QUÆSTIO XXXV.

De locutione Angelorum.

DEINDE quaeritur de locutione Angelorum, quæ maxime fit in missione eorum. Et quaeruntur sex, quorum primum est, An loquantur?

Sextum, Utrum omnes eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum.

Secundum, Quo sermone loquantur?

Tertium, De organis loquentium et audientium?

MEMBRUM I.

Quartum, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam?

Quintum, Utrum omnia vel quaedam loquantur?

Utrum Angeli loquantur 1 ?

PRIMO ergo quaeritur, An loquantur?

1 S. GREGORIUS MAGNUS, Homil. XXXIV in Evangel. 2 S. DIONYSIUS, Lib. de Ccelesti hierarchia, cap. 13. 3 Isa. VI, 6 et 7.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. IX, Art. 13. Tom. XXV hujusce nova editionis. Cf. etiam I am Part. Summae de Creaturis, Tract. IV, Quaest. 60, Art. 1. Tom. XXXIV ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

Et videtur, quod sic.

  1. I ad Corinth. xii, 1 : Si linguis hominum loquar et Angelorum. Ergo videtur, quod loquantur.

  2. Adhuc ibidem in Glossa super illud, Si linguis hominum loquar, et Angelorum. « Linguæ quibus superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt, quod fit nutibus et signis.»

  3. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit : « Angeli sunt lumina illuminationem habentia ex primo principio, non lingua et auditu indigentia, sed sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem et consilia sua et intelligentias 1. » Ergo loquuntur, licet non loquantur voce prolata.

  4. Adhuc, Boetius et Dionysius : Quidquid potest potentia inferior, potest et potentia superior excellenter et eminenter : sed homo in ratione potentiae inferior est, quam Angelus : ergo quod per rationem potest homo, hoc per rationem potest Angelus excellenter et eminenter : sed homo potest interpretari conceptus suos ad alterum : ergo Angelus potest multo excellentius conceptus suos interpretari : et hoc est loqui : ergo Angelus potest loqui.

  5. Adhuc, Zachar. i, 14 : Angelus qui loquebatur in me : sed plus ordinis habet Angelus ad Angelum, quam Angelus ad animam : si ergo loquitur ad animam, loquitur ad Angelum.

  6. Adhuc, Constat, quod secundum Dionysium, Angeli superiores plus noverunt de Dei voluntate, quam inferiores : propter quod illuminationes a superioribus descendunt in inferiores, ut dicit Augustinus. Aut ergo habent potestatem tradendi inferioribus quæ noverunt de Deo, aut non. Si non : tunc in tradendo suas intelligentias, impotentiores sunt quam homines, quod absurdum est. Si habent : cum tradere intelligentias alteri sit interpretari eas ad alterum,

habent interpretari potentias suas ad alterum : et hoc est loqui : ergo habent potentiam loquendi.

CONTRA :

  1. Basilius super illud Deuteronomii, xxvii, 9: Attende, et audi, sic dicit : « Sermonis nobis usum Deus qui nos creavit indulsit, pro eo, ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus : ut communi in alterutrum affectione naturae unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta deprometer. Si enim nuda solummodo atque infecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque cogitationibus intentionibusque cogitationum alterutrum nosceremur. » Ex hoc accipitur, quod animæ nudæ sine locutione ex ipsis mentis motibus ad invicem cognoscunt conceptus. Ergo multo magis Angeli.

  2. Adhuc, Basilius, ibidem, « Quoniam vigor animæ velamine carnis cooperitur, ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea quæ in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. » Ex hoc accipitur, quod ubi non est velamen carnis, ibi non est de vocabulis et nominibus indigentia : ergo nec de locutione.

  3. Adhuc, I ad Corinth. iv, 3, super illud : Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa sic : « Gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. » In Angelis ergo (qui lumina divina sunt, ut dicit Damascenus) gesta et cogitata erunt omnibus nota : et sic vana est locutio : et nihil vanum est in operibus Dei : ergo non est locutio inter Angelos.

  4. Adhuc, Augustinus : « In cœlis non erunt cogitationes volubiles hinc illuc, aut inde huc : sed omnia simul videbimus in uno 2. » Cum ergo Angeli non

<--- Page Split --->

sic modo habeant cogitationes volubiles, sed omnia simul in uno videant, non est necesse unum loqui ad alterum aliquid de conceptu cordis sui : et sic non erit locutio inter Angelos.

