QUÆSTIO XLIX.

De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat '

Deinde, Quæritur de his quæ dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XII, in illo cap. Nunc superest, ut dispositionem illam qualiter perfecta sit, etc.

Ibi enim dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quæ simul materialiter fecerat.

Ubi quæritur de contrarietate quæ est inter Augustinum et alios sanctos.

terra describitur, simul facta spiritualia et corporalia et quidquid de cœlo et terra producitur, indicatur. » Sed hoc directe est contra textum Genesis, de quo dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram, quod « major est Scripturae illius auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » Ergo non licuit Augustinum præter intellectum illius textus aliquid dicere.

  1. Ubi Augustinus inducit pro se, quod omnia simul facta sunt in initio temporis in forma et materia : et dicit hoc intelligere Scripturam, Eccli. xvn, 1 : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Quod etiam videtur dicere Gregorius sic dicens in Glossa super idem in Ecclesiastico : « Cum factum cœlum et

  2. Adhuc, Si facta sunt simul ea quæ prima et secunda et sic deinceps diebus facta sunt, cum non sint simul facta loco, oportet quod simul facta sint tempore : ergo necesse est, quod prima dies fuerit cum secunda, et secunda fuerit cum tertia, et sic deinceps : quod est inconveniens, quia cum tempus suc-

<--- Page Split --->

cessivum sit, nullam partem potest habere cum alia, sed unam habet prius, et alteram posterius : propter quod dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod « tempus est numerus motus secundum prius et posterius. »

  1. Adhuc, Distinctio in Genesi distinguit mane et vesperam et successionem diei ad diem, quae non possunt intelligi esse simul.

Quæritur ergo, Quid secundum Augustinum dicatur mane, quid vespera, et quid dies, et quare nulla mentio fit de nocte, et qualiter Augustini opinio reducitur ad opinionem aliorum Sanctorum, cum inter eos videatur esse contrarietas?

Sclutio. Solutio. Dicendum, quod non est contrarietas Augustini et aliorum sanctorum, nec Augustini ad textum Genesis. Augustinus enim distinguit opera sex dierum secundum sex illustrationes lucis spiritualis. Alii autem sancti distinguunt ea secundum sex illustrationes lucis corporalis. Quia licet Deus simul fecerit cuncta et in eodem momento, ut in praehabitis dictum est in tractatu de Angelorum naturalibus, quaestione de visione matutina et vespertina 1 : tamen quod simul per verbum Deus facere potuit, in intellectu Angeli simul illustrari non potuit, nec simul in esse rerum secundum genera et species et secundum differentiam causæ et causati revelari in intellectu angelico potuit simul : quia, sicut dicit Aristoteles in Topicis 2, « scire quidem plura possumus, intelligere vero secundum actum tantum unum : » propter quod per lucem Verbi in mente angelica de creatura fienda, apud Augustinum, vocatur mane : cognitio perfecta rei factæ vocatur dies : relatio ejusdem rei factæ ad laudem creatoris, et acceptio alterius cognitionis rei fiendæ in verbo vocatur vespera, sicut in præhabitis de cognitione matutina et vesperti-

na satis sufficienter ostensum est. Et hoc dicit Augustinus præcipue propter hoc quod dicitur, Genes. ii, 4 et 5, ubi ponitur epilogus creationis et dicitur sic : Iste sunt generationes caeli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri : ubi habet translatio Septuaginta : « Cum factus est dies, fecit Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. » Ex hoc enim arguit Augustinus, quod simul cum die factum est opus creationis caeli et terræ, et opus distinctionis virgulti et herbarum, quod tamen dicitur factum esse tertia die : et hæc simul esse non possunt, secundum quod dies dicitur esse illustratio luminis corporalis : oportet ergo, quod alia dies quæratur quæ tunc facta est cum cœlo et terra. Et dicit hanc esse cognitionem angelicam conversam ad Verbum, quæ tunc facta est lux et dies, quando conversa est ad Verbum : quæ dies numeratur per illustrationes factas in intelligentia angelica secundum genera et species creatorum, et distinguitur secundum relationem de creatura fienda vel facta, vel relatione ad laudem creatoris, sicut dictum est. Et contra hoc nihil dicunt alii sancti, nec textus Genesis, sed æquivoce accipitur apud eos dies : quia Augustinus accipit de illustratione intelligentiae angelicae sex modis factæ in uno et eodem die.

Alii vero sancti loquuntur de sex illustrationibus lucis corporeæ : quæ facta est super sex differentias rerum creatarum in distinctione et ornatu, eo quod opus creationis, ut in præhabitis ostensum est, fuit ante omnem diem. Nec fit mentio secundum Augustinum de interpositione noctis : quia in omnibus istis illustrationibus semper fuit conversio lucis angelicæ ad lucem æternam quæ

<--- Page Split --->

Deus est : nec umquam conversio fuit ad creaturam ut inhaerret ei tamquam fini : quae perversitas inducit tenebras spirituales, quae dicitur nox : et inducitur illud Apostoli, ad Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Propter quod dicit, quod lux principalius dicitur de luce spirituali, quam de luce corporali : eo quod lux corporalis a luce spirituali procedit ut causatum a causa.

Alii autem sancti dicunt, quod simul in materia facta sunt omnia : quod non est contrarium Augustino : et secundum hoc interpositio noctis est spatium, scilicet quod lux illuminans corporaliter transit per actum circuli, qui est inter occasum et ortum ejusdem lucis : quia tunc luci isti opponitur terrae opacitas, quaë umbram facit in superiori hemisphærio, quaë umbra nox vocatur.

Et sic nulla contrarietas est inter Augustinum et alios sanctos.

terra per distinctionem producta sunt, et per ornatum in materia : et postea distincta sunt per formam et locum. Augustinus autem intendit, quod simul facta sunt in materia et forma, et distincta et ornata per distinctas et diversas illustrationes ad diversas formas et diversa loca per distinctionem et ornatum : et sic Augustinus in nullo derogat textui Genesis, sed exponit, ut quod intus erat, per expositionem extra appareat et intelligatur.

Ad aliud dicendum, quod hoc optime sequeretur, si Augustinus diem diceret partem temporis, quo lux sive luminare prius est in superiori hemisphærio illustrando res creatas : et hoc non dicit Augustinus diem, sed potius illustrationem luminis angelici super creaturam fiendam, factam, et ad laudem creatoris relatam : et hoc secundum creaturas diversas in uno momento esse potuit. Unde sophisma æquivocationis est in argumento.

Ad objectum contra, dicendum quod per dictum Gregorii intelligitur, quod omnia simul facta sunt quae de coelo et

Ad ultimum dicendum, quod hoc jam solutum est in principio hujus solutionis.