QUÆSTIO XLII.

Utrum ordines isti manebunt post diem judicii vel non ?

Deinde quæritur, Utrum ordines manebunt post diem judicii, vel non ?

Et circa hoc Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, innuit tria quærenda.

Primum est, Utrum ordines ab initio distincti sint per naturam vel gratiam ? Et hanc quaestionem Magister disputat in cap. Jam nunc inquirere restat.

Secundum est, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint æquales vel non ? Et hanc quaestionem disputat in cap. Præterea considerari oportet.

Tertium est, Utrum decimus ordo qui dicitur cecidisse, ex hominibus sit restaurandus ? Et hanc quaestionem disputat Magister in cap. Notandum, quod decimus ordo legitur ex hominibus restaurandus : et in cap. sequenti, Non enim juxta numerum.

MEMBRUM I.

Utrum ordines Angelorum ab initio distincti sunt per naturam, vel gratiam ' ?

Ad primum proceditur a Magistro sic :

  1. Quod distincti fuerunt a primordio

suæ conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quæ tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse. Quod non esset nisi ordines fuissent ab initio conditionis angelicæ instituti.

  1. Adhuc, Ad idem inducit Magister ibidem Apostolum, ad Ephes. vi, 12, ubi principatus et potestates tenebrarum nominat, ostendens de ordinibus illis quos nominat cecidisse : qui cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt.

  2. Adhuc, Quidam objiciunt sic : Constat, quod multitudo Angelorum a sapientia Dei processit. Sapientia autem creatoris nihil facit nisi in ordine : quia dicit Philosophus in primo primæ philosophiæ, quod sapientis est ordinare. Ergo videtur, quoda principio creati sunt in ordinibus et gradibus.

  3. Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei dicit quod « si omnia essent æqualia, tunc non essent omnia. » Ergo videtur, quod nec æqualitas estin generibus creaturarum, nec in speciebus. Angeli et in genere et in specie sunt creaturarum et in multitudine. Constat ergo, quod in confusa multitudine creati non sunt, sed in gradibus ordinum suorum.

  4. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Cum Deus summa essentia sit, hoc est, summe sit, et ideo immutabilis sit : rebus

<--- Page Split --->

quas ex nihilo creavit esse dedit, sed non summe esse sicut ipse est : et aliis dedit esse amplius, aliis minus : atque ita naturas gradibus essentiarum ordinavit '. » Ergo videtur, quod etiam Angelos in gradibus talibus ordinavit a principio conditionis suæ.

  1. Adhuc, Isidorus in libro de Summo bono dicit sic : « Inter Angelos distantia est : et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa : aliique aliis præferuntur tam culmine potestatis, quam ministerio virtutis. »

Sed contra. CONTRA hoc in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Jam nunc inquirere restat, Magister sic objicit : « Non videtur illud posse stare. Non enim tunc charitate ardebant, nec sapientia pollebant, ueque in eis Deus sedebat. Si enim hoc habuissent, non cecidissent. » Et infert : « Non ergo tunc erant Cherubin vel Seraphin vel Throni. »

Solutio. Solutio. Ad hoc Magister in Sententiis in eadem distinctione, videtur mihi magis probabilis inter alios. Dicit enim, quod ordo est multitudo cœlestium spirituum, qui inter se in aliquo dono gratiae conveniunt, sicut et in participatione donorum naturalium similantur. Unde de essentia ordinis duo sunt : quorum unum est dispositio sive habilitas, et hoc est convenientia donorum naturalium. Alterum est complementum, quod est donum gratiae. Quantum ad primum quod est gradus differens in participatione donorum naturalium, ordines a prima institutione Angelorum sunt conditi. Quantum vero ad secundum completi sunt ordines in gradibus gratiae, in casu malorum, et confirmatione bonorum.

rentes habebant habilitates in participatione donorum naturalium, per quas venissent ad ordines si stetissent.

Ad dictum Apostoli, ad Ephes. vi, 12, eodem modo respondet : dicit enim, quod Apostolus vocat principes et potestates tenebrarum harum, non eos qui in illis ordinibus fuerunt in gratia confirmati, sed eos qui ex habilitate naturae ad gradus gratiae illorum ordinum profecissent, si stetissent.

Ad aliud dicendum, quod sapientia ad 3. creatoris in conditione Angelorum fecit ordinem, qui est in diversa habilitate naturae, ut dictum est. Observavit nihilominus ordinem temporis : quia sicut natura est ante gratiam, ita primo disposuit gradus naturae, et postea complevit appositione gratiae.