  1. Adhuc, Gregorius in libro IV Dialogorum dicit : « Quid est quod non videat, qui videntem omnia videt 1 ? » Et loquitur de Angelis : cum ergo quilibet Angelus videt omnia videntem, quilibet videt omnia, et quæ in se sunt, et quæ in alio : ergo nulla indigent locutione.

  2. Adhuc, Gregorius super illud Job, xxviii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum : dicit, quod « in resurrectione corporibus glorificatis sanctorum uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet ». « Cum ergo in Angelis nulla sit corpulentia, mens unius non absconditur ab alterius spiritualibus sive intellectualibus oculis : et sic sequitur iterum, quod non est necessaria locutio.

  3. Adhuc, In luminibus corporalibus sic est, quod ad hoc quod unum manifestetur alteri, nihil exigitur nisi directa oppositio, et quod inter ea non sit medium prohibens, ut dicit Anselmus : et quod proportionata distantia distent ab invicem, ita quod non nimis ab invicem sint elongata. Cum ergo duo vel plures Angeli sint lumina intellectualia, nec inter ea sit medium prohibens, et sint ad invicem ordinata, nec nimis ab invicem elongata, videtur quod unum seipso manifestetur alteri, et quidquid est in ipso : ergo inter ea vana esset locutio, et ad nihil utilis.

Qualiter autem loquantur, et quo sermone, in sequenti membro quæstionis hujus erit manifestum.

Primo ergo inductæ rationes et auctoritates concedendæ sunt.

Ad dicta Basilii quæ adducta sunt in Ad objecti contrarium, dicendum quod Basilius non ostendit nisi causam, quare nobis Deus indulsit usum sermonis, qui voce corporea profertur ad alterum distantem et distinctum ab ipso loquente : et bene concedendum est, quod si nuda et intecta anima viveremus, tali sermone non uteremur : sed ex hoc non sequitur, quod nullo nutu mentis et nullo signo indigeremus ad hoc, quod unus alteri conceptus suos manifestaret : unde etiam Angeli tali sermone non utuntur, nisi assumptis corporibus.

Ad aliud dictum Basilii, omni eodem Ad objecti modo solvendum est : quia recte idem est.

Ad aliud dicendum, quod Glossa suAd objecti per epist. I ad Corinth. iv, 3, loquitur de lumine divino, quod in judicio perlustrabit et manifestabit conscientias omnium et omnibus, ita quod non est necesse quid de se vel aliis indicet. Sed tale lumen non est angelicae intelligentiae : imo illud multa clausa tenet in seipso : et ideo ut illa pandantur alii, indiget locutione spirituali, etsi non corporali.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus Ad object loquitur de cognitione t evisione in Verbo, quæ non erit volubilis, sed in uno. Sed de conceptis in mente Angeli, si debeat conferre de his Angelus quæ et qualiter talia manifestet alii Angelo, oportet quod habeat cogitationes volubiles, scilicet hinc illuc, et inde huc, et quibus signis talia interpretetur ad alterum. Propter quos motus dicit Augustinus 5, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, quod Deus movet creatu-

Solutio. Dicendum, quod Angeli loquuntur ad invicem, ut dicit Glossa, et Damascenus, et in Apocalypsi expresse legitur,et Daniel.x,9 et 11,et Zachar.1, 9 et 14 : et ex quo hæc auctoritas expresse promulgavit, consentiendum est ita esse.

<--- Page Split --->

ram spiritualem per tempus, etsi non per locum.

Ad object. 5. Ad DICTUM Gregorii omni eodem modo respondendum est : quia loquitur de visione quæ est in Verbo, ad quam manifestandam non est necessaria locutio, sed potius ad illa manifestanda quæ clausa sunt in conceptibus Angelorum.

MEMBRUM II.

Quo sermone Angeli loquantur 1 ?

Ad object. 6 Ad ALIUD dicendum, quod Gregorius loquitur de visione Dei in glorificatis, quæ pars beatitudinis est : illud enim quod de Deo concipit, corpulentia non absconditur. Unde beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium dicit : « O beata visio videre Deum in seipso, videre Deum et in meipso, videre et in omnibus beatis ! » Unde ut plenum sit gaudium, corpulentia non abscondit quod de Deo unusquisque in se concipit : ut sic gaudeamus de Deo in Deo, de Deo in nobis, de Deo in omnibus beatis. Et sic dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, quod erit in dispari claritate pax et gaudium. Sed propter alios conceptus qui clausi sunt in mentibus Angelorum et animarum beatarum, necessaria erit locutio : quia aliter ad alterutrum non possunt interpretari.

