QUÆSTIO XL.

De theophanla et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Consequenter quæritur de theophaniiis quibus distinguuntur hierarchiæ.

Et quæruntur duo, scilicet de theophania, et de actibus qui sunt illuminare, purgare, et perficere, quos agunt secundum theophanias.

MEMBRUM I.

De theophanía.

Circa theophaniam quæruntur duo, scilicet quid sit theophania, et unde desecudat in Angelos, utrum scilicet a Deo solo, vel etiam ab homine Christo et a beata Virgine?

MEMBRII PRIMI

ARTICULUS I.

Quid sit theophania 1 ?

Primo ergo quæritur, Quid sit theophania ?

Et accipiantur verba Dionysii, in Cælesti hierarchia, ubi sic dicit : « Sapientissima theologia visionem illam quæ in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam 2 . » Sensus est hujus auctoritatis, quod scientia theologiae quæ sapientissima est, quia est de Deo, pulchre revelavit Theologis ipsam visionem quæ descripta est in theologia, vocari theophaniam, quasi divinam similitudinem in forma informium descripta, hoc est, in forma symbolorum, quæ informia sunt ad spiritualia. Similitudinem dico factam vel creatam ex reductione videntium in divinum, hoc est, in divinas res.

Adhuc, Commentator ibidem dicit, quod theophania dicitur, quasi per ipsam, videntibus divina facta illuminatione, quam ipsa divina sanctorum perficiunt.

CONTRA hoc objicitur sic, quod

  1. Secundum hoc non erit theophania, nisi in symbolis quæ in corporalibus accipiuntur : et cum Angeli non accipiant

<--- Page Split --->

Illuminationes in corporalibus, videtur quod Angeli non habent theophanias : quod falsum est.

  1. Adhuc, Commentator ibidem dicit sic : « Habent namque et ipsi spiritus signa sua, demonstrationes scilicet per quas de invisibilibus Dei et valde occultis et secretis absconditis intus naturaliter et invisibiliter et simpliciter erudiuntur : quae quidem signa quantum ad nos, et ea quae apud nos sunt visibilia, omnino invisibilia aestimantur : quantum vero ad illam multum invisibilem et inaccessibilem et incomprehensibilem divinitatis lucem, quasi foris sunt, et procedunt ab intus ad demonstrationem. Propter quod et ipsa signa quae superveniunt mentibus sive animis divinitus illuminatis, theophanie, id est, divinae apparitiones dicuntur : quia in eis ad manifestationem alicujus occulti venientibus, id quod omnino occultum Dei est, demonstratur. » Ex hoc accipitur, quod theophania est illuminatio procedens ab intus ad manifestationem alicujus occulti de Deo. Sed tunc quaeritur, Utrum in illa illuminatione duo sint, sicut in lumine scientiae ? In scientia enim est lumen ipsius scientiae convincens intellectum de veritate scitorum : et hoc est quod vocatur scientia conclusionis ab Aristotele in I Posteriorum. Et est ibi lumen principii praeexistens, a quo elicitur scientia conclusionis per consequentia. Sicut etiam Platonici dixerunt esse duplex lumen in oculo : unum quod ab oculo diffunditur super visibile cum radio visivo : alterum quod objicitur oculo et informat ipsum, quod est species visibilis. Sicut etiam in fide duplex lumen dicunt esse Sancti. Unum quod est elevans intellectum nostrum ad hoc, quod aciem figat in articulum creditum qui est supra rationem. Dicit enim Augustinus, quod « mentis nostrae invalida acies, in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. » Er-

go videtur quod in fide sit lumen elevans intellectum ad credibile quod ad hoc influitur intellectui, ut possit species credibilis informari. Et hoc expresse videtur dicere Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic : « Fides est lumen collocans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis ». Si ergo sic est in theophanis : tunc est unum lumen descendens in intellectum Angeli, et elevans ipsum ad hoc, quod figi possit intellectus Angeli in illo occulto, quod divinum occultum a Dionysio vocatur.

  1. Adhuc, Hoc videtur Dionysius dicere in epistola ad Gaium monachum sic : « Deus est super mentem et super substantiam : et superposita e ipsius tenebra et cooperiunt et contegunt omne lumen, et absconditur omni conditioni. Et si aliquis videns Deum, intellexit quod videt, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ejus, quae existunt et cognoscuntur. » Ex hoc accipitur, quod intellectus angelicus aliquid accipit a Deo quo juvatur ad hoc, quod Deum videre possit.

  2. Adhuc, Chrysostomus in Homilia super Joannem : « Ipsum quod est Deus, non solum Propheta non viderunt, sed neque Angeli viderunt, neque Archangeli. »

  3. Adhuc, Chrysostomus, ibidem, « Si interrogaveris Angelos quid viderint, audies quidem de substantia nihil respondentes, Gloria vero in altissimis Deo solum decantantes 2. Et si Seraphin et Cherubin concupieris aliquid dicere, mysticam sanctimonii melodiam audies : Sanctus, sanctus, sanctus, et quoniam plena est omnis terra gloria ejus 3. Si supernas Virtutes, tibi item respondebunt, sibi unum opus esse ut Deum laudent. Et nihil respondent de visione substantiae. » Ergo videtur, quod substantiam Dei non vident sub aliquo lumine descendente in ipsos, et juvante

<--- Page Split --->

intellectum ad hoc quod possit figi quod Deus est.

