QUÆSTIO XXXVII.
Quid sit hierarchia ?
Ad PRIMUM proceditur sic :
Dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia sic : « Est quidem hierarchia secundum me ordo divinus, et scientia,
et actio, deiforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens¹. »
<--- Page Split --->
In eodem capite infra ponit aliam definitionem, istam scilicet, « Hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium ut licet assimilatam. »
Antiqui tamen Magistri dederunt tertiam, istam scilicet, « Hierarchia est sacrarum et rationabilium personarum ordinata potestas, in subditis proprium retinens dominatum. »
MEMBRUM I.
De prima definitione hierarchiae1.
CONTRA primam istarum definitionum objicitur sic :
Ordo hierarchiae est pars : et pars non ponitur in definitione totius : ergo male dicitur, Hierarchia est ordo.
Adhuc, Cum dicitur, Hierarchia est ordo divinus : aut intelligitur de ordine qui in Deo est, aut de ordine qui est a Deo. Si primo modo : non potest esse, ut dicit Augustinus, nisi ordo naturae, quo alter scilicet sit ex altero, non quo alter prior altero : et secundum hoc unus Angelus esset ex alio, et una hierarchia ex alia : quod haeresis est. Si secundo modo : tunc intelligitur de ordine quo universitas ordinata est : et hoc non est verum : quia sic Deus omnia creavit in modo, specie, et ordine : et sic in omnibus rebus esset hierarchia : quod falsum est.
Si forte dicatur, quod ordo dicitur ibi ratio ordinis : tunc videtur esse imperfectus Dionysius, quia omnis ordo deter-
minatur secundum prius et posterius : et non determinatur, secundum quam rationem prioris et posterioris ordinata sit hierarchia.
Adhuc, Cum dicitur, quod hierarchia est ordo divinus, et scientia, et actio, unumquodque istorum prædicatur in recto de hierarchia : ergo ordo est scientia, et ordo est actio : quod falsum est : ordo enim ut forma et ratio ponitur circa scientiam et actionem : et in tali habitudine constructionis, quæ secundum causam formalem est, non construitur rectus cum recto mediante verbo substantivo, sed rectus cum obliquo : ut dicatur, Hierarchia est ordo scientiae et actionis : quia aliter non notaretur transitio et diversitas inter causam et causatum.
Ulterius objicitur de hoc quod dicit, Scientia. Unus solus est ordo Cherubin a plenitudine scientiae denominatus : et non est idem definitivum communis et proprii : cum ergo scientia proprium sit unius ordinis, non debuit poni in definitione communi.
Adhuc, Cum dicitur, Scientia : aut intelligitur de scientia quae est de scibili creato, aut de scientia quae est de scibili increato. Si primo modo : cum illa pertineat ad cognitionem naturalem Angelorum, quae secundum Augustinum, vespertina est cognitio, videtur quod secundum cognitionem vespertinam distinguerentur hierarchiae et ordines : quod falsum est. Si secundo modo. CONTRA : Secundum scibile increatum omnes immediate ordinantur ad Deum : hierarchia autem dicit ordinem superioris et inferioris.
Adhuc, Hierarchia quantum est de vi nominis et compositione, non dicit nisi sacrum principatum : de perfectione autem principatus non est scientia, sed potestas et actio : ergo in definitione hierarchiae male ponitur scientia.
<--- Page Split --->
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Actio. Cum enim status patriæ magis sit determinatus quieti contemplationis, quam actioni : et hierarchia cœlestis sit secundum statum patriæ : videtur quod non convenienter ponitur actio in definitione hierarchiæ.
Adhuc, Quæcumque in hierarchiis ultima est, illa nihil agit, sed agitur ab aliis superioribus in generali : ergo in definitione hierarchiæ male ponitur actio.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Deiforme quantum possibile est similans. Deiforme enim aut dicit creatum quid, aut increatum. Si creatum : non potest esse ratio gloriæ : quia nihil creatum ratio gloriæ est. Si increatum : tunc non est deiforme, sed ipse Deus : et sic omni modo dicitur inconvenienter deiforme.
Adhuc, Anselmus et Boetius dicunt, quod similitudo est ex uno quod est in pluribus, est enim similitudo rerum differentium eadem qualitas : sed nihil unum re est in Deo et Angelis : ergo nihil est ibi, quod est deiforme quantum est possibile similans : et sic male ponitur in definitione hierarchiæ.
Adhuc, Dionysius in eodem capite : « Interpretatio hierarchiæ est quantum est possibile similitudo ad Deum et unitas. » Quæratur ergo, Quomodo sit similitudo, et quomodo unitas? Et si forte dicatur, quod est unitas in consensione voluntatum, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Hoc videtur parum esse : quia etiam hic in via multi per charitatem sic Deo uniuntur.
