QUÆSTIO XXXVIII.

De divisione hierarchiae.

Deinde, Quæritur de ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. 1, ubi sic dicit : « In- « veniuntur in istis ordinibus tria terna « esse, et in singulis tres ordines, ut « Trinitatis similitudo in eis insinuetur « impressa. Unde Dionysius tres ordines « Angelorum esse tradit, ternos in sin- « gulis ponens. Sunt enim tres supe- « riores, tres inferiores, et tres medii. « Superiores sunt Seraphin, Cherubin, « Throni. Medii, Dominationes, Virtu- « tes, Potestates. Inferiores, Principa- « tus, Archangeli, Angeli. » Et sunt verba Dionysii in Cælesti hierarchia1, ubi sic dicit Dionysius : « Omnis theologia cœlestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus. Has divinus noster sanctus perfector (Paulus scilicet qui raptus est in tertium cœlum, et ibi dicitur vidisse quod Dionysius descripsit in Cælesti hierarchia) in tres segregat dispositiones. »

Gratia ergo hujus quæritur hic de divisione hierarchiæ. Et quæruntur duo, scilicet de divisione hierarchiæ in communi, et de divisione hierarchiæ in speciali angelicæ, quia de illa intendimus.

MEMBRUM I.

De divisione hierarchiae in communi2.

De divisione hierarchiæ in communi sic objicitur :

  1. Dicitur communiter ab antiquis, quod hierarchia triplex est, scilicet supercælestis quam dicunt esse divinam, hierarchia cœlestis quam dicunt esse angelicam, et subcœlestis quam dicunt esse humanam sive Ecclesiasticam.

Videtur autem, quod illa quæ dicitur supercælestis nulla sit : habitum est enim in prima definitione hierarchiæ, quod dic't Dionysius, quod « hierarchia Deum habet omnis scientiæ et actionis ducem : » divina autem hierarchia nullum habet ducem scientiæ et actionis, sed dux est aliorum : ergo supercælestis sive divina hierarchia non est hierarchia.

  1. Adhuc, Dionysius in Cælesti hierarchia dicit sic : « Hierarchia est deiforme quantum possibile similans, et ad inditas

<--- Page Split --->

ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens 1. » Deo nullæ illuminationes sunt inditæ, quia quod inditum est, ab alio acceptum est : et in Deo nihil est altius ascendens, quia in summo est. Ergo in Deo non videtur esse hierarchia : et sic nulla videtur esse supercelestis hierarchia sive divina.

  1. Adhuc, Nulla videtur esse subcælestis : dicit enim Alexander in libro de Motu cordis, quod anima humana illuminationum quæ sunt a primo, ultima relatione est perceptiva. Post ultimam autem non est aliquid in quod transfundatur illuminatio. Cum ergo substantiale sit hierarchiæ, quod illuminationem perceptam transfundat in aliud, et humana non habeat in quod transfundat, videtur humana hierarchia non esse hierarchia.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod hierarchia Ad 1 et 2. potest accipi secundum definitionem essentialem quæ paulo ante disputata est : et potest accipi secundum nominis compositionem. Si primo modo accipiatur, et accipiatur in omnibus essentialibus differentiis per quas definita est : tunc procul dubio illa quæ dicitur supercælestis sive divina, non dicitur hierarchia proprie loquendo. Si autem secundo modo accipiatur : tunc hierarchia non est nisi sacra et ordinata potestas : et si ordo referatur ad ordinem naturae Patris et Filii et Spiritus sancti, quo alter est ex altero, et non quo alter prior est altero : tunc procul dubio in Trinitate supercælesti est hierarchia quædam : est enim sacra et ordinata potestas in Filio ex Patre, et in Spiritu sancto ex Patre et Filio. Et hoc intendit Magister dicere in libro II Sententiarum, dist. IX, cap. 1, ubi dicit sic : « In singulis hierarchiis tres ordines sunt, ut Trinitatis in eis simiii.udo insinuetur impressa. Et propter hoc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « ex Patre luminum

secundum quod principium est totius divinitatis, ab æterno procedunt, Filius per generationem, et Spiritus sanctus per spirationem, ut divina lumina et divini flores 2. »

Et per hoc patet solutio ad hoc quod objicitur de supercælesti hierarchia.