  1. Adhuc, Joannes quidam expositor sic dicit : « Per seipsam nulli creaturae sive rationali sive intellectuali comprehensibilis est veritas Deus, sed super omnem sensum est exaltata et intellectum. Neque Angeli cognoscunt per se quid sit Deus, vel quid sit veritas : hoc enim ab omni creatura remotum est : sed solummodo cognoscunt se esse, et veritatem quae Deus est, superessentialiter esse, et ab ipsa omnia procedere. » Et isti sancti qui inducti sunt, dicunt hoc sentire Joannem, quando dicit : Deum nemo vidit umquam, unigenitus Filius, quiet in sinu Patris, ipse enarravit 1. Unde Joannes Chrysostomus in praeinducta homilia idem verbum tractans, sic concludit dicens. « Solus ergo videt se Pater et Filius et Spiritus sanctus. » Ex omnibus his accipitur, quod a nullo Angelorum Deus immediate videtur, sed sub theophaniis illuminantibus ad ipsum. Sed contra hoc est quod dicitur in prima Canonica Joannis, ut, 2 : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Est etiam contra hoc quod dicitur, Matth. xviii, 10 : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est.

  2. Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore : « Quid est dicere Deum sub theophania videri, et sine theophania non videri, nisi Deum ut est numquam videri? Quod expresse contra Joannem est qui dicit : Videbimus eum sicuti est 2. Et contra Paulum, I ad Corinth.xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in enimgate : tunc autem facie ad faciem. Tollant igitur theophanias suas : quia sicut in creando nihil nos creavit praeter ipsum, ita in visione gloriae nihil nos sistet usque ipsum. »

in scientia et in fide. Unum quod descendit in intellectum Angeli : et est lumen gloriae et gratiae creatae, elevans intellectum ut acies ejus in excellentissima luce increata figi possit, ut videat eam sicuti est. Unde illud non est medium inter visum et Angelum videntem : non enim mediat, sed confortat videntem ut videre possit : et potius habet rationem virtutis et gratiae et gloriae, quam rationem medii quo videatur Deus. Ab ipso enim confortatur videns intellectus, et ut videre possit, et ut videatur Deus : et mediante ipso non videtur occultum Dei, sed potius videtur immediate ab intellectu confortato per ipsum.

Ad in quod primo objicitur, dicendum quod theophania equivocum est : dicitur enim communiter, et proprie. Communiter omnis visio, sive symbolica, sive mystica, sive per speciem expressa, in qua aliquid apparet divinum, theophania dicitur. Et sic Dionysius in inducta auctoritate loquitur de theophania. Proprie autem dicitur theophania illuminatio descendens a Deo per modum gloriae, per quam elevatur intellectus angelicus et illuminatur ad cognoscendum id quod agendum est ex ordine hierarchico in quo constitutus est Angelus.

Ad dictum Commentatoris dicendum, quod talis illuminatio descendens, a Commentatore vocatur signum, quod licet quoad nos sit invisibile et insensibile, tamen signum dicitur ad Angelum, quia per ipsum significatur Angelo quid hierarchica illuminatione sit agendum in scientiis et actionibus hierarchicis secundum principatum sacrum in quo constituitur Angelus.

Illa duo quae objiciuntur in contrarium, jam soluta sunt per divisionem quae data est de nomine theophaniae dicto communiter et proprie.

Solutio. Solutio. Dicendum quod in veritate in theophania est duplex lumen, sicut et

Ad dictum Dionysii ad Gaium monachum, dicendum quod hoc verum est, quod intellectus angelicus juvatur aliquo

<--- Page Split --->

ad videndum Deum, sine quo Deum videre non posset : sed hoc non habet operationem medii ad Deum qui videtur, sed operationem virulis ad intellectum videntiis, ut dictum est. Et est simile, quod herodius adunationem visus habet, per quam potest intueri solem in rota : quam quia non habet noctua vel vespertilio, solem in rota videre non potest.

Ad 4. Ad in quod dicitur de Chrysostomo, dicendum quod Chrysostomus loquitur de visione comprehensionis, qua nulla creatura umquam Deum vidit vel videbit: quia, sicut dicit Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam, « Solus Deus suiipsius est comprehen sor. » De hoc tamen multa dicta sunt in primo libro, quaestione, An Deus possit videri per essentiam 1.

Ad aliud dicendum, quod substantia est duplex, scilicet quae est Deus, et quae comprehensive dicit quid est Deus. Primam substantiam vident Angeli ut pelagus substantiae infinitum. Et de hac bene loquuntur, Isa. vi, 3 : Dominus Deus sabaoth 2. Dominus enim Deus talem dicit substantiam. Sed de illa quae comprehensive dicit quid est Deus, nihil loquuntur : quia illam non comprehendunt, ut dictum est.

cendum quod videbinus eum quidem facie ad faciem siculi est, sed non visione comprehensionis. Et sic etiam Angeli vident faciem Patris sicuti est, sed non visione comprehensionis.