Adhuc, Hilarius in libro de Essentia Patris et Filii 1, dicit sic : « Voluntatis tantum inter Patrem et Filium hæretici mentientes unitatem, unitatis nostræ ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium et per Filium
ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis nobis proprietas communionis indulgeretur : cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium veræ ac naturalis unitatis sit prædicandum. Ergo per sumptionem Eucharistiæ naturaliter est in nobis Christus, et sumus naturaliter secum unum : sicut ipse dicit, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Ex ex hac auctoritate ulterius videtur, quod sicut Christus est unum cum Patre, ita nos in Christi sacramento efficiamur unum : sicut dicitur, Joan. xvii, 21, ubi Christus dicit ad Patrem de Apostolis : Ut omnes unum sint, sicut tu Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum in sint. » Si ergo talis unitas est inter Angelos et Deum, oportet quod aliquid essentiale Dei sit in Angelis, quod uniat eos : sicut in nobis sacramentum est unum, in quo Christus essentialiter est in nobis, et nos in ipso. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Nihil autem talium est in Angelis. Ergo videtur, quod hierarchia eorum male definitur per talem unitatem.
Ulterius, Quaeritur de ultima parte qua dicitur, Et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens. Ascensus enim ille non est secundum locum, sed secundum quantitatem et dignitatem gloriæ : secundum hoc ergo videtur, quod quælibet hierarchia potest exaltari continue : et sic media potest venire ad primam, et ultima ad mediam et primam : quod inconveniens est.
Adhuc, Quæritur cum dicitur, Proportionaliter, ad quid attendatur
<--- Page Split --->
proportio ? aut enim attenditur ad naturam, aut ad conatum, aut ad meritum. Non ad naturam : quia sic qui esset subtilioris essentiae, et perspicacioris intelligentiae, et liberioris arbitrii, esset de summa hierarchia : et sic Lucifer qui talem habuit naturam, fuisset de summa hierarchia : quod est contra Damascenum et Gregorium Nyssenum, qui dicunt, quod fuit unus de his qui terrestri ordini praerant. Si ad conatum notatur proportio : cum unus de media vel infima hierarchia continue crescat in tali conatu, et ponatur hoc posse fieri, ille de infima vel media hierarchia erit de superiori : quod falsum est. Si autem notatur ad meritum, idem sequitur : quia cum non habeant meritum nisi custodiae, posset multiplicari meritum in inferiori plusquam in superiori, et sic ascenderet ad superiora : quod falsum est, quia gradus hierarchiarum immobiles sunt.
Adhuc, Objicitur contra totam definitionem simul. Non enim videtur esse hierarchia ordo divinus, scientia, et actio : sed potius videtur esse similitudo ad Deum, et unitas sciens et agens in modum Dei : dicit enim sic Dionysius in Caelesti hierarchia : « Interpretatio hierarchiae est, quantum possibile est, similitudo ad Deum, et unitas, ipsum habens omnis sanctae et scientiae et actionis ducem, et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens, quantum vero est possibile, reformat, et suos laudatores, agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis 1. »
Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore in Commento, dicit sic : « In eo quod illuminantur Angeli, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes. » Et constat ex his modis hierarchia, quam perficit gratia ex officio et virtute et
ministerio. Sed in definitione praeinducta nulla fit mentio potestatis in hoc quod illuminat : nec mentio gratiae, nec virtutis, nec ministerii. Ergo videtur penitus esse imperfecta.
- Adhuc, Dionysius in Caelesti hicrarchia dicit sic : « Hierarchia quidem indite claritatis est repleta, eamque iterum copiose in ea quae sequuntur, est declarans secundum divinas leges 2. » Ergo videtur, quod per refusionem claritatis in inferiora esset hierarchia definienda : et hoc non fit : ergo definitio est imperfecta.
SOLUTIO. Antequam disputemus de secunda et tertia definitionibus, solvamus quae objecta sunt contra istam, ne prolixitas objectionum generet confusionem.
