QUÆSTIO XLVIII.
De tribus quaestionibus quas movit Magister. Prima, Quare illa materia confusa informis dicatur ? Secunda, Ubi ad esse prodierit ? Tertia, Quantum in altuma scenderit ?
Deinde, Quæritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XII, cap. De qua re priusquam tractemus. Ubi Magister tres movet quaestiones.
Prima est, Quare illa materia confusa informis dicitur ?
Secunda, Ubi ad esse prodierit ?
Tertia, Quantum in altum ascenderit ?
AD PRIMM QUÆSTIONEM respondet, quod prima materia non ideo dicitur confusa et informis, quod nullam penitus habuerit formam, quia nihil corporeum exsitere potest, quod nullam habeat formam : sed quia nondum pulchram aperteque
distinctam receperat formam, qualem modo cernimus.
Sed si haec responsio vera est :
- Tunc videtur ordo creationis contrariari ordini naturae : quod inconveniens est, cum ordo naturae procedat ab ordine creationis. In tota enim natura simplex est ante compositum vel confusum, et ex simplici componitur confusum sive compositum. Si ergo in ordine creationis contusum et compositum est ante simplex, et simplex fit ex composito et confuso, ordo creationis contrarius est ordini naturae : quod summae sapientiae non convenit, cujus est omnia ordinate facere, et etiam inordinata ad ordinem
<--- Page Split --->
redigere. Dicit enim Aristoteles in I primae philosophiae, quod « sapientis est ordinare, et non ordinari. »
- Adhuc, Secundum hoc inconveniens nomen imponitur libro Geneseos. Dicit enim Damascenus, quod generalis est generatio per creationem, particularis vero generatio per naturam. In omni autem generatione mixtum et confusum fit ex simplicibus. Via autem corruptionis non generationis est, quando mixtum sive confusum resolvitur in simplicia. Si ergo sic resolvendo processit creator, videtur potius processisse via corruptionis, quam via generationis : et sic inconvenienter talis processus vocatur Genesis.
RESPONDET etiam Magister ad secundam quaestionem, ibidem in cap. Nunc superest quod secundo proponebatur explicare.
Et est responsio Ambrosii in Hexameron : et dicit quod, nihil temere asserendo dici potest, quod illa prima omnium rerum moles quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit.
Et hæc responsio videtur inconveniens.
Non est enim idem locus simplicis et compositi secundum naturam. Probat enim Aristoteles in VIII Physicorum, quod motus localis a generante est vel removente prohibens : eo quod generans, ut ibidem dicit Commentator, quantum dat de forma, tantum dat de consequentibus formam, scilicet de loco et motu : hæc enim formam consequuntur. Si ergo materia prima primo confusa fuit, et nullam distinctam habuit formam, non potuit idem locus esse confusi et commixti et distincti.
Adhuc, Videtur non esse verum quod ibidem dicit, quod « hoc terrenum elementum in uno eodemque loco, me-
dio scilicet subsistens, caeteris tribus in una confusione permixtis circumquaque in modo cujusdam nebulæ oppansis ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit. » Hoc enim inconveniens esse videtur. Sicut enim jam habitum est, et Avicenna dicit in IV Sufficiente physicorum, non idem est locus simplicis et commixti. Si ergo terra simplex in medio est tamquam in loco naturali et proprio, ad eum locum non potest subsistere confuse cum aliis.
- Adhuc, Avicenna et Alqazel in Physicis suis, ubi tractant de loco, de quo Aristoteles tractat in IV Physicorum, probant, quod si aliquid commixtum esset ex omnibus, nullum locum habere posset in mundo, ad quem aut moveretur, aut in quo generaretur et esset. Si ergo illa moles commixta fuit æqualiter ex omnibus, nullo modo esse potuit in aliquo loco simplicis elementi : et sic non in eodem loco fuit, in quo formata postea constitit.
ADHUC , Quæriturdehocquodstatimsubdensdicitineodemcapitulo , ubidi - c i t , q u o d « eousqueinaltumporrigeba - turconfusaillamateria , quousquenuncsummitascorporeænaturæpertingit . » Ethocvideturfalsum : summitasenimcorporeænaturæpertingitadcælumempyreum : cæliautemnaturasivesubstantianonestsubstantiaconfusibilissivecommiscibiliscumaliis : omneenimcommiscibilecumcorruptibili , corrupti - bileest : cæliautemsubstantiaincorru - ptibilisestomnino : nonergoessepo - t u i t , quodusqueadlocumcæliascen - deretillaconfusamateria .