Ad 10 quod de subcælesti sive humana objicitur, dicendum, quod licet humana non habet aliam hierarchiam post se in quam transfundat illuminationes a Deo vel ab Angelis acceptas, tamen in seipsa distinctiones habet inferiores et superiores gradus, secundum quos superiores transfundere debent illuminationes in inferiores : et in his consideratur sacra et ordinata potestas.

Ad dictum Alexandri in libro de Motu cordis, dicendum, quod anima humana ultima relatione dicitur illuminationum quæ sunt a primo perceptiva, relatione ultima, quia in quantum in corpore est et sensibus conjuncta, illuminationes non percipit nisi in speculo et in ænigmate et vestigio, quas Angelus percipit in Verbo : quæ est prima relatio intellectualis naturæ ad illuminationem. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia 3 : « Cælestes essentiae ut intellectus intelligunt juxta quod eis fas est divinas illuminationes in scipsis : nos vero sensibilibus imaginibus in divinas quantum possibile est reducimur contemplationes. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Quia sicut dicitur, Matth. xxii, 30 : Erunt sicut Angeli Dei in cælo. In gradibus enim Ecclesiasticæ hierarchiæ superiorum est limpide videre divinas illuminationes, et super inferiores in parabolis et similitudinibus transfundere eos : sicut Apostolis dicit Christus, Luc. vni, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis. »

Et sic patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

unam intentionem prædicatur de illis tribus. Et constat iterum, quod non est totius universalis : quia totum universale per æquipotentiam est in qualibet parle sua. Hierarchia autem per æquipotentiam non dicitur de suprema, infima, et media : unde potentior est in superiori, quam in media, vel in infima. Nec potest esse totius integralis in partes : quia totum integrale non prædicatur de aliqua parte sua : domus enim nec est paries, nec fundamentum, neque tectum : sed hierarchia est tam in suprema, quam media, et quam infima, et prædicatur de eis secundum completam sui rationem. Nec potest dici, quod sit divisio accidentis in subjecta : sicut album dividitur in nivem, et cygnum : quia sic hierarchia per accidens diceretur de suprema, media, et infima, quod falsum est. Nec potest dici, quod sit accidentis in accidentia : quia hierarchia nec in communi est accidens, nec partes ejus sunt accidentia. Et cum non sint plures modi divisionum secundum artem, et ista divisio nulla illarum sit, videtur non esse artificialis divisio.

Si forte dicatur, quod est totius potestativi : sicut regnum quod dividitur in ducatum, et præsidatum, et in præfecturam. CONTRA : In partibus totius potestativi sic est, quod in sequenti parte secundum eminentiam est prima : quia dicunt Dionysius et Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest superior excellenter et eminenter, sed non convertitur : secundum hoc ergo quidquid potest prima hierarchia, potest media et inferior excellenter et eminenter : quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod hæc divisio solutio. est totius potestativi in partes potestativas. Unde concedendum est, quod non est vocis in significationes, nec totius

SECUNDO, Quæritur de speciali divisione angelicæ hierarchiæ quæ inducta est paulo ante : et de qua Dionysius in Celesti hierarchia dicit sic : « Omnis theologia cœlestes essentias novem esse vocavit 1. »

Circa quam divisionem quæruntur tria : quorum primum est, Cujus nalura sit ista divisio ?

Secundum, De sufficientia divisionis. Tertium, De ordine dividentium et divisi.

MEMBRH SECUNDI

ARTICULUS I.

Cujus naturae sit ista divisio 2 ?

Ad primum obiicitur sic :

Dicit Boetius in libro Divisionum, quod multiplex est divisio. Est divisio vocis in significationes, et est divisio totius universalis in species sive partes, et est divisio totius integralis in suas partes.

