QUÆSTIO L.

De quatuor modis divinae operationis.

Deinde, Quæritur de hoc quod dicitur in illo libro II Sententiarum, dist. XII, cap. H : « Quatuor enim modis, ut dicit « Alcuinus super Genesim, operatur « Deus. Primo in verbo, omnia dispo- « nendo. Secundo, in materia informi « quatuor elementorum, de nihilo eam « creando. Unde, Qui vivit in æternum, « creavit omnia simul 1. Omnia scilicet

« elementa, vel omnia corpora materiali- « ter simul creavit. Tertio, per opera sex « dierum varias distinxit creaturas. « Quarto, ex primordialibus seminibus « non incognitæ oriuntur naturae, sed « notæ sæpius reformantur, ne pereant. » De hoc enim quæritur :

  1. Dicit enim Gregorius Nyssenus et Damascenus, quod operativum dicitur,

<--- Page Split --->

quod ex seipso movetur : moveri autem Deo non convenit : ergo nec operari.

  1. Adhuc, Quæcumque sunt in una divisione, divisum debent participare per unam rationem : sed operari in verbo et operari in materia, non sunt unius rationis opera : ergo ad unam divisionem operandi non debent referri.

  2. Adhuc, Operari in verbo est disponere opera : sed disponere opera, non est operari, sed ante operationem : ergo videtur, quod falsum sit, quod unus modus operandi sit in verbo.

  3. Adhuc, Ex seminibus non incognitas producere naturas, opus naturae est, non Dei, ut videtur : et ita videtur, quod non debeat poni inter modos operationis divinae.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod quatuor modi sunt operationis divinae, ut dicit Alcuinus et Glossa super Genesim : et est divisio non generis in species, sed data secundum modos operationis sapientis. Hic enim primo disponit in seipso quid operandum sit, et qualiter, et ad quem finem. Et penes hoc accipitur primus modus, qui est in verbo, in quo Deus disposuit ab aeterno quid, quomodo, et qualiter, et quo fine producatur unumquodque.

Secundus modus est sapientis, quod statim praeparat materiam in quam inducturus est formam : propter quod dicit Aristoteles in II Physicorum, quod architectonici sapientis est ordinare materiam in quam possit inducere formam. Volens enim facere serram, non quaerit lanam pro materia : quia in lanam non potest induci forma instrumenti dentati, fortitudine dentium et acumine volentis dividere dura. Et penes hoc accipitur modus secundus, qui est omnia simul in materia confusa producere.

Tertius modus est sapientis, unumquodque ad proprium actum et propriam formam determinare et ad opus suum. Et

propter hoc dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod in unoquoque sapiens est, qui ex ratione formæ et finis rationes assignat factorum et operum suorum. Et penes hoc accipitur modus tertius.

Sed quia sapientissimus artifex est primus artifex, et conditor omnium Deus, de quo dicitur in libro de Causis, quod est dives in se, et dives in omnibus aliis : ideo convenit ei non operari in se tantum, sed in omnibus aliis quæ ab ipso sunt : et sic operatur in natura. Et hic est quartus modus operationis. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 13 : Sine me nihil potestis facere. Et ideo dicit Augustinus, quod ille qui ex quinque panibus pavit quinque millia hominum t, majori virtute ex paucis granis segetes producit, ex quibus pascit totum mundum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod a Gregorio Nysseno definitur opus secundum quod est in genere actus, sive actionis, quæ cum motu est, ut in Sex principiis dicitur. Et hoc modo Deo non convenit, qui immobilis est. Unde Boetius in V de Consolatione philosophiae :

Ire jubes, stabilisque manens das cuncta mo- 1 [veri.

Divisio vero Alcuini sumitur penes modos qui sunt in opere sapientis, ut dictum est : et sumitur opus large et communi ratione ad opus, et modos qui circumstant opus prout procedit a sapiente.

Ad ALIUD ergo dicendum, quod hoc non est verum de divisione generis in species. Diximus autem jam, quod divisio aliquando est non generis in species, sed in modos qui circumstant ex parle operantis et ex parte operati.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc procederet, si in dicta divisione opus stricte

A4 2.

A4 3.

<--- Page Split --->

sumeretur. Dictum est autem, quod sumitur large pro ipso opere, et pro modis qui circumstant ipsum ex parte operantis et ex parte operati.

Ad 4 Ad ultimum dicendum, quod hoc est opus naturae proxime operantis : Dei autem est opus sicut primo operantis et

influentis virtutem naturae. Sicut enim dicitur in libro de Causis, secunda causa secundum omne genus causae a prima causa habet, et quod est, et quod causa est.

Et haec dicta sint de opere creationis, quae sufficiunt pro nunc.