Ad object. 7. Ad ULTIMUM dicendum, quod non est simile de luminibus corporalibus, et luminibus spiritualibus : lumen enim corporale de necessitate naturae habet, quod manifestet seipsum : lumen autem spirituale sive intellectuale in libertate voluntatis habet, quod manifestet se vel non manifestet : et ideo si manifestat se, oportet quod per interpretationem fiat, quæ est locutio.

SECUNDO quaeritur, Quo sermone loquantur ?

  1. Et dicit Glossa super epist. I ad Corinth. xm, 1, quod nutibus et signis loquuntur. Et videtur inconveniens : nutus enim potius deservit demonstrationi visus, quam locutioni : et sic videtur, quod per nutus non proprie fit locutio.

  2. Adhuc, Basilius in auctoritate præinducta 2 dicit, quod « si intecla et nuda anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus et intentionibus cogitationum alterutrum nosceremur. » Si ergo concordari debent dicta Sanctorum, motus mentis erit idem quod nutus, et intentio cogitationum erit idem quod signum.

  3. Adhuc, Quæritur de signo, Quid vocatur ibi signum? Aut enim est signum institutum ad placitum, aut est signum quod per naturam rem significat, sicut fumus significat ignem. Si primo modo : tunc cum res sint plures quam signa, ut dicit Aristoteles in I Elenchorum 3, oportebit quod unum signum ad plures referatur, et erit æquivocum : et tunc in Angelis quemadmodum in locutione hominum generabit confusum et falsum intellectum : quod absurdum est : quia dicit Damascenus, quod sine voce prolato sermone tradunt sibi suas intelligentias discretas et determinatas Intelligentias autem discretas et determinatas non traderet confusum et multiplex signum.

  4. Adhuc, Si per talia signa esset locutio, oporteret quod sicut in homini-

<--- Page Split --->

bus doctrina et disciplina signorum præcedit locutionem factam ad intellectum, eo quod talia signa non sunt eadem apud omnes : ita esset apud Angelos, quod oporteret eos prius discere intentionem signorum, et postea loqui per ea : quod absurdum est : Angeli enim vel in Verbo vel per species concreatas sibi notitiam habent rerum, ut in antehabitis determinatum est, et de novo notitiam non accipiunt per doctrinam, vel inventionem, vel experimentum. Si autem sunt signa naturalia rerum de quibus loquuntur : aut sunt communia, aut convertibilia. Si communia : tunc determinatum intellectum de re non faciunt, commune enim non est proprium nisi secundum potentiam, ut docet Aristoteles in fine secundi Priorum : nec ex ipso ostenderetur res, nisi fallaciter secundum fallaciam consequentis : dicit enim Aristoteteles in II Priorum, quod ex talibus signis syllogizare in secunda figura, inducit fallaciam consequentis.

  1. Adhuc, Augustinus dicit 1, quod signum est, quod praeter speciem quam ingerit sensibus vel cogitationi, aliud facit in notitiam venire. Et ideo refertur signum ad signatum, quia de signato facit notitiam. Et si talibus signis in loquendo utuntur Angeli : tunc videtur, quod signum nihil aliud sit nisi species intelligibilis de qua loquitur Angelus : et cum illae species sint in Angelis omnibus et eodem modo a creatione, videtur quod unus scit quod alius scit : et sic non erit necessaria locutio.

  2. Adhuc, Proportionaliter locutio est inter homines et Angelos : sed inter homines non esset locutio, nisi ea quae sunt in voce, essent notae passionum quae sunt in anima : nec esset locutio de rebus, nisi passiones quae sunt in anima, essent notae rerum, ut in primo Perihermenias docet Aristoteles : si ergo proportionali-

ter locutio est in Angelis, oportet quod signa per quae loquuntur, sint signa intentionum et specierum quae sunt intelligentia angelica : quia aliter per illa unus Angelus non manifestaret alii suos conceptus quos habet in seipso : et oportet, quod illae species sint notae rerum de quibus loquuntur : aliter enim unus Angelus non intelligeret res de quibus loquitur alius.