Sciendum ergo, quod ista prima definitio datur per essentialia hierarchiae. Est enim hierarchia totum potestativum : totum autem potestativum in suis partibus sic se habet, quod prima pars potestative clauditur in sequenti sive media, et media in ultima, sicut in II de Anima dicit Aristoteles, quod vegetativum est in sensitivo, et vegetativum et sensitivum in intellectuali, sicut trigonum est in tetragono. Et ideo etiam dicunt Dionysius et Boctius quod quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior excellenter et eminenter, sed non convertitur. Et ita est in istis cum dicitur, Hierarchia est ordo, et scientia, et actio : ordo enim dicit hierarchiam secundum quoddam suae potestatis : scientia autem dicit eam, determinando eam in qua est ordo sive potestas ordinis : actio autem dicit eamdem potestatem secundum complementum.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod ordo dicitur duobus modis, scilicet ratio ordinis sive forma, et res ordinatae. Secundum quod ordo dicit res ordinatas, sic
<--- Page Split --->
dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. IX, cap. Hic considerandum, quod « ordo est multitudo cœelestium spirituum, qui inter se in aliquo dono gratiae similantur, sicut et in naturalium datorum munere conveniunt. » Et per hunc modum non ponitur ordo in definitione hierarchiae, sed secundum quod est ratio vel forma ordinis in personis ordinatis.
Et ad hoc intelligendum, sciendum quod hierarchia secundum essentiam consistit in duobus consequenter ordinatis, sicut dicit Hugo de sancto Victore in Commento, scilicet in participatione gratiae illuminationis, et in effusione ipsius super inferiora. Ad participationem autem illuminationis tria exiguntur, scilicet conversio ad principium illuminationis. Et hanc conversionem dicit ordo : nisi enim ordinetur ad principium illuminationis, non accipiet illuminationnem. Secundum est receptio luminis. Et hoc dicit scientia : scientia enim non est nisi receptum lumen ab illuminatore. Tertium est effusio luminis in inferiores. Et hoc dicit actio : sicut enim scientia acta est in ipso per illuminatorem primum, ita agit eam in inferiori per infusiones illuminationis : et in hoc consistit perfectio hierarchiae sive actus hierarchia.
Et quod ita sit, accipitur ex verbis Dionysii in Celesti hierarchia. Dicit enim : « Est unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem secundum quod possibile est relucentem. Utpote quoniam ordo hierarchiae est, quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare : et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere 1. » Ex hoc accipitur, quod ordo in definitione hierarchiae dicit ra-
tionem ordinationis et conversionis ad primum principium illuminationis, et consequenter ad illuminabilia inferiora : actio autem dicit perfectionem secundum acceptam illuminationem, quae est actio acta ab illuminatore post illuminatum secundum proximum illuminatori primo, et consequenter dicit effusionem luminis super inferiores : in quo efficitur Dei cooperator. Et hoc expressius habetur ex verbo Dionysii in fine cap. 3, ubi sic dicit : « Unusquisque hierarchiae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, quae divinitati naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta in inferiores, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchiae manifestata. » Sensus est, quod illuminati a Deo deducuntur ad Dei cooperationem in hoc, quod sicut sunt illuminati a Deo, ita illuminant alios et perficiunt per gratiam et virtutem datam eis a Deo.
Ad aliud dicendum, quod iste ordo habet rationem prioris et posterioris respectu diversorum. In hoc enim quod dicit conversionem ad primum illuminatorem, illuminator est primus, et illuminatus est secundus. In hoc autem quod dicit effusionem illuminationis, illuminatus est secundus, et in quem effudit illuminationem, est ultimus sive postremus.
Et si quis objiciat, quod æque potentes sunt, qui sunt in una hierarchia : dicendum, quod non intendit illam æquipotentiam, nisi in actu hierarchico, et non in aliis.
Ad hoc autem quod objicitur, quod scientia et actio deberent cadere oblique in definitione, dicendum, quod utrumque potest fieri. Si enim dicatur ordo formaliter : tunc constat, quod est ordo scientiae et actionis. Si autem dicatur secundum quod est ratio vel forma
<--- Page Split --->
ordinis in personis ordinatis : tunc ordo est ordinata polestas, et ordinata scientia, et ordinata actio in acceptione illuminationis et transfusione : et ita considerat Dionysius.
Ad 4. Ad id quod ulterius quaeritur de scientia, dicendum quod aliter sumitur scientia in definitione hierarchiae, et aliter quando est proprium ordinis qui dicitur Cherubin. In definitione enim hierarchiae sumitur scientia generaliter pro qualibet illuminatione a verbo descendente per theophanias in intelligentiam angelicam, et ab ipsa intelligentia angelica transfusibilem super alios Angelos inferiores : quae non est de scibili increato tantum, sed etiam de aliis quae Angelis revelantur. Sed Cherubin denominatur a dono scientiae specialis, quae est de scibili increato.
Ad aliud dicendum, quod scientia dicitur ibi de quocumque scibili, quod per theophanias accipitur a Verbo : et ideo pertinet ad cognitionem matutinam, quia cognitio in Verbo matutina est : et ideo hierarchiarum distinctio est secundum cognitionem matutinam, non vespertinam.
