QUÆSTIO XLIV.

An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

SECUNDO quæritur, An conveniebat confusa et informi fieri, an per speciem corporalem creaturam primo in materia et locum distinctam ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non conveniebat fieri in materia confusa. Et ad hoc quidam objiciunt sic :

  1. A perfectissimo agente perfectissimum est opus : Deus est perfectissimum agens : et ejus propria actio est creatio : ergo per creationem a Deo non fit nisi opus perfectissimum. Videtur ergo, quod materia sive forma a Deo non fiat, nisi per creationem. Non ergo corporalia primo fiunt in materia confusa, et postea distinguuntur per formam : sed statim per creationem fit compositum ex materia et forma.

  2. Adhuc, Confusio repugnat ordinii sapientiæ creatoris. Cum ergo creator omnia facit in sapientia, ut dicitur in Psalmo cui, 24 1, videtur quod non fecerit in confusione, sed in distinctione formarum.

  3. Adhuc, Confusum est quod in se habet formas, sed non distinctas. Videtur ergo, quod habeat sicut permixtas. Contrariæ autem formæ elementorum in mixto agunt et patiuntur ad mixti dissolutionem. Ergo materia prima omnium corporalium in se dissolubilis et corruptibilis fuit : ergo principium naturæ esse non potuit. Dicit enim Aristoteles in I Physicorum, quod principium essentiale naturæ incorruptibile est.

  4. Adhuc, In naturalibus et in his quae fiunt a proposito sive ab intellectu, numquam fit materia sine forma. Cum ergo naturalia et quae fiunt a proposito, exemplata sint ab his quae fiunt a sapientia divina, videtur quod sapientia divina non facit primo materiam, et postea distinguit eam per formam.

et contra. SED CONTRA hoc est,

  1. Quod dicit Hieronymus, Gregorius, Beda, et Strabus, Ambrosius, et omnes alii præter Augustinum. Et tamen ille etiam in libro XII Confessionum dicit, quod « Deus primo fecit informitatem materiae, quam postea distinxit per formas. »

  2. Adhuc, Ovidius in libro I Metamorphoseon :

Ante mare, et terras, et quod tegit omnia cœlum,

Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.

  1. Adhuc, Boetius in libro III de Consolatione philosophiae :

Quem non externæ populerunt fingere causæ Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo.

Ergo materia omnium primo fluitabat confusa, et postea exemplo mundi archetypi distincta est per formas, sicut dicit Plato.

  1. Adhuc, Per rationem quidam probant idem. Dicunt enim, quod et antiqui Philosophi dixerunt, quod omnis generatio et factio alicujus ex aliquo, est ex convenienti : distinctio ergo quæ est opus divinum post creationem, erit ex convenienti : conveniens autem esse non potest, nisi sit ex materia in se formas distinctorum habente confusas et indistinctas : ante opus ergo distinctionis fuit materia quæ dicta est chaos, omnium formas habens indistincte.

  2. Adhuc, In libro de Intelligibilibus dicitur, quod omnis forma quæ est a primo motore sicut in actu et in exemplari, est in materia prima sicut in potentia. Et ideo dicitur, quod prima causa quæ potest omnia facere, imaginem habet materiam primam ex qua possunt omnia fieri. Cum ergo quilibet artifex formando opus suum, non operatur nisi in eo ex quo possunt omnia fieri quæ sunt suæ artis, videtur quod etiam Deus opus distinctionis et ornatus non facit, nisi ex materia et in materia qua possunt fieri omnia opera sua et recipere omnes formas operum suorum : et hoc non est nisi materia quæ dicta est chaos, habens confuse omnes formas : ergo ex

<--- Page Split --->

tali materia operatus est Deus opus distinctionis et ornatus : et sic a principio non fecit Deus omnia simul in formis distincta, sed in materia quae dicta est chaos.

ideo certissime creditur Deus omnia ex nihilo fecisse : quia etiamsi omnia formata de prima materia facta sunt, ipsa tamen materia de omnino nihilo prius facta est.

Quest. JUXTA HOC quaeritur, Utrum sicut per terram intelligitur materia elementorum et elementatorum confusa et indistincta, ita per cœlum intelligatur materia cœlorum cœlestium confusa et indistincta ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Sicut ignis primo informiter fuit in materia, et postea per distinctionem formam et locum accepit, et similiter alia elementa et elementata.

Similiter cum dicitur cœlum, indistincte proponitur, et postea per distinctionem ad esse cœli dislinguitur, cum dicitur : Fiat firmamentum in medio aquarum 1 : firmamentum enim dicit hoc et speciale cœlum.

