QUÆSTIO XLIII.

Quare nomine coeli et terræ intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Cœlum corporale est : ergo per convenientiam non potest intelligi spiritualis creatura. Mala est ergo expositio cum dicitur : In principio creavit Deus cœlum, id est, Angelos.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod natura spiritualis et intellectualis non est ex aliqua materia : cœlum cum sit corpus, ex materia est : ergo inconvenienter angelica natura informis intelligitur per cœlum.

  3. Adhuc, Aer, aqua, et ignis nobiliora elementa sunt quam terra : materia ergo corporalium creaturarum convenientius intelligitur per ignem, aquam, et aerem, quam per terram : et sic per terram non deberet intelligi materia corporalium creaturarum.

  4. Adhuc, Cum utrumque sit et sensibile et intelligibile, scilicet et cœlum et terra : quare in Psalmo cxxxv, 3, dicitur : Qui fecit cœlos in intellectu ? De terra vero dicitur, ibidem, x. 6, quod firmavit eam super aquas ?

  5. Adhuc, Isa. xlviii, 13, dicit sic : Manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos. Quare dicit sine distinctione, Manus mea fundavit terram : et cum distinctione, Dextera mea mensa est cœlos ?

  6. Adhuc, Isaie, xl, 12 et 13, dicitur : Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in

pondere montes, et colles in statera ? Et quæritur ratio dicti istius.

SOLUTIO. Dicendum est, sicut dicit Aristoteles in I de Cælo et Mundo, quod omnes antiqui convenerunt in hoc, quod locus Dei et intellectualium et incorporalium substantiarum, quas intelligentias vocaverunt antiqui Angelos, esse cœlum : et ideo per metonymiam in creatione cœli intelligitur creatio Angelorum. In empyreo enim quod maxime cœlum, et dignius cœlum vocatur, creati sunt tamquam in loco sibi magis congruo inter omnes creaturas.

Est hujus etiam alia ratio : quia lumen inter omnes formas corporales magis convenit cum substantia spirituali et intellectuali. Propter quod etiam Augustinus dicit, quod perfectiori ratione lucis et propria nomen lucis prædicatur de spirituali lumine, quam de corporali. Et ratione hujus convenientiae etiam per cœlum, quando ex natura propria luminosum est, intelligitur spiritualis creatura, quæ veri luminis capax est. Alia enim corpora, sicut ignis, aer, aqua (sicut dicit Aristoteles in II de Anima) ex se non lucent, nec capacia sunt lucis, sed ex convenientia cum perpetuo superius corpore.

Et PER hoc patet solutio ad primum : Quia licet cœlum corporeum sit, tamen propter duas rationes dictas angelica natura convenienter intelligitur per cœlum.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad DICTUM Boetii dicendum, quod licet cœlum sit corpus materiatum et non intellectualis natura, tamen intellectualis natura intelligitur per cœlum, non sicut materiatum in materia, quia materia numquam est principium cognoscendi aliquid nisi in potentia : sed per metonymiam, ut dictum est, quia proprius locus inter locos corporeos substantiarum intellectualium est cœlum : et prima forma quae super creata primo resplenduit, ut dicit Dionysius, est lumen intellectuale, cujus propria imago et similitudo est lumen corporale.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod informis formabilitas convenientissime intelligitur per terram. Terra enim recipit et tenet formas et figuras : eo quod simplicis est soliditatis et gravitatis et quietis. Et hoc non habet ignis, nec habet aer, nec aqua. Ignis enim motu calidi dissipat formas : eo quod motum habet movendi a centro ad circumferentiam. Aer autem ratione humidi spiritualis quod habet, non tenet eas, nec recipit eas secundum esse naturale, sed secundum esse spirituale sicut medium in sensu. Aqua vero recipit aliquid facile, sed non tenet. Unde haec duo elementa nec simpliciter levia, nec simpliciter gratia sunt : sed sunt levia in alio, et gravia in alio, ut dicit Philosophus in IV de Cælo et Mundo. Et ideo facile decidunt a lormis receptis.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod licet utrumque sit intelligibile et sensibile apud utentes sensu, tamen cœlum in intellectu fieri dicitur, hoc est, in lumine intellectus : quia ipsum de natura sui luminosum est, et sic est imago et similitudo luminis intellectualis, quod non habet terra. Terra vero dicitur fundari super aquas, non in quantum est terra, sive unum de quatuor elementis : quia sic ex ea nihil fit, ut dicit Avicenna, et ponitur in fine Meteororum, ubi dicit sic : « Terra pura lapis non fit : quia continuationem non facit, sed communutionem. » Dicit ergo fundari super aquas,

in quantum est materia formabilis in species corporeas : quia ex aquis recipit et continuationem et formabilitatem.

