ diei et noctis : et ideo oportuit dicere in opere distinctionis : Fiat lux, et, Divisit Deus lucem a tenebris.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod naturalis motus lucis a summo cœli est, sive ab angulo medii cœli, sicut in Psalmo xvii, 7, dicitur de cœlo : A summo cœlo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus. Et propter hoc etiam dies in astronomia incipit et meridie. Cujus causam reddunt sapientes astrorum : quia semicirculus qui est ab angulo cœli medio usque ad angulum mediæ terræ per Occidentem, semper est æqualis semicirculo qui est ab angulo mediæ terræ per Orientem in medium cœli, et secundum æqualitatem partium circuli naturalis motus est lucis. Semicirculi autem, quorum unus est ab Oriente in Occidentem, et aller ab Occidente in Orientem numquam sunt æquales nisi in æquinocrio. Et ideo secundum naturam motus quando declinat a meridie in die natura-
li vespera est ante mane. Et ut innuat hunc naturalem motum et ordinem, dixit : Factum est vespere et mane, potius quam e converso, Factum est mane et vespere.
Quidam tamen assignant de hoc aliam rationem et bonam. Et videtur esse a verbis Dionysii accepta in libro de Divinis nominibus 1, ubi in idem determinat bonum et lumen, dicens quod lumen illud de quo dicitur in Genesi : Fiat lumen (sic enim habet alia translatio) idem est quod bonum. Bonum dicitur a βοάω-δ, hoc est, voco, vocas : quia vocat ea qua non sunt, tamquam ea qua sunt 2. Unde quia tunc ex non esse sicut ex abysso tenebrarum res creatas vocavit ad esse sicut ad lumen, processit quasi a vespera, quæ cadit in tenebras, ad mane, hoc est, ad lumen creaturarum productarum in esse ad lucem. Et ut hunc ordinem designet, potius dicit : Factum est vespere et mane, quam factum est mane et vespere. Et hæc ratio confirmatur, II ad Corinth. iv, 6, ubi dicit Apostolus : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Secundum hoc enim lux est ex tenebris secundum ordinem. Inferius tamen in loco proprio plures ordines et plures rationes de hoc assignabimus.
Ad aliud dicendum, quod primus noAd 6. men ordinabile est, ut dicit Priscianus, et non ita dicit distinctionem et discretionem sicut unus. Et ideo quia hic loquitur de distinctione et discretione rerum, melius dicit, dies unus, quam dies primus. In sequentibus autem ubi tangit ordinem sequentium ad praecedens, ibi dicitur convenientius dies secundus, et dies tertius.
Ad aliud dicendum, quod secundum Ad 7. illam expositionem Augustini, matutina cognitio est ante vespertinam : sed secun-
<--- Page Split --->
dum productionem Angeli in esse et luminis de abysso tenebrarum, ut dictum est, vespera est ante mane : et illam prosequitur ordo litterae Genesis.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod circulus in quo rotabatur nubecula illa, non fuit circulus deferens, sicut sunt circuli deferentes solem et alios planetas : sed fuit circulus quem motu suo descripsit nubecula circa materiam confusam, quae ab Astronomis dicitur circulus imaginativus, et est similis ei qui in astronomia dicitur æquans motum, eo quod æquales partes describit super centrum in temporibus æqualibus : quod non facit deferens. Circuli autem deferentes facti sunt quarta die : et ideo non valet objectio.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod Damascenus ibi vocat emissionem et contractionem, illuminationem generatam ab oppositione luminosi directa, vel privationem hujus illuminationis : sed non negat, quin haec illuminatio in diversis locis fiat per motum luminosi in circulo, ut dictum est.
d quest. 1. Ad hoc quod quæritur, Utrum lux perfectior fuerit quam sol, vel non in illuminando ?
Dicendum absque dubio sicut et Magister dicit, quod sol multo perfectior fuit. Et hoc innuunt Sancti quod vocant eam nubeculam, eo quod materialiter fuit pars illius materiae confusæ, quæ vaporabiliter circa terram fuit oppansa, in qua Deus fecit oriri lucem, et rotari circa materiam confusam ad illuminationem ejus, ut ipsa luce partes ejus moverentur ad formas rerum distinctarum.
