QUÆSTIO XXXVI.

De custodia Angelorum.

Deinde quæritur de custodia Angelorum, de qua tractat Magister in libro II Sententiarum, distinct. XI, cap. Illud quoque sciendum est. Custodia enim Angelorum ad missionem Angelorum pertinet, et cum missione habet determinari.

Et quæruntur sex, quorum primum est de necessitate custodie.

Secundum, De effectu custodie.

Tertium, De modo custodienti.

Quartum, Utrum omnis homo custodiatur, vel solus homo, aut non?

Quintum, Utrum semper custoditatur, vel non ?

Sextum, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodia ?

MEMBRUM I.

Utrum custodia Angelorum sit necessaria 1 ?

Circa primum videtur quod non sit necessaria custodia Angeli.

  1. Augustinus in libro de Spiritu et

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summa de

Creaturis, Tract. IV, Quæst. 38, Art. 1. Tom. XXXIV ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

anima dicit, quod « anima rationalis ad imaginem Dei facta est, ita ut nulla interposita creatura formetur ab ipsa prima veritate 1. » Sed si Angelus custodit, cum custos.semper supraponatur custodito, Angelus medius erit inter mentem hominis et primam veritatem : cum ergo hoc esse non possit, Angelus hominem non custodit.

  1. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Mentem ad imaginem Dei factam volunt, eo quod nulla interposita substantia, a prima veritate formatur 2. » Ex hoc sequitur idem quod prius : quia si Angelus custodit mentem hominis, cum custos supraponatur custodito, Angelus ad veritatem informat mentem hominis : et sic non informatur immediate a prima veritate.

  2. Adhuc, Ad Hebr. ii, 9, super illud : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, Glossa dicit sic : « Non secundum naturam humanæ mentis minoratus est, sed propter passionem mortis. » Majores quidem Angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo : sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corpus quod corrumpitur, aggravat animam 3. Natura vero humanæ mentis qualem Christus assumpsit, quæ nullo peccato depravari potest, solus major est Deus. Ergo videtur quod secundum mentem humanam factam ad imaginem Dei, Angelus non supraponatur homini : ergo non custodit hominem secundum mentem.

  3. Adhuc, Job, vii, 20 : Quid faciam tibi, o custos hominum? Glossa : « Deum dicit custodem hominum, sicut in Psalmo cxxvi, 1 : Nisi Dominus custodierit civitatem. Sed Deus est sufficientissimus custos. » Ergo videtur, quod Angeli custodia non sit necessaria : et quod non est necessarium, non est in operibus di-

vinis : ergo custodia Angelorum nulla est, ut videtur.

  1. Si forte aliquis diceret, quod homo secundum potentiam motivam sive secundum voluntatem immediate se habet ad ipsum Deum, et ab ipso Deo formatur : sed secundum potentiam cognitivam, quæ ignorantiæ permixta est, indiget pædagogo et instructione : et sic Angelum habet in illa parte præparatorem ad veritatem et custodem. Contra hoc est, quod dicit Augustinus, quod animæ formantur ab ipsa veritate : et veritas est finis cognitivæ potentiæ propriæ : videtur ergo, quod secundum potentiam cognitivam non formentur ab Angelo, nec custodiantur.

Adhuc, Sicut Angelus disponit cognitivam potentiam instruendo, ita disponit motivam consulendo de fuga mali et appetitu boni : et sic patet, quod nulla est inducta responsio.

  1. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, dicit sic, quod « perfecta ratio, quæ virtus vocatur, primo utitur seipsa ad intelligendum Deum et fruendum, et cæteris irrationabilibus creaturis ad societatem utitur. » Sed illæ rationales creaturæ non sunt nisi Angeli. Ergo anima utitur Angelis. Sed sicut dicit Augustinus in libro primo de Docrtina Christiana : « Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud reterre quo fruendum est 4. » Sed utens in omnibus major est utili quo utitur. Ergo anima humana in hoc ordine major est Angelo : sed inferior non est custos superioris, sed e converso : ergo Angelus non est custos animæ, ut videtur.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod inducit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XI, cap. Illud quoque sciendum est, inducens illud Matthæi, xviii, 10 : Angeli eorum in

<--- Page Split --->

cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. Ubi dicit Hieronymus : « Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt. » Et subdit : « Magna dignitas animarum est, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis suæ in custodiam sui Angelum delegatum. » Ergo Angeli custodium homines.

  1. Adhuc, Ibidem inducit Gregorium sic dicentem, quod « unusquisque habet sibi unum bonum Angelum deputatum in custodiam, et unum malum ad exercitium. » Cum enim omnes Angeli boni nostrum bonum velint, communiterque saluti omnium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de Angelo Tobiae 1, et de Angelo Petri in Actibus Apostolorum 2. Similiter et mali Angeli cum desiderent malum hominum, magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat ille qui ad ejus exercitium deputatus est.

  2. Adhuc, Eccli. xvii, 14 : In unamquamque gentem præposuit rectorem. Glossa, « Angelos. »

  3. Adhuc, Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Glossa, « Angelos. »

  4. Adhuc, I ad Corinth. xv, 24, super illud : Cum evacuaverit omnem principatum : Glossa dicit, quod usque ad diem judicii Angeli Angelis, et homines hominibus, et Angeli hominibus præsunt. Sed non præsunt nisi ad custodiam. Ergo Angeli custodium homines usque ad diem judicii : et sic videtur, quod necessaria sit custodia Angelorum.

  5. Adhuc, In Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te.

  6. Adhuc, Ad Hebr. 1, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis. Hoc autem ministerium non est nisi custodia. Ergo custodia

est Angelorum, qua custodium homines.

  1. Adhuc, Ei qui est in via in qua est periculum casus, necessaria est custodia alicujus qui teneat ipsum, ne cadat : sed homo dum vivit, est in tali via : ergo indiget Angelo custodiente, qui cadere non potest.

  2. Adhuc, Ad Galat. iv, 1 et 2 : Quanto tempore hæres parvulus est, non differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad præfinitum tempus. Sed licet homo hæres sit regni cœlestis (ut dicitur, ad Roman. vn,17), tamen parvulus est et infirmus, quamdiu vivit hac mortali vita. Ergo tutore et actore indiget : sed ille non potest esse nisi Angelus custodiens : ergo indiget alio Angelo custodiente. Sed dicit Plato in Timæo, quod « Creator nulli rei a se creatae negat aliquid utilium ad beatitudinem. » Ergo cum Angelus custos utilis et necessarius sit homini ad beatitudinem, Creator homini mittit Angelum ad custodiendum.

Solutio. Consentiendum est auctorisolutio. tatibus et rationibus ultimo inductis, et dicendum, quod homini proficienti ad beatitudinem necessaria est custodia Angelorum dum est in via, propter multa pericula viae quae occurrunt homini, a quibus cavere non posset sine custodia Angelorum.