Quæratur ergo, cujusmodi sit ista divisio quando dicitur, Hierarchia alia superior, alia inferior, alia media ?

Constat enim, quod non est vocis in significationes : hierarchia enim per

Creaturis, Tract. IV, Quæst. 36, Art. 2, Part. 1. Tom. XXXIV novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

universalis in subjectivas partes, nec totius integralis in partes integrales, nec accidentis in subjecta, nec accidentis in accidentia, sicut probatum est, sed est totius potestativi in suas partes.

Ad objectum contra, dicendum quod dictum Dionysii et Boetii verum est et generaliter : sed male accipit ordinem potestatum : potestas enim ponitur in minimo sui, et proficit in medio, et completur in maximo. Unde sic deberet inferre : ergo quidquid potest infima hierarchia, possunt media et suprema excellenter et eminenter : et hoc verum est.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De sufficientia hujus divisionis 1.

Secundo, Quæritur de sufficientia hujus divisionis.

Et ut quaestio melius intelligatur, ponamus divisiones.

Dicit autem Magister in libro II Sententiarum, dist. IX, cap. Post prædicta, quod sunt tres hierarchiæ, et quælibet habet tres ordines. Et tres superiores sunt Seraphin, Cherubin, Throni. Tres mediæ sunt Dominationes, Principatus, et Potestates. Inferiores sunt Virtutes, Archangeli, et Angeli. Propter quod antiqui Præpositivus et Gulielmus Antisidorensis tres dixerunt hierarchias esse, scilicet epiphaniam, hyperphaniam, et hypophaniam.

Epiphaniam sic definiunt : Epiphania est incalescentis affectionis incendio,

altioris intellectus fastigio, judicii libera resultatio distributa. Dicunt etiam isti, quod in definitione epiphaniae ponitur, Incalescentis affectionis incendio, propter Seraphin, qui interpretatur totus ardens, vel totus incendens. Altioris intellectus fastigio, ponitur propter Cherubin, qui interpretatur plenitudo scientiae. Judicii libera, propter Thronos, du quibus dicit Gregorius, quod in eis Dominus sedet, et judicia sua decernit.

Hyperphaniam sic definiunt : Hyperphania est divina illuminatio sui particeps interscalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens, arcensque contrarium. In definitione autem hyperphaniae dicunt, quod divina illuminatio sui particeps interscalari reverentia insigniens, ponitur propter Principatus, quorum, ut dicunt, est interscalarem reverentiam docere, ut unicuique secundum suum gradum reverentia exhibeatur. Usum dominandi edocens, ponitur propter Dominationes, quorum, ut dicunt, est docere usum dominandi. Arcensque contrarium, dicunt quod ponitur propter Potestates : Potestatum enim est arcere contrarias potestates, ne tantum noceant, quantum nocere vellent, ut dicit Gregorius.

Hypophaniam sic definiunt : Hypophania est divinum participium naturae legibus occurrens, secreta revelans secundum discretam participationem. Et dicunt, quod naturae legibus occurrens, dicitur propter Virtutes, quarum (ut dicit Gregorius) est miracula facere, quae fiunt contra leges naturae. Secreta revelans secundum discretam participationem, dicunt quod dicitur propter Archangelos et Angelos, quorum est secreta annuntiare : ita quod Archangeli majora, Angeli vero minora nuntiant, ut dicit Gregorius.

Aliam divisionem ponit Dionysius in

<--- Page Split --->

libro de Cælesti hierarchia, ubi sic dicit : « Divinus noster perfector (hoc est, Paulus vel Ierotheus) in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem, semper et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim Thronos et oculosos et pennosos ordines Cherubin Hebræorum voce et Seraphin nominalos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, divinorum ait tradere eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum quasi unam et æque ordinatam et vere primam hierarchiam gloriosus noster Magister ait (Paulus vel Ierotheus) qua non est alia deiformior, et per se præoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundum vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam. Et ternarum novissime cælestium hierarchiarum Angelorum et Archangelorum et Principatuum dispositionem 1. »

Quæritur ergo de sufficientia harum divisionum.

