QUÆSTIO XLl.
De synagoga et connexione Angelicae dispositionis 2.
Deinde, ut omnia ista melius intelliganlur, quaerendum est de synagoga et connexione angelicae dispositionis : de quo tractat Dionysius in libro de Calesti hierarchia 3.
Videtur enim, quod Angeli connexionem non habent in ordinibus :
- Nulla enim connectuntur per illa in quibus distinguuntur : sed Angeli per
1 Cf. Luc, v, 21. Vide etiam, Job, xiv, 4; Psal.
L, 4; Isa. xl.ii, 25.
mæ de Creaturis, Tract. IV, Quæst. 54. Tom. XXXIV.
2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 3. Tom. XXVII hujusce novæ editionis Cf. etiam Iam Part. Sum-
3 S. Dionysius, Lib. de Calesti hierarchia, cap. 10.
<--- Page Split --->
ordines distinguuntur : ergo in ordinibus non connectuntur.
- Adhuc, In hierarchiis non videntur habere connexionem : nullus enim actus hierarchicus est, qui unus et idem existens conveniat omnibus hierarchiis sicut connectens eas.
Si forte quis dicat, quod qualibet hierarchia in suis ordinibus habet connexionem et synagogam, et non una hierarchia cum alia. Contra : Omnia ordinata per supremum, medium, et postremum, conveniunt et connectuntur in aliquo uno, cui secundum diversos respectus communicant supremum, medium, et postremum : Angeli secundum hierarchias sic ordinantur, quod in eis est supremum, medium, et postremum : ergo conveniunt et connectuntur in aliquo uno.
Quod concedendum est.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod secundum Dionysium, quadruplex est connexio Angelorum sive synagoga, hoc est, sursum ductio, scilicet connexio hierarchiarum omnium in modo recipiendi illuminationes : et haec est distincta secundum triplicem proportionem in antehabitis determinatam, in quaestione de distinctione hierarchiae, scilicet ad illuminationem divinam manifestationis prime, et ad illuminationem divinam manifestationis secundae, et ad illuminationem divinam manifestationis tertiae. Et haec connexio aliquid commune habet in quo omnes connectuntur, scilicet ordinem, et scientiam, et actionem hierarchicam. Et de hac dicit Dionysius in Caelesti hierarchia : « Manifestatores autem omnes sunt Angeli eorum qui ante ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi, hoc est, de prima hierarchia, Dei moventis, hoc est, Dei moventis eos ad illuminationem. Proportionabiliter autem caeteri ex Deo motorum, hoc est, medii et postremi manifestatores sunt illuminatio-
num quae moventur ex Deo i. » Et subjungit causam dicens : « Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione providit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est. » Super quod dicit commentum Maximi : « Ex eo enim, quod in inferioribus superiores proprietates particulariter relucent, particulariter manifestant eas inferiores, et non simpliciter universaliter sicut sunt in superioribus. »
Secunda connexio est sive synagoga trium ordinum in unaquaque hierarchia, habens commune ipsum actum hierarchicum in modo recipiendi et transfundendi illuminationes : et habens supremum, medium, et postremum in ordinibus in una hierarchia positis. Et de hac dicit Dionysius in eodem capitulo circa principium sic de ordinibus prime hierarchiae : « Connexa est itaque ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ordinata immediate in eam ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione, qua purgatur, illuminatur, et perficitur. » Et subdit exponens quare dixerit, occultior et manifestior : « Occultior quidem tamquam invisibilior (et hoc est occultum nobis, quia supra nos est) et magis simplificata. Manifestior vero est, ut ante data, et primo lucens, et universalior, et magis in eam, ut oportet, forma (divina illuminatione) effusa. Ab ipsa autem, hoc est, post ipsam primam hierarchiam, proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ordinantis legem in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchiae reducitur. »
Tertia connexio est personarum in unoquoque ordine, quae habent unum
<--- Page Split --->
commune donum illius ordinis, et habent principium, medium, et postremum in modo participandi illud donum secundum excellentiam majorem et minorem personarum illius ordinis in simplicitate essentiae et perspicacitate intelligentiae. Et de hac dicit Dionysius in eodem capitulo, sic : « Sed et ipsam per singulas specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniiis discrevit. Ut scilicet unus divinas illuminationes participet altius quam alius. » Et hoc probat ibidem per illud Isaiae, vi, 3 : Et, Seraphim scilicet, clamabant alter ad alterum. Non enim clamabant, nisi infundendo illuminationem : et ille ad quem clamabant, illuminationem accepit.
Quarta connexio sive synagoga est illuminationum in eadem persona existentium, habens commune ipsam illuminationem quam accipit, et habens distinctionem in primum, medium, et ultimum in differentia illuminationis : quae aliquando deiformior et altior est in claritate luminis, quam vocat Dionysius illuminationem primae manifestationis : et aliquando media est minus deiformis et minus clari luminis, quam Dionysius vocat illuminationem secundae manifestationis : aliquando infima est, capacitati animae rationalis proportionata, quam Dionysius vocat illuminationem tertiae manifestationis. Et de hac in Ccelesti hierarchia dicit Dionysius sic : « Addiderim autem fortassis et hoc non incon-
grue : quia et secundum seipsum non incongrue unusquisque et cœelestis animus et humanus speciales habet et primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes addictas per unumquemque hierarchiarum illuminationum proprias anagogas, hoc est, sursum ductiones 1. » Et adducit ibi Commentator illud Apostoli, ad Hebr. v, 12 : Facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Et infra, y. 14 : Perfectorum autem est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Appropriat enim commentum primas illuminationes solido cibo. Illuminationes vero secundae manifestationis appropriat cibo communiter dicto, quo pascuntur proficientes non adhuc perfecti. Illuminationes vero tertiae manifestationis appropriat lacti infantuli, scilicet doctrinae : propter quod dicit Apostolus, I ad Corinth. III, 1 et 2 : Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, scilicet intelligere. Et de perfectis spiritualibus, ibidem dicit supra, II, 6 et 7 : Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est.
<--- Page Split --->