SOLUTIO. Concedendum est sicut discunt Sancti, quod nutibus et signis loquuntur Angeli, et quod ad locutionem tria exiguntur : conversio scilicet luminis intelligentiae angelicae super speciem rei de qua vult loqui : et haec species vocatur signum per quod loquitur Angelus. Secundum est voluntas manifestandi alteri Angelo conceptum suum : et hoc a Basilio vocatur intentio cogitationum, in hunc enim finem tendit Angelus loquendo : et dicit Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine. Exigitur etiam tertio innuitio per lumen intelligentiae ad rem quam vult manifestare : et haec vocatur nutus. Dicit autem Augustinus in libro XV de Trinitate2, quod formata cogitatio de ea re quam scimus, verbum est, quod interius in intellectu dispositum est, antequam vel dispositionem accipiat aliquam vocis vel imaginem. Unde dicit de illo, quod nec Graecum, nec Latinum est, nec alicujus linguae habet sonum. Et de eodem loquens Damascenus,in libro II de Fide orthodoxa sic dicit : « Rursus dividit rationalis anima interius dispositum sermonem et prolatum. Est autem interius dispositus sermo, motus in excogitando fines sine aliqua enuntiatione. Unde multoties silentes sermonem totum apud nosmetipsos transmius, et in somnis disputamus. Prolatus vero sermo et in syllabis et in voce operationem habet4. » Et hoc est

<--- Page Split --->

quod dicit Damascenus, quod tradunt sibi suas intelligentias quantum ad conceptus qui sunt de rebus, et sua consilia quantum ad conceptus qui sunt de operandis sine voce prolato sermone.

Et hoc sic prænotato, facile est respondere ad quæstionem et ad objecta.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod nutus in sensibilibus deservit demonstrationi visus: sed nutus qui est innuitio et directio luminis intelligentiae ad rem cujus species concepta est in intellectu, deservit locutioni spirituali et immateriali: ergo in argumento est fallacia æquivocationis.

Ad alud dicendum, quod motus mentis secundum Basilium, cum innuitione et directione luminis intelligentiae est nutus: et sic concordant dicta Sanctorum. Intentio autem dicitur voluntas manifestandi rem conceptam ab Angelo loquente, ut dictum est.

Ad 3. Ad alud dicendum, quod jam parum ante expositum est quid sit signum : est enim species concepta sub voluntate manifestandi et innuitione luminis intelligentiae ad res cujus est species. Et ideo nec est naturale, nec ad placitum, sed verbum est intelligentiae rei. Et ideo rationes inductae de signo ad placitum, vel naturali, nihil faciunt ad propositum: signum enim prædicatur æquivoce de signo ad placitum, et naturali, et verbo quod est intellectus rei. Si enim esset communitas aliqua vel multiplicitas in illis signis, ex innuitione sive directione luminis intelligentiae ad rem cujus est signum, statim determinaretur et appropriaretur, ita quod in eo cui loquitur Angelus, nullum generaret confusum vel incertum intellectum.

Ad 4. Per hoc etiam patetsolutio ad sequens: quia talia signa non sunt sicut sunt apud homines, sed sunt conceptus et species et verba intellectualia rerum per innui-

tionem luminis intelligentiae ad rem determinata.

Ad aliud dicendum, quod signa illa species rerum sunt Angelis concreatae : et licet in communi eodem modo sint in omnibus Angelis per species concreatas, tamen secundum quod stant sub conceptu et voluntate, unus concipit per eas quod non concipit alius : et ad hoc quod unus manifestet aliis quod concipit, necessaria est locutio.

Ad ultimum dicendum, quod hoc simpliciter procedit : quia recte verum est : species enim intelligibiles sunt notae conceptuum Angelorum, et ipsi conceptus sunt notae rerum de quibus loquuntur Angeli, sed sunt notae intelligibiles, non sensibiles : quia, sicut dicit Damascenus, locutio eorum est sine voce prolato sermone.

MEMBRUM III.

De organis Angelorum loquentium et audientium 1.

Tertio, Quæritur de organis loquentium et audientium.

Videtur, quod in Angelis debent esse linguæ, et aures spirituales :

  1. Aliter enim non posset assignari, qualiter verbum ab uno procederet in alterum : locutio enim non fit nisi verbum procedat a dicente ad audientem : et id quo verbum formatur, linguæ habet actum et vicem : et id quo recipitur, actum habet auris : et ita videtur, quod spirituales aures et linguæ sint in Angelis. Sicut et Apostolus nominat linguam dicens, I ad Corinth. xm, 1 : Si linguis hominum loquar, et Angelorum.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. IX, Art. 16. Tom. XXV hujusce novæ editionis. Cf. etiam I am Part. Summae de

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Luc. xvi, 24, dives exutus corpore, dixit se cruciari in lingua : et si anima exuta corpore linguam habet, videtur quod et Angelus habeat : in hoc enim similes sunt, quod sunt substantiae spirituales rationales, non ex materia corporea existentes.

