QUÆSTIO XXXIV.

De missione Angelorum ?

Deinde ratione hujus quaeritur de hoc quod dicit in illo cap. Sed fateor, ubi dicitur, quod omnes Angeli mittuntur 1 : sed reliqua de corporibus Angelorum discutere non sufficit.

Et quaeruntur ibi duo : scilicet de missione Angelorum.

Secundo, De locutione.

De missione quaeruntur quinque, scilicet a quo mittantur ?

Secundo, Utrum omnes tam boni quam mali mittantur ?

Tertio, Utrum omnes Angeli vel quidam de bonis mittantur ?

Quarto, Ad quid mittantur ?

Quinto, Quibus mittantur ?

et non dicitur Angelus Angeli : Angelus autem Latine sonat nuntius : si ergo sunt omnes Angeli Dei, omnes sunt nuntii Dei, et non alterius : et sunt nuntii ejus a quo mittuntur : ergo omnes a Deo mittuntur, et non ab alio.

  1. Adhuc, Omnes sunt in ministerium missi, sicut jam dictum est, ad Hebr. 1, 14 : ministeria non sunt nisi Dei, qui summus rex est : ergo mittere in ministerium non est nisi Dei.

  2. Adhuc, Mittere est habentis auctoritatem : solus Deus primam habet auctoritatem super Angelos,et non Angelus super Angelos : ergo soli Deo convenit mittere Angelos.

CONTRA :

sed contra.

  1. Zachar. II, 3 et 4 : Et ecce Angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum ejus : et dixit ad eum : Curre,loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem. Super quod dicit Gregorius : « In conspectu conditoris angelica ministeria ordinata graduum positione distincta sunt, ut et pro communi felicitate hominis opificem suum simul videntes, gaudeant : et tamen pro dispensatione dignitatis aliis alii subministrent : propter quod ad Prophetam Angelus Angelum mittit : et quem secum gaudere de Deo communiter conspicit, et docet et dirigit : quia eum per superiorem scientiam virtute cognitionis et per præstantiorem gratiam culmine po-

PRIMO ergo quaeritur, A quo mittantur ?

Et videtur, quod omnes a Deo mittuntur, et non unus Angelus ab alio.

  1. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. Ibi dicit Glossa, quod « Deus mittit eos in ministerium. » Ergo a solo Deo mittuntur.

  2. Adhuc, Omnes Angeli Dei dicuntur,

Deum.

<--- Page Split --->

testatis excedit 4. » Ex hoc accipitur, quod unus alium mittit.

  1. Adhuc, Hoc ex modo loquendi intelligitur : dixit enim unus ad alium : Curre, et loquere : quod mittentis est : ergo Angelus mittit Angelum : non ergo a solo Deo mittuntur.

  2. Adhuc, Apocal. xxi, 10 et seq., dicitur, quod dispositio Ecclesiae descendit a dispositione cœelestis Jerusalem : in dispositione autem Ecclesiae unus ministrorum alium mittit. Ergo etiam ita est in triumphante Ecclesia, quod unus Angelorum mittit alium.

  3. Adhuc, Dionysius in Ccelesti hierarchia, dicit tractans illud Isaie, vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim, quod « Angelus ille qui purgavit Prophetam, non fuit de ordine Seraphim, sed fuit de inferioribus unus, a superiori de ordine Seraphim missus ad purgandum Prophetam. Unde dixit : Per me te ille purgat 5 . »Ergo unus Angelus mittitur ab alio.

  4. Adhuc, Dionysius in Ccelesti hierarchia dicit, quod « lex divinitatis est per prima media, per media ultima reducere : » sed in Angelis sunt primi, medii, et ultimi secundum tres hierarchias : ergo videtur, quod secundum hunc ordinem superiores mittant medios, et medii ultimos.

Sobato.