Quæritur etiam de hoc quod statim Ad quest. sequitur in eodem capitulo, scilicet quod moles illa in inferiori parte spissior et crassior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat 1. De qua rariori substantia putant quidam fuisse
<--- Page Split --->
aquas quæ supra firmamentum esse dicuntur 1.
Hoc enim videtur impossibile : quia
Sicut jam habitum est, non potest idem locus esse substantiæ corruptibilis et incorruptibilis : super cœlum autem non est nisi locus incorruptibilium, substantiarum : aqua autem corruptibilis substantia est : ergo super cœlum levari non potest.
Nec valet ratio Augustini super Genesim, ibidem tractans, quod si secundum philosophiam corpus dividitur in infinitum, et philosophi concedunt, quod aqua vaporabiliter divisa in minutas guttas suspenditur super aerem, sicut videmus in pluviis et roribus : quod oporteat eos concedere, quod in multo minores guttas vaporabiliter divisa altius elevetur et super cœlos suspendatur. Probat enim Aristoteles, quod quæcumque habent substantiam incorruptibilem motam, reiterantur eodem numero : sed quæ habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eodem numero sed specie. In firmamento autem et in his quæ sunt supra firmanentum, non est nisi locus eorum quæ habent substantiam incorruptibilem motam, ut sol, luna, et generaliter cœli et cœlestes substantiæ : aquæ ergo cum habeant substantiam corruptibilem motam, supra elementum elevari non possunt.
Adhuc, Locus proprius elementi uniuscujusque est, ad quem movetur forma illius elementi accepta. Videmus autem, quod aqua suspensa in aere movetur deorsum, quando frigiditate loci constringitur et formam accipit aquæ. Locus ergo proprius aquæ est deorsum juxta terram. Si ergo opere distinctionis determinatur ad locum proprium, determinatur ad hoc quod sit juxta terram, et non supra firmamen-
tum. Nulle ergo aquæ sunt supra firmamentum.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod creatio demonstratio est potentiae creantis : omnipotentia autem creantis manifestatur in hoc, quod nullo indiget ad creandum, scilicet neque materia præjacente, neque instrumento, neque successiva operatione : in quibus omnibus deficit natura, et naturae potentia a potentia creantis : et propter hoc in ordine quo refertur creatum ad potentiam creantis demonstrandam, congruissimum fuit omnia simul fieri in uno ex nihilo : et quia omnia simul esse non possunt, nisi in uno confuso et mixto, hoc ordine creationis ratione congruissima confusum fuit ante simplex.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ordo naturae imitatur ordinem creationis quantum potest, et non omnino : natura enim hoc ex hoc producit et non ex nihilo : et instrumento operatur, scilicet motu superiorum corporum et actione primarum qualitatum, et successiva operatione, scilicet hoc post hoc, et non totum simul, propter quod dicit Aristoteles in libro XVI de Animalibus, quod in generatione hominis non est vivum et animal simul secundum actum : nec etiam animal et homo sunt simul secundum actum, licet potentia simul sint. Unde in hoc non potest natura virtutem creantis imitari, licet imitetur in hoc, quod sicut creator ex nihilo facit aliquid, ita natura ex actu non ente facit actu ens.
Ad ALIUD dicendum, quod convenientissimum est nomen Genesis. Perfecta enim generatio est, qua omnia simul esse accipiunt ex nihilo : particularis autem et imperfecta est, qua accipit esse aliquid ex aliquo et non simul. Unde creatio illa qua Deus cuncta creavit simul, perfectissima est generatio : nec
<--- Page Split --->
similis est corruptioni, quia corruptio est, quando unum ex multis compositum via putrefi ctionis et destitutionis resolvitur in componentia : hac autem via distinctionis multa quae sunt in uno, determinantur ad formas proprias et loca propria.
Ad 1.