Ad PRIMUM autem quod contra obicitur, dicendum quod formatione gratiae gratum facientis solus Deus format mentem hominis et secundum affectum et secundum adspectum : sed formationes præparatoriae multæ necessariæ sunt, ut facilius inducatur ultima perfectio et formatio : sicut et Philosophus dicit, quod virtus consuetudinalis et intellectualis generationem et incrementum sumit ab assuetudine et doctrina : et propter illas præparatorias formationes multum est utilis custodia Angelorum.

<--- Page Split --->

Ad 2. Per omnia eodem modo dicendum est ad secundum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod licet homo et Angelus quantum ad imaginem (quæ in mente est) æquales sint, et in Christo mens etiam humana altior Angelo, propter quod etiam Christus Angelum custodem numquam habuit, ut in sequentibus patebit : tamen prout in anima per redundantiam est corruptio originalis peccati, indiget homo multa purgatione, et multa præparatione ad formam gratiae et beatitudinis, propter quas necessaria est custodia Angelorum et ministerium circa hominem.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Deus sufficientissimus custos est ex parte sui : sed homo custoditus infirmus est, et indiget pluribus : et ideo ei necessaria est custodia Angelorum.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod illa responsio inconveniens est, sicut probatum est in objiciendo.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod in veritate homo utitur Angelo, et ministerio Angeli, ut dicit Augustinus : sed cum dicitur, quod utens major est utili, distinguendum est. Si enim dicatur utile, quod secundum naturae gradum ad aliud refertur quo fruendum est : tunc verum est quod dicit. Si autem dicatur utile, quod per charitatem exhibet se ad usum inferioris, cum superius sit naturali dignitate : sic saepe servus utitur domino, et nos usi sumus Christo, et utimur Angelis : et sic non est verum, quod utens semper major sit utili.

MEMBRUM II.

De effectu custodiae Angelorum 1.

SECUNDO, Quæritur de effectu custodiae.

Ponuntur autem a Magistris antiquis duodecim effectus, quorum primus est, quod excitat a somno ignorantiae, et illuminat, et solvit a vinculis peccatorum. Et hoc significatur, Act. xii, 7, ubi sic dicitur : Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, scilicet carceris : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catena de manibus ejus.

Secundus est, quod confortat ad labores pœnitentiae, et confortantia administrat. Et hoc significatur, III Reg. xix, 7 et 8, ubi Angelus dixit ad Eliam cum fugeret Jezabel : Surge, comede, grandis enim tibi restat via. Et ministravit ei panem subcineritium et vas aquae. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta nocibus, usque ad montem Dei Horeb.

Tertius est, quod daemones arcet, ne instigent ad malum. Hoc significatur, Tob. xii, 3, ubi sic dixit Tobias de Angelo Raphaele : Daemonium ab ea, scilicet uxore mea, ipse compescuit.

Quartus est, quod docet de occultis. Daniel. ix, 22 et 23, dixit Angelus Danieli : Nunc egressus sum, ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi.

Quintus est, quod consolatur tristes. Tobiae, v, 11 et seq., dixit Angelus Tobiae : Gaudium tibi sit semper. Cui cum diceret Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Respondit Angelus : Forti animo esto : in proximo est, ut a Deo cureris.

Sextus est, quod revelat mysteria per apparitiones et visiones. Et hoc significatur, Genes. xviii, 1 et seq., ubi tres Angeli apparuerunt Abrahæ, et instruxerunt eum de sacramento incarnatio-

<--- Page Split --->

nis, et unus eorum dixit : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

Septimus est adjuvare contra hostes et insidiantes. Isa. XXXVII, 36 : Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et, IV Reg. vi, 8 et seq., ubi circa Eliseum apparuerunt equi ignei et currus, defendentes eum ab insidii s Syrorum.

Octavus est, quod increpat pro delictis. Judicum, ii, 1 et 2 : Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum flentium, et ait : Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ?

Nonus est, quod aufert impedimentum ad bonum, et præparat viam. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.

Decimus est, quod ducit et conducit in via. Tob. v, 20 : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. Et, ibidem, x. 27 : Credo quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur.

Undecimus est, quod mitigat tentationes, et confortat ad virtutem. Genes. xxxii, 24 et 25 : Ecce vir luctabatur cum eo, scilicet Jacob, usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Ubi dicit Gregorius, quod lucta signat impressionem virtutis ad bonum, tactus femoris debilitatem tentationis carnalis.

Duodecimus est, quod Deo offert orationes. Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et

derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.

Isti duodecim effectus describuntur in Scripturis esse ex custodia Angelorum circa hominem. Sunt tamen alia innumerabilia bona, quæ proveniunt homini ex custodia Angelorum.

Et si isti duodecim accipi debeant per artem, sic possunt accipi, secundum quod duo exiguntur ad perfectam custodiam, scilicet exclusio mali,et conducti o ad bonum.

Et penes exclusionem mali sumuntur septem de istis effectibus. Est enim malum triplex quod excludi debet, scilicet malum culpæ, malum pœnæ, et malum dispositionis sive ad malum culpæ, sive ad malum pœnæ. Malum culpæ aut consideratur in se, aut in causa instigante ad ipsum. Si in se consideratum excluditur : tunc est primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si consideratur in causa, dupliciter consideratur, scilicet penes instigantem,-et penes modum instigationis. Si penes instigantem, est modus tertius, qui est arcere dæmones. Si est penes modum instigationis, est undecimus qui est mitigare tentationes.

Penes exclusionem pœnæ duplex est consideratio : pœna enim consideratur in se, et consideratur secundum nocumentum quod infert. Si consideratur in se, est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes. Si excluditur secundum nocumentum quod infert, est effectus quintus, qui est consolari afflictum.

Si est exclusio mali quod disponit ad malum culpæ vel pœnæ, accipitur duobus modis : aut enim disponit directe ad malum, aut indirecte. Si directe, et sic excluditur, est effectus octavus, qui est increpatio pro delictis quæ disponunt ad malum. Si autem indirecte, et sic excluditur, tunc est effectus nonus, qui est auferre impedimenta ad bonum.

<--- Page Split --->

Si autem custodia accipitur in conductione ad bonum, hoc est duobus modis : illud enim bonum aut est ex parte intellectus, aut est ex parte affectus de pertinentibus ad salutem. Si primo modo, tunc est effectus quartus, qui est docere de occultis, secundum quod docere accipitur de omnibus pertinentibus ad salutem. Si est bonum intellectus de pertinentibus ad revelationem et ad contemplationem, est effectus sextus, qui est revelare mysteria par apparitiones.

custodiendi est, ut extrinsecus assistat ut sonus et paedagogus, sed etiam quod intus sit suggerens et hortans.

  1. Adhuc, Hoc etiam videtur per dictum Damasceni in libro II de Fide orthodoxa*, qui dicit, quod Angelus est ibi, ubi intelligibiliter operatur. Constat autem ex prius habitis, quod interius operatur ad visionem imaginariam, et ad visionem intellectualem, ordinando phantasma et species quibus perficiuntur visiones. Ergo videtur, quod Angeli custodiant in nobis existentes.