Sed contra. CONTRA : Lingua instrumentum corporum est, et auris similiter : nihil corporeae naturae est in Angelo : ergo nihil talium est in eo.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod nihil talium est in Angelo, nisi ad anagogicam significationem referatur, ut dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia, ubi dicit sic : « Olfactivum vero significat discretivas virtutes : illud super intellectum suave olentis distributionis, quantum possibile, receptivum : et eorum quae sic non sunt, per scientiam discretivum et omnino refugitivum. Aurium vero virtutes illud particeps et gnosticum divinae inspirationis susceptivum 1. » Unde lingua in Angelis nec materialis est, nec virtus organo determinata : sed potestas intellectualis interpretandi suos conceptus ad alterum, lingua vocatur ab Apostolo secundum anagogicam significationem.

Ad 1. Ad PRIMUM objectum dicendum, quod verbum a dicente Angelo non procedit in audientem per aliquem spiritum medium, qui sit verbi vehiculum, sicut est in locutione hominis : sed ab uno formatur in altero, quando per intentionem communicandi sibi suos conceptus dirigunt ad invicem : sicut quod est in uno speculo, formatur in altero directe sibi opposito, per processum luminis de uno in alterum per reflexionem. Et hae dicuntur interpretative potestates et auditiva in Angelis secundum anagogicas

significationes : et hoc vocat Apostolus linguam, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod non est similc de Angelo, et anima exuta de corpore : quia anima per hoc quod secundum naturam est actus corporis, potentias habet organicas quas retinet etiam exuta a corpore. Angelus autem nullius corporis est actus, et nullam habet potentiam organicam : et si assumpto corpore dicatur habere organum corporis, erit referendum ad anagogicam significationem, ut dictum est, secundum quod spiritualia saepe figuris corporalium describuntur, sicut in praehabitis in quaestione de figuris corporum dictum est.

Quod in contrarium objicitur, conceAd obdendum est, quia procedit.

MEMBRUM IV.

Utrum omnes Angeli omnibus loquantur, vel quidam quibusdam 2 ?

QUARTO quaeritur, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam ?

Et videtur, quod non omnes omnibus.

  1. I ad Corinth. XIII, 1, super illud : Si linguis, Glossa : « Linguis quibus praepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant. » Ergo videtur, quod majores minoribus loquantur, et non omnes omnibus.

  2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Qui eminent, inferioribus tradunt suas intelligentias et consilia 3, » tradere autem intelligentias et consilia, est loqui, ut habitum est : ergo

<--- Page Split --->

videtur, quod eminentes inferioribus loquantur, et non e converso : ergo non omnes omnibus loquuntur.

  1. Adhuc, Dionysius, « Superiores illuminant inferiores : » illuminare est tradere intelligentias et consilia : et hoc est loqui, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod superiores tantum inferioribus loquuntur.

Sed contra.

CONTRA :

  1. In nullo ordine sic est, quod inferior non potest loqui superiori : discipulus enim loquitur magistro, servus domino, et sic de aliis : sed ordines angelici maxime sunt ordinati : ergo videtur, quod et in illis inferior potest loqui superiori.

  2. Adhuc, Dionysius dicit, tractans illud Isaïe, lxiii, 1: Quis est iste qui venit de Edom ? quod inferiores quaestiones faciunt superioribus : et quaerere est loqui : ergo inferiores loquuntur superioribus : ergo omnes omnibus.

  3. Adhuc, I ad Corinth. xiv, 30, super illud : Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat, Glossa : « Aliquando datur inferiori, quod non datur superiori. » Cum ergo Ecclesiastica hierarchia descendat a cœelesti, etiam in cœelesti hierarchia datur inferiori, quod non datur superiori : et de hoc potest inferior loqui superiori, et illuminare ipsum.

  4. Adhuc, In praehabitis probatum est, quod Angeli inferiores aliquid didicerunt ab Ecclesia et ab Apostolo de mysterio Incarnationis : constat autem, quod homines in carne existentes inferiores sunt Angelis : ergo in ordine hierarchiae ad hierarchiam inferior loquitur superiori, et illuminat eum de quibusdam.