Ad ultimum dicendum, quod Magister Hugo loquitur contra quosdam errantes, qui dicebant theophaniam esse medium in quo videretur Deux, et extra quod non videretur : et hoc falsum est et erroneum. Sed per hoc non removetur, quin theophania sit lumen descendens in intellectum videntis, et habens in eo operationem virtutis et gratiae elevantis ipsum ut possit videre hoc quod sine ipso non posset.

MEMBRi PRIMI

ARTICULUS II.

Unde theophania descendat in Angelos, utrum scilicet a solo Deo, vel etiam ab homine Christo, vel etiam a beata Virgine 3 ?

Ad aliud dicendum, quod ex dicto Joannis Episcopi et expositoris, nihil plus habetur, nisi quod incomprehensibilis est Deus, et visione comprehensionis a nulla creatura visibilis : tamen visione substantiae ejus cognoscunt, quia est Deus, et hoc quod est Deus, et quod super omnem creaturam est exaltatus, et quia omnia procedunt ab ipso, et quod visione comprehensionis Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, et Spiritus sanctus, ut dictum est.

Ad illud quod contra hoc objicitur, di-

Secundo quaeritur, Unde descendat in Angelos, utrum scilicet a solo Deo, vel etiam ab homine Christo, vel etiam a beata Virgine ?

Quod ab homine Christo descendant illuminationes in Angelos, et non a solo Deo, probatur sic :

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Sanctissimae et provectissimae virtutes existentes, et sicut in vestibulis supersubstantialis trinitatis collocate, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent : et post illas subjectae et extre-

<--- Page Split --->

mæ, sicut ad Angelos 1. » Ex hoc accipitur, quod in mansionibus domus Dei, in qua mansiones multæ sunt 2, semper inferior ad esse deiforme formatur a superiore. Cum ergo dicitur, ad Coloss. iii, 1, quod Dominus noster Jesus Christus sit in dextera Dei sedens super omnes Angelos, videtur quod ad esse deiforme formantur a theophanis descendentibus ab homine Christo : et sic non a sclo Deo recipiunt theophanias, sed etiam ab humanitate Christi.

  1. Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia sic dicit : « Quasdam questiones Angeli faciunt apud ipsum Jesum quarentes, et pro nobis suæ divinæ actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et prælargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutaris 3. » Et tangit hoc quod, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Et respondet Dominus : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Ibi enim et alia translatio habet : « Ego qui disputo justitiam et judicium salutaris. » Ex hoc accipitur, quod Angeli a Christo homine quaestiones faciunt, et quærunt de quaesitis illuminationes. Illuminationes ergo sive theophaniae a Christo homine descendunt in Angelos.

  2. Adhuc, Glossa super idem verbum Isaie, lxiii, 1, sic dicit : « Quidam Angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, et resurrectionis, videntes ad cœlum ascendere Dominum cum multitudine Angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non a Christo, sed ab Angelis comitantibus quærunt incarnationis et passionis et resurrectionis et ascensionis mysterium. Unde et quomodo et sibi et aliis aperiat regna cœlorum requirunt, dicentes Ange-

lis comitantibus eum, et non Christo : Quis est iste, qui venit de Edom ? Et in Psalmo xxiii, 8, 10 : Quis est iste rex glorize ? et exspectant a Christo illuminationem. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.

  1. Adhuc, Hieronymus dicit : « Quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. Et constat, quod illi a Christo jam incarnato illuminationem acceperunt. »

  2. Adhuc, Apocal. xxi, 23 : Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Dicit Glossa : « Claritas Dei illumí- navit eam, et lucerna ejus Agnus, id est, humanitas ad illuminationem illorum. » Ergo ab humanitate Christi descendunt illuminationes in homines qui sunt in patria.

  3. Adhuc, I Petri, 1, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Glossa, « Tanta est ejus qui passus est pro nobis gloria posterior, ut etiam angelicae virtutes in cœlo, cum sint æterna felicitate perfectæ, non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed etiam assumptæ humanitatis ejus claritatem semper adspicere gaudeant. » Sed ad hoc adspiciunt, a quo illumínantur. Ergo ab humanitate Christi illuminantur.

Sed contra hoc videtur esse, quod dised contra. citur in Psalmo viii, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Quod tractans Apostolus, ad Hebr. 11, 9': Eum, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Ex hoc accipitur, quod Christus per passibilem naturam non illuminat Angelos.

ULTERIUS quaeritur, Si a beata Virgine Quæst. accipiant illuminationes ? Et videtur, quod sic : quia 1. Si propter quaestiones quas faciunt

1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 5. 2 Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones

multæ sunt.

3 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælestii hiérarchia, cap. 8.

<--- Page Split --->

Christo, illuminari dicuntur, ut dicit Dionysius : tunc propter similes quaestiones quas faciunt beatae Virgini, dicuntur illuminari a beata Virgine. Similes autem faciunt beatae Virgini. Cantic. vim, 5, ubi dicitur : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Haec enim secundum Origenem, quaestio est sodalium sponsi, qui sunt Angeli, de ea quae prae caeteris sponsa est, eo quod de corpore ejus accepit quod in unitatem personae copulavit. Et si quaestio est desiderium illuminalionis, constat quod ab ipsa Angeli exspectant illuminationem.