Ad ALIUD dicendum, quod manus DoAd 5. mini dicitur potestas operandi, quæ dicitur terram fundasse, eo quod immobilis est in centro ad quam, sicut Alpetragius dicit in Astrologia sua, sumitur virtus primi motoris : et ideo immobilis est et quiescit : et est fundamentum aliorum elementorum, eo quod fundamentum non movetur, sed sustentat et terminat alia superædificata. Et ideo dicit : Manus mea fundavit terram : quia potestas operationis divinæ hoc contulit terræ. Dextera autem dicitur mensurasse cœlos : quia materia cœli sola determinatur quantitate, et non contrarietate : primum autem mensuræ subjacens in corporalibus, quantitas est : et hoc dicitur fieri per dexteram, quia sicut dicit Philosophus in II de Cælo et Mundo, dextera est unde motus : sinistra autem per quam fit regyratio. Et quia vis motiva et motus in omnibus sunt a motu cœli, sicut dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod est tamquam vita quaedam existentibus omnibus : ideo dictum est hoc per dexteram cœli factum, quia virtus motoris primi, qui est Deus, virtutem motivam causat in cœlo, et per cœlum in omnibus aliis mobilibus. Quidam tamen Sancti metaphorice loquentes, dicunt, quod dextera potior est pars in animali, et quod per dexteram intelliguntur potiora bona, quæ sunt in cœlo : et propter hoc dicuntur mensurari dextera.

Ad ALIUMD dicendum, quod sicut diAd 6. cit Aristoteles in XII Animalium, manus est organum intellectus practici sive operativi : et divisa est manus in. digitos, ad subtilitatem et operis expressionem. Unde tres digiti quibus appenditur moles terræ, tres sunt expressiones operis Dei in ipsa. Et hæ sunt gravitas, qua stat in centro ut fundamentum, tenens omnes impressiones quæ fiunt in ipsa a superioribus. Secunda est frigi-

<--- Page Split --->

ditas, qua disponitur ad generationem et corruptionem generabilium et corruptibilium. Tertia est siccitas, qua disponitur ad tensionem formarum et figurarum : ex qua causatur densitas et opacitas, ad quam cum fit reflexio luminarium superiorum, divaricatio fit luminis et diffusio caloris, qua terrænascentia quasi concepto quodam spiritu vitæ vivificantur et moventur ad generationem.

Quidam tamen sacri expositores considerantes ista ex parte Dei creantis, et non ex parte terræ creatæ, dicunt tres digitos esse potentiam Patris, sapientiam Filii, et bonitatem Spiritus sancti, quibus appensa est in centro moles terræ. Et dicitur appensa, quia undique æqualiter distat a circumferentia cœli et aliorum elementorum. Cœli autem dicuntur ponderari palmo : palmus enim secundum Geometros est quantitas circuli, quem describit extremitas digitorum clausa super pollicem, ut sit id quod tenetur manu, quasi in circulo contineatur. Et per hanc metaphoram cœli circumferentia exterior dicitur ponderari palmo : quia intra ipsam continetur omnis creatura. Dicit enim Damascenus, quod « cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. » Sic enim universitas creaturarum manu

potentiae divinae continetur ne diffluat et dissolvatur in non esse.

Plato autem in Timæo aliam rationem dicit, quare in principio mundi sensibilis complevit Deus creationem mundi per cœlum et terram. Dicit enim, quod per cœlum significatur ignis, eo quod hoc dativum luminis est ex sui natura. Nullus autem sensuurn inter eos qui sentiunt per medium extrinsecum, ita certificat sicut visus, qui certificat per lumen. Inter sensus autem qui non sentiunt per medium distans, nullus ita certificat sicut tactus. Tangibilitatem autem facit terra. Et ideo Creator tamquam ex duobus solidis et firmis incepit mundi creationem : ponens corpus luminosum et luminis dativum in summo, et corpus opacum tangibile in imo, et media complens aere et aqua, ut perfectum sit mundi corpus. Aqua enim plus se habet ad terram, et aer plus ad cœlum igneum : sicut in mathematicis quælibet duo solida per media conjunguntur, ut patet. Si enim accipiam ter tria, sunt novem : et accipiam ter tria ter, sunt viginti septem. Et sunt duo solidi numeri conjuncti duobus mediis duodecim et decem et octo : et duodecim se habet ad novem in sexquiterlia proportione, et in eadem proportione se habet viginti septem ad decem et octo.