Ad aliud dicendum, quod intentio nominis dupliciter capi potest, scilicet per compositionem, et per significatum : compositio enim potius dicit modum significandi, quam significatum. Si accipiatur per compositionem : tunc verum est quod probat objectio : componitur enim nomen hierarchia a tspbv, quod est sacrum : et 2pxti, quod est principatus : et hoc modo de perfectione ejus sunt potentia et actio principaliter. Sed quia potentia et actio determinantur et sunt circa scientiam per illuminationem theophanie acceptam, propter hoc de essentialibus hierarchiae ponitur etiam scientia.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Actio, dicendum, quod duplex est actio : simplex quidem, et composita. Simplex est, quae simplicis naturae est in unum reductae : et de hac dicit Aristo-
teles in VII Ethicorum, quod si cujus natura simplex est, una et simplici gaudet operatione : et delectatio in gaudio illo non habet contrarium. Et talis actio magis competit beatitudini et quieti : talis enim actio intelligentiae est in contemplatione theorematum, quorum veritas perspicuae demonstrationis est, et in influentia contemplationis ejusdem super alios : ut in inferioribus fiat, quod in superioribus jam factum est : et sic inferiores per medios, et per medios in summum hierarchiae lumen actione thearchica reducuntur. Est etiam actio composita quae cum motu est, de qua dicit Auctor sex principiorum, quod « omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur. » Et hoc repugnat statui quietis et contemplationis.
Ad aliud dicendum, quod ultima hierarchia est humana : et haec nihil agit in aliam inferiorem hierarchiam, quia inferior nulla est. Tamen quia persona in eadem hierarchia existentes, ordinata sunt secundum gradus prælationis et subjectionis, una persona agit in aliam transfusione luminis perceptæ : et ideo in definitione generali hierarchiæ ponitur actio.
Ad aliud dicendum, quod deiforme dicit creatum formatum ad similitudinem forma Dei proportionaliter : dicit enim habitum scientiæ formatum ad similitudinem scientiæ divinæ, eo quod lumine divino perficitur : et dicit actionem quæ supernaturaliter et superessentialiter est in Deo : et est in Angelo proportionaliter ad similitudinem Dei participative, hoc modo, quod sicut Deus lumen quod in ipso est et essentiale sibi est, agit in alium transfundendo : ita participans lumen illud, agat participatum sibi lumen in alium sibi inferiorem, illumí- nando et communicando sibi lumen perceptum, et sic reducat eum in lumen divinum, ut sic perficiat ipsum.
Ad aliud dicendum, quod similitudo duplex est, scilicet rei, et habitudinis. Similitudo rei, est rerum differentium
<--- Page Split --->
eadem qualitas. Etdehac loquuntur Boetius et Anselmus. Et talis similitudo non est inter creatorem et creaturam. Similitudo habitudinis est, sicut cum dico, Sicut se habet rector navis ad navem, ita rector civitatis ad civitatem : uterque enim regit arte, non sorte, quamvis non eadem arte ambo regant. Et talis similitudo est inter creatorem et creaturam : quia sicut Deus per theophanias transfundit mundissimum et clarissimum lumen in subjectam creaturam, ita participans illud lumen Angelus, transfundit in alium : et sicut theophaniam percipiens Angelus, agalma, hoc est, imago et similitudo divini luminis efficitur participatione theophaniae, ita inferior Angelus illuminatus a superiori, ejusdem luminis efficitur agalma per illuminationem in se transfusam ab Angelo. Et hoc est quod dicitur, Job. xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? Et super quem non surgit lumen ejus ? Ac si dicat : Quamvis innumerabilis sit numerus militum ejus, tamen nullus ex omnibus est, super quem non oriatur et manifestetur lumen theophaniae, quae procedit ab ipso. Et in hoc hierarchia est deiforme similans.
exemplum quod inducebant, scilicet quod inter nos et Deum non esset nisi unio consensus voluntatis : cum inter nos et Deum etiam sit alia unio, quae est ex conformitate naturae humanae assumpta in personam Filii, quam ostendit duplex sumptio sacramenti. Spiritualis enim sumptio ostendit unionem quae est ex consensu voluntatum et charitatis. Sacrementalis autem sumptio, per quam Christus in utraque natura est in nobis, ostendit unionem quae est ex conformitate naturae assumpta. Et hoc et non amplius intendit dicere Hilarius : et confirmat per illud quod inductum est de Joanne, vi, 37, et per illud quod inductum est de Joanne, xvii, 21.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod ascensus ille notatur ad claritatem illuminationis, ad quam continue proficit illuminatus quantum sibi possibile est ex naturali potestate, sic enim omnes Angeli proficiunt : et non notatur profectus ad gradum dignitatis, secundum quem distinguitur hierarchia : et ideo distinctio hierarchiarum manet inviolata et immobilis.