Videtur enim, quod multo plures debeant esse : quia

  1. Si una accipiatur penes immediate converti in Deum, scilicet prima : et altera penes converti super hominem, scilicet tertia : media accipitur penes converti super mediam naturam, hoc est, super Angelum : media autem sunt multa secundum novem ordines : ergo videtur, quod media hierarchiae sunt multae.

  2. Adhuc, In Cælesti hierarchia dicit Dionysius sic : « Secundum seipsum uniusquisque et cælestis et humanus animus, speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes, et virtutes 2. » Ergo videtur, quod secundum quemlibet angelorum, et secundum quamlibet animam sit dispositio hierarchiae : et sic multæ erunt hierarchiae, et quasi infinitæ.

  3. Adhuc, Videtur quod non debeant esse nisi duæ. Etenim, Daniel. vn, 10, dividuntur Angeli in duos ordines sacri principatus, qui est hierarchia. Dicit enim sic : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Cum ergo sacer principatus Angelorum non sit nisi penes assistere, vel ministrare, videtur quod non sint nisi duæ hierarchiae : una penes assistere, et alia penes ministrare.

  4. Si forte dicat aliquis, quod tria sunt de essentia hierarchiae, scilicet ordo, scientia, et actio : et penes hæc tria tres accipiuntur hierarchiae. Hoc stare non potest : quia secundum hoc tres ordines prime hierarchiae ab ordine denominari deberent : et hoc falsum est, quia nullus eorum denominatur ab ordine. Similiter tres mediae hierarchiae denominari deberent a scientia : quod falsum est, cum omnes denominentur a potestate. Et similiter tres infima hierarchiae deberent denominari ab actione : quod iterum falsum est, Principatus enim non denominantur ab actione, nec Archangeli, nec etiam Angeli.

  5. Adhuc, Ordo, scientia, et actio omni hierarchia sunt communia : sed nihil distinguitur per commune, sed per proprium : ergo distinctio hierarchiae non est penes ordinem, scientiam, et actionem.

  6. Si forte aliquis dicat, quod tres sunt actus hierarchici, purgare scilicet, illuminare, et perficere : et penes hos est distinctio hierarchiae in tria. Per eamdem rationem stare non potest : illi enim actus communes sunt omni hierarchiae : per commune autem nihil distinguitur, nec ad proprias species, nec ad proprias substantias.

  7. Ad hoc dixerunt quidam, quod tres sunt termini ad quos convertuntur Angeli secundum illuminationem : ad Deum enim convertuntur secundum il-

<--- Page Split --->

luminations acceptionem : ad Angelum, secundum illuminationem et acceptionem et transfusionem : a quibusdam enim accipiunt illuminationes quidam Angeli, et in quosdam transfundunt eas. Ad hominem autem convertuntur secundum illuminationis transfusionem. Et penes hoc tres dicunt distingui hierarchias. CONTRA : Magister Hugo de sancto Victore in Commento super cœelestem hierarchiam dicit sic : « In eo quod Angeli illuminantur, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes : et constat ex his duobus omnis hierarchia. Si ergo hoc est commune omni hierarchiae et accipere illuminationes et dare, nulla in propria specie et esse potest distingui per illa.

et nobilitate qua major sub Deo nequit intelligi, ad illuminationes divinas et Verbi prima relatione habent se, et sunt de prima hierarchia. Illi vero qui secunda relatione habent se ad divinas illuminationes easdem secundum proportionem puritatis, qua receptae sunt in intelligentia angelica, habent se secunda relatione ad illuminationes, et sunt de media hierarchia. Illi vero qui se habent ad easdem illuminationes secundum quod transfusibiles sunt in rationalem animam, cujus intellectus conjunctus est continuo et tempori, tertia relatione habent se ad illuminationes divinas, et sunt de infima hierarchia. Et sic penes triplicem proportionem intellectus angelici ad illuminationes divinas, distinguuntur tres hierarchiae.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod proprie distinctio hierarchiarum accipitur penes duo, scilicet penes simplicitatem et subtilitatem et divinitatem luminis, quod est in illuminatione : et penes analogiam intelligentiae angelicae ad tales illuminationes.