Si autem est bonum affectus, tripliciter consideratur. Si autem consideratur secundum statum affectus qui non est in proprio robore, sed indiget confortantibus, est effectus secundus, qui est confortatio ab bonum ut peragatur via prasentiæ. Aut est secundum fervorem affectus, qui duce indiget, ne fervore deviet, et tunc est effectus decimus, qui est ducere et conducere in via. Si autem est ad bonum affectus impetrandum, tunc est effectus duodecimus, qui est orare et orationes deferre.

MEMBRUM III.

De modo custodiendi1.

TERTIO, Quæritur de modo custodiendi.

  1. Et ad hoc sumatur auctoritas Bernardi in libro quinto de Consideratione ad Eugenium Papam, ubi dicit sic : « Inest Angelis suggerens bonum, bona non ingerens : inest hortans ad bonum, non bonum creans*. » Ex hoc videtur, quod Angelus sit in nobis ut suggerat et hortetur ad bonum : non ergo modus

  2. Adhuc, Falsum videtur quod dicit beatus Bernardus : « Non bona ingerens. » Probatum est enim per Augustinum in antehabitis in libro XII Confessionum, quod animabus ingerunt illuminationes per triplicem visionem, scilicet corporalem, imaginariam, et intellectualem. Ergo videtur, quod bona ingerant.

  3. Adhuc, Ibidem dicit Bernardus quod Angelus est cum anima, Deus in anima : ille ut conturbernalis animæ inest, Deus ut vita. Videtur ergo, quod Angelus cum anima sit, et non in anima.

  4. Adhuc, Beda : « Nihil illabitur animæ nisi Deus trinitas. » Angelus ergo non illabitur animæ.

  5. Adhuc, Bernardus in sermone 7 super Cantica dicit sic : « Credimus Angelos sanctos adstare orantibus, et offerre Deo preces et vota hominum, ubi tamen sine ira et discrepatione levari puras manus perspexerint. »

  6. Adhuc, Bernardus in eodem sermone infra : « Non ambigo, quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. » Ergo videtur, quod modus custodiendi sit hic visitare, et post mortem colligere in palatio.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et dicit ibi, y. 13 : Super aspidem, etc. Et, y. 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Videtur ex hoc accipi, quod modus custodiendi non est nisi in remotione contrariorum.

ULTERIUS juxta hoc quaeritur, Utrum Angelus habeat hanc potestatem custodiendi animas ex natura vel gratia ?

Videtur, quod non ex natura :

  1. Angelus enim per naturam vertibilis est sicut et homo debilis : ergo non datur debili in custodem : cum ergo aequaliter debiles sint ex natura et Angelus, et homo, Angelus ex natura non habet potestatem custodiendi hominem.

  2. Adhuc, Numer. xviii, 12, super illud : Quidquid offerunt primitiarum, dicit Origenes sic : « Angeli offerunt primitias hominum, et pro merito alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus : sicut in bonis servis, quibus pro diversitate meritorum datur potestas, alii super decem civitates, alii super quinque. » Hoc autem fit ex gratia, non ex natura.

  3. Adhuc, Hierarchia Ecclesiastica descendit a coelesti : in hierarchia autem Ecclesiastica nullus alteri praeponitur ex natura : quia, sicut dicit Gregorius, « natura omnes homines aequaliter genuit. » Unde contra naturam superbire, est hominem homini velle praeesse. Et hoc totum continetur in Glossa super illud Genesis, 1, 28 : Dominamini piscibus maris. Ergo videtur, quod in coelesti hierarchia non praeponitur Angelus Angelo, vel Angelus animae nisi ex gratia.

Si forte aliquis dicat, quod anima est unibilis corpori : Angelus autem separata substantia est : et per hanc naturam Angelus praeponitur homini in custodem secundum animam. Contra hoc est, quod anima Christi unibilis est

corpori : ergo secundum hoc habuisset Angelum custodem, quod omnino absurdum est.

SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicensolutio. dum quod modus custodiendi Angeli diversus est secundum diversos effectus custodiæ, sicut paulo ante dictum est. Et aliquando Angelus per effectum est intus in corpore contubernalis animæ, aliquando concomitans per corpus assumptum, et ordinando species ad imaginationem et intellectum, dicitur suggerens et hortans, non creans : præparatorie enim operatur tantum, sicut agricolæ ad fruges : Deus autem solus creat species, quas immittit spiritui et intellectui. Et hoc intendit dicere Bernardus, et non aliud.

Et PER hoc patet solutio omnium-eorum quæ adducta sunt de Bernardo. Angeli enim et intus et extra operantes, præparant animas ut idoneæ fiant ad gratiae susceptionem, quam solus Deus creat : non tamen illabuntur in animam, sed præparatorie operantur.

Ad quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod potestas custodiendi quæ datur Angelo super animam, consideratur duobus modis, scilicet secundum aptitudinem, et actum. Secundum aptitudinem quidem habet Angelus ex natura potestatem ad custodiendum per hoc quod substantia separata est, infirmitati carnis non unita : sic enim fortis est, et custode non indiget, sed custodire pottest. Officium autem et potestatem ad actum habet ex gratia, qua scilicet confirmatus est in bono, et cadere non potest : sic enim et custodire et fulcire potest eum qui est in periculo casus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet Ad 1, 2 et 3. Angelus veribilis sit secundum electionem, veribilitatem tamen illam non habet ex aliqua natura infirmitatis quæ sit in seipso, sicut habet anima ex infirmitate corporis : sed habet veribilitatem illam ex creatione, quia ut dicit Dama-

<--- Page Split --->

scenus, « Omne creabile, veribile est. » Unde illa veritibilitas non impedit, quin ex natura habeat aptitudinem custodiendi hominem, qui ex carnis infirmitate pronus est ad casum. In daemonibus tamen licet sit eadem natura, tamen obscurata est per peccatum et corrupta, et prona ad casum : et ideo ex natura aptitudinem custodiendi non habet damon.

Et hoc intendit dicere Origenes in Glossa Numerorum, xvii, 12.

Et sic etiam descendit Ecclesiastica hierarchia a cœelesti. In Ecclesiastica enim hierarchia non constituuntur custodes secundum instituta Ecclesiastica patrum, qui ad actum custodiae repugnantiam habent ex natura, ut moriones, et imbecilles, sed qui perfecti sunt perfectione vitae et scientiae ad regendum et custodiendum : et quando secus fit, hoc non descendit a cœelesti hierarchia, sed a perversitate diaboli.

Ad hoc quod objicitur de Christo, quod unitus fuit carni, dicendum, quod licet Christus unitus fuerit carni, quae subjecta fuit infirmitati penalitatum naturalium, non tamen unitus fuit carni, quae subjecta fuit pronitati ad omne malum, ut dicit Anselmus in libro de Conceptu virginali : et praeter hoc unita fuit anima ejus deitati unione inseparabili, et ideo cadere non potuit, nec indiguit Angelo custode. Unde non est simile de Christo, et de aliis hominibus.