  1. Adhuc, Hoc videtur sentire Augustinus in libro contra Manichæum sic dicens : « Dicitur terra vacua et inanis 2 : quia terra nunc habet ut fianj aliqua ex illa, quae tunc non habuit : nunc enim est quasi mater quae est gravida multorum fœtuum. » Cum ergo etiam cœlum primo in se habuerit unde fierent cœli distincti et stella distinctæ, videtur quod cœlum dicat informem materiam, respectu cœlestium, sicut materia dicit informem materiam respectu elementorum et elementatorum.

  2. Adhuc, Augustinus contra Manichæos : « Primo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt : quam credo a Græcis chaos appellari : sic enim in alio loco, hoc est, in libro Sapientiæ, xi, 18 in laudibus Dei dicitur : Tu fecisti mundum de materia informi. Quod aliqui codices habent, de materia invisa 3. Et

  3. Adhuc, Augustinus, ibidem, « In formis illa materia (quam de nihilo fecit Deus) appellata est primo cœlum et terra: non quia hoc jam erat, sed quia hoc poterat esse. Postea legitur factum cœlum ex ipsa : quemadmodum si semen arboris considerantes, ibi dicamus esse radices et robur et ramos et fructus et folia, non quia jam sint, sed quia inde futura sunt. Sic dictum est : In principio creavit Deus cœlum et terram 4, quasi semen cœli et terra, cum in confuso adhuc esset cœli et terra materia : sed quia certum erat inde futura esse cœlum et terram, ideo et ipsa materia cœlum et terra appellata est. »

  4. Sed si sic est, quod tam per cœlum quam per terram intelligitur materia confusa: tunc habet locum quaestio, quare de terra dicitur, quod erat inanis et vacua 5, vel secundum Septuaginta, instructibilis et incomposita: de cœlo autem nihil talium legitur?

SOLUTIO. Dicendum, quod Sancti diversiticati sunt in solutione hujus quaestionis. Augustinus enim dixit, quod omnia simul facta sunt in forma et materia secundum genera et species sicut nunc sunt. Cui videntur consentire Damascenus et Gregorius Nyssenus qui dicunt, quod de singulis speciebus animalium duo perfecta secundum speciem et sexum primo creavit Deus, ex quibus alia propagarentur. Aliis autem sanctis, sicut Gregorio, Hieronymo et aliis magis placuit, quod primo creavit materiam confusam elementorum et elementatorum, et ex illa per distinctionem et or-

1 Genes. 1, 6. 2 Genes. 1, 2 : Terra erat inanis et vacua. 3 Vulgata habet, Sapient. xi, 18 : Non impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit

orbem terrarum ex materia invisa, etc. 4 Genes. 1, 1. 5 Ibidem, v. 2.

<--- Page Split --->

natum secundum species et genera res formavit sicut adhuc sunt. Et utrumque horum Catholicum est, quamvis dictum Gregorii et aliorum magis consonet litteræ Genesis.

plexionato, in quo minimum cujuslibet miscibilium cum minimo alterius est : quia, sicut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, mixtio est miscibilium alteratorum unio.

Ad 1. Et sEcUNDUM illos ad primum sic respondendum est, quod perfectissimi agentis virtus quæ infinita est in potentia, non potest considerari in opere operato, quod diversæ essentiae est ab ipso : eo quod illud creatum est, et nihil creatum susceptibile est infinita virtutis, sed consideratur in modo operationis : quia scilicet opus in forma et materia facit ex nihilo, et quia operari habet in voluntate, et sicut vult operatur. Ad Roman. iv, 17 : Qui vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt : quamvis materia informis natura et non tempore præcedat opus formatum, ut dicit Augustinus et omnes Sancti.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod confusio quæ repugnat ordinì sapientiae, est confusio non ordinabilis. Confusum autem quod in se habet unde redigatur in ordinem per distinctionem, non repugnat ordinì sapientiae, sed potius concordat : quia mixtum continuum et determinatum ad speciem et figuram sicut sunt elementata, ex uno simplici fieri non potest.

d 3. Ad aliud dicendum, quod miscibilium simplicium qualitates in mixto non agunt, nisi ubi secundum actum sunt. In illo autem mixto quod chaos Graeci vocant, secundum actum qualitates elementales non fuerunt solutæ, sed ligatæ proportionibus miscibilium : sicut etiam sunt in mixtis et complexionatis. Et hoc est etiam quod dicit Boetius in libro III de Consolatione Philosophiae :

Tunumeriselementa ligas,ut frigoraflammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, et mersas deducant pondera terras.