Ad aliud dicendum, quod verum est ad 4. quod dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, et propter hoc multitudo Angelorum in diversis gradibus habilitatum naturae creata est : sed non oportet, quod statim habuerint complementum gradus per gratiam, quam postea acceperunt.

Ad aliud dictum Augustini dicendum, ad 5. quod concedendum est sicut ipse dicit Augustinus : sed ordinavit eos in gradibus naturalibus habitualiter, quos complevit postea per gratiam formaliter.

Ad aliud dicendum, quod dictum ad 6. Isidori plane dicit hoc quod dictum est et de gradibus naturae, et de gradibus complentis gratiae.

Quod in contrarium objicitur, plane ad object conceditur.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis æquales sint, vel non 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint æquales, vel non ?

Hoc enim quidam nituntur probare sic :

Ordo, ut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Hic considerandum est quid appelletur ordo, est multitudo cœelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt. Sed quaecumque in naturalibus et gratuitis conveniunt, æqualia sunt et ejusdem speciei. Ergo Angeli ejusdem ordinis, cum in naturalibus et gratuitis conveniant, æquales sunt et ejusdem speciei.

Sed contra. In contrarium hujus,

  1. Obijicit Magister in libro II Sentetiarum, distinct. IX, cap. Praeterea considerari oportet. Quia Lucifer, ut Sancti dicunt, de summo ordine fuit, et inter alios Angelos ejusdem ordinis clarissimus, et non aliis æqualis : sicut dicitur, Ezechiel. xxviii, 13 : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Ubi dicit Gregorius : « Quia omnibus novem ordinibus excellentior fuit, propterea ornatus aliorum Angelorum sibi operimentum fuit, quia in comparatione illorum clarior apparebat. » Non ergo Angeli ejusdem ordinis sunt æquales.

  2. Adhuc, Dionysius in libro de Cælesti hierarchia 2 dicit sic, quod synagoga sive connexio angelicæ dispositionis fit

inter quaslibet personas ejusdem ordinis, sicut paulo ante in quaestione de synagoga disputatum est. Synagoga autem sive connexio non est nisi inter primas, medias, et infimas personas : ergo in uno et eodem ordine sunt primæ, mediæ, et infimæ : primæ, mediæ, et infimæ numquam sunt æquales : ergo videtur quod Angeli ejusdem ordinis numquam sint æquales.

SOLUTIO. Ad hoc respondet Magister, solutio. et bene, sic dicens : « Sicut unus est ordo Apostolorum, et alter martyrum : tamen in Apostolis alii aliis sunt digniores, et in martyribus alii aliis sunt superiores : ita et in ordinibus Angelorum recte creditur esse. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ex definitione ordinis quam ponit Magister, non potest aliud concludi, nisi quod Angeli ejusdem ordinis in gratuitis et in naturalibus conveniunt. Quod autem idem modus sit participandi naturalia, sive potentias naturales ab esse naturali fluentes, ita quod omnes sint ejusdem simplicitatis essentiae, et ejusdem perspicacitatis intelligentiae, et quod in eadem limpiditate et puritate participent illuminationem in gradu gratiae constituentem, hoc ex dicta definitione probari non potest, nec verum est : hoc enim esset contra determinationem beati Dionysii, sicut in objiciendo dictum est.

Utrum autem Angeli ejusdem ordinis sint ejusdem speciei, vel singuli Angeli species suas habeant et specie differant, in antehabitis tractatu de naturalibus Angelorum, quaestione de causa differentiae et multitudine Angelorum, satis determinatum est.

Ea quae in contrarium objiciuntur, procedunt.

<--- Page Split --->

In CONTRARIUM hujus objicit Magised contra, ster :

  1. Cum non sint nisi novem ordines Angelorum, nec plures fuissent, etiamsi Angeli non cecidissent, quomodo potest ordo decimus restaurari, quia numquam fuit, nec umquam erit ?

  2. Adhuc, Ibidem objicit ex verbis Gregorii, qui dicit homines assumendos in ordinem Angelorum stantium : et quosdam assumi ad ordinem superiorum, qui scilicet magis ardent charitate : quosdam ad ordinem inferiorum, qui minus perfecti sunt. Et ex hoc accipitur non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tamquam novem sint ordines Angelorum, et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos esse in ordinibus Angelorum, qui sunt tantum novem.

  3. Adhuc, Objicit Anselmus, quod si Angelus non cecidisset, adhuc homo praevisus erat ad salutem : quia sicut dicit Augustinus, semper in scientia Dei certus erat numerus electorum. Sed tali positione facta non intrasset homo in locum cadentium Angelorum : ergo videtur, quod homo non est factus ad restaurationem ruinae Angelorum.