MEMBRUM IV.

Utrum omnis homo custodìatur, vel solus homo, vel non 1?

Et videtur, quod non solus homo, sed quod etiam inferior Angelus custodì- atur a superiori.

Et hoc quidam nituntur probare sic : 1. Dicunt enim, quod penes hos actus, purgare, illuminare, et perficere, consistit custodia : sed isti actus superiorum Angelorum sunt respectu inferiorum : ergo videtur, quod superiores custodiant inferiores.

  1. Adhuc, Sicut habitum est, hierarchia Ecclesiastica descendit a cœelesti : actus ergo Ecclesiastica hierarchia exemplariter et primo sunt in cœelesti : sed in Ecclesiastica superiores custodium inferiores : ergo, etc.

  2. Adhuc, In auctoritate Origenis praeinducta de Glossa Numerorum, xvii, 12, expresse dicit Origenes : « Videtur mihi, quod inter Angelos alii principatum et potestatem habeant super alios, alii autem subjaceant et obtemperent potestati. » Si ergo cura superioris de inferiori vocatur custodia, superior Angelus custodit inferiorem : et sic non solus homo custoditur ab Angelo.

  3. Adhuc, Actus custodiae angelica refertur ad animam separatam, ut in Dialogis dicit Gregorius, quia scilicet saepe Angeli inventi sunt circa animas sanctorum mortuorum, defendentes eas a contrariis. Et, Luc. xvi, 22 : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Portatio autem in sinum Abrahæ effectus custodiae est. Si ergo custodia refertur ad animam separatam, quæ confirmata in bono est sicut et Angelus, videtur quod etiam possit referri ad Angelum inferiorem : et sic sequitur, quod non solus homo custoditur, sed etiam Angelus.

QUARTO quaeritur, Utrum omnis homo custodìatur, vel solus homo, vel non ?

ULTERIUS videtur, quod non omnis Quaest homo custoditur.

<--- Page Split --->

Videtur enim, quod Adam in primo statu innocentiae custode Angelo non indiguit : dicit enim Magister sic in libro II Sententiarum, dist. XXV : « Pos- « sunt in homine notari quatuor status « liberi arbitrii. Ante peccatum enim ad « bonum nil impediebat, ad malum nil « impellebat. Non habuit infirmitatem « ad malum, et habuit adjutorium ad « bonum. Tunc sine errore ratio indicare, « et voluntas sine difficultate appelere « bonum poterat. » Ex hoc accipitur, cum custodia detur propter adjutorium ad bonum, et contra infirmitatem ad malum : cum Adam in primo statu sufficiens habuerit adjutorium ad bonum, et nullam inlirmitatem ad malum, quod custodia angelica non indiguit.

Sedcontra .

Constat, quod habuit Angelum malum instigantem ad malum : cum ergo Deus sit pronior ad dandum ea quae promovent ad bonum, quam quae instigant ad malum, magis dedit ei Angelum in custodiam, quam Angelum in tentatorem.

Quæst. 2.

Ulterius quaeritur, Si Christus habuit Angelum custodem ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Super illud Matthæi, xvui, 10 : Angeli eorum in caelis semper, etc., dicit Hieronymus, quod « magna dignitas est, quod unaquæ anima ab ortu nativitatis habeat Angelum sibi delegatum : » Christus autem homo fuit : ergo Angelum delegatum in custodiam habuit.

  2. Adhuc, Luc. x x u , 4 3 : Apparuit autem illi Angelus de cælo, confortans eum. Confortare autem effectus custodiae est. Ergo Angelum custodem habuit.

  3. Adhuc, Matth. iv, 11 : Ecce Angeli Accesserunt, et ministrabant ei : ministerium autem effectus custodiae est. Utrumque istorum tractans Beda in Glossa super Lucam, dicit sic : « In testimonium utriusque naturae et Angelus Christum confortasse, et Angelus ei ministrasse describitur : quoniam qui fuit

Deus ante sæcula, factus est homo in fine sæculorum : qui priusquam per gloriam resurrectionis exaltaretur, divinitaté super Angelos fuit. » Ex hoc accipitur, quod ministerium Angelorum testimonium fuit divinæ naturae in Christo : ergo confortatio fuit in testimonium humanæ naturae : secundum illam ergo indiguit custodia angelica.

  1. Adhuc, Tob. vi, 2 : Ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. Glossa : « Diabolus usque ad crucem secutus est Christum. » Ergo constat, quod Christus habuit Angelum malum in exercitio : ergo multo magis habuit bonum Angelum in custodem.

Contra :

  1. Ad Coloss. ii, 9 : In ipso, scilicet in Christo, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ergo in una persona Christi divinitas fuit. unita et animæ et corpori : ergo alio custode nec ad profectum boni, nec ad exclusionem mali indiguit.

  2. Adhuc, Joan. iii, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Glossa, « Filio. » Unde, Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Ergo ab instanti conceptionis plenus fuit gratia et veritate : gratia in affectu, et veritate in intellectu : sed plenus proficere non potest : ergo Christus nec ad bonum majus proficere potuit, nec ampliorem detestationem mali habere potuit quam habuit : sed custodia Angelorum non datur nisi ad profectum in bono, et ad declinationem a malo : cum ergo Christus neutro istorum modorum proficere potuit, custodem Angelum habere non debuit.

  3. Adhuc, Superior non custoditur ab inferiori, sed e converso : Christus autem homo omni Angelo superior est in omni gratia et virtute : ergo custodem Angelum habere non debuit.

Si quis dicat, quod passibilitate naturæ humanæ, et passione minoratus est ab Angelis : et sic indiguit Angelo cu-

<--- Page Split --->

stode. Hoc nihil est : haec enim minoratio nec est naturae, nec gratiae, sed charitatis : quia ex nimia charitate qua dilexit nos, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in qua nos redimeret : talis autem minoratio non ostendit aliquem defectum, sed potius consummationem charitatis : et perfectio talis charitatis non indiget custode Angelo, quia ipsa sibi sufficit ad omnem custodiam : et sic videtur, quod Christus non habuit Angelum custodem.

jus bonum : sed Antichristus magnum habebit Angelum instigantem ad malum : ergo indiget meliori Angelo qui instiget ad bonum, quam alius homo.

  1. Adhuc, Jerem. LI, 9 : Curavimus Babylonem, et non est curata. Ibi dicit Glossa : « Angeli sunt medici sub 'magno medico Deo constituti. » Medicus autem sapiens numquam derelinquit ægrotum quantumcumque infirmum, quin faciat circa ipsum quidquid potest, etiam, sicut dicit Hippocrates, in unius diceulae adjectione. Ergo videtur, quod nec Angelus bonus umquam derelinquet Antichristum, quin faciat circa ipsum quidquid potest.