Ad aliud dicendum, quod licet naturalia et illa quæ fiunt a proposito, exemplata sint a sapientia divina, tamen exemplum illud non implet exemplar secundum omnem modum, imo deficit ab ipso : quia sapientia non operatur super præjacentem materiam, quia si ita operaretur, aliquo indigeret ad opus, sine quo operari non posset, et non esset agens perfectissimum. Sed natura et propositum non operatur, nisi super præjacentem materiam.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod sancti illi secundum litteram Genesis dicunt, quod per opus creationis produxit materiam confusam primo, quæ confusa postea per opera dierum distincta et ornata est.

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse intelligit informitatem præcedere formam natura, non tempore : sicut et Plato in Timæo dixit, matriculam sive receptaculum formarum primo a Deo esse factum secundum ordinem naturae : et postea formas per se existentes illi esse incorporatas et positas sicut in Euripo, in quo per motum et alterationem continuam sustinet ebullitionem.

Ad dictum Ovidii dicendum, quod opinio de confusa et mixta materia ab antiquis Epicureis Philosophis derivata est, quam tangunt Ovidius et Boetius.

Ad rationem dicendum, quod illa ratio Ad object. 4. pro illa opinione satis conveniens est : sed tamen non est sufficiens, quia alio modo potest esse ex convenienti, sicut sufficienter determinatum est in tractatu de erroribus Aristotelis et Platonis, quæstione de generatione formarum 4.

Numeros enim Boetius hic vocat proportiones mixtorum in mixto vel com-

Ad aliud dicendum, quod licet potenAd object. 5. tia primæ materiae quædam sit imago et similitudo potentiae divinae, tamen in

<--- Page Split --->

multis deficit ab ipsa, et non æquat eam. Non enim omnia quæ Deus potest facere, et ut potest facere, possunt fieri ex materia vel in materia : et idcirco non est necesse, quod Deus semper operetur ex tali materia distinguendo et ornando.

Ad sequens dicendum, quod non est inconveniens si sic dicatur secundum Augustinum.

Ad aliud dicendum, quod secundum Augustinum materia præcessit formationem natura : sicut etiam dixit Plato, ut paulo ante dictum est.

Ad quest. Ad 1. Ad m quod ulterius quaeritur 1, dicendum quod secundum Augustinum nihil prohibet, quod per cælum intelligatur indistincta materia cæli, quæ postea in hoc vel in illud cælum distincta est : quia, sicut dicit Augustinus, materia illa multis rationibus vocata est, ut ex multis vocabulis exprimeretur, quod informitas ejus ad multa est formabilis. Unde Augustinus : « Non absurde etiam prima materia aqua dicta est : quia omnia quæ in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores, sive herbe et si qua his sunt similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Hæc ergo nomina omnia, sive cælum, sive terra invisibilis et incomposita, et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam ferebatur spiritus Dei, nomina sunt unius informis materiæ, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur. Dicta est ergo cælum et terra : quia inde futurum erat cælum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrosa super abyssum : quia informis erat et nulla specie cerni poterat aut tractari, etiamsi esset homo qui videret aut tractaret. Dicta est etiam aqua : quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sub his nominibus omnibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum. »

Ad aliud dicendum, quod Augustinus nihil aliud intendit ostendere, nisi quare tot nominibus vocatur, et quod præcedit natura formationem. Et propter hoc dixit Moysen dixisse : In principio creavit Deus cælum et terram.

Ad ultimum dicendum, quod secunduin Augustinum in libro contra Manichæos, terra dicitur inanis et vacua, quia adhuc non habuit in se virtutem sementivam, qua generabilia et corruptibilia produceret. Et dicitur vacua et inanis, quia receptaculum est horum : et nihil horum adhuc habuit, sed hæc postea per opus distinctionis et ornatus accepit. Et dicitur incomposita, quia compositionem formæ et materiae non habuit. Et dicitur instructibilis, quia per opus ornatus constructa non fuit. Nihil horum de cælo dici poterat : eo quod natura cælestis etiam communis in se habuit per naturam luminosi, unde cæli in specie determinati et stellæ formarentur.

Utrum autem una materia sit omnium, et utrum una sit materia corruptibilium et incorruptibilium, in antehabitis determinatum est in tractatu de erroribus Aristotelis et Platonis, quaestione de materia prima 3 : et hoc hic non oportet inquiri pro nunc.

<--- Page Split --->