  1. Adhuc, Hieronymus in sermone, Cogitis me, o Paula, dicit, quod « beata Virgo exaltata est super omnes choros Angelorum : » quod de nullo aliorum sanctorum credendum est. Si ergo a superiori descendit illumination in inferiores, a beata Virgine descendet illumination in Angelos.

Sed contra. CONTRA hoc tamen quidam objiciunt sic, quod beata Virgo simplex creatura est : a simplici autem creatura non potest esse illuminatio ad beatitudinem pertinens : cum ergo illuminationes Angelorum ad beatitudinem pertineant, videtur quod Angeli non illuminantur a beata Virgine.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod quilibet inferior illuminatur a quolibet superiori, sive a Deo, sive homine Christo, sive beata Virgine, sive Angelo.

Auctoritates ergo,' quod ab homine Christo illuminationes descendant in Angelum, concedendae sunt.

Ad object. AD ILLUD quod objicitur in contrarium, dicendum quod minoratio qua minoratus est Christus, est secundum quid, scilicet secundum passionem mortis, ut dicit Apostolus. Et ex hoc per viam meriti aucta est claritas ejus, sicut et Apostolus dicit, ad Hebr. 11, 9, quod propter passionem mortis videmus Jesum gloria et

honore coronatum. Unde per hoc potentior est factus ad illuminandum.

Ad id quod objicitur de beata Virgine, ad quod concedendum est : in multis enim illuminavit Angelos, Apostolos, et Evangelistas per doctrinam ante assumptionem : post assumptionem autem in supremo situ poli, cum positus sit thronus ejus juxta thronum summi regis, sicut dicitur, III Reg. ii, 19, lumen ejus fulget super omnem multitudinem beatorum tam Angelorum, quam hominum sanctorum.

Ad illud quod contra objicitur, diAd objed cendum est secundum Magistrum Hugonem de sancto Victore, cujus haec sunt verba : « Sicut duo sunt, lumen scilicet, et quod suscipit lumen corpus, et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum lucens imago quodammodo est et similitudo luminis : ita Deus noster lumen est, et verum lumen, et ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt, et ex eo lucentes fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt, sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucent, et sunt ipsa lucentia theophaniis luminis in quibus videtur. » Unde quod in beata Virgine lucet, Deus est, et ideo lumen ejus est ad beatitudinem gloriae sicut et lumen Dei. Non oportet autem hic quaerere, quomodo unus Angelus illuminatur ab alio? hoc enim habitum est in tractatu de hierarchiis1. Nec oportet hic quaerere, Si aliquam illuminationem Angeli acceperint ab Ecclesia? hoc enim satis determinatum est in tractatu de cognitione Angelorum, in quaestione ubi quaesitum est, Utrum cognitionem mysterii, incarnationis habuerunt a creatione, vel non2? et si profecerunt aliquid in tali cognitione a praedicatione Apostolorum et ab Ecclesia?

Et ideo patent ista ex dictis.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

De actibus hierarchicis Angelorum.

DEINDE, Quæritur de actibus communibus Angelorum, qui sunt purgare, illuminare, et perficere.

Et quæruntur duo, scilicet qualiter conveniunt Angelis hi actus?

Et secundo, Qualiter eis utuntur inter se, et qualiter ad animas?

Circa primum quæruntur tria : quorum primum est, An conveniat eis purgare, illuminare, et perficere?

Secundo, Secundum quid conveniat eis, utrum scilicet secundum distinctionem hierarchiarum et ordinum vel personarum?

Terlium, Utrum conveniat eis secundum prius vel posterius, vel ex æquo?

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Qualiter conveniunt Angelis actus hierarchici ?

ARTICULI PRIMI

PARTICULA 1.

Utrum Angelis conveniat purgare, illuminare, et perficere!?

AD PRIMUM sic proceditur : 1. Dicit beatus Dionysius in Cælestii

hierarchia : « Ordo hierarchiæ est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare : et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere, unicuique secundum deiformem adunationem qualicumque modo 2. » Ergo ista tria conveniunt Angelis.

  1. Adhuc, In Cælesti hierarchia, ante finem cap. 7, Dionysius adducit plures auctoritates Bibliæ, quibus probat, quod unus Angelus alium purgat, illuminat, et perficit. Quarum prima est hæc : Daniel. VIII, 13 et 16 : Factum est cum viderem, ego Daniel, visionem, et quærerem intellectum ejus, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Et audivi vocem viri Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem. Ex hoc accipitur, ut dicit Dionysius, ibidem 3, quod unus Angelus mittit alium ad illuminandum hominem : quem non mitteret, nisi prius illuminasset de quo illuminaret hominem : ergo unus Angelus illuminat alium.

  2. Adhuc, Ibidem adducit Dionysius illud Danielis, x, 13 et 14 : Ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum : et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo. Istud adjutorium dicit Dionysius non esse nisi in illuminationibus Angelorum ad invicem : ergo Angeli illuminant et illuminantur ad invicem.

  3. Adhuc, Ad idem inducit illud Zachariæ, I, 10 et 11 : Respondit vir qui stabat inter myrreta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. Et responderunt Angelo Domini, qui stabant inter myrreta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. Ex hoc accipitur, ut dicit Dionysius, quod Angeli qui perambulaverunt terram, docuerunt

<--- Page Split --->

eum qui stabat in myrleto, quod terra habitaretur et quiesceret : et cum hoc non possit fieri, nisi per illuminationem, constat quod unus illuminat alium.