Quest. 8. ULTERIUS quæritur de Antichristo, Si habebit Angelum custodem ?

Et videtur, quod non :

  1. Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa 1, sic dicit de Antichristo, quod ex fornicatione generatur, et suscipit omnem actum Satanae. Præsciens enim Deus iniquitatem ejus futurae voluntatis, concedet in eo habitare diabolum. Si ergo suscipiet omnem actum Satanae, nec proficiet in bonum, nec declinabit a malo : inutiliter ergo haberet Angelum custodem.

  2. Hoc idem accipitur ex Glossa super epist. I ad Thesal. iv, 3, et Daniel. xi, 37, ubi expresse dicitur, quod etiam in utero matris possidebitur a diabolo. Et super illud Daniel. xi, 37 et 38 : Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur. Glossa : « Diabolum in seipso, et ubicumque fuerit. » Ex hoc accipitur, quod diabolum habebit in seipso, et illum sequetur et venerabitur in omnibus : frustra ergo haberet custodem Angelum.

SOLUTIO. Ad primo quaesitum dicensolutio. dum, quod ad solum hominem refertur custodia Angelorum, et non 'ad Angelos inferiores. Et hujus ratio est : quia custodia non adhibetur ei, nisi cui imminet periculum casus, sicut intelligitur ex Psalmo xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Angelus autem bonus confirmatus est in bono, et cadere non potest : malus autem obstinatus est in malo, et resurgere non potest : et sic ad neutrum referri potest custodia.

AD PRIMUM quod contra objicitur, dicendum quod purgare, illuminare, et perficere, habent se ad custodiam sicut superius ad inferius : omnis enim custoditus ab Angelis, purgatur, illuminatur, et perficitur : sed non convertitur, eo quod custodia addit præservationem et fulcimentum ad casum, sicut inferius addit ad suum superius differentiam qua constituitur in specie. Unde in argumento illo est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando.

Ad aliud dicendum, quod procul dubio hierarchia Ecclesiastica descendit a cœelesti in actibus hierarchicis : tamen propter diversitatem personarum et diversitatem conditionis personarum hie-

Sed contra.

  1. Hieronymus dicit, quod ab instanti nativitatis quælibet anima habet Angelum sibi delegatum, in Glossa super Matth. xviii, 10.

  2. Adhuc, Eccli. XXXIII, 13, dicitur, quod Deus fecit omnia duplicia, et contra malum bonum est. Ergo contra ma-

<--- Page Split --->

rarchiæ cœlestis et ecclesiasticae, aliquid accidit ecclesiasticae quod non accidit cœlesti : et hoc est custodia, quæ propter periculum casus accidit ecclesiasticæ, et propter impossibilitatem casus non attribuitur cœlesti.

Ad ud quod ulterius quæritur, Si Ad quest. Christus habeat Angelum secundum quod homo ?

Videtur mihi profanum esse, dicere quod Christus habuit Angelum custodem, sed multa millia Angelorum habuit in ministerium.

Ad aliud dicendum, quod inter Angelos quidam sunt superiores, quidam inferiores, ut dicit Origenes : sed hoc est secundum ordines et gradus illuminationum et theophaniarum a superioribus in inferiores descendentium, et non secundum actum qui dicitur custodia, ut patet ex supradictis.

Ad objectum contra per Hieronymum, dicendum quod dictum Christi, Matth. xvii, 10, intelligitur de pusillis, quorum dignitas est, quod habent Angelum delegatum. Christus 'autem pusillus in gratia et virtute numquam fuit, nec scandalizari ad casum potuit.

Ad aliud dicendum, quod custodia non refertur ad animam separatam, eo quod anima separata confirmata est in bono vel in malo sicut et Angelus : nec portatio animarum est custodia proprie loquendo, sed est quoddam custodiam consequens, scilicet reductio custoditi in locum suæ beatitudini congruum : et iste est intellectus Gregorii et Evangelii Lucæ, xvi, 22.

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius arguitur, sine præjudicio videtur mihi dicendum, quod Adam in primo statu custodem habuit Angelum et bonum : et similiter Heva : aliter enim, sicut dicitur Eccli. xxxiii, 13, non esset contra malum, bonum in operibus Dei. Constat enim, quod habuerunt Angelum malum se tentantem et seducentem. Unde oportuit, quod etiam Angelum bonum custodientem habuerint.

Et ad objectum contra ex dictis Magistri in Sententiis, dicendum, quod licet non habuerunt in statu primo infirmitatis defectum, tamen infirmitatis habebant defectibilitatem : poterant enim peccare, et sic defectum pronitatis ad malum sentire : et propter hoc indiguerunt custodia angelica.

Id quod contra objicitur, concedendum est.

Ad aliud dicendum, quod duplex est confortatio custodiae, scilicet quae est ex auctoritate officii custodientes.: et est confortatio congratulationis, qua aliquis fortissime pugnanti et fortiter contra hostem stanti congratulatur dum est in pugna. Et talis fuit confortatio Angeli, Luc. xxii, 43. Et hoc intelligitur ex omnibus expositoribus, qui omnes sic exponunt : Apparuit autem Angelus de cœlo, confortans eum, hoc est, ad modum confortantis se habens : tunc enim fuit pugna inter Christum fortiorem, et diabolum minus fortem : de qua dicitur, Luc. xi, 22 : Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, et spolia ejus distribuet 1. Per virtutem enim passionis Christus tunc alligavit diabolum, et fregit infernum, et animas possessas a diabolo, quae ante fuerunt vasa in quibus confidebat diabolus, inde redemit et eruit : et ideo ut debilis in pugna confortatione non indiguit, sed congratulatione pugnae quae ad tantam victoriam terminabatur.

Ad aliud dicendum, quod ministerium secundum se non est opus custodiae, sed opus servientis et subditi. Custodia autem refertur ad curam superioris : et ideo dicit Beda, quod ministerium fuit testimonium divinae naturae, cui sicut subditi ministrant Angeli : confortatio autem testimonium est humanae naturae,

<--- Page Split --->

propter hoc quod confortatio illa fuit congratulantis Christo in pugna : quia pugna passionis non convenit Christo, nisi secundum humanam naturam quae passibilis fuit. Et iste est intellectus verborum Bede.

Ad alud dicendum, quod diabolus numquam secutus fuit Christum, nec umquam potuit aliquid in eum : sed in suis plena potestate persecutus est eum usque ad crucem, ita quod hoc quod dico usque teneatur exclusive : ita quod per crucem plenam potestatem persequendi suos amisit, quam ante habuerat. Per crucem enim potestas ejus diminuta fuit : ita quod tantam potestatem tentandi non habuit ut prius habuerat, sicut in tractatu de casu diaboli determinatum est.

bebit tamen effectum in aliis, et præcipue in hoc scilicet ne tot et toties cadat, quot et quoties caderet, si Angelum custodem non haberet.