Ad aliud dicendum, quod proportionatur simul ad naturam et ad conatum : quia qui subtilioris est essentiae et perspicacioris intelligentiae, majorem habet conatum. Sed conclusio non sequitur propter hoc : quia ascensio non est ad gradum distinctionis hierarchiae, ut dictum est, sed ad modum participationis theophanie, quae per illuminationem a superioribus transfunditur in inferiores.
Ad 1D quod ulterius contra totam definitionem objicitur, dicendum quod Dionysius cœelestem hierarchiam determinat, secundum quod comparatur ad supercelestem thearchiam secundum causam efficientem, formalem, et finalem. Et secundum causam efficientem dicit, quod ipsum Deum habet ducem scientiae et actionis : secundum causam formalem et exemplarem dicit, quod est deiforme quantum est possibile similans : secundum causam finalem dicit, quod in ipsum.
Ad 11. Ad aliud dicendum, quod jam patuit in quod est similitudo : quia, ut dicit Aristoteles in X Metaphysicorum, quod unum in qualitate facit simile, et unum in quantitate facit aequale, et unum in substantia facit idem : ita dicimus, quod unum in proportione similitudinis facit analogicam unitatem, quae a Dionysio in praeinducta definitione dicitur unitas : nec vocatur ibi unitas consensionis voluntatum et charitatis, qualis est inter Deum et Sanctos.
Ad 2. Ad dictum Hilarii dicendum, quod Hilarius condemnat haereticos et Arianos : quia inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum non dicebant esse unionem, nisi consensus voluntatum : et negabant unitatem ejusdem essentiae, qua Pater est in Filio, et Filius in Patre, et uterque in Spiritu sancto. Reprehendit etiam
<--- Page Split --->
est proportionaliter ascendens, sicut quælibet res proficit et ascendit in suum finem ultimum, qui est suum bonum et optimum.
Ad alud dicendum, quod in hierarchia perficitur gratia illuminationis : et virtus quæ est ultimum potestatis, intelligitur in ascensu ad deiforme. Officium autem quod est congruus actus personæ, ut dicit Tullius, intelligitur in actione secundum se. Ministerium autem intelligitur in actione secundum quod terminatur ad eum secundum quem agit illuminationem perceptam. Et sic omnia quæ dicit Magister Hugo, implicite intelliguntur in definitione præinducta.
Ad ultimum dicendum, quod refusio in inferiores expresse intelligitur in actione deiformi: et hoc inducitur in præinducta definitione: et ideo definitio perfecta est et quælibet, ut dicit Dionysius, suos phiasotas, hoc est, subjectos per transfusionem illuminationis percepptæ, facit agalmata divina et specula munda et clarissima, in quibus munde et clare resultat lumen divinum.
MEMBRUM II.
De secunda definitione hierarchiae 1 2
SECUNDO quæritur de secunda definitione quæ est hæc : « Hierarchiam qui « dicit, sacram quamdam universaliter « declarat dispositionem, imaginem di- « vinæ speciositatis in ordinibus et scien- « tiis hierarchicis propriæ illuminationis « sacrificantem mysteria, et ad proprium « principium ut licet assimilatam. »
- Quæritur ergo primo de hoc quod
dicit, Sacram quamdam universaliter declarat dispositionem : cum enim dicitur, Sacram quamdam, infinitum est et vagum quod dicitur, et non determinatum : per infinitum autem et vagum nihil definitur et determinatur : ergo hoc modo hierarchia non debuit definiri.
- Adhuc, Dispositio non est nisi situs vel qualitatis: dicit enim Philosophus in Sex principiis, quod dispositio est quædam partium ordo secundum differentias loci vel situs : situs autem in Angelis non est, quia non sunt corporales : ergo per talem dispositionem angelica hierarchia non debuit definiri.
Si forte dicatur, quod situs est ibi dispositio qualitatis, secundum quod una species qualitatis est dispositio vel habitus. CONTRA hoc est, quod dispositio sic est imperfectum quid, sicut natura disponitur ad formam, et est imperfecta ad illam.
Adhuc, Videtur male dicere cum dicit, Universaliter quamdam declarat dispositionem : hoc enim significare videtur multitudinem declarantium : cum, sicut dicit Philosophus in VII primæ philosophiæ, ea quæ ponuntur in definitione, ponuntur in ea ut unum, et non ut multa.
Adhuc, Inconvenienter dicitur, quod nomen hierarchiae declarat definitionem : cum potius e converso definitio declaret nomen, quam nomen definitionem.