  1. Adhuc, Inducit hoc quod dicitur, Isa. vi, 3 : Clamabant alter ad alterum. Et dicit, quod clamare alterum ad alterum nihil aliud est, quam dare sibi illuminationem, sive illuminare ipsum.

  2. Adhuc, Illud inducit ibidem Ezechielis, ix, 3 et seq. : Gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, quae erat super eum ad limen domus : Et vocavit virum qui indutus erat lineis,... et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gentium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Et ecco sex viri quorum unusquisque habebat vas interitus in manu sua. Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini : senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omne autem super quem videritis thau, ne occidentis, et a sanctuario meo incipite. Ex hoc, ut dicit Dionysius, patet quod sex sequentes erudiebantur a primo divinum judicium, et illuminabantur : et sic convenit Angelis illuminare et illuminari.

  3. Adhuc, Ibidem inducit illud Ezechielis, x, 1 et 2 : Et ecce, in firmamento quod erat super caput Cherubin, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super eam. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus Cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt intra Cherubim, et effunde super civitatem. Hoc enim dicit Dionysius, quod cum unus alteri loquebatur, ut doceret quid ageret,

et unus alterum illuminaret. Et ex hoc sequitur idem quod prus.

  1. Adhuc, Inducit illud Apocalypsis, vii, 2 et 3 : Vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terra et mari dicens : Nolite nocere terra et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ex hoc iterum accipitur, ut dicit Dionysius, quod quidam Angeli illuminantur ab ipso sole, hoc est, Deo, sicut ille qui ascendit ab ortu solis. Quidam autem ab Angelis, sicut sunt illi quatuor ad quos clamavit ille qui ab ortu solis ascendit. Clamor enim non significat nisi immisionem doctrinae : et haec est illuminatio, quia dicit Magister Hugo de sancte Victore, quod per illuminationem efficiuntur gratiae et scientiae participes.

SED TUNC quaeritur, Utrum conveniat eis purgatio ? cum, sicut Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus 1, quod sint specula munda et clarissima, in quibus non est malum.

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Dionysius in Caelesti hierarchia *, quod oportet purgandos puros perfici omnino, et ab omni liberari dissimilitudinis confusione. Si ergo habent dissimilitudinis confusionis, aliquid purgabile est in ipsis : et sic oportet eos purgari.

  2. Adhuc, In intellectu humano sic est, quod non illuminatur per scientiam nisi pellatur dispositio contraria ignorantiae : ergo videtur, quod similiter sit in Angelis.

  3. Adhuc, Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Sed in quo invenitur pravitas, indiget purgatione.

  4. Adhuc, Job, xxv, 5 : Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in

<--- Page Split --->

conspectu ejus. Sed, ut ibi dicit Gregorius, per lunam intelliguntur Angeli a Deo illuminati, et per stellas Angeli minores. Ergo videtur, quod indigent purgatione.

  1. Adhuc, Job, xli, 16 : Cum sublatus fuerit, tremebunt Angeli, et territi purgabuntur.

Sed contra. CONTRA :

  1. Si purgantur, aut purgantur a peccalo, aut ab ignorantia, aut a phantasii. Non a peccato : quia peccatum non habent. Nec ab ignorantia : quia dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio, quod ignorantiam, vel peccatum est, vel conjuncta peccato. Angeli autem peccatum non habent. Ergo nec ignorantiam. Nec a phantasii : dicit enim Augustinus super illud epist. II ad Corinth. xii, 2 : Scio hujusmodi hominem, quod « Angeli sunt in regione intelligibilium, ubi perspicuam vident veritatem, nullis opinionum vel phantasiarum nebulis fuscatam. » Ergo a phantasii non purgantur.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, quod in intelligentiis est de incorporeis substantiis pura certaque cognitio. Si ergo Angeli cum intelligentiae sint, puram et certam habeant cognitionem, non possunt purgari ab ignorantia vel phantasii.

  3. Sed si forte quis dicat, quod purgantur ab hebetudine vel obtusione, sicut dixerunt antiqui. Videtur non posse stare. Illa enim obtusio non posset causari nisi a minori subtilitate essentie, et minori perspicacitate intelligentiae in uno quam in alio : et haec cum naturalia sint, naturam concomitantur, et auferri non possunt per purgationem.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod Angeli, sicut dicit Dionysius, purgantur a dissimilitudinis confusione secundum intellectum. Carentia enim luminis ad faciendum aliquid actu hierarchico, destitutio est et privatio illuminationis quae illuminat ad hoc quod agendum est, vel ad causam, vel rationem ejus : quia illuminatione privata intelligentia, ipsa intelli-

gentia fluctuat et confunditur seipsa : et est in ea dissimilis illuminatus illuminatori, antequam accipiat illuminationem ab ipso : et hac accepta, statim ad similitudinem illuminationis reductus est, eo quod una forma illuminationis est in utroque : et ipsa potentia intellectiva per habitum illuminationis certificata est, et non fluctuat amplius ut confusa et incerta, sed stat certificata ad unum quod agendum est.