PER IDEM solvitur Glossa supcr epist. I ad Thesal. iv, 3, et Daniel. xi, 37. Cum enim dicitur, quod possidebitur a diabolo in utero matris : non intelligitur, quod formetur vel creetur a diabolo in utero matris, sed potius, quod per incentiva vitiorum male matris et malorum alumnorum sive pædagogorum sibi a diabolo procuratorum, ad magna facinora disponatur, ad quae impedienda non habebit in eo effectum custodia angelica : sed tamen non crit sine effectu custodiae quantum ad ea de quibus dictum est.

Tria quae in contrarium objiciuntur, Ad objec, concedenda sunt. Et ex ultimo eorum patet, quod falsa est opinio quorumdam antiquorum, qui dixerunt, quod primo in pueritia habebit Angelum custodem : sed ille cum proficiet malitia, . derelinquot eum, et recedet ab eo.

Tria quae objiciuntur in contrarium, procedunt, et concedenda sunt. Et etiam concedendum est hoc, quod minoratio Christi ab Angelis, quae fuit in passibilitate naturae humanae, nullam induxit in eo debilitatem vel pronitatem ad casum, sed perfectionem ostendit charitatis quam habuit ad hominem.

Ad quest. 3. Ad in quod ulterius quaeritur de Antichristo, dicendum quod Angelum habebit custodem : erit enim creatura rationalis periculum habens ad casum : et ideo summe bonus Deus, qui semper contra malum ordinat bonum, non negabit ei Angelum custodem et præsidem.

Ad 1. Ad OBJECTUM contra per Damascenum, dicendum, quod suscipiet omnem actum Satanae in perficiendo malo erectionis sua contra Christum quam intendit : et ideo Angelus custodiens quantum ad revocationem illius mali, effectum in eo non habebit : ex hoc enim sequeretur diabolum in se non habere habitantem per malitiam obstinatam : ha-

MEMBRUM V.

Utrum homo semper custodiatur ab Angelo vel non 1 ?

QUINTO quaeritur, Utrum homo semper custodiatur ab Angelo, vel non ?

Videtur, quod non.

  1. Bernardus in sermone 7 super Cantica, tractans illud Psalmi cxxxvii, 1 : In conspectu Angelorum psallam tibi, dicit sic : « Doleo proinde aliquos vestrum in sacris vigiliis gravi deprimi somno, nec cœli cives revereri, sed in potentia principum tamquam mortuos

<--- Page Split --->

apparere : cum vestra alacritate permoti ipsi vestris interesse solemniis delectantur. » Et ibidem infra : « Vereor ne nostram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant : et unusquisque nostrum sero incipiat dicere cum gemitu : Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi 1. » Si ergo Angeli aliquando recedunt ab his quos custodiunt : ergo non semper custodiunt.

  1. Adhuc, Isa. v, 5, super illud : Auferam sempem ejus, et erit in direptionem : Glossa dicit, Sepem, hoc est, auxilia Angelorum. Et ibidem in eadem Glossa tangitur illud quod est in Evangelio Nazaræorum, quod tempore passionis Domini auditæ sunt voces Angelorum in aere : Transeamus ab his sedibus. Ergo Angeli reliquerunt eos tunc, quos custodierant ante : non ergo semper custodiunt.

  2. Adhuc, Jerem. 11, 9, super illud : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam : sic dicit Glossa magna marginalis, quæ incipit : Curavimus Babylonem, etc. : « Sunt medici sub magno medico Angeli Dei volentes animas nostras a viliis curare : quos ipsi repellimus, dum consiliis eorum non acquiescimus : et illi videntes se perdere operam, ad invicem dicunt : Derelinquamus eam. » Et subdit Angelos dicere sic : « Tradita est nobis medicina a Deo, ut animam curemus humanam. Adjutoria et medicamina adhibuimus : contumax est, non vult observare quod dicimus, studium nostrum non sequitur effectus, abeamus unusquisque in terram suam, id est, ad domesticum et proprium negotium suum. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Adhuc, Paulo infra in eadem Glossa : « Cave ne quando relinquat te medicus vel Angelus Dei : cave ne abscessio medici damnatio tua sit, ut irremediabilis nolentis cura. »

  4. Adhuc, Infra, « Sæpe prudens medicus accedit ad languentem : et quantum ars patitur, industria medicinæ non cessat a curatione. Sed si ægritudo tanta sit, ut repugnet curationi : aut æger per impatientiam doloris contra faciat illi quod jubetur : relinquit eum desperans medicus, ne inter manus eius moriens, ipse medicus mortis reus esse videatur. Ne ergo intersanctorum Angelorum manus moriamur, relinquunt nos desperantes et dicentes : Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam. » Ex hoc accipitur idem quod prius, scilicet quod non semper custodiunt, sed quandoque derelinquunt custoditos.

IN CONTRARIUM hujus est, Sed contra.

  1. Quod dicit Bernardus in sermone 31 super Cantica, sic : « Angelus est qui in omni loco sicut sedulus quidem pedissequus animæ, non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere, dicens illud Psalmi xxxvi, 4 : Delectare in Domino,et dabit tibi petitiones cordis tui: et illud Psalmi xxvi,14 : Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Ad Dominum autem dicit, Psal. xli, 2 : Quemadmodum desiderat servus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus, hoc est, anima mihi commissa in custodiam. »

  2. Adhuc, Ibidem dicit Bernardus : « Discurrit Angelus inter dilectum et dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque (licet raro) repræsentat eos pariter sibi, sive hinc istam rapiens ad dilectum, sive huc illum adducens ad dilectam. »

  3. Adhuc, De nemine desperandum est in via, ut dicit Augustinus : sed in via sumus dum vivimus : ergo dum vivimus, non est subtrahenda medicina medici : sed Angelus est medicus, et custodia medicina : ergo a nullo dum vivit subtrahitur custodia.

<--- Page Split --->

SED TUNC habet locum quaestio beati Dionysiis in Calesti hierarchia ' , Utrum scilicet de negligentia culpandi sint Angeli, si aliquando derelinquunt custodiendos, cum praepositi sint rectores hominibus.

Et videtur, quod sic : quia

  1. Super illud Michae, vi, 1 : Surge, contende judicio adversus montes, dicit Glossa : « Montes sunt administratori spiritus, quibus commissa est procuratio humanarum rerum. Adversus hos jubetur contendere judicio : ut si illi montes vel colles inventi fuerint procurasse non bene populum : videatur ut vel culpa Dei sit, qui non idoneos praeposuit : vel ipsorum Angelorum, si non egerint quae ad officium eorum pertinebant : vel populi, qui bonis praelatis obedire contempserit. Et cum nec in Deo, nec in Angelis culpa possit inveniri, restat quod in populo inveniatur. » Ergo ex hac Glossa videtur quantum ad primam partem, quod Angeli arguantur negligentia : et quantum ad ultimam partem videtur, quod in solo homine inveniatur negligentia.