Quod ut melius intelligatur, accipiendum est ex eo quod dicitur in libro de Causis. Ibi enim dicitur, quod bonitates quae sunt in causa prima, in ea puritate et nobilitate qua sunt in causa prima, non sunt perceptibiles ab aliqua causarum secundarum intelligentiarum : tamen perspicacius et nobilius et simplicius percipiuntur ab intelligentia primi ordinis, quam ab intelligentia secundi ordinis vel tertii, et sic deinceps. Ita dicimus, quod cum Angelus per intellectum medius sit inter lumen Verbi et rationalem animam, habet se in analogia medii ad utrumque extremorum : medium enim aliquo modo contingit utrumque extremorum. Unde illi Angeli qui se habent in essentiae simplicitate et intelligentiae perspicacitate ad illuminationes divinas percipiendas in ea puritate

Quod autem hoc verum sit, probatur per ea quae dicit Dionysius unicuique hierarchiae esse propria. De prima enim dicit-in libro de Celesti hierarchia 1, sic: « Prima cœelestium essentiarum dispositio in circuitu Dei, et circa Deum immediate stans, et simpliciter et incessanter circumiens æternam ejus scientiam secundum excellentissimam quantum in Angelis semper mobilem collocationem. » Et hujus proprietates subdit sex : « Prima est, quod multas et beatas videt contemplationes. Secunda est, quod illuminata simplos et immediate fulgores accipit, a Deo. Tertia est, quod divino alimento repleta est. Quarta est, quod multa et primo data fusione, solaque domestica et vivifica divinae refectionis unitate repletur. Quinta est, quod multa communione Dei et cooperatione digna effecta est in similitudine ad Deum bonarum habitudinum et actionum. Sexta est, quod multa divinorum superposite, hoc est, eminenter, est cognoscens, et divinae scientiae et cognitionis in participatione secundum quod fas est facta, hoc est, secundum quod possibile est sibi, secundum analogiam simplicitatis essen-

<--- Page Split --->

tiæ et perspicacitatis intelligentiæ disponitur ad primas et supremas illuminationes immediate a Deo fluentes. » Propter quod dicit, quod incessanter chorum ducit circa illas, et circumit eas. Quod exponens beatus Maximus in Commento dicit sic, quod « secunda primis uniuntur : sed distant ab eis essentialiter, et intelligendo se, intelligunt id a quo sunt et a quo eluxerunt : et quod sic secundum naturam singulis intellectibus Angelorum est impetus desiderii ad Deum tendens, et circa eum veluti circa centrum circularis chorus, ut circuli circa signum et centrum a quo statutum est. Etenim secundum etiam naturalem necessitatem unumquodque eorum quæ sunt circa Deum, choros ducit, sive choro tripudiat, illud esse quod est auctoris affectans. » Sensus est, quod prima hierarchia circa Deum immediate disponitur, quamvis per essentiam ei non uniatur, sicut circumferentia numquam unitur centro, quamvis æquali distantia semper circumeat ipsum. Ita Angeli prime hierarchiæ tota mentis intentione semper extendunt se in Deum, ut illuminationes divinas ea puritate qua in Deo sunt, percipiant secundum quod possibile est eis, et in illis feliciter gaudeant et delectentur. Et hæc extensio eorum circa divinas illuminationes, vocatur circularis motus eorum et chorus et tripudium quod ducunt circa Deum.

Proprietates autem secunda hierarchia ponit Dionysius in capite octavo 1, sic : « Secunda hierarchia has habens proprietates deiformes, purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis. » Sensus est, quod secunda hierarchia accipitur per analogiam perspicacitatis intellingentiae ad illuminationes divinas,

non prima manifestatione ad ipsos Angelos secunda hierarchiae delatas, sed per primam. Secunda enim hierarchia non immediate a Deo purgatur, illuminatur, et perficitur. Et per hoc patet, quod per analogiam secunda proportionis ad illuminationes divinas constituitur secunda hierarchia.