Concedendum est crgo hoc quod dicit Dionysius, quod hoc est ordo hierarchiae, et quod bene inductae sunt auctoritates quas inducit Dionysius ad hoc probandum ex Biblia.

Per hoc patet solutio duorum argumeatorum, quae probant Angelos purgari. Intelligitur enim purgatio illa, ut dicit Dionysius, quae liberat a dissimilitudinis confusione, quae est dispositio contraria ignorantiae.

Ad id quod objicitur de Job, iv, 18, dicendum, quod pravitas inventa in Angelis, non fuit nisi casus daemonum, et non aliqua malitia quae in bonis -Angelis sit.

Ad aliud Job, xxv, 3, dicendum, quod non dicit, quod luna simpliciter non luceat, nec stelle : sed quod non lucent in conspectu Dei. Unde sicut dicitur Angelus simpliciter incorporeus : comparatione tamen Dei corporeus est, ut dicit Damascenus : ita dicitur simpliciter lucens, sed in comparatione lucis divinae non est lucens, quia tegitur luce divina lux ejus, sicut lumen candele tegitur lumine solis.

Ad id quod objicitur, Job, xli, 16, dicendum, quod ibi loquitur de dominatione Leviathan cum omnibus membris suis in die judicii, cujus dominationem Sancti et Angeli videntes terrentur. Qui tamen terror nihil aliud est, nisi motus voluntatis secundum dissensum a voluntate diaboli quam habet ad peccatum : et sic territi per dissensum a voluntate sua purgantur per separationem impuri, hoc est, diaboli et membrorum ejus ab ipsis,

<--- Page Split --->

sicut, Joan. xiii, 31 dixit Dominus de Apostolis, cum Judas exiret ab eis, qui impurus erat et tenebrosus: Nunc clarificatus est Filius hominis. De caetero enim in consortium bonorum Angelorum non veniet aliquis impurus et tenebrosus.

dicendum, quod hoc nihil valet, sicut probat objectio.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II

Ad dictum Augustini dicendum, quod multiplex est ignorantia, scilicet negationis, et privationis, et contrariae dispositionis. Ignorantia erroneae dispositionis est quae generatur ex multis actibus erroneis, quae non potest esse in Angelis. Ignorantia privationis est ignorantia agendorum quae scire tenetur quis, eo quod privatio relinquit subjectum cum debito ad sciendum sive generaliter ad habitum. Et haec est de qua dicit Augustinus, quod est peccatum, vel conjuncta peccato. Ignorantia autem negationis non est nisi simplex negatio illuminationis antequam habeatur ab illuminatore : et haec est quae purgatur in Angelis : quando enim illuminator infundit illuminationem in illuminatum, et facit ipsum gratiae et illuminationis participem : tunc per consequens talem purgat ignorantiam et dissimilitudinis confusionem.

Secundum quid conveniant Angelis actus hierarchici,utrum scilicet secundum distinctionem hierarchiarum et ordinum, vel personarum ?

Secundo quaeritur, Secundum quid conveniant eis ?

Videtur enim, quod haec tria non possint convenire secundum unum et idem.

  1. Actus enim sunt diversi per definitiones : quod probatur in libro de Cælesti hierarchia 2, ubi Dionysius ponit definitiones horum actuum, et dicit sic : « Oportet itaque, ut æstimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione. Illuminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem in castissimis mentis oculis reducendos. Perficiendos vero participes fieri exploratorum sacrorum perfectæ scientiæ. » Ex his patet, quod diffinitiones diversæ sint horum trium : diversa autem secundum esse et diffinitionem, secundum idem nulli conveniunt.

  2. Adhuc, Dionysius, ibidem, « Oportet purgatores magnitudinem purgationis aliis tradere propria castitate. Illuminatores vero ut luculentiores animos ad participationem luminis et distribuionem proprie habentes, et ditissime sanctæ claritatis repleti omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod licet intelligentiae angelicae certam et puram habeant cognitionem de omnibus quae cognoscunt, tamen non sequitur ex hoc, quod de quolibet actu hierarchiae agendo in singulari et de causa et ratione cujuslibet agendi certam et puram habeant cognitionem : quia illuminationes de agendis singularibus continue descendunt a Verbo in superiores, et ab illis transfunduntur in inferiores, et sic illuminantur ad agenda singularia.

Ad object.3. Ad id quod objiciur de obtusitate,

3 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 3.

<--- Page Split --->

lumine supervehere. Perfectores vero tamquam praeceptores perfectivae traditionis perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. » Ex his accipitur, quod purgatores purgant castitate, illuminatores vero illuminant lumine, perfectores autem perficiunt praecepto perfectissimae traditionis. Cum ergo haec tria, castitas scilicet, lumen, et praeceptum, diversa sint : videntur illa tria, purgatio scilicet, illuminatio, et perfectio esse diversa : et sic secundum unum et idem Angelis non possunt convenire.

contra. CONTRA :

  1. Dionysius in libro de Celestii hierarchia sic dicit : « Comprehendens autem et hoc dixerim forlassis non immerito : quia purgatio est et illuminatio et perfec tio, divina scientia assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum. Illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem, quam manifestat per altiorem illuminationem : et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum 1. » Ergo haec tria fiunt per illuminationem, et sic ad unum, et non ad diversa reducuntur.