  2. Adhuc, Dionysius in Calesti hierarchia, ubi praeinductam movet quaestionem, sic concludit : « Non Angelorum rectas dominationes accusari oportet pro aliarum gentium in non existentes deos errore, hoc est, ad deos falsos aversione : quia gentes propriis inflexionibus ad idola vertuntur 2 . »

  3. Adhuc, Numer. xxv, 4, super illud : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem, dicit Glossa : « Si princeps, id est, Angelus commonuit, et locutus in corde meo fuerit, in quo meam conscientiam revocat a peccatis : et ego spretis ejus monitis et conscientiae reticulo in peccato permansi, duplicabitur mihi poena, pro contemptu monitorum, et commissione facinoris. »

SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus Solutio non numquam recedit a custodito, nec umquam derelinquit hominem dum vivit : ita ut nullum effectum custodiae faciat circa ipsum. Dicitur aliquando tamen derelinquere quantum ad illum effectum qui est conversio a peccato : quia illum videt, quod proficere non potest, contradicente illo qui custoditur. Et in hoc sensu loquitur Bernardus et Glossa super Jeremiam, 11, 9. Sed tamen facit quod potest, ad minus retinendo ne toties cadat, quoties caderet, si custodem non haberet, et ne ita in profundum cadat. Unde quantum ad illum effectum dicitur derelinquere, et non simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad omnes auctoritates pro prima parte inductas.

EA AUTEM QUAE ADDUCUNTUR IN CONTRARIUM, CONCEDENDA SUNT QUANTUM AD ILLUM EFFECTUM CUSTODIAE, QUI EST RETINERE NE TOTIES CADAT, QUOTIES CADERET, SI CUSTODEM NON HABERET.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Si AnAd quaest, gelus culpetur, ex negligentia ?

Dicendum, quod non : quia numquam negligens invenitur, semper enim facit quod in se est. Unde sicut medicus non arguitur qui nihil omittit de contingentibus, etsi non relevetur aeger : ita nec Angelus culpatur, etiamsi non a peccato revocetur custoditus, quia nihil omittit de contingentibus.

Ad Glossam quae est Michae, vi, 1, dicendum, quod non loquitur de judicio quo judicetur vel arguatur Angelus : sed loquitur de judicio quo gravius damnatur custoditus, qui talis custodis monita contemptis. Et hoc patet ex fine ejusdem Glossae, et ex Glossa quae adducta est de Numeris, xxv, 4.

Et iste est etiam intellectus verborum Dionysii.

<--- Page Split --->

quod Deus vult eum esse damnandum : si ergo ipse Angelus vult eum esse salvandum, tunc non conformat voluntatem suam voluntati divinae : et hoc est inconveniens.

MEMBRUM VI.

Utrum aliquid gaudii vel tristitiæ accrescat Angelis ex custodia 1 ?

Sexto quæritur, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodia ?

Et videtur, quod sic :

  1. Videtur enim, quod accrescat eis gaudium et tristitia ex custodia. Dicitur enim, Luc. xv, 10 : Dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Constat autem, quod ex profectu eorum quos custodium, gaudent. Ergo per oppositum de defectibus eorum tristantur : gaudium enim et tristitia in passionibus opposita sunt, et sunt nata fieri circa idem.

  2. Adhuc, Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare flebunt. Ergo Angelis accidit tristitia : per oppositum ergo et gaudium.

contra. Contra :

Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Miseria et felicitas in eodem esse non possunt simul. » Constat autem, quod Angeli beati sunt felices : tristitia autem ad miseriam pertinet : ergo tristitia non accidit Angelis beatis.

st. 1. JUXTA hoc quæritur de Angelo qui custodit præscium ad damnationem æternam, utrum velit eum damnari, vel salvari ?

Videtur, quod vult eum salvari : quia ad hoc operam impendit ut salvetur : et constat, quod operam perdere non vult : ergo vult ut salvetur.

contra. Contra :

Scit eum esse præscium : ergo scit,

ULTERIUS quæritur, Si ex custodia acQuæst. 2. crescit eis aliquid in merito vel demerito ?

Et videtur quod sic.

  1. Numer. XVII, 1 et seq., Glossa Hesychii super Origenem dicit sic : « Angelitrahuntur in judicium, utrum ex eorum negligentia vel ignavia tot lapsi sint, vel non ? » Si ergo ex negligentia vel ignavia habent demeritum, ex circumspecione et diligentia habebunt meritum : et sic ex custodia accrescit eis meritum et demeritum.

  2. Adhuc, Numer. xxv, 3, super illud : Initiatus est Israel Beelphegor : dicit Glossa, quod « Angeli pro benefactis laudantur, et pro delictis culpantur. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Adhuc, Hesychius super Leviti cum tractans illud Apostoli, I ad Corinth. vi, 3 : Nescitis quoniam Angelos judicabimus, dicit sic : « Erit inter homines et Angelos judicium : et forte judicabuntur Angeli cum Paulo, et conferentur laboribus et fructibus ejus, et Paulus forte invenietur aliquibus Angelis fortior. » Ergo videtur, quod sicut Paulus, ita et Angelus proficit in merito.

Contra :

Sed contra.

Post præmium non est meritum nec status merendi : Angelus autem est in beatitudine, quæ præmium est : ergo statum merendi vel demerendi non habet.

ULTERIUS quæritur, Si unus Angelus Quæst. 3. bonus custodiens gentem unam vel hominem unum, propter custodiam contradicit alii Angelo bono alium custodienti?

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 7. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summae de

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non : dicit enim Gregorius, quod sub Deo conformes habent voluntates Angeli. Ergo unus non contradicet alteri.

ed contra. CONTRA :

  1. Daniel, x, 13 : Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et dicit Gregorius, quod princeps Persarum fuit bonus Angelus praepositus genti illi. Verba autem ista dixit Michael ad Daniel, qui etiam fuit bonus Angelus. Ergo in custodia unus bonus contradicit alii bono.

  2. Adhuc, Ibidem, y. 20 : Nunc revertar ut prelier adversus principem Persarum, contradicentem scilicet tuis precibus et meae legationi. Ergo Videtur, quod ex custodia in Angelis est contradictio et prelium.

Solutio. Solutio. Dicendum ad primo quaesitum, quod Angelis bonis non accidit gaudium et tristitia, secundum quod semper sunt in genere passionum : sunt enim confirmati in beatitudine, et spiritualis et intellectualis naturae, quae passionibus subjacere non potest.