Solutio. Dicendum, quod missio duplex est, scilicet missio auctoritatis, et missio officii sive particularis potestatis. Missio Angelorum auctoritate non fit, nisi a Deo : et ab hac missione omnes Angeli Dei dicuntur, quia solius Dei auctoritate missi, divinam nuntiant hominibus voluntatem, et divina ministeria agunt circa eos. Missio autem officii sive particularis potestatis est, quando unus ministrorum alteri actum sui ministerii

committit aliquando, et non semper, et circa quaedam, et non universaliter exercendum : nec auctoritate propria, sed auctoritate supremi Domini.

DICENDUM ergo, quod prima quatuor procedunt de missione auctoritatis, et sic concludunt veritatem.

Ad quinque quae in contrarium diAd alcuntur, dicendum quod illa procedunt secundum quod missio est injunctio particularis potestatis ex officio superioris : quae tamen injunctio reducitur et respicit ad auctoritatem primi regis et summi, officia sua sic disponentis. Quam dispositionem et ordinem mirabitur regina Saba in ordine, dispositione, et vestibus ministrantium 8. Unde illa quinque nihil concludunt in contrarium quatuor primo inductis.

MEMBRUM II.

Utrum omnes Angeli tam boni quam mali mittantur 9 ?

SECUNDO quæritur, Utrum omnes tam boni quam mali mittantur ?

Et videtur, quod sic.

  1. Isa. x, 3 et 6 : Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est : in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Assur autem, ut dicit Hieronymus in Originali super idem, signat diabolum. Ergo diabolus in cujus manu est indignatio Domini, a Deo mittitur ad gentem fallacem : et mandatur ei contra populum furoris Domini : ergo diabolus mittitur, et mali et boni Angeli mituntur.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, III Reg. xxii, 19 et seq., dicit Michaëas Propheta : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et ait Dominus : Quis decipiet Achab, regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth-Galaad ? Et dixit unus verba hujuscomodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ? Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. Ergo spiritus mendax, qui diabolus est, missus est a Deo ad decipiendum Achab : aliter enim non diceret : Egredere, et fac ita.

  2. Adhuc, Gregorius ibidem in Glossa : « Solium Domini angelicae sunt potestates, quarum mentibus Deus praesidens, inferius cuncta disponit. Exercitus caeli ministrantium Angelorum multitudo : dextera, pars Angelorum electa, sinistra reproba Angelorum. » Et infra : « Omnis exercitus assistit Deo : quia et voluntas electorum spirituum divinae deservit potestati : et reproborum sensus deserviens malitiae, omnipotenti Deo obtemperat, sive omnipotentis Dei judicio. » Ergo Angeli mali a Deo mittuntur ad fallendum fallaces.

  3. Adhuc, Gregorius in libro II Moralium sic dicit : « Sicut a bonis Angelis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur : ita mali occultae Dei justitiae nesciendo servientes, ministerium exsequi reprobationis conantur. » Et infra : « Non enim ministrant Deo soli boni Angeli qui adjuvent, sed etiam mali qui probent. Non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent 1. »

  4. Adhuc, Super illud Psalmi lxxvii, 49 : Immissiones per Angelos malos, Glossa : « Possumus sine dubitatione

m alis Angelis attribuere mortes pecorum, mortes primitivorum et obdurationem Ægyptiorum : hanc enim Deus cum facere dicitur, non instigando, nec inspirando, sed deserendo facit ut illi hoc operentur in filiis diffidentiæ, quod Deus juste debiteque permittit. » Et tangit illud quod habetur, II ad Corinth. iv, 4 : Deus hujus sæculi exæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriae Christi, etc.

  1. Adhuc, Matth. vn, 31, describitur, quod dæmones dixerunt ad Dominum : Si ejicis nos hinc, milte nos in gregem porcorum. Glossa, id est, luxuriosos. Et ait illis : Ite 2. Ergo Deus malos Angelos mittit in luxuriosos : ergo mittit malos Angelos.

CONTRA :

  1. Officium diaboli est tentando seducere : quia haec est intentio tentatoris, sicut in antehabitis in quaestione de tentatione probatum est. Deus non operatur ad alicujus seductionem : mittens autem seductorem operatur ad seductionem : ergo Deus numquam mittit Angelum seductorem.