Ad hoc dixerunt quidam, quod Angeli sunt ministrantes, et assistentes : et ministrantes plura cognoscunt ad ministerium pertinentia, quae sunt circa nos, et de his loquuntur superioribus. Assistentes autem plura cognoscunt de divinis, et de his loquuntur inferioribus, et illuminant eos. Sed hoc stare non potest : quia sive illa cognitio sit de divinis, sive

de humanis ad ministerium pertinentibus : aut est gratuita, aut naturalis. Si gratuita : tunc plane falsum est : in omnibus enim gratuitis superiores majorem habent cognitionem, quam inferiores : et sic tantum superiores loquerentur inferioribus, et non e converso. Si de naturali : cum naturalium cognitionem omnes a creatore acceperint, omnes omnibus loquuntur.

Si quis dicat, quod Deus revelat assistentibus sive superioribus plura de his quae pertinent ad assistentiam : ministrantibus autem sive inferioribus plura revelat de his quae pertinent ad custodiam : et sic de pertinentibus ad virtutem assistricem superiores loquuntur inferioribus, de pertinentibus vero ad vim ministratricem inferiores loquuntur superioribus. Hoc erit directe contra Dionysium. Revelatio enim illa fit per theophanias a Deo descendentes in Angelis : in omnibus autem tam pertinentibus ad assistentiam, quam pertinentibus ad ministerium, theophanie semper descendunt per superiores ad inferiores : ergo superiores loquerentur inferioribus, et non e converso.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnes omnibus loquuntur. Sed aliud est loqui simpliciter ad interpretationem conceptus : hoc enim est de naturalibus Angelorum, et non pertinet ad distinctionem assistentium et ministrantium. Et aliud est loqui ad illuminationem : illuminatio enim est lumen per theophanias descendens a Deo : et his purgatur Angelus a dissimilitudinis habitu, et illustratur divino lumine, quo ponitur in similitudinem luminis divini, et perficitur per reductionem et conversionem.

Dicendum ergo, quod omnes omnibus loquuntur locutione simplici et naturali, quae est interpretatio conceptuum : sed superiores inferioribus loquuntur locutione ad illuminationem pertinente. Secundum hanc enim locutionem dicit Dionysius, quod « lex divinitatis est per

<--- Page Split --->

prima media, et per media ultima reducere. » Et, Zachar. n, 4, super illud : Curre, et loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, Gregorius dicit, quod Angelus superior de media hierarchia loquebatur Angelo inferiori de infima hierarchia illuminando eum : et ille illuminavit Prophetam de hoc, quod absque muro habitabitur Jerusalem.

Et de hac ratione procedunt primae tres rationes inductae.

Ad object. 1. Ad id quod primo objicitur, dicendum quod locutione quae est simplex interpretatio conceptus, omnes omnibus loquuntur, et superiores inferioribus, et e converso.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod quaerere non est loqui ad illuminationem, sed est petere illuminationem, et expetendo illuminationem interpretari conceptum cordis.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod quando revelatio fit inferiori in Angelis, theophania descendit in Angelum a Deo : et de hac potest loqui inferior superiori locutione interpretativa, sed non ad illuminationem : quia illuminatio abundantior est in superiori, quam in inferiori. Similiter cum datur inferiori, quod non datur superiori in Ecclesia, merito Ecclesiae fit, et merito humilitatis, de quo dicitur, Matth. xi, 25 : Confiteor tibi, Pater, Domine cœeli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et de hoc inferior potest superiori interpretari, sed illuminare eum non potest, quia solus ille illuminator verus est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ideo dicitur, Matth. xxiii, 8, ut dicit Augustinus in libro de Magistro, quod « unus est Magister noster, qui in cœlis est : et quod frustra extra laborat lingua Doctoris, nisi intus adsit illuminatio conditoris et gratia. »

Ad aliud dicendum, quod hoc verum Ad objet est, quod aliquid didicerunt Angeli ab Ecclesia de mysterio Incarnationis quantum ad circumstantia mysterium et determinantia ipsum quantum ad tempus et locum et effectus : sed illuminatio perficiens hujusmodi disciplinam semper descendens fuit secundum ordinem theophaniae a Deo : talis enim cognitio experimentalis fuit hoc modo quo Angeli boni et mali experimentalem habent cognitionem, ut in praehabitis dictum est : et esset imperfecta, nisi theophania desuper descendente perficeretur.