Adhuc quæritur, Quare potius dicatur, Divinæ speciositatis, quam divinæ bonitatis, vel potentiae, vel veritatis.
Adhuc, Cum in definitione præhabita posuerit ordinem, scientiam, et actionem, quare hic facit mentionem de ordinibus et scientiis et potentiis hierarchicis, et tacet de actione ?
Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, Imaginem. Dicit enim Augustinus
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iem Part. Sum-
<--- Page Split --->
in sermone de imagine, quod ubi imago, continue similitudo : sed non ubi similitudo, continue imago. Et causa dicti est, ut ipse dicit, quod imago dicit expressam et plenam similitudinem : similitudo autem non. Unde Hilarius in libro X de Trinitate dicit, quod « imago est rei ad rem coœquandam et imaginandam species indifferens : » talem autem similitudinem plenam et expressam Angeli non habent cum divina speciositate : ergo videtur, quod male dicatur, Imaginem divinae speciositatis.
Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, Propriæ illuminatinis sacrificantem mysteria. Non enim proprium est, quod aliunde est habitum : sed in præhabita definitione ex verbis Dionysii, deterninatum est quod illuminationes Angelorum sunt inditæ eis a Deo : ergo non sunt propriæ.
Adhuc, Dionysius in Cælesti hierarchia dicit sic : « Est unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere : et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem secundum quod possibile est relucentem. Utpote quoniam ordo hierarchiæ est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illumiinare : et quosdam quidem perfici, quosdam vero perlicere 1. » Quæratur ergo, quare hic facit mentionem de illuminatione, et non de purgatione vel perfectione ?
Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, Sacrificantem mysteria : mysteria enim in Græco, Latine sonat occulta : occulta autem illuminationi non conveniunt, sed manifesta : videtur igitur, quod potius deberet dici, Propriæ illuminationis sacrificantem manifesta, quam mysteria.
Adhuc quæritur, Per quem mo-
dum sacrificat ? Sacrificia enim sacra efficiuntur per hoc, quod Deo offerunt, et sic de non sacro fit sacrum : illuminationes autem non efficiuntur sacræ per hoc, quod ad Deum referuntur : sed potius sacræ sunt per hoc, quod in theophaniis a sacratissimo lumine descendunt : hierarchia ergo angelica non sacrificat mysteria illuminationum, sed sacratis utitur.
Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, Ad proprium principium ut licet assimilatam. Si enim per principium intelligitur Deus : ille non est proprium principium, sed commune omnibus : proprium enim est, ut dicit Donatus, quod uni soli convenit.
Adhuc, Omnibus licet et omni modo assimilare se illuminationi divinæ : non ergo deberet dicere, Ut licet : quia hoc videtur specialem quemdam et coarctatum modum liciti ponere.
SOLUTIO. Dicendum quod prima definisolutio. tio de qua jam habitum est, data est per essentialia hierarchiae : et colligit ea quae hierarchiam essentiant, quae sunt ordo, scientia, et actio. Ista autem data est per comparationem exempli ad exemplar : quia sicut thearchia in qua supercelestis hierarchia est, ordine sive dispositione sacra diffundit illuminationes, quibus purgat, illuminat, et perficit inferiora, et ad se reducit : ita imago et exemplum ejus est angelica hierarchia, ejusdem pulchritudinis dispositionem et speciositatis a Deo accipiens, et super inferiores diffundens. Et per hoc patet differentia inter primam definitionem, et secundam.