  2. Adhuc, Diabolus intendit perdere animas, non salvare : Deus autem semper intendit salvare. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed mittens perdentem, perdere intendit. Ergo Deus diabolum numquam mittit ad aliquid.

  3. Adhuc, Deus cum sit summe bonus, conservationem et salutem rerum quas creavit, semper intendit : diabolus cum sit in malitia obstinatus, destructionem rerum intendit : sed mittens destructorem, quem præscit nihil volentem nisi destructionem, aliquo modo intendit rerum destructionem : et cum Deus non possit intendere hoc, videtur quod nullo modo mittat Angelum destructorem.

SOLUTIO. Dicendum, quod Deus Angesolutio.

<--- Page Split --->

los bonos et malos mittit, sicut primo probatum est per inductas auctoritates, sed differenter : bonos enim mittit et collatione potestatis et informatione bonae voluntatis ad Dei voluntatem exsequendam : unde illi missi purgant, illuminant, et reducendo in Deum perficiunt, et juvant, et adminiculantur hominibus ad salutem. Malos autem sola collatione potestatis mittit, et ordinatione iniquae suae voluntatis, quam non permitteret, nisi aeterna dispositione ordinasset quid et quantum bonum de malitia voluntatis eorum eliceret, ut dicit Augustinus. Malignus autem spiritus qui mittitur, non intendit nisi malitiam exsequi : et ideo dicitur a Gregorio: « Ignorans dispositionem et ordinationem Dei, invitus ordinationi Dei servire cogitur. » Et hoc est quod dicit Gregorius, quod Deo militat, etiam id quod per malitiam voluntatis repugnat.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc modo mittitur Assur : et hoc notatur ibidem cum subditur, Isa. x, 7 : Ipse autem non sic arbitrabitu:", cor ejus non ita existimabit : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Voluntas enim ejus semper est ad malum : ordinatio autem ejus potestatis ad bonum, quod ex mala voluntate ejus elicitur.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod spiritus mendax ordinatione divinae potestatis, non intentione malitia quam intendit spiritus nequam, dicitur missus a Deo : et hoc innuit Glossa interlinearis ibidem, super illud III Reg. XXII, 20 : Quis decipiet Achab ? sic dicens, quod exigehant merita ejus, ut scilicet deciperetur et occideretur. Et hoc est quod dicitur, II ad Thessal. ii, 10 et 11 : Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

Ad 3. PER IDEM patet solutio ad sequens : quia expresse hoc dicit Gregorius.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod mali An-

geli mittuntur collatione potestatis, et ordinatione iniquae voluntatis, quae optime ordinatur ad hoc quod mali non redeuntes a culpa per pœnitentiam, premantur vexatione spirituum malignorum : sicut et Apostolus, I ad Corinth. v, 3, fornicatorem tradidit Satanæ vexandum in interitum carnis : et hoc intendit dicere Gregorius.

Ad ALIUD dicendum, quod Glossæ illius intentione est quæ dicta est, quod Deus mittit Angelos malos collatione potestatis, et ordinatione malignæ voluntatis : et tunc sunt ministri justitiæ vindicantis in peccatores.

Ad ALIUD dicendum, quod missio qua Deus mittit Angelos malos in porcos, hoc est, luxuriosos, non est nisi collatio potestatis et ordinatione iniquæ voluntatis, qua coram Deo justum est, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, sicut qui justus est, justificetur adhuc, sicut dicitur, Apocal. XXII, 10.

Ad PRIMUM quod contra objicitur, dicendum quod Deus mittens seductorem, non operatur seductionem, nisi idem intenderet quod seductor intendit : sed hoc non est verum : Deus enim non intendit nisi bonum quod elicit ex ordinatione iniquæ voluntatis seductoris.

OMNINO eodem modo dicendum est ad seccundum: mittens enim intendentem perdere, nihil operatur ad perditionem nisi idem intendat cum perdente: et hoc non intendit Deus mittendo, sed potius intendit bonum quod elicit ex perditione perdentis.