Ad solutions quae inductae sunt, dicendum quod non valent, et bene improbatae sunt.

MEMBRUM V.

Utrum Angeli omnia vel quaedam loquantur 1 ?

Quinto quaeritur, Utrum Angeli omnia, vel quaedam loquantur?

Et videtur, quod non omnia : de quibusdam enim cognitionem habent per revelationem verbi : et illa cognitio non est omnibus communis : per revelationem enim talem quaedam scit unus, quae non scit alius : ergo de illis non est omnibus communis locutio.

Sed contra hoc est, quod in hominised conibus homo naturali interpretatione potest loqui et de revelatis per gratiam, et de scitis per naturam : cum ergo Angeli non sint inferioris potestatis quam homines, omnes Angeli ad invicem poterunt loqui et de revelatis per verbum, et de omnibus aliis conceptibus naturali interpretatione.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. IX, Art. 14. Tom. XXV hujusce novæ editionis. Cf. etiam I am Part. Summae de

<--- Page Split --->

solutic.

Ad hoc dicunt quidam, quod tribus modis loquuntur Angeli, scilicet facto, verbo spirituali, et resultatione ejus quod est in uno in alterum, sicut paulo ante dictum est de duobus speculis. Facto, quando aliquis facit aliquid coram eo, quo facto ille scit quod ante nesciebat, ex facto ipso notitiam accipiens. Verbo spirituali, sicut per speciem rei de qua loquitur voluntate manifestandi illud lumen intelligentiae dirigit, et innuit alterum ipsum : sicut ante dictum est, quod Angeli loquuntur. Et his duobus modis dicunt, quod omnes omnibus, et de omnibus loquuntur, tam de gratuitis, quam de naturalibus. Tertio modo, quando unus ostendit alteri quod in ipso resultat de theophaniiis divinis : sicut unum speculum ostendit alteri quod est in ipso, quando sibi opponitur secundum processum luminis divini : et sic non omnes omnibus nec de omnibus loquuntur : multa enim resultant in superioribus, quae non resultant in inferioribus de illuminationibus divinis, de quibus inferiores non possunt loqui superioribus, cum locutio nihil aliud sit quam interpretatio ejus quod est in corde vel in intellectu. Et hoc videtur mihi bene et satis rationabiliter dictum.

MEMBRUM VI.

Utrum Angeli eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum1 ?

SEXTO quaeritur, Utrum eodem modo

loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum?

Et hujus quaestionis determinatio sumenda est ex verbis Sanctorum.

  1. Dicit enim Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Deus per Angelos suos loquitur animae hominis, sive in exstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua sensibili specie praesentata ad videndum vel audiendum 2. »

  2. Adhuc, Gregorius in libro II Moralium : « Loquitur Deus ad Angelos sanctos eo ipso quo eorum cordibus invisibilia sua ostendit, ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione veritatis legant, ut velut quaedam praecepta vocis, sint ipsa gaudia contemplationis 3. »

  3. Adhuc, Gregorius, ibidem, « Vox Angelorum est in laude conditoris admiratio intimae contemplationis. »

  4. Adhuc, Gregorius in libro XXVIII Moralium : « Locutio ad nos intrinsecus facta, visio potius est quam auditio : quia dum seipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce tenebras nostrae ignorantiae illuminat 4. »

  5. Adhuc, Gregorius in libro II Moralium 5 : « Locutio animæ ad Deum, et verba animarum ad ipsum, sunt ipsa desideria : nam si desiderum sermo non esset, Propheta non diceret : Desiderium cordis mei audivit auris tua 6. »

  6. Adhuc, Gregorius, ibidem, « Diabolum loqui ad Deum, est omnipotentia majestati ejus nil posse celare. »

  7. Adhuc, Gregorius in libro XXVIII Moralium 7 : « Spiritum Dei quasi quadam verba nobis dicere, est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor ho-