  4. Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct: IX, cap. Non enim juxta numerum eorum qui ceciderunt, inducit Gregorium sic dicentem : « Superna illa civitas ex Angelis et hominibus constat : ad quam credimus tantos humani generis ascendere, quantos illic contingit Angelos remansisse, sicut scriptum est, Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei*. Ex hoc accipitur, quod non ad numerum cadentium, sed ad numerum stantium assumuntur homines.

  5. Adhuc, Augustinus in Enchiridion

TERTIO quaeritur, Utrum decimus ordo qui dicitur cecidisse, ex hominibus sit restaurandus ? hanc enim quaestionem disputat Magister in duobus capitulis.

Et objicit sic :

  1. Scriptura dicit decimum ordinem ex hominibus esse restaurantum : ergo ita est, quia dicit Augustinus, quod major est Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas.

  2. Adhuc, Super illud Psalmi xlvi, 17 : Constitues eos principes. Glossa, « Elegit pauperes, ut exaltet ad ordines cœeli qui sunt ex hominibus et Angelis. » Ergo homines restaurant ordines Angelorum.

  3. Adhuc, Deuter. xi, 24, super illud : Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit : Glossa, « Si diabolum vincere potuero, si meruero ut Deus conterat eum sub pedibus meis, consequenter locum ejus in cœelo habebo. » Et hoc etiam dicit Glossa super illud Deuteronomii, xxxii, 27 : Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. Et super illud Apostoli, ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Adhuc dicit Glossa, « Non habebit locum daemonis in cœelo, qui non domat omnes motus iræ. » Ex hoc accipitur, quod homo ascendens in cœelum, restaurat locum daemonis in cœelo.

<--- Page Split --->

sic dicit : « Superna Jerusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur : quinimo etiam fortassis uberiori copia regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus : in quorum locum succedentes filii Catholicae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo termino temporis permanebunt 1. » Ex hoc accipitur, quod non pauciores salvabuntur, quam daemones ceciderunt, sed tot vel plures.

Solutio. Dicendum, quod duæ partes sunt istius quaestionis, scilicet quot assumendi sint ad beatitudines Angelorum? Et, Utrum ex assumendis restauretur decimus ordo ?

Ad primam partem duæ responsiones proponuntur in Littera a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Notandum etiam. Prima est secundum Gregorium quod tot sunt assumendi, quot fuerunt vel sunt stantes Angeli. Alia est secundum Augustinum, quod non pauciores assumuntur, quam fuerunt cadentes Angeli. Tertia est antiquorum, quæ oritur ex dictis Anselmi, qui dicunt, quod tot virgines assumendi sunt, quot fuerunt stantes et cadentes : et tot ex aliis non virginibus, quot sunt omnes isti, scilicet stantes et cadentes et virgines assumpti. Sed nullus istorum hoc quod dicit, probare potest aliqua certa auctoritate : hoc enim soli illi cognitum est, cui certus est numerus electorum in superna felicitate locandus.

Alia pars quaestionis est, Utrum ex hominibus decimus ordo restauratur? Et ad hanc partem respondet Magister in cap. Notandum etiam, sic dicens : « Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur quod in Angelis lapsum est : de quibus tot corruerunt, ut

posset fieri decimus ordo. » Et ibidem inducit Apostolum, sic dicens : Propter quod Apostolus dicit, ad Ephes. 1, 10, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso : quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio angelicæ ruinæ : tamen non minus salvaretur homo, si Angelus non cecidisset. Causa dicti est, quia homo ex ruina Angelorum non habet, quod salvetur : sed quia ad hoc salvatus est, quod serviendo Deo mereatur salutem, ex consequentii accidit, quod assumptus ad salutem, ruinam restaurat Angelorum. Et hoc est etiam quod, Luc. xv, 8, dicitur, quod drachma decima perdita fuit, et inventa est. Quæ dicitur drachma, quia sicut drachma insignita est imagine regis, ita homo factus est ad imaginem et similitudinem summi Regis, et reponendus est in æterna beatitudine in thesauris Regis. Et dicitur decima, non propter gradum qui decimus sit, vel fuerit, vel futurus sit : sed propter numerum, quia scilicet numerum illum supplet cadentium : qui cadens ex gratiis novem ordinum tantum numerum habuit, quod unus ordo fieri potuisset.