Ad ULTIMUM dicendum eodem modo, Ad obiquod Deus mittens destructorem, non intendit quod destructor intendit : sed intendit ad bonum ordinare malitiam voluntatis destructoris : et ideo nihil cooperatur, quamvis destructor tamquam minister justitiæ ejus deserviat etiam invitus : quia sicut dicitur, II Machab. iv, 17 : In leges divinas impie agere impune non cedit. Et ad has pœnas infligendas dæmones semper mittuntur.

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

Utrum omnes Angeli vel quidam de bonis mittantur ?

TERTIO quaeritur, Utrum omnes Angeli, vel quidam de bonis mittantur ?

Et videtur, quod non omnes.

  1. Ezechiel.1,26,super illud: Quasi adspectus lapidis sapphiri similitudo throni. Gregorius: « Adspectus lapidis sapphiri, aerei coloris est. Huic virtutes cœelestes comparantur: quia spiritus quibus Deus omnipotens altius praesidet, superioris loci in cœelestibus dignitatem tenent. Similiter Throni virtutes cœelestes sunt, qui ipsos Angelos loci dignitate transcendunt. » Cum enim Angeli nuntii dicuntur, et saepe Angeli ad nuntianda quaedam hominibus veniant, Throni missi ad ministerium nuntii numquam leguntur.

  2. Adhuc, Soli illi spiritus qui Angeli vocantur et nuntii interpretantur, nuntiorum nomen habent : nuntius autem est, qui mittitur ad exteriora : ergo soli illi mittuntur ad exteriora, et non alii.

  3. Adhuc, Gregorius : « Superiora illa agmina quae circa Deum sunt, usum exterioris officii non habent 1. » Videtur ergo, quod Cherubin, Seraphin, et Throni ad exteriora officia numquam mittantur.

  4. Adhuc, Daniel. vii, 10: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Ergo quidam ministrant, et quidam assistunt: sed non mittuntur nisi qui ministrant, quia non mittuntur nisi ad ministerium : videtur ergo, quod assistentes non mittuntur : ergo non omnes mittuntur.

Solutio. SOLUTIO. Ad hanc quaestionem respondet Magister in libro II Sententiarum,

distinct.X, cap. 1, sic: « Quidam putant in illa multitudine cœelestium spirituum aliquos esse, qui foras pro officio suo exeunt: alios qui intus semper assistunt, sicut scriptum est in Daniele, vii, 10 : Millia millium, etc. » Et confirmat hoc per Dionysium in Ccelesti hierarchia, qui de prælatione spirituum ait: « Superiora illa agmina ab intimis numquam recedunt: quoniam ea quae præeminent, usum exterioris officii numquam habent.» Et statim objicit in contrarium per illud Isaïæ, vi, 6: Volavit ad me unus de Seraphim : qui ordo superior est et excellentior. Ideoque si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum, quin etiam et de aliis mittantur. Objicit etiam per hoc quo od dicitur, ad Hebr. i, 14 : Nome omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis.

Et solvit tandem dicens, quod « quidam dicunt omnes quidem mitti, sed alios saepius et quasi ex officio injuncto, qui Angeli vel Archangeli nominantur : alios vero rarius mitti, scilicet majores, causa extra communem dispensationem oborta: qui cum ministerium Angelorum suscipiunt, etiam nomen assumunt. Unde in Psalmo cum, 4: Qui facis Angelos tuos spiritus : quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando Angeli, id est, nuntii fiunt. »

Innuit etiam solutionem aliam dicentium, quod omnes mittuntur, scilicet superiores ad medios, medii ad inferiores, et inferiores ad nos. Et hoc confirmant per dictum Gregorii, qui super illud Isaïæ, vi, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, sic dicit: « Utrum per se hoc faciant superiores Angeli, an per subjecta agmina agatur, nos affirmare nolumus quod certis testimoniis non approbamus.» Dionysius tamen expresse asserit hoc in Ccelesti hierarchia *, sicut patet in antehabitis.