  2. Adhuc, In omni motu naturali tam corporeo quam incorporeo haec tria perficiuntur per unum. In physicis enim motibus corporalibus per hoc quod agens dat formam, purgat a privatione materiam, et perficit actus forma convenientes. Similiter in motibus animae quibus de insciente fit sciens, per adeptionem scientiae purgatur ab ignorantia et nescientia, et perficitur ad actus doctrinae quam accipit: ex dialecticae enim acceptione, ex non dialectico qui fit dialecticus, et perficitur ad agendum dialectica. Et similiter est in aliis scientiis et doctrinis. Dicit enim Aristoteles in fine primi Physicorum, quod « forma prae-

sentia et absentia sufficit facere mutationem. » Et ideo dicit ibidem, quod « principia motus numero quidem sunt duo, ratione autem tria. »

JUXTA hoc quaeritur, Quis sit ordo istorum trium ? et quare dicit Dionysius, quod purgatores purgant castitate, et perfectores praecepto ?

SOLUTIO. Dicendum, quod ista tria in Angelis in præiuducta auctoritate secundum unum et idem liunt in Angelis, quod est illuminatio. Ex hoc enim ipso, quod quis illuminatur, a dissimilitudinis confusione purgatur per idem lumen acceptum, et ad proprios actus ejusdem illuminationis perficitur. Et sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore in commento super idem verbum Dionysii : « Sicut per illuminationem acceptam efficiuntur gratiae et scientiae participes divinae, ita ex perfectione ad actus illuminationis efficiuntur potestatis divinae consortes. »

Unde uliima pars objectionum quae probat hoc, est concedenda.

AD PRIMUM autem dicendum, quod Dionysius considerat ista penes differentiam terminorum et finis. Hoc enim modo purgatio dicit in motu illuminationis terminum a quo, illuminatio autem terminum ad quem, perfectio autem conjunctionem cum ultimo fine quem intendit illuminator in illuminato. Et verum est, quod si differunt ratione et diffinitione et tria sunt: secundum esse tamen forma sola illuminatione haec tria perficiuntur, ut dicit Dionysius.

AD ALIUD dicendum, quod castitas qua purgat purgator non dicitur nisi restrictio confusionis potentiae ad unum et idem lumen acceptum: et hoc fit per lumen. Praeceptum autem dicitur hic regula luminis accepti, qua perfectus regitur ut directe compleat et faciat actus luminis: quod etiam fit per illuminationem, eo-

<--- Page Split --->

dem usu loquendi quo dicimus doctores præceptores : et quomodo dicit Tullius in fine primæ rhetoricae, quod « ars est collectio præceptorum multorum ad unum finem tendentium. » Et sic patet, quod licet castitas et præceptum diversa sint ratione, tamen per unam et eamdem efficiuntur acceptionem illuminationis.

Ad quem. Ad in quod quaeritur de ordine horum trium, dicendum quod purgatio prior est in hoc, quod propinquior est 'materiae : illuminatio prior est in hoc, quod propinquior est agenti, quia ipsa est forma quam dat agens : perfectio vero habet rationem causse, ipsa enim est quae movet agentem ut agat, et illuminatum, ut purgetur et particeps fiat illuminationis.

  1. Adhuc, In motibus naturalibus sic est, quod unus est motor primus, cui per prius convenit movere, et virtute cujus omnes secundi movent: ergo videtur, quod in motu illuminationum similiter sit: videtur ergo, quod virtute primae hierarchiae omnes aliae illuminentur: et sic per prius convenit superiori, por posterius secundae, et postremo tertiae.

  2. Adhuc, Hoc videtur secundum Dionysium in Cælesti hierarchia 1, ubi dicit super illud Isaïæ, vi, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, quod unus de inferioribus illuminavit Prophetam virtute superioris: et ideo nomen ejus assumpsit, quia actum ejus exercuit.

CONTRA :

Sed contn

  1. Dionysius in Cælesti hierarchia sic dicit: « Ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est. Et omnem hierarchiam videmus in primas et medias et ultimas virtutes divisam 2. » Videtur ergo, quod non secundum hierarchias, sed secundum ordines in eis positos descendant illuminationes ad primum et secundum, et sic deinceps.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA III.

Utrum tres actus hierarchici conveniant eis ex æquo, vel per prius et posterius 3 ?

Tertio quaeritur, Utrum hi tres actus conveniant eis ex æquo, vel per prius et posterius?

Et videtur, quod per prius et posterius.

  1. Illi enim hierarchiae quae propinquior est divino lumini, per prius convenire videtur, quod sit illuminatrix aliarum hierarchiarum: et ei quae distantior est, videtur convenire posterius : sicut soli convenit illuminare per prius mundum, et luna posterius, et stellis ultimo loco.

  2. Adhuc, Videtur quod unusquisque seipsum purget, illuminet, et perficiat: quia ibidem sic dicit Dionysius: « Secundum seipsum unusquisque et cœlestis animus, et humanus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes addictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unusquisque in participatione fit, sicut in ipsum fas est et possibile, super incognitissimæ purgationis plenissimi luminis ante perfectæ perfectionis. » Est enim nihil per se perfectum, non indigens universalis perfectionis, nisi perfectissimum et ante perfectum, hoc est, ab æterno perfectum.