Similiter tamen qui dixerunt, quod homines facturi sint decimum ordinem, ratiunculas quasdam inducentes, quæ parum valent. Dicunt enim, quod homines et Angeli non sunt ejusdem ordinis : et ideo ad sortes Angelorum non sunt assumendi. Et addunt, quod homines corporei sunt, Angeli autem incorporei : et ideo dicunt homines esse futuros cum Christo in cælo aqueo vel crystallino : Angelos autem futuros esse cum Christo in cælo empyreo. Sed ego reputo hoc magis præsumptionem, quam opinionem : quia hoc nulla ratione vel auctoritate probari potest : et expresse contra dictum Gregorii est, quod paulo ante inductum est. Et contra illud Deu-

<--- Page Split --->

teronomii, xxxii, Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod decimus ordo dicitur ibi ratione numeri, ut dictum est, et non ratione gradus in gratia vel in gloria.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod ex hominibus restauratur ruina Angelorum ex consequentii : quia scilicet in locum cadentium assumuntur, ut dictum est : et hoc nihil aliud dicunt duæ Glossæ super Deuteronomium adductæ. Et per hoc patet solutio ad illo duo, quæ ex illis Glossis objiciuntur.

Ad object 1. AD ILLUD quod objicitur in contrarium : dicendum quod decimus restauratur in numero, et non in gradu, ut dictum est.

Ad object. 2. AD DICTUM Gregorii dicendum, quod

homines assumuntur secundum gradus stantium Angelorum : et hoc ex casu et per accidens contingit, et ex consequentii reparatur casus ruentium.

Ad DICTUM Anselmi dicendum, quod Ad object, verum est : sed hoc nihil prohibet, quin ex consequentii et per accidens reparetur ruina Angelorum ex assumptione hominum.

Ad ALIUD similiter dicendum, quod Ad object licet ad gradum assumantur stantium, tamen ex consequentii reparatur casus cadentium.

Ad ULTIMUM dicendum, quod AuguAd object. stinus ibi sub dubio loquitur, utrum tot vel plures quot ceciderunt, assumendi sint : sed quodcumque eorum dicatur, semper ex assumptione hominum reparatur casus Angelorum.

APPENDIX AD QUÆSTIONEM XLII.

Si ordines isti et hierarchiae manebunt post diem judicii 2

DEINDE quæritur si ordines isti et hierarchiæ manebunt post diem judicii ?

Et videtur, quod non. 1. I ad Corinth. xv. 24, super illud : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Glossa Augustini : « Dum durat mundus, Angeli Angelis præsunt, dæmones dæmonibus, homines hominibus ad utilitatem viventium vel deceptionem. Sed omnibus collectis, jam prælatio cessabit. » Cum ergo hierarchia sacer principatus sit in Angelis, videtur quod omnibus collectis cessabit.

  1. Adhuc, Ibidem, I ad Corinth. xv,

28, dicitur, quod erit Deus omnia in omnibus. Sed si Deus erit omnia in omnibus, non indigebunt aliquo alio illuminatore nisi Deo. Videtur ergo, quod scientia, ordo, et actio ab uno in alium penitus cessabunt : et sic cessabit omnis ordo hierarchicus sive principatus.

  1. Adhuc, Isti ordines videntur esse ad ministeria militantis Ecclesiæ : tunc autem militia erit completa, et omnes regnabunt cum Christo : unde Glossa ibidem dicit : « Hanc prælationem dicitur Christus evacuare, quia suos omnes in regno exaltabit, qui hic fuerunt

<--- Page Split --->

humiles, sicut et ipse ex humilitate regnat quam habuit. »

  1. Adhuc, In urbanitatibus sic est, ut dicit Plato et Aristoteles, quod monarchia præcipua est urbanitatum. Cum autem præcipuus status sit beatitudinis post resurrectionem, videtur quod ad modum monarchiæ debet esse. Videtur ergo, quod aliæ aliorum potestates et prælationes tam in Angelis quam in hominibus cessare debent.

Sed contra.

CONTRA :

  1. Ordines Angelorum secundum gradus determinantur ex natura et gratia. Constat autem, quod gradus in participatione donorum naturalium non evacuabuntur, quia Deus non destruet naturam. Aut ergo manebunt soli secundum habilitatem potentialem, aut complebuntur gradu gratiae. Si in sola habilitate naturae manebunt, erunt imperfecti : et sic est aliquid imperfectum in operibus Dei, quod est inconveniens secundum illud Deuteronomii, xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Si autem complebuntur gratia : tunc post diem judicii erunt, sicut ante diem judicii.

  2. Adhuc, Glossa non videtur dicere, quod evacuabuntur ita ut non sint, sed quantum ad dissensionem prælatorum et subditorum, quia tunc non dissentient : aut quia recognoscent, quod nihil horum ex se sunt. Dicit enim sic : « Tunc cessabit omnis creaturae prælatio in Angelis et hominibus : cessabit timor, regnabit charitas : non erit inter præsidentes et subditos ulla dissensio. Ita evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem, quod tunc notum erit omnibus nihil horum aliquos terrenos vel cælestes habuisse ex se, sed ab alio ex quo sunt omnia. »

Solutio.