<--- Page Split --->

Adhuc quidam dicunt omnes mitti, confirmantes per hoc, quod quaedam in Scriptura leguntur esse facta per Cherubin, quaedam per Seraphin, et similiter per alios effectus a quibus nominantur Angeli : et ideo dicunt omnes de omnibus ordinibus mitti. Et dicunt, quod Michael et Gabriel de superiori ordine sunt : et ideo supremum de conceptu Virginis et incarnatione Filii Dei missi sunt nuntiare. Et videtur fuisse opinio Magistri in Sententiis, et Praepositivi, et Gulielmi Antisiodorensis.

Ad contra objecta respondent. Ad primum quod faciunt, quod in hoc est usus ministerii exterioris. Dicunt enim, quod est ministerium actus interioris, quod fit circa spiritum, sive animam sive Angelum, et hoc fit secundum actum hierarchicum, qui tres sunt, ut dicit Dionysius, scilicet purgare, illuminare, et perficere sive reducere in Deum : et ad hos actus omnes mittuntur. Et est usus actus ministerii exterioris, quod triplex est, scilicet nuntiare exterius, punire malos, et juvare etiam corporaliter bonos. Et ad hos non dicunt mitti nisi inferiores : et dicunt, quod hoc est quod dicit Gregorius, quod superiora agmina usum exterioris officii non habent.

Ad aliud dicendum, quod soli Angeli dicuntur nuntii, non quia soli mittuntur, sed quia frequentius mittuntur ad exteriora : propter quod etiam (ut dicunt) omnes cœelestes spiritus Angeli dicuntur.

Ad dictum Gregorii patet solutio per paulo ante dicta secundum eos qui hanc tenent opinionem.

Ad aliud dicendum, quod illa divisio non datur ut dividat inter Angelos, sed ut distinguat duas virtutes Angelorum, assistricem scilicet, et ministratricem : unde dicit Gregorius, quod quamvis quandoque ministrant, tamen ab intimis non recedunt.

MEMBRUM IV.

Ad quid mittantur Angeli ?

Quarto quaeritur, Ad quid mittantur ? Et per illud Apostoli, ad Hebr. i, 14, videtur, quod mittantur ad homines salvandos, et propter homines : quia ibi sic dicitur : In ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis.

Sed contra objicitur : quia hoc videtur esse contra ordinem quem Deus indidit universitati creaturarum et humanis dispositionibus. De ordine enim universitatis quaerit Philosophus in XI primae philosophiae tractans, utrum cœelestia moveantur propter terrena ? et Commentator diffinit ibidem, quod non, dicens, quod « nihil movetur propter indignius se. » In humanis etiam ministeriis regum non mittitur nobilior ad ignobiliorem, sed e converso. Constat autem, quod Angelus dignior et nobilior est homine. Ergo et contra naturalem ordinem et contra humanam dispositionem est, quod Angelus mittatur ad hominem propter hominem sive propter hominum salutem.

Solutio. Dicendum, quod sicut in orsolutio. dine naturali unus est finis proprius superiorum corporum et digniorum in natura : et alter est utilitas adjuncta illi fini. Finis enim proprius motus corporum superiorum, ut dicit Philosophus, est ut conforment se virtuti moventis primi : ut sicut ille causat inferiora per agentem intellectum, et dispositionem scientiae suae practicae, ita corpora mota eadem causent instrumentalter subserviendo. Et hujus signum est, quod omnia corpora superiora moventur motu diurno, qui est motu primi motoris, et ab Aristotele in XI primae philosophiae vocatur motus

<--- Page Split --->

aplanes, licet habeant quaedam eorum motus proprios a propriis motoribus : qui motus ab eodem Philosopho ibidem vocatur motus planes sive erraticus, eo quod est ab Occidente in Orientem : propter quod dicit Plato, quod Deus creans mundum, circulum cœli distinxit in duos circulos, scilicet circulum motus aplanes, et circulum motus planes : et alterum, scilicet circulum planes, reflexit in septem. Utilitas autem adjuncta est generatio et corruptio in inferioribus secundum accessum et recessum obliqui circuli. Similiter est in dispositionibus officiorum humanorum, in quibus quamvis nobilior ordinetur supra ignobiliorem, et ignobilior ad subserviendum nobiliori : tamen propter aliquam utilitatem obortam aliquando nobilior supremo domino ministrat, exercendo ministerium circa ignobiliorem. Et ita est in Angelis quod licet missis ad homines principalis finis missionis sit, quod obtemperent voluntati divinae, et ponant illam in effectu quem vult Deus : tamen utilitas adjuncta est salus hominum : et ideo mitti dicuntur ad inferiores et ministrare circa eos. Unde principalis finis est, obedire voluntati divinae, et eam ponere in effectu : adjuncta tamen est operatio salutis humanae. Et hoc nec discordat a naturali ordine creaturarum universitatis, nec a dispositione humanorum officiorum.