<--- Page Split --->

solutio. Solutio. Dicendum, quod hi tres actus, purgare, illuminare, et perficere, tripliciter conveniunt Angelis, scilicet secundum ordinem hierarchiae, et secundum dispositionem ordinum in hierarchia, et secundum omnem dispositionem personarum in ordine. Primo modo prima hierarchia illuminata a Deo est, illuminans mediam et ultimam, non illuminata ab alia hierarchia vel Angelo: et ideo ipsi maxime convenit illuminare. Media autem est illuminata a prima, et illuminans tertiam: et ideo secundam analogiam habet ad illuminationem. Tertia vero illuminata est, non illuminans aliquam hierarchiam angelicam, sed ecclesiasticam tantum: et ideo tertiam habet analogiam ad illuminationem. In ordinibus autem, sicut dicit Dionysius in qualibet hierarchia est primus, medius, et terlius. Et in hoc ordine primus est illuminans non illuminatus, secundus illuminatus et illuminans, tertius illuminatus tantum. Similiter in quolibet ordine sunt personae supreme, mediae, et extremae, et in quolibet semper supreme potentiores sunt ad illuminandum quam mediae, et mediae quam extremae.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc argumentum concedendum est : et bona est similitudo adducta.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod primus illuminator est Deus, virtute cujus omnes aliæ illuminant : tamen in illuminationibus descendentibus a prima in secundam, et a secunda in tertiam sic est ut probat objectio.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod inferior illuminavit virtute superioris : quia illa illuminatio descendit a superiore in inferiorem.

dobject. 1. Ad no quod in contrarium adducitur, dicendum quod Dionysius nihil aliud dicit, nisi quod jam dic'um est, hierarchiae scilicet dispositionem et ordinis positi in hierarchia.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius Adobject. 2. non dicit, quod aliquid illuminet seipsum, quia hoc impossibile est : sequeretur enim quod unum et idem et secundum idem esset agens et patiens, quod est impossibile. Sed dicit, quod unusquisque animorum tripliciter se habet ad primas et medias et ultimas illuminationes : quia qui est in maxima perspicacite intelligentiae, se extendit ad primas, in media autem extendit se ad medias, et in postrema ad postremas. Et hoc modo verum est : eo quod necesse est proportionem esse inter quamlibet intelligentiam et suum intelligile.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

Qualiter his actibus utuntur inter se, et qualiter ad animas hominum '?

Deinde quaeritur, Qualiter his utuntur inter se, et qualiter ad animas hominum?

  1. Objiciunt enim quidam, quod quorum est una natura communis, horum est illuminatio per unum illuminatorem : Angelorum omnium est una natura intellectualis communis, scilicet deiformis intellectus : ergo illuminatio omnium Angelorum est per unum illuminatorem : non ergo utuntur his actibus, ita quod unus illuminet, purget, et perficiat alium : sed omnes illuminantur, purgantur, et perficiuntur a Deo

  2. Adhuc, Ad animas hominum videtur non posse uti his actibus : animae enim hominum non purgantur, nisi a peccato vel sequela peccati : peccatum

<--- Page Split --->

autem et sequela peccati non remittuntur nisi a Deo per gratiam : gratia autem non potest esse ab Angelo. Marc. ii, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus 1.

nem proportionatam Angelo. Tertia vero ad illuminationem proportionalem et ecclesiasticae hierarchiae et animabus hominum.

Ad m quod quaeritur, Quæliter ulantur his actibus ad animas hominum ?

Solutio. Solutio. Dicendum; quod his actibus utuntur Angeli inter se, ita quod unus alium purgat, illuminat, et perficit. Qualiter autem hoc fiat, sufficienter determinatum est in quaestione de locutione Angelorum, et in quaestione de distincione hierarchiarum secundum triplicem proportionem ad illuminationes : quae, sicut dicit Dionysius, participantur ab Angelis manifestatione prima, secunda, et tertia.

Ad 1. Ad objectum dicendum, quod licet Angelorum una sit natura intellectualis, scilicet deiformis intellectus, tamen non est in ipso simpl'citas essentiae una, sed triformis secundum tres hierarchias : et ideo analogiam non habent ad illuminatorem unum, sed ad d versos : prima enim hierarchia illumina'ur a Deo, secunda et tertia ab Angelo. Secunda enim analogiam habet ad illuminatio-

Dicendum, quod sufficientissime determinatum est in quaestione de locutionibus Angelorum, ubi quaeritur, qualiter Angeli loquantur animalibus non assumpto corpore, visione scilicet sensibili, et imaginaria, et intellectuali : his enim tribus modis suas illuminationes tran-fundunt in animas hominum : nec propter hoc sunt immissores, nec boni, nec mali, sicut ibi sufficienter disputatum et determinatum est.

Ad objectum dicendum, quod licet animae hominum analogiam non habeant ad illuminationes divinas in prima manifestatione, tamen quia anima hominis ad imaginem Dei facta est, et est substantia rationalis et intellectualis, analogiam habet perspicacitatis intelligentiae ad illuminationem factam per Angelum, prout est in manifestatione tertia.