QUÆSTIO XLV.
Quomodo opus creationis coeli et terræ ante omnem diem creatum fuerit ?
TERTIO quæritur, Quomodo hoc opus quod est creatio coeli et terræ, ante omnem diem creatum fuerit, sicut in Littera dicit Magister per verba Augustini ? Dicit enim sic : « Et hoc fuit ante om- « nem diem. »
SED CONTRA hoc est quod dicitur,
Genes. II, 4, sic: Istæ sunt generatio nes coeli et terræ, quando creatæ sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, et non ante omnem diem.
Adhuc, Ibidem dicit Augustinus in Glossa marginali longa : Septuaginta alia translatio habet sic : « Hic est liber creaturæ coeli et terræ, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri. » Super quod Augustinus : « Firmior fit sententia qua dicitur unum diem fecisse Deum, unde alii sex dies vel septem hujus unius diei repetitione numerari potuerunt : quando Scriptura concludens cuncta quæ ab initio huc usque dixerat, ait : Hic est liber creaturæ coeli et terræ, cum factus est dies. » Ergo videtur, quod ista facta sint in die, et non ante omnem diem.
Adhuc, Glossa Bedæ ibidem est super illud, Cum factus est dies : « In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, hoc est, in tempore. Diem enim ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est. Hæc Glossa rationem non habet, nisi omne tempus sit nox vel dies. Ex hoc sequitur, cum in nocte non fecerit, quod in die fecit, et non ante omnem diem facta sint.
Adhu:, Objectio Manichæi est; Si
Deus fecit coelum et terram ante omnem diem, quando tenebræ erant super faciem abyssi : tunc ipse operatus est in tenebris : non ergo verum est quod dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Si enim operatus est in tenebris, habitavit in tenebris, et non in luce inaccessibili. Et sic cum in luce inaccessibili habitans Deus, fecit coelum et terram : lux autem inaccessibilis faciat diem : dicit enim textus : « Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram : » videtur quod non ante omnem diem fecerit, sed in die.
CONTRA :
Augustinus in libro XII Confessionum : « Informem materiam fecisti ante omnem diem. » Informis autem materia dicitur coelum et terra, sicut dictum est : ergo coelum et terram fecit ante omnem diem.
SOLUTIO. Dicendum, quod coelum et solutio. terra facta sunt ante omnem diem, naturalem scilicet et artificialem : quæ dies perficitur gyratione lucis vel solis orientis et occidentis : hoc enim proprie dicitur dies, secundum quod dies dicitur potentia luminis super terram gyrantis per quatuor angulos coeli, qui sunt Oriens et Occidens : angulos medii coeli, angulus mediæ terræ. Angulus mediæ coeli, facit meridiem : et angulus mediæ terræ, facit mediam noctem. Et sic dictum est, quod coelum et terra sunt ante omnem diem.
<--- Page Split --->
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod dies ibi secundum expositionem Bedæ dicitur tempus, quo illustrari sive venustari cœpit materia prima ad formam cœli et ad formam terræ : quibus tamquam duobus solidis perficitur mundus sensibilis, ut dicit Plato, et paulo ante dictum est supra, in Quæstione 43. Et tunc per synecdochen dies ponitur pro tempore : eo quod dignior pars temporis dies est. A primo enim nunc temporis faclura cœpit cœli et terræ : propter quod etiam tempus et cœlum dicuntur esse coæquæva : et hoc ponitur pro die.
Secundum vero expositionem Augustini dies dicitur angelica natura, in qua mane est conversio ad Verbum, accipiendo notitiam creaturæ fiendæ in Deo : vespera vero, cognitio creaturæ in seipsa ut refertur ad laudem Creatoris. Et hæc est dies, quæ septies repetita, visione matutina et vespertina, seplem facit dies, ut dicit Augustinus. Et de his supra in tractatu de cognitione Angelorum, quæstionibus de visione matutina et vespertina, multum dictum est4.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod illa Glossa sumpta est ex libro VI super Genesim ad litteram : nec aliquid habet contrarietatis, quod ante omnem diem quem fecerat gyratio luminis corporalis, facta sint cœlum et terra, cum facta sint in die qui est illustratio intelligentiae angelicæ in Verbo de rebus faciendis et factis.
Ad 3. AD DICTUM Bedæ jam patet solutio : quia per synecdochen per diem intelligitur ibi tempus, sicut, II ad Corinth. VI, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et sic verum est, quod non ante omnem diem, hoc est, non ante omne tempus fecit Deus cœlum et
terram : fecit enim in initio temporis, hoc est, in principio nunc temporis, a cujus decursu et fluxu tempus accepit esse sicut ab eo quod est sua substantia, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum. De his autem multum dictum est supra in tractatu de tempore, quæstione, A quo inceperit tempus ?
Ad objectionem Manichæi dicendum est, quod error Manichæi est, quod Deus tenebrarum fecerit mundum. Dixit enim Deum includi definitione corporali, sicut alia creatura includitur. Et ideo dixit, quod ante lucem habitaret in tenebris et includeretur. Et hic impiissimus error est : Deus enim cum sit immensus loco, et tempore, et intellectu, non includitur in aliquo, sed in omnibus est ut continens et salvans : nec umquam sibi deest lux inaccessibilis quæ ipse est : ex luce enim sapientiæ suæ facit quidquid facit : et, sicut dicitur, Sapient. vn, 29 et 30, illa lux incomparabilis est luci omni corporali, nec umquam occidit. Dicitur enim ibi : Luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia.
Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod informis materia dicitur duobus modis, scilicet a forma distincta. Et sic informis materia significatur per cœlum et terram, et facta est ante omnem diem quæ gyratione luminis constituitur, ut dictum est. Dicitur etiam informis materia, ut dicit Plato, receptaculum omnis formæ antequam aliquam recipiat. Et sic materia non est facta in aliquo die, nec in aliquo tempore, sed cum die et tempore, eo quod materia hoc modo dicta et tempus coæquæva sint, ut dicit Augustinus.
1 Cf. Supra, Tract. IV, Quæst. 14, Membr. 3, Art. 2, part. 2, et quæstionem incidentem quæ
<--- Page Split --->