Ad dictum autem Apostoli quod contra hoc adductum est, dicendum quod Apostolus tangit finem adjunctum, et non principalem finem missionis A ngelorum, nisi sicut principalis tangitur in adjuncto : voluntas enim Dei, cui obtemperare intendunt Angeli, est de salute hominum.

MEMBRUM V.

Quibus mittantur Angeli ?

Quinto quaeritur, Quibus mittantur? Et videtur, quod ad pusillos, qui seipsos sufficienter juvare non possunt, per illud Matthæi, xviii, 10, ubi Dominus monet cessandum esse a scandalo pusillorum et contemptu, dicens: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, scilicet qui in me credunt: dico enim vobis, quia Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est.

Sed tunc quaeritur, Utrum quilibet Angelus circa pusillos tantum exerceat actum illius doni a quo denominatur, ut Seraphin actum incendii charitatis, Cherubin actum lucis scientiae et intelligentiae, Throni actum judicii et determinationis justitiae, et sic de aliis : vel unusquisque missus Angelus promptus et paratus est ad ministerium exercere actus omnium donorum aliorum omnium Angelorum ?

Et videtur, quod primo modo res se habeat : quia in humanis ubi unus intromittit se de officio alterius, confusio fit ministeriorum : confusio autem talis in dispositione regis cœlestis esse non potest : quod significatur, III Reg. xx, 5, ubi dicitur, quod regina Saba videns ordinem ministrantium in curia Salomonis, non habebat ultra spiritum.

In contrarium tamen hujus est,

  1. Quod dicitur a beato Gregorio, quia licet in Thronis Dominus sedeat, et sua judicia disponat, tamen etiam dicitur in Psalmo lxxxix, 2, quod sedet super Cherubin ut rex et judex. Et licet Angeli sint nuntiantes, et ab officio nuntiorum ordo eorum denominetur, tamen Gregorius dicit, quod etiam alii Angeli de aliis ordinibus multa nuntiant. Et sunt hæc

<--- Page Split --->

verba Gregorii : « In illa superna civissate sic specialia sunt quaedam singulorum, ut tamen communia sint omnium : et quod quisque habet in se ex parte, hoc totum in alio ordine possideat1. »

  1. Adhuc, Expresse dicit Dionysius in Ccelesti hierarchia 2, quod purgans labia Prophetae per calculum ignitum 3, luit de ordine inferiori : et tamen exercuit actum officii superioris circa Prophetam : et si inferior hoc fecit, tunc quilibet alius potest hoc facere.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate (sicut et ante nos quidam antiqui dixerunt) secundum dictum Gregorii, quilibet Angelus promptus et paratus est ad exercendum officia omnium aliorum. Et quod ordo nominatur a dono uno, non

ideo est, quod solus acceperit illud, sed ut dicit Gregorius, quia plenius accepit illud, et frequentius exercet actum ejus. Et ita determinat Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Hæc nomina illis.

Ad id autem quod objicitur de confusione ministeriorum, dicendum quod non fit confusio : quia ex hoc quod unus Angelus officium alterius aliquando exercet, proprium non negligit, quin expediat illud tempore et loco opportunis. In humanis autem ubi unus se in officium alterius ingerit, fit confusio : quia infirmitas humana tanta est, quod plura simul et ordinate et opportunis tempore et loco agere non potest.

Quæ in contrarium adducuntur, procedunt sicut inducta sunt.