Ad id quod secundo quaerebatur, dicendum quod responsio Magistri bona est. Ad objectum contra, dicendum quod quando Aristoteles probat, quod motus localis est a generante, et locus ad quem est motus, intelligit hoc de motu et loco distinctis et propriis. Magister autem hic loquitur secundum Moysen de loco communi et confuso, qui est unus omnium in uno confusorum : et ideo non est contrarium quod probat Aristoteles ei quod dicit Magister.
Ad aliud dicendum, quod idem locus est distincti in propria forma et confusi, quando confusum movetur secundum dominans in ipso : et ideo materia confusa in parte inferiori in qua dominabatur terra, subsidente terra inferius ad medium, ad eumdem locum movebatur ad quem nunc terra movetur.
Ad aliud dicendum, quod Avicenna et Algazel hoc quod dicunt, probant de mixto, in quo ubique et in omnibus partibus aequaliter dominantur virtutes miscibilium. Hoc autem non erat in primo mixto : in illo enim in inferiori parte plus dominabatur terra : tria vero alia elementa oppansa in circuitu in medio plus dominabantur : in superiori vero natura aetheris in circumitu totum globum fluitantis materiae ambientis et continentis. Et ideo idem locus communis potuit esse talis materiae cum operibus distinctis.
Ad aliud solvendum est per distinctionem confusibilis sive commiscibilis. Dicitur enim confusibile sive commiscibile, quod alteratione suarum qualitatum transit ad medium : sicut dicit Aristoteles
in II de Generatione et Corruptione, quod « mixtio est miscibilium alteratorum unio. » Et de hoc verum est, quod omne taliter confusum vel mixtum corruptibile est. Dicitur etiam confusum, quod in eodem loco communi indistincte sociatum est multis. Et hoc modo nihil prohibet corruptibile sociari incorruptibili : et sic totam materiam elementorum et aetheris in uno loco fuisse confusam, et in altitudine porrectam esse ultra locum firmamenti.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod in veritate aquae in actu aquae, supra firmamentum nullo modo locari possunt : sic enim sunt frigidum et humidum elementum in uno leve quod est in terra, ex qua aqua ascendit, ut dicit Aristoteles in IV de Cælo et Mundo : et in duobus grave, igne scilicet et aere, a quibus descendit aqua. Dicitur etiam aqua perspicuum constantes habens partes, luminis in profundum sui susceptivum : et sic cælum quod supra firmamentum est, propter talem convenientiam cum aqua in substantia dicitur aqueum, et propter soliditatem dicitur cælum crystallinum, et propter formabilitatem in diversas formas, prima materia confusa vocatur aqua : quae ratione supremæ partis quae in naturam transit ætheris et formata est in cælum aqueum et crystallinum per distinctionem locata est supra firmamentum : et hoc non est inconveniens.
Ratioxesergo contra inductæ omnes procedunt, secundum quod aqua est elementum in propria forma et loco distinctum : et ideo nihil valent : et est in eis deceptio secundum æquivocationem. Et sic etiam dicitur in hymno puerorum, Daniel. n i , 2 : Benedictic, aquæ quæ supra cælos sunt, Domino. Ibi enim aquæ vocantur perspicuum solidum in profundum sui luminis susceptivum.
Ad ultimum dicendum, quod hoc argumentum concludit de aqua quæ est elementum : sed nihil valet de aqua quæ
<--- Page Split --->
dicitur natura perspicui solidi luminis in profundum sui susceptivi: sicut dicitur cœlum aqueum et crystallinum. Et quod dicit Augustinus, quod si Philosophi concedant per minutas guttas aquas vaporabiliter suspendi super aerem, oportet concedi quod in minutiores guttas divisa suspendatur super ignem et cœlum et altius ascendat: dicendum, quod Augustinus ex hypothesis loquitur, scilicet si illa esset causa ascensionis. Sed hoc falsum est: in philosophia enim pro-
batum est, quod corpus physicum ad formam physicam determinatum, non dividitur in infinitum : et quod ascensionis ejus non est causa divisio ejus super rarefactionem et levitas : sed ascensionis ejus causa est acceptio formae elementi superioris, cujus cum per transmutationem generajionis accipit formam, per consequens accipit locum et motum : vapor enim nihil aliud est, ut dicit Philosophus, nisi terra vel aqua in forma aeris.