Ad 11 ergo quod contra istam objicitur ad 1. primo, dicendum quod verum est, quod sacram quamdam dispositionem dicit indeterminatum et vagum secundum se acceptum, sicut aliquis homo vagum dicit in homine : sed hic non ponitur ut vagum, sed per adjuncta determina-
<--- Page Split --->
tum. Quando enim additur, Propriæ illuminationis sacrificantem mysteria : tunc determinatur, et sic efficitur definitum, quia sic habet definitum intellectum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod dispositio generaliter accipitur: et tunc dicitur dispositum, quod per rationem congruam est ordinatum: sicut dicimus mundum sapientia divina dispositum, et sermonem ratione sive rationabiliter dispositum, quando bene est ordinatus, et optima ratione probatus, et coloribus rhetoricis sufficienter ornatus. Et pro tali dispositione sive ordinatione ponitur in definitione hierarchiae, quae ordinata potestas est personarum intellectualium in ordinibus et scientiis et actibus hierarchicis: et non accipitur in speciali significatione, ad quam contrahitur in situm et qualitatem.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ea quae ponuntur in definitione, ponuntur ut unum, et non ut plura: quia omnia praecedentia ante ultimum, sunt in ratione potentiae et generis: et illud solum in ratione actus ad quem determinantur potentiae et communitates omnium aliorum ad esse specificum: et hunc ordinem multorum ad unum significat, quando dicit, Universaliter quamdam.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Philosophus, nomen implicite dicit ea quae sunt in definitione: et definitio explicite dicit ea quae sunt in nomine. Et hoc tangit cum dicit, quod hierarchia declarat definitionem: et in quo declaret, ostendit explicando definitionem.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod speciositas in spiritualibus proprie dicit fulgens et pulchrum in intellectu: et quia illuminatio proprie est hoc quod fulget in intellectu, propter hoc dicit potius, Propriæ illuminationis sive speciositatis, quam bonitatis, vel potentiae: bonitas enim et potentia attributa communia sunt divinae operationis, in qua bonitas movet, potentia agit, et scientia ordinat: quibus non ita proprie convenit specio-
sitas sive pulchritudo, sicut illuminationi sapientiae quae fulget in intellectu. Unde, Sapient. VII, 29, dicitur de sapientia: Hæc est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
Ad aliud dicendum, quod sicut praedictum est, haec definitio datur per comparationem exempli ad exemplar : haec autem comparatio non fit nisi in ordine et scientia et illuminatione : per actionem autem hierarchia comparatur al inferiora, et non ad exemplar primum : et ideo tacet hic de actione.
Ad aliud dicendum, quod imago dupliciter potest accipi, scilicet secundum derivationem secundum quod Grammaticus dicit, quod imago dicitur ab imitor, aris : et imago sic dicta dicitur quasi imitago : et sic omne quod imitatur aliquid sive in toto, sive in parte, dicitur imago ejus : et sic ponitur in definitione hierarchiae. Si autem accipiatur secundum intentionem proprii significati, sic est expressa et perfecta similitudo, qualis est inter patrem et filium, non inter Angelos et Deum : et in hac significatione non ponitur in definitione hierarchiae angelicae.
Ad aliud dicendum, quod illuminatio non dicitur propria, eo quod ex propriis sit habita secundum causam : sed quia proprio ordini hierarchico est appropriata, et sic per causam indita est a Deo, et propria, quia proprio ordini hierarchico appropriata.
Ad aliud dicendum, quod ordo quidem divinus est, ut dicit Dionysius, in tribus actibus hierarchicis : sed tamen specialiter facit mentionem de illuminatione, quia illa specialis est, et per illam perficiuntur alii, ut dicit Dionysius. Per hoc enim quod illuminatur quis, purgatur a dissimilitudinis sive privationis luminis habitu, et ponitur ut speculum in similitudinem et formam luminis theophaniae in descendentis illuminatione in ipsum. Et quia hoc lumen propria virtute convertit et reducit eum
<--- Page Split --->
qui illuminatus est in primum principium et fontem luminis et sic perficit ipsum, propter hoc etiam perfectio fit per illuminationem, ut dicit Dionysius.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod mysteria dicuntur, eo quod in excellentissima luce deitatis et inaccessibili nobis sunt abscondita, in qua, ut dicit Augustinus, mentis humanæ invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. Unde ista non sunt opposita, mystica esse in primo fonte lucis quæ nos excellit et omnem creatum intellectum, et manifesta fieri per illuminationem descendentem in nos vel Angelos nobis proportionatam secundum intellectum.
quam quisque Angelus habet ex naturalibus, subtilitate scilicet essentiae, et perspicacitate intelligentiae : quia secundum virtutem illorum accipit illuminationem vel majorem vel minorem. Et hoc est quod dicitur, Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Et Horatius in Arte poetica :
Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
MEMBRUM III.
Ad aliud dicendum, quod aliud est sacrum esse, et aliud est sacrificare. Illuminatio bene sacra est per hoc, quod descendit a sacratissimo lumine : sed sacrificatur per hoc, quod ab Angelis in idem lumen refertur et offertur, et sic in suum principium ordinatur : sic enim dicit Dionysius in capite primo Calestis hierarchiae, quod « omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, iterum ut vivifica virtus restituens nos replet et convertit ad congregantis Patris luminis unitatem et deificam simplicitatem ' . »
Ad 12. Ad aliud dicendum, quod licet Deus sit principium omnium generaliter, tamen per rationem idealem hujus vel illius efficitur proprium. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod « alia ratione facit hominem, et alia ratione facit equum.» Et ita per rationem idealem hujus theophaniae efficitur proprium principium hujus vel illius : et sic per lumen acceptum assimilatur proprio principio, et non communi.
Ad 13. Ad ultimum dicendum, quod, ut licet, dicit ibi possibilitatem et facultatem,
De tertia definitione hierarchiae .