Tertiae hierarchiae proprietates ponit Dionysius 2, sic dicens : « Ipsi Angeli, sicut prædiximus, completive consummant omnes coelestium animorum dispositiones secundum quod consummandum est. Quippe in coelestibus essentii habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos Angeli quam priores aptius nominati, quantum circa quod manifestius est ipsis hierarchia. » Sensus est, quod infima hierarchia constituitur proportione perspicacitatis intelligentiae ad illuminationes nobis proportionabiles et manifestatas : et ideo complet hierarchia dispositionem, quia nullæ sunt inferiores illuminationes, ad quas intellectus angelicus proportionari habeat.

Hoc autem Dionysius probat per Bibliam, Zachar. 1, 8 et seq., et Daniel. x, 4 et seq. Dicit enim, quod imperium Dei ad Angelum et locutio significat illuminationem prime proportionis immediate a Deo in primam hierarchiam descendentis. Et inducit hoc quod habetur, Isa. LXIII, 1 et seq., ubi per seipsum Filius Dei Angelos quaerentes : Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? illuminavit dicens : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Et ibidem, x. 2 : Quare rubrum est indumentum tuum ? Et sic quaerentes iterum per seipsum illuminavit dicens, x. 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.

Dispositionem vero secunda hierarchia probat per illud quod Zachar. 1, 12,

<--- Page Split --->

dicitur, quod Angelus clamavit ad alterum Angelum. Et per id quod dicitur, Daniel. viii, 16, quod unus superior Angelus dixit Gabrieli : Gabriel, fac intelligere istam visionem. Dicit enim, quod clamor qui longe sonat, significat illuminationem distantem a primo illumí- natore, et per alium sicut per medium delatam.

Tertia vero hierarchiae dispositionem dicit significari, Zachar. i, 14, ubi dicitur : Angelus qui loquebatur in me : ubi significatur illuminatio descendens ab Angelo in hominem, quod proprie est tertiae hierarchiae.

Unde quia Theologi, hoc est, Auctores sacra Scripturae, Propheta scilicet, et Apostoli sic loquuntur de illuminationibus, dicit eos per hoc significare triplicem hierarchiam Angelorum.

Per hoc patet, quod sufficiens est divisio in supremam, mediam, et infimam hierarchiam : eo quod illuminationes a Deo descendentes, in ista triplici sunt proportione, et non in pluribus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet media multa sint in numero, tamen in ratione medii et forma non sunt nisi unum : et ideo proportio illuminationis ad mediam hierarchiam una est specie et ratione, penes quam accipitur media hierarchia : et ideo media non est nisi una.

Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius non intendit, quod secundum quemlibet Angelum et secundum quamlibet animam sit hierarchia, sed quod quilibet Angelus et quilibet anima secundum proportionem capacitatis suae, aliquando altiori, aliquando media, aliquando inferiori illuminatione perficiatur et virtute.

Ad ALIUD dicendum, quod hierarchiae non sumuntur penes assistere et ministrare : sed obsequia Angelorum accipiuntur penes illa, quidam enim obsequuntur assistendo, quidam ministran-

do. Sed distinctiones hierarchiarum accipiuntur penes proportionem contemplativae virtutis ad triplicem illuminationem, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod illa assignatio sufficientiae nulla est, sicut probatur objiciendo.

Et PER HOC patet solutio ad sequens : concedendum enim est quod probat objectio.

SIMILITER dicendum est ad sequens : quia penes hos tres actus non distinguuntur tres hierarchiae, sicut videtur probative objiciendo.

Ad ALIUD dicendum, quod penes tres terminos non accipitur distinctio hierarchiae : omnes enim convertuntur in Deum per acceptionem illuminationis, per quam, ut dicit Magister Hugo, efficiuntur gratiae et luminis participes, et omnes transfundunt in inferiores vel per se, vel per alios, vel per quod efficiuntur potestatis consortes. Et hoc jam sufficienter determinatum est in tractatu de missionibus Angelorum 1.