<--- Page Split --->

minis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere. » Cum vero per Angelum, voluntatem suam Dominus indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat, aliquando simul verbis et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ex aere assumptis, aliquando cœlestibus substantiis, aliquando terrenis, aliquando simul terrenis et cœlestibus. Nonnumquam vero etiam per Angelum ita humanis cordibus loquitur, ut ipse quoque Angelus mentis obtutibus præsentetur. Verbis namque per Angelum loquitur, cum nihil Deus imagine ostendit, sed supernæ verba locutionis audiuntur, sicut dicitur, Joan. xii, 28 : Et clarificavi, et iterum clarifcabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimæ clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam incircumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed de cœlestibus loquens, verba sua quæ ab hominibus audiri voluit, rationali creatura administrante (hoc est, Angelo) formavit. Aliquando autem per Angelos loquitur Deus rebus, non verbis, cum nihil verbo dicitur, sed ea quæ futura sunt, assumpta de elementis imagine nuntiantur, sicut Ezechiel nil verborum audiens, electri speciem in medio igni vidit 1 : per quam Christum hominem et Deum intellexit. Aliquando vero per Angelos verbis simul et rebus loquitur, sicut, Genes. iii,8 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus, etc. Aliquando loquitur imaginibus cordis oculis ostensis, sicut, Genes. xxvii, 12 et 13, Jacob dormiens vidit scalam, cujus summitas cœlum tangebat, et Dominum innixum scalæ desuper, et Angelos descendentes et ascendentes per eam. Aliquando loquitur animæ hominis imaginibus ante

corporeos oculos ad tempus formatis et assumptis, sicut, Genes. xvii, passim, Abraham tres viros videre potuit, qui modo Angeli, modo Deus vocantur. Aliquando loquitur cœlestibus substantiis, sicut cum vox de nube sonuit : « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui 2. Aliquando terrenis substantiis in loquendo utitur, sicut, Numer. xxi, 28, per Angelum ore asinæ humana verba formavit. Aliquando vero terrenis et cœlestibus substantiis loquitur Deus, sicut, Exod. ii, 4 et seq., et, Exod. xix, 19, ad Moysen in monte Sinai loquebatur, cum jussionis suæ verba edidit, ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Aliquando per Angelos humanis cordibus' secreta Angelorum præsentia, virtute suæ inspirationis infundit, sicut, Zachar. i, 14 : Dixit ad me Angelus qui loquebatur in me.

Ex nis patet, qualiter Deus loquitur Angelo, et qualiter animæ, et qualiter anima Angelo, et qualiter anima Deo, et qualiter diabolus Deo, et e converso : et quod locutio in omnibus his modis est cum voluntate manifestandi conceptum, et cum voluntate tradendi intelligentiam et consilium, sicut dicit Damascenus : et tamen propter modos diversos non potest ista locutio dici de istis nisi æquivoce.

Patet etiam ex dictis, quod aliquando loquitur Deus per seipsum, aliquando ministerio creaturæ spiritualis vel etiam corporalis. Et quando loquitur ministerio creaturæ, actus loquendi Dei est sicut primi moventis, et creaturæ sicut ministrantis. Et quando loquitur per Angelum, qui media creatura est inter Deum et hominem : ita ex officio convenit ei notitiam Dei ponere in animam hominis.

Patet etiam solutio duorum quæ ab antiquis quæri solebant : quorum pri-

<--- Page Split --->

mum est, Cum Angelus loquitur Angelo, utrum exigatur distantia proportionata ad quam audiri possit, et ultra quam non audiatur? Constat enim, quod si loquitur non assumpto corpore cum Angelo vel homine, tunc non exigitur distantia localis, sed ita auditur longe distans sicut prope existens, dummodo voluntatem habeat se manifestandi illis cum directione speciei intelligibilis ad ipsum, cum nulu sive innuitione ad rem de qua loquitur. Si autem loquitur assumpto corpore, tunc exigitur distantia proportionata, praecipue quando loquitur ad hominem, quia tunc locutio spiritualis commensuratur potentiis et operibus organicis corporis assumpti, quia per illa fit sicut per instrumenta.

Secundum est, utrum sicut in hominibus, audiens velit nolit (dummodo non sit impedimentum) audit loquentem : ita sit in Angelis, quod audiens velit nolit audiat loquentem Angelum. Ad hoc enim dixerunt antiqui bene, quod si loquitur locutione ad illuminationem pertinente, duabus potestatibus loquitur, scilicet potestate manifestandi conceptum, et potestate inclinandi audientem ad auditum et consensum : et ideo sic loquentem audit Angelus, et etiam anima hominis velit nolit. Si autem loquitur de naturalibus conceptibus suis, non audit nisi velit : quia in tali locutione sicut loquens ordinatur per innuitionem ad audientem, sic audiens ad loquentem.