Solutio. In hac quaestione multa sunt opiniones, sicut et Sancti diversimode videntur exponere. Dicunt enim quidam, quod quidam ordines nominantur a principatu et potestate pertinente ad viam,

sicut Potestates quae dicuntur arcere dæmones, ut Virtutes quae dicuntur facere miracula, et Principatus qui dicuntur disponere regna et principatus terrenos, quorum usus non erit post diem judicii : et sic quoad usum cessabunt illi ordines, licet maneant quoad gradum naturae et gratiae, in quo constituti sunt Angeli. Et hanc opinionem reputo veram et probabiliorem inter alias.

Alii denominantur ab illuminationibus gratiae convertentibus in Deum sive secundum charitatem, ut Seraphin : sive secundum sapientiam, ut Cherubin : sive secundum paucatissimam quietem, ut Throni : et illi numquam cessabunt : sed verum est, quod usus Dominationum qui est disponere quid cuique agendum sit, tunc cessabit. Similiter usus Virtutum, qui est miracula facere ad fidei confortationem, tunc cessabit. Similiter usus Potestatum quantum ad arcedum malos tunc cessabit : quia malum tunc penitus destructum erit. Unde, I ad Corinth. xv, 26, Apostolus dicit : Novissime autem inimica destruetur mors. Et ibidem, §. 54 : Absorpta est mors in victoria. Similiter Principatus usum quem modo habent, tunc non habebunt : non enim tunc transferunt regna et principatus a gente in gentem. Similiter tutamina ex custodii Angelorum tunc non erunt : quia tunc non custodient. Et idem est de Archangelis : tunc enim non revelabunt secreta consiliorum, eo quod omnes tunc in ipso verbo legent omne quod pertinet ad beatitudinem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod principatus in Angelis cessabit quoad usum in quibusdam ordinibus, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod Deus erit omnia in omnibus his quae pertinent ad beatitudinem : nihilominus tamen non tollitur, quin lumen divinum ab uno splendeat in alium, et sic in dispari claritate sit par gaudium, ut dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei.

<--- Page Split --->

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ordines pertinentes ad officia militiae Christianae cessabunt, sicut dictum est : tamen in gradu naturae et gratiae manebunt : quia sicut dicitur, Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt : quae in perpetuum manebunt, ut dicit Augustinus.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod ad modum monarchiae erit status ultimus : et aliae prælationes ad officia militiae Christianæ pertinentes, cessabunt eo modo quo diclum est, et non aliter.

Ad object. 1. Ad in quod contra objicitur, dicendum, quod ordines quantum ad gradum naturæ completum per gratiam manebunt : quia nulla esset ratio quare sic evacuarentur : nec aliquis Sanctorum hoc dicit. Sed illi qui nominant prælationes ad militiam Christianam pertinentes, cessabunt quoad usum.

Ad object. 2. Ad ultimum dicendum, quod Glossa convenienter et bene exponit, et ostendit, quod non oportet evacuari quantum ad gradum naturae et gratiae, sed quantum ad usum quemdam, ut dictum est.

Hic autem notandum est secundum Dionysium, quod licet ordines et hierarchiae prædicto modo distincti sint, tamen

omnes dicuntur cœlestes essentiae, et cœlestes virtutes, et Angeli. Cœlestes essentiae, a natura communi quam habent. Cœlestes virtutes : quia omnes completam habent virtutem, ita quod suimet imbecillitate, ut dicit Dionysius, non infirmantur ad aliquod opus divinum peragendum. Angeli autem omnes dicuntur, ut dicit Dionysius, quia omnes lumini divino supponuntur, et illud communicando nuntiant cuicumque vult Deus : et ab hoc opere communi omnes dicuntur Angeli. Et ideo, ut dicit Dionysius, omnes cœlestes dispositiones dividuntur in essentiam, virtutem, et operationem : et ab essentia communi nomine dicuntur cœlestes essentiae, et a virtute cœlestes virtutes, et ab operatione Angeli. Et haec tria accipit Dionysius in Psalmo cui, 1 : Benedict, anima mea, Domino : ubi dicit Psalmus cui, 20 : Benedictie Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius : ubi potentiam virtutis conjungit cum essentia, et subjungit opus, sicut paulo ante dictum est.

Haec de natura et dispositione Angelorum dicta sunt.

<--- Page Split --->