Ad 1. Ad 1D quod ulterius objicitur de Evangelio Lucæ, xv, 10, dicendum, quod licet Plato dixerit, quod et tristitia et laetitia et hujusmodi passiones semper sint in genere passionum, et sint generationes sive actiones in sensibilem animam, secundum quod Aristoteles etiam in Praedicamentis passionem vel passibilem qualitatem dividit in inferentem et illatam, et in VII Physicorum d cit secundum hanc solam qualitatis speciem esse alterationem : tamen in hoc Platoni non consensit Aristoteles et alii Peripatetici : sed dixerunt gaudium verum esse et delectationem veram in operatione proprii et connaturalis habitus non impedita. Et hoc apparet in X Ethicorum expresse, ubi hoc dicit Aristoteles et probat. Et ibidem dicit Michael Ephesius, quod diffusio uniuscujusque naturae et refloritio in operatione proprii et connaturalis habitus verum gaudium est et vera delecta-

tio et jucunditas. Et ideo etiam Philosophus dicit in VII Ethicorum, quod cujus natura simplex est, una simplici semper gaudet operatione, sicut Deus et Angelus.

Dicendum ergo, quod gaudium Angelorum dicitur diffusio naturae angelicae operatione, quae sibi propria est secundum theophaniam et illuminationem descendentem a Deo in ipsum : et ideo dicuntur gaudere in conversione peccatorum et profectibus bonorum : quia hoc per illuminationes descendit in eos. Sed tunc non sequitur, si accidit eis tale gaudium, quod accidat eis tristitia, eo quod opposita sunt nata fieri circa idem : quia sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, tale gaudium et talis delectatio, non habent contrarium : quamvis gaudium et delectatio in genere passionum existentia, tristitiam habeant contrariam.

Ad alud dicendum, quod illa verba Isaie litteraliter exponuntur de nuntiiis Ezechie missis ad Rabascen, et ad alios duces regis Assyriorum, qui cum pacem quam quaerebant, non invenerunt in ipsis, amare flebant. Allegorice autem exponuntur de bonis Prcalatis. qui quotidie flent pro excessibus subditorum. Anagogice autem exponuntur de Angelis : et tunc non possunt intelligi de tristitia et gaudio in passionibus : sed quia in corporali visione vel imaginaria ad modum gaudentium vel ad modum flentium se habeant, sicut narrat Hieronymus in vitis Patrum de quodam Angelo, qui quemdam monachum peccato consentientem sequebatur complosis manibus et flens : et postea cum conversus esset a peccato monachus, ambabus manibus excepit eum Angelus ridens et gaudens.

In quod in contrarium objicitur, proceAd 6 dit.

Ad 1D quod juxta hoc ulterius quaeriAd qutur, dicendum quod Angelus praescitum custodiens, vult eum salvari : quia hoc Deus vult eum velle : et in hoc conformat voluntatem suam voluntati divinae,

<--- Page Split --->

et ideo etiam custodiam non subtrahit. Et licet sciat eum esse damnandum, per custodiam tamen facit, quod minor est ejus damnatio, quo minus peccat, quam si non custodiretur. Finalem etiam voluntatem ejus sciens ad damnationem ejus, conformat voluntatem suam voluntati divinae. Non enim sunt opposita ista, aliquem velle salvari propter curam commissam, et eumdem velle damnari propter finalem sententiam divinam et propter finalem impenitentiam.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum eis accrescat meritum vel demeritum ?

Dicendum, quod duplex est meritum, scilicet substantiale, et accidentale. Substantiale consistit in visione Dei, et fruitione quantum ad statum beatitudinis, in quantitate autem charitatis quantum ad virtutem merendi. Et hoc in Angelis honis confirmatis non crescit, nec decrcscit. Est etiam praemium accidentale et meritum similiter : et hoc quantum ad praemium est gaudere de multis bonis quae fecit aliquis, vel de beatitudine multorum quos convertit et custodivit. Et hoc meritum continue crescit et decrescit in quibusdam. Quo enim plura bona fecit quis plures custodiendo, eo in pluribus gaudebit et Angelus et homo : et quo pauciora fecit, eo etiam paucioribus gaudebit. Et hoc modo non est inconveniens dicere, quod crescat in eis meritum ex custodia : et similiter accidentale praemium hoc modo crescit. Sed tunc non est dicendum, quod ex negligentia decrescit : quia Angelus bonus numquam negligens est, quod faciat quod in se est.

Ad id quod objicitur primo in contrarium de Hesychio super Origenem, dicendum quod loquitur ibi de judicio comparationis, quo scilicet judicatur homo custoditus ab Angelo : et justus condemnatur quando invenitur, quod ex incuria vel negligentia Angelinon peccaverit, sed ex electione voluntatis propriae : et non loquitur de judicio quo judicetur Angelus.

Ad aliud dicendum, quod Angeli pro beneficiis laudandi sunt boni : sed iidem non possunt culpari de maleficiis, quia nulla sunt. Sed hoc quod additur, quod pro maleficiis culpantur : intelligitur de malis Angelis qui persuaserunt populo, quod Beelphegor, hoc est, idolo tentiginis initiaretur.

Ad aliud dicendum, quod sicut concorditer dicunt Augustinus, Gregorius et Origenes, termini populorum in beatitudine statuti sunt secundum numeros Angelorum, ut dicitur Deuter. xxxii, 8. Unde quidam sancti assumuntur in altiori hierarchia, quidam in media, quidam in infima. Et hoc modo Paulus quibusdam Angelis invenitur altior, quos transcendit in praemio. Et similiter est in aliis sanctis. Sed sicut dicit Hieronymus in sermone, Cogitis me, o Paula et Eustochium : « De sola matre Domini credendum est, quod exaltata sit super omnes choros Angelorum ad cœelestia regna. » Cujus causam reddit Anselmus in libro de Conceptu virginali dicens : « Decebat, ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, etc. » Quia ergo puritate vitae et meriti omnes puritates excessit Angelorum. justum fuit ut dignitate beatitudinis exaltaretur super omnes choros Angelorum.

Ad 10 quod contra objicitur, dicendum Ad object. quod intelligitur de praemio substantiali, et non accidentali.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAdquest.3. dum quod nec contradictio, nec prelium est inter Angelos ex custodia. Non enim contradicunt ista, populum esse liberandum propter preces Danielis et aliorum Prophetarum, et populum non esse liberandum ex eo, quod non adhuc sufficienter sit purgatus propter captivitatem : quod allegabat princeps Persarum contra Michaelem. Nec potest dici prelium,

<--- Page Split --->

cum talia referantur ad summam voluntatem Dei : et exspectatio sententiæ ejus concordia est quæ fit in Angelis. Et hoc est quod dicitur, Job, xxv, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis, scilicet principibus. Et hoc patet per verba Gregorii ibidem sic dicentis : « Sublimes spiritus gentibus principantes, nequaquam pro injusta agentibus decertant : sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis culpa vel justitia ad supernæ curiæ consilium

deducitur, ejusdem gentis præpositus vel oblinuisse in certamine vel non obtinuisse perhibetur : quorum tamen omnium una victoria est, sui super se opificis voluntas summa : quam dum semper adspiciunt, quod obtinere nequeunt, numquam volunt. Eosdem quoque angelicos spiritus decertare contra potestates aereas non ignoramus. » Recte ergo dicitur, quod Angeli contra se veniunt, quando subjectarum sibi gentium merita contradicunt.

<--- Page Split --->