Ad 1 Ad argumentum dicendum, quod nubecula illa non fuit per essentiam lux : sed lux quam dixit Deus fieri, fuit forma ejus, sicut lux etiam est forma solis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sol et lux illa opus Dei sunt : et utrumque perfectum in suo genere, lux ad illustrationem extremitatis materiae, sol ad distinguendum diem et noctem, et influendum lu-
men vivificum ad formam et speciem generabilium et corruptibilium : propter quod etiam a sapientibus astrorum vocalur dator vitæ : sicut videmus, quod accedente sole cuncta virent, et recedente arescunt.
Et quod quidam dicunt, quod circulus lucis perfectior est ad conservandum in esse, eo quod esse uniforme est sicut circulus, sol autem perfectior est ad provocandum in specie et forma distincta, nihil penitus valet et falsum est : lumen enim solis per gradum in quo est, facit speciem et formam, et per relationes ad alios circulos duodecim signorum quæ domus vocantur in astrononia, facit conservationem esse per totam periodum rei generatæ.
Et ad quæstionem Magistri dicendum, quod et ipse dicit, quod licet lux illa sufficere ad illustrationem vaporabilis materiae, quæ partes materiae moveret et disgregaret, et per oppositum secundum opacum adunaret : tamen ad perfectam claritatem diei et ad perfectam adunationem ex frigore noctis ut perficeretur in partibus materiae motus ad formam, non sufficit : et ideo oportuit fieri solem et lunam et stellas, quorum motibus hoc perficeretur : hoc enim motibus planetarum in circulo obliquo perficitur.
Ad aliud quod ulterius quæritur, diAd quest. 1. cendum quod ad hoc nihil probabilius respondetur, quam quod dicit Magister, scilicet quod ex ea factum sit corpus solis et lunæ et stellarum, secundum diversas partes ejus.
Ad objectum in contrarium, dicendum quod quando dicit Philosophus, quod quorum est materia una, transmutantur ad invicem, intelligitur materia una, quæ unam habet analogiam potentiae ad actum, sicut in principio hujus libri in primo tractatu, quæstione de materia, ostensum est 1 : et non intelligitur de substantia materiae una universali, de
<--- Page Split --->
qua dicimus, quod omnium corporalium in principio creationis mundi fuit materia una : haec enim non est una per analogiam, sed una per substantiam tantum, ut dicit Gregorius super illud Ecclesiastici. xvii, 1 : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Quod simul est per substantiam materiae, non simul esse potest per distinctionem formae.
Ad 2. Ad ultimum dicendum, quod dictum illud nihil valet, et bene est improbatum.
MEMBRUM III.
Quomodo factum est vespere et mane dies unus, et non mane et vespere? secundum hoc enim prime dies non habuit mane 1.
DEINDE quaeritur, Quomodo factum esl vespere et mane dies unus, et non mane et vespere ? secundum hoc enim prima dies non habuit mane.
Ratione cujus juxta quod Magister proponit, tria quaeruntur.
Primum, De hoc quod dies tribus modies accipitur.
Secundum, De eo quod Magister ponit tres distinctiones vespere et mane.
Tertium, Quod illa quae dicuntur in Genesi, litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS I.
De hoc quod dies tribus modis accipitur.
XIII, cap. Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura 2.
Et assignat tres modos, scilicet quod dies dicitur spatium viginti quatuor horarum. Et secundo modo, dies dicitur illustratio quam nubecula fecit in primis tribus diebus illustratione sua super hemisphaerium. Et tertio modo, dicitur dies sol lucens super terram.
Videtur autem, quod primus modus non sit separatus a secundo et tertio : quia sive nubecula rotetur circa hemisphærium, sive sol ab Oriente in Orientem non redit nisi spatio viginti quatuor horarum æqualium. Dividitur enim circulus in trecentos sexaginta gradus, de quibus nonaginta sunt ab Oriente in medium cæli, nonaginta a medio cæli in Occidentem, nonaginta ab Occidente in medium terræ, nonaginta a medio terræ usque ad Orientem : qui si dividantur per quindecim, erunt viginti quatuor vicibus quindecim : quindecim autem gradus motus sunt unius horæ : et sic in toto circulo erunt viginti quatuor, quæ sunt spatium motus sive nubeculæ sive solis per trecentos sexaginta gradus.
SOLUTIO. Magister non distinguit dies per spatium, sed per causam : et ideo si causa longitudinis diei accipiatur, spatium circuli erit causa longitudinis diei : et sic dicitur dies primo modo. Si autem accipiatur causa efficiens diei : tunc ante perfectionem solis, lunæ, et stellarum, non poterat esse causa diei, nisi illustratio et rotatio lucis, quam fecit Deus quando dixit : Fiat lux. Et sic dicitur dies secundo modo. Facto autem sole, causa diei est sol lucens super terram : et sic dicitur dies tertio modo. Et hæc est ratio dicti Magistri.