Id quod objicitur in contrarium, concedendum est, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore.

Ad hoc quod dicitur, quod prima hienamirarchia dicitur epiphania, secunda hyperphania, tertia hypophania, et de definitionibus quas inducunt horum trium, dicendum quod verba ficta sunt quae Dionysius numquam dicit, nec per sensum, nec per verba. Thronis enim Dionysius numquam attribuit libertatem judici. Similiter, Principatus numquam posuit in secunda hierarchia, sed in tertia. Unde verba illa tamquam ficta abjicienda sunt.

<--- Page Split --->

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

De ordine dividendium et divisi 1.

est, ut dicunt Dionysius et Boetius, quod quidquid potest inferior potentia, potest superior eminenter et excellenter, et non convertitur : et sic est in hierarchiis, quia quidquid potest inferior, potest et media et suprema : et quidquid potest media, potest suprema, sed non convertitur : est enim inter eas ordo potestatis sive facultatis participandi illuminationes divinas, sicut in antehabitis in quaestione de divisione hierarchiae dictum est.

Tertio, Quæritur de ordine dividentium et divisi.

Videtur enim, quod inter dividentia nullus sit ordo : quæcumque enim partes subjectivæ aliquod totum dividunt, quod secundum unam rationem prædicatur de ipsis, non secundum ordinem, sed coæquæva sunt in illo, sicut homo, asinus, et equus coæquæva sunt in animali. Hierarchia secundum unam rationem prædicaturde prima, secunda, et tertia, ut Dionysius vult : dicitur enim prima hierarchia secundum perfectam rationem hierarchiæ, et similiter secunda, et similiter tertia. Ergo tres hierarchiæ coæquævæ sunt in hoc communi quod est hierarchia : non ergo habent ordinem in illo communi.

Sod contra. CONTRA : Primum, secundum, tertium, nomina sunt ordinabilia, ut dicit Priscianus. Dicitur autem prima hierarchia, secunda, tertia : similiter suprema, media, infima : et non potest dici, quod ordinem ponant hæc nomina, nisi in hoc communi quod est hierarchia. Ergo ordinem ponunt in hoc communi quod est hierarchia.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod particulares hierarchiæ secundum ordinem participant hoc commune, quod est hierarchia. Est enim hierarchia communis totum potestativum ad particulares hierarchias. In toto autem potestativo sic

Ad hoc quod contra hoc esse videtur, dicendum quod hoc argumentum procederet, si hoc commune quod est hierarchia, de particularibus prædicaretur ut universale : hoc autem falsum est, prædicatur enim ut totum potestativum, quod medium est inter totum universale et totum integrale : et convenit cum toto universali, quia prædicatur de qualibet parte : cum toto autem integrali convenit, quia secundum perfectam sui rationem non est in qualibet parte, sed in suprema tantum. Proprium autem habet in quo differt ab utroque toto, scilicet universali et integrali : quia in eo quidquid potest potentia inferior, potest superior eminenter et excellenter, sed non convertitur, sicut patet in exemplo Boeti de regno : quidquid enim potest præfectus, potest præses excellenter et eminenter, sed non convertitur : et quidquid potest præses, potest rex excellenter et eminenter, et similiter non convertitur.

Est etiam exemplum in anima hominis, in qua sicut dicit Philosophus in II de Anima, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali sicut trigonum in tetragono : et ideo quidquid potest vegetativum, potest et sensitivum excellenter et eminenter : et quidquid potest sensitivum, potest rationale excellenter et eminenter, sed non convertitur. Propter quod dicit Philosophus, quod ratio partium talis totius est sicut ratio figurae : una enim figura po-

<--- Page Split --->

testate continetur in alia : quot enim angulos habet polygonum, tot sunt in eo trianguli potestate : unde quidquid pot-

est trigonum, potest tetragonum, pentagonum, et hexagonum excellenter et eminenter, sed non convertitur.