TERTIO, Quæritur de tertia definitione quae a quibusdam antiquis posita est, quae talis est : « Hierarchia est sacrarum « et rationabilium personarum ordinata « potestas, in subditis proprium retinens « dominatum. »
Et objicitur primo de hoc quod dicit, Ordinata potestas, et non facit mentionem de scientia et actione, quæ essentalia sunt hierarchiae : et sic videtur definitio diminuta.
Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, Sacrarum et rationabilium personarum. Est enim ecclesiastica hierarchia non diminuta ratione in personis non sacris, et tamen rationabilibus, sicut in Episcopis, præpositis, decanis, et aliis gradibus Ecclesiæ : non ergo deberet poni in communi definitione, Sacrarum et rationabilium personarum.
Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, In subditis proprium retinens dominatum. Videtur hoc esse contra intentionem Christi, qui primo posuit hierarchas Apostolos, et interdixit eis
<--- Page Split --->
dominatum. Luc. xxii, 25 et 26 : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator. Ergo in definitione hierarchiae non debet poni, Retinens dominantum, sed retinens ministerium.
Adhuc, Sicut in antehabitis probatum est, hierarchia dicit exceptionem illuminationum a superiori, et refusionem in inferiora, et sic dicit duas comparationes : unam ad superius, et alteram ad inferius. Ista autem definitio non facit mentionem nisi de altera, quae est ad inferius. Ergo est imperfecta.
Adhuc, Cum multa sint dona a quibus denominantur ordines Angelorum, quare definitur potius hierarchia a dono Dominationum, quam a dono Principum et Potestatum, vel ab aliorum aliquo ?
Adhuc, Cum unius rei unum sit esse, quod dicit definitio, videtur quod hierarchiae non debet esse nisi una definitio : unde veniunt ergo tres posita?
Solutio. Ad primum dicendum, quod haec definitio data est de substantia hierarchiae secundum totum, et non secundum partes : substantia autem hierarchiae est ordinata potestas : et hic ordo attentidur in modo percipiendi illumiinationes et transfundendi eas super inferiores : scientia autem et actio partes essentiales sunt, ut in primo membro de prima definitione determinatum est : et ideo ubi totam substantiam hierarchiae posuit, non debuit facere mentionem de partibus.
Ad alud dicendum, quod rerum saerarum non dicitur propter hoc, quod personae in quibus est hierarchia, sint sacrae : sed dicitur propter hoc, quia ordinala potestas talium personarum secundum sacra est distincta.
Ad alud dicendum, quod est dominium tyrannicum, quod gentium domi-
nium vocatur, et est ad oppressionem subditorum et hoc interdictur Apostolis. Et est dominium, quod causaur ex multorum et pulchrorum bonorum spiritualium possessione, ut dicit Dionysius, ex quibus aliquis superponitur aliis, et efficitur talis superpositionis incessanter appetitivus, ut dicit Dionysius, et contentiva virtute efficitur inferior contentivus et provisivus. Et hoc dominium non interdicitur hierarchis : sed interdictur exemplo Christi. Joan. xiii, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Hoc enim pertinet ad superpositionem hierarchiae, ut scilicet in bonorum possessione omnibus deterior sit, et contentiva virtute inferiores valeat continere : et bona quibus eminet, inferiores per illuminationes continue transfundat, et sic eosdem suae dominationis incessanter appetitivos faciat, et per hunc modum removeat eos a servilibus, quae scabellari subjectione affectibus animae tamquam pedibus sunt conculcanda.
Ad alud dicendum, quod comparatio ad superius in acceptance illuminationnum, importatur in ordine, cum dicitur, Ordinata potestas. Ordo enim est inter prius et posterius : et non potest refundi in subjectos ordinata potestate, nisi quod prius a principio illuminationum acceptum.
Ad alud dicendum, quod dominatio ad 5. a qua denominantur Dominationes, superpositionem dicit causatam a possessione pulchrorum et verorum bonorum generaliter : et ideo convenit omnibus hierarchiis in communi, et ponitur in generali definitione hierarchiae. Alii autem ordines denominantur a donis specialibus, quae non omnibus conveniunt : et ideo in generali definitione hierarchiae poni non possunt.
Ad ultimum dicendum, quod licet unius rei unicum sit esse, tamen illius consideratio secundum modos quos habet in eo quod est, est plures. Et si consideratur esse illud in essentialibus,
<--- Page Split --->
sic datur definitio prima. Si autem consideratur in comparatione exempli ad exemplar, sic datur secunda. Et si con-
sideratur secundum id quod est, sive secundum totam substantiam, sic datur tertia.