Primo ergo quaeritur de hoc quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct.
Si autem quaeritur sicut dicit Beda : « Opus Dei a luce inchoat et in lucem
1 Genes. 1, 3 : Factumque est vespere et mane, dies unus.
2 Cf. S. AUGUSTINUS, Lib. I de Genesi ad litteram, cap. 10.
<--- Page Split --->
terminatur : et Deus in prima hora cujuslibet diei fecit opus illius diei, et non fecit successive, sed in momento eo quod ipse est potentissimus et perfectiss.mus opifex : » quid ergo fecit in residuo spatio viginti quatuor horarum ?
Si enim quievit : tunc non tantum quievit in die septimo, quod falsum est, et contra Scripturam. Si non quievit : tunc opus sequentis diei non inchoavit in praecedenti die, quod est contra Scripturam, quae distinguit opera sex dierum secundum sex dies. Non potest dici, quod otiosus fuerit : quia bonitas Dei numquam otiosa est, ut dicit Augustinus. Dicit enim Gregorius de charitate : « Charitas enim Dei numquam otiosa est : operatur enim magna si est : si vero desinit operari, charitas non est. » Et si hoc dicitur de charitate hominis, multo fortius dicetur de charitate Dei.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus 1 : « Est autem et exstasim faciens divinus amor, hoc est, extra positionem sui. » Unde dicit, quod amorsuus non permittebat eum in seipso manere solum, sed per creationem omnibus bonum suum communicare. Et hoc idem dicit Plato in Timæo, quod « numquam negavit commoda et utilia ad esse. »
ejus : et tunc oriatur lux quæ in intimis calorem vivificum moveat ad exteriora, et distribuat in partes exteriores id quod ab intimis emotum est de viribus et calore vivifico. Et ideo sapientes in astris circulum diurnum dividunt in quatuor partes : ut prima quarta sit a Meridie in Occidentem, in qua Meridie acceptum nutrimentum deprimitur ad locum digestionis. Secundus arcus est ab Occidente in medium noctis, in quo comprimitur cibus, et digeritur in loco digestionis, frigiditate noctis circumstante et comprimente cibum, ut calor confortetur in intimis. Tertius est a medio noctis usque ad auroram, in quo lumen rediens, humidum nutrimentale movere incipit ab intimis ad exteriora. Quarta est ab aurora in meridiem, in quo lumen evocat humidum nutrimentale in omnes partes exteriores ad confortationem membroruni. Et sicut est in homine ad perfectionem nutrimenti : sic est in omni re generabili et corruptibili, et in omni re ordinata ad propagationem mundi. Et sic patet, quod perfectio rei non est nisi in spatio quatuor arcuum circuli, et motu viginti quatuor horarum. Et ideo quodlibet opus Dei ad perfectionem sui requirit unum diem : et hoc non est ex imperfectione operantis, sed quia hoc requirit natura operis constituti.
Solutio. Dicendum, quod revera sicut dicit Beda, in primo articulo diei fecit opus cujuslibet diei : nec illo die inchoavit opus alterius diei, sed ipsum opus sic factum in virtutibus et principiis esse sui, ad esse perfectum explicabatur in residuo spatio diei illius. Non enim ad esse perfectum rei sufficit factio simplex : sed ut perfecte stet in esse et potenter, oportet quod lux oriatur super ipsum, et stet in summo super ipsum, nec declinet ab ipso, ne efficiatur evanidum luce et calore lucis : ut frigiditate tenebrarum et noctis comprimantur qualitates et virtutes ejus intra ipsum, et sic confortentur ad operationes et actus
MEMBRI TERTII
ARTICULUS II.
De eo quod Magister ponit tres distinciones vespere et mane.
Deinde quæritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, di-
<--- Page Split --->
stinct. XIII, cap. Hic est naturalis ordo distinctionis dierum.
Et ponit ibi tres distinctiones mane et vespere.
Primam ponit, quod dies inchoat a plena luce, et paulatim descendente luce fit vespere, qua occumbente fit nox, qua rursum ascendente luce fit mane, ita quod mane est finis praecedentis diei et initium sequentis. Et dicit, quod propter hoc prima dies mane non potuit habere : quia non erat dies praecedens primam diem cujus esset finis : et sic dies praecedens cum sequenti nocte computatur.
Alium ponit ordinem computationis secundum Bedam, qui est post peccatum hominis factum. Peccatum enim tenebra est, ut dicit Damascenus. Et Apostolus, ad Ephes. v, 8, ubi dicitur : Eratis aliquando tenebra, nunc autem lux in Domino : in quo per lucem Christum, homo de tenebris peccati reductus est ad lucem justitiae et resurrectionis. Et dicit, quod secundum hunc modum nox praecedens computatur cum die sequenti.
Tertium ponit ordinem computationis ab aurora resurrectionis in perfectam lucem diei, quando scilicet Christus resurgens in aurora, pleno lumine resurrectionis mundo illuxit : in quo iterum dies praecedens cum sequenti nocte computatur.
Et quaeritur ratio hujus ordinis.
Videtur enim
Cum dicatur, I ad Timoth. vi, 16, quod Deus inhabitat lucem inaccessibilem, quod omne opus divinum est a luce in lucem : et sic numquam debet computari nox ante diem, nec cum die.
Adhuc, Cum dicatur, Jacobi, i, 17 : A Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio : videtur quod in nullo opere divino deberet fieri mentio vespere, sed diei tantum perfectae.
accipiuntur a duobus, scilicet a natura, vel ab eventu qui fit circa illustrata per lucem divinam. Si a natura: hoc non potest esse nisi duobus modis. Aut enim est a natura ipsius motus : aut a natura operis divini, in quantum divinum est. Si a natura motus: tunc pro certo computatio est a plena luce meridiei in vesperam sequentem et noctem, et mane consequentis diei. Et de hoc ordine satis dictum est in membro praecedente hujus quaestionis. Si accipitur ordo ab opere Dei in quantum est opus Dei : cum Deus habitet lucem inaccessibilem, sic iterum ncipit a plena luce, non ab aurora, quia lla mixta est tenebris : et terminatur per vesperam in mane, hoc est, in lucem sequentis diei. Et hoc est quod dicit Beda in Glossa super Genesim : « Decebat ut dies a luce inciperet, et in mane sequentis diei tenderet, ut opera Dei a luce inchoasse et in luce completa esse significare:entur. »
Si autem ab eventu accipiunt ordo computationis : tunc nox praeedit diem, quia homo a luce innocentiae in tenebras peccati cecidit, et a tenebris peccati per lucem Christum reductus est per opus redemptionis. Et propter hoc in festis Ecclesiase quando agitur de luce redemptionis, noctem praecedentem cum sequenti die celebrat Ecclesia.
Et haec est ratio eorum quae dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIII, cap. Hic est naturalis ordo.
MEMBRRI TERTII
ARTICULUS III.
Quod illa quae dicuntur in Genesi, litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam.
solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod computationes et ordines computationum in genere
TERTIO, Quaeritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, di-
<--- Page Split --->
stinct. XIII, ibi, Præterea investigandum est quomodo accipiendum sit quod ait : Dixit Deus 1.
Videtur enim, quod sonuerit temporaraliter dicendo.
Dicit enim Basilius in Hexameron, quod ea quae dicuntur in Genesi litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam ad alium sensum trahenda. Cum autem dicitur : Dixit Deus, littera non videtur sonare aliud nisi temporaliter sonuerit : ergo videtur, quod de temporali et verbo et sono vocis prolato accipiendum sit. Quod si verum est, tot verba tunc dixit, quoties dixit : et cum verbum Dei, sicut dicitur, Joan. 1, 3, sit per quod omnia facta sunt, et hoc sit Filius Dei : dicit enim Augustinus in libro IV de Trinitate, quod eo verbum est, quo Filius : sequitur ex hoc, quod plures sint filii in divinis, quod haereticum est.
Objicit etiam Magister in Littera, quod id quod est inutile, non est de operibus Dei : sed tunc lingua non erat quae vocaliter sonaret, nec auris erat quae audiret : ergo et impossibile et inutile erat sonare vocaliter : ergo videtur, quod non sono vocis corporaliter dixit, sed intelligibiliter in verbo ut haec fierent determinaverit.
Jussu.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod quaerit ibi, Hic solet quaeri, Quomodo accipiendum sit, quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel per Spiritum sanctum 2 ?
Præpositio enim per, notare videtur habitudinem causæ instrumentalis : et si Pater operatur in Filio vel per Filium, vel per Spiritum sanctum, videtur Pater uti Filio et Spiritu sancto ut instrumentis, ut dicit hæreticus.
Adhuc, Cum operari Dei sit esse, si operatur per Filium, videtur sequi, quod
sit per Filium : et hoc hæresis est, Filius enim a Patre est, et non e converso Pater a Filio.
- Adhuc, Cum in sapientia operetur, sicut dicitur in Psalmo cni, 24 : Omnia in sapientia fecisti : si operatur per Filium, videtur sapere per Filium : et hoc etiam falsum est : Filius enim sapit per Patrem, non Pater per Filium.
SOLUTIO. Dicendum cum Magistro, solutio quod idem est Deo dicere, quod in verbo æterno disponere et determinare : et ideo unum Verbum ab æterno genuit, in quo quid, qualiter, quando faceret disposuit. Unde Augustinus super Genesim ad litteram sic exponit : « Dixit Deus : Fiat lux, hoc est, ab æterno Verbum genuit, in quo erat ut fieret sicut in arte et sapientia artificis. » Unde cum Magistro sentiendum est, quod corporaliter non sonuit, sed æternaliter Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Et hoc est etiam quod dicit Ambrosius in Hexameron, quod cessavit motus aut sonus, et apparuit etiam tacente artifice quod peritiam ejus ostendit, ut operatori operis sui testimonium . suffragetur. Similiter etiam hic mundus divinæ majestatis insigne est, ut per ipsum Dei sapientia manifestetur. Fecit ergo quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum judicabat, quasi omnipotens quod amplissimum prævidebat.
Ad OBJECTUM autem dicendum, quod hoc sequeretur si temporaliter sonuisset: sed quia ab æterno Verbum genuit, et dixit, ideo non sequitur id quod inductum est. Et hoc est quod dicit Ambrosius in libro I Hexameron : « Quid est, In ipso creata sunt ? nisi quia ipse est hæres Patris, eo quod a Patre in ipsum transierit hæreditas : quæ tamen hæreditas in Patrem revertitur a Filio. Ex ipso enim materia, et per ipsum opera-
<--- Page Split --->
tio quæ ligavit et constrinxit universa. In ipsum est cunctorum reversio : quia et quamdiu vult omnia ejus virtute mannent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntate recurrit, et arbitrio ejus resolvuntur. »
Ad quest. Ad in quod ulterius quæritur, Quomodo Pater operetur per Filium ?
Dicendum, quod non sicut per instrumentum, nec ita sicut Filius manum porrigat Patri ut possit operari : sicut etiam Magister solvit in Littera : quia una est operatio trium et indivisibilis. Sed habitudo propositionum per et in, non notant nisi habitudinem principii, qua unus est ex altero, ut Filius ex Patre, vel a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque : et ideo ab utroque habet et quod est, et quod operatur. Et Filius habet a Patre et quod est, et quod operatur secundum ordinem naturae quo alter ex altero, non quo alter prior altero.
Ad in ergo quod quæritur, Utrum Pater sit per Filium, sicut operatur per Filium ?
Dicendum, quod non : quia sic notaretur, quod principium essendi Patrem vel operandi, esset in Filio respectu Patris, quod hæreticum est: cum e converso sit in Patre respectu Filii.
SIMILITEA cum dicitur, Utrum Pater 44 sapiat per Filium sicut operatur?
Dicendum, quod non : quia licet sapere sit verbum in voce activa, tamen in significatione passiva est. Sapere enim recipere est scientiam ejus quod sapitur, et ita significaretur, quod Pater saperet a Filio, vel per Filium, quod hæreticum est. In illa enim simplicitate, ut dicit Augustinus, idem est sapere quod esse. Et si saperet per Filium, esset per Filium. Est autem e converso, quod Filius est et sapit a Patre, sicut dicit Augustinus, quia ab illo est ei sapere a quo est esse. Operari autem non dicit passionem, sed id quod est ab alio. Unde cum dicitur : Pater operatur per Filium, sensus est, Filius operatur indivisibili operatione cum Patre et Spiritu sancto : et hoc habet Filius a Patre, et Spiritus sanctus indivisibili operatione cum Patre et Filio, et hoc habet ab utroque. Et hoc est quod inducitur a Magistro in ultimo capitulo illius distinctionis in Littera per Joannem Chrysostomum, quod idem est Patrem operari per Filium, vel in Filio, quod Patrem generare opificem : et idem est Patrem et Filium operari in Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium ut unum principium spirare Spiritum sanctum opificem.