QUÆSTIO XXXIII.

De anagogicis significationibus quæ significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Circa primum duo quaerenda sunt, scilicet de anagogicis significationibus in communi.

1 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælesti hierarchia, cap. 15.

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

De anagogicis significationibus in communi 1.

Ad primum proceditur sic :

Dionysius in libro de Caelesti hierarchia 2, de formis corporalibus Angelorum loquens, dicit quod Theologia cœelestes essentias conformat igneis rotis. Et ejus verba sunt haec : « Invenies ergo eam (scilicet theologiam) non solum rotas igneas conformantem, sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa cœelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponentem, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia. » Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excelsissimos Seraphin cœelitus ardentes ex cognominatione significare : et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum deorsumque ignitam honorificat selectim formarum facturam.

Et subdit : « Ergo igneum significare censeo cœelestium animorum (hoc est, Angelorum) deiformissimum. Ipsi enim sancti Theologi superessentialem etinformem essentiam (scilicet divinam) in igne saepe describunt, tamquam habenti multas divinae, si fas est dicere, proprietatis, quantum in visibilibus potest esse, imagines. »

Et subdit enumerans illas proprietaetes, sic dicens : « Ignis enim sensibilis est quidem in omnibus, et per omnia clare venit, et removetur ab omnibus (praecellendo omnia) et lucidus est simul et quasi occultus, incognitus ipse per seipsum non accumi' cnte materia, in qua

propriam manifestat actionem : immensurabilísque et invisibilis, per seipsum potens simul omnium, et quaecumque in eis fiunt ad actionem propriam : mobilis tradens seipsum omnibus sursum quoquo modo proximantibus. »

Et addit : « Renovativus naturae custodia,illuminativus circumvelatis splendoribus, incomprehensibilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non receptus contumelia minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alterum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem. »

Et addit : « Activus, potens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur : attritu autem sicuti quadam vindicta connaturaliter et proprie subito relucens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, non minutus in omnibus ditissimis suimet traditionibus.

Et quod secundum omnes istas proprietates ignis attribuatur, subdit dicens : « Et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensibilibus imaginibus divinae operationis possunt esse imagines. Hoc ergo scientes Theosophi (hoc est, de Deo sapientes) cœelestes essentias (hoc est, Angelos) ex igne conformant, significantes deiforme earum, et quantum possibile, Dei imitabile. »

Quæritur ergo, Penes quid accipiantur istae proprietates, et qualiter Angelis attribuuntur?

Viginti novem enim proprietates enumerantur in auctoritate inducta.

Et prima est, calidum ignis : qui calor refertur ad amorem, et, ut dicit Dionysius, Angelis convenit secundum quod intellectuales sensus nostros calefaciendo

<--- Page Split --->

per amorem spiritualiter reducunt ad actus vigiliæ : ut, secundum Apostolum, ad Ephes. v, 14, exsurgat qui dormit,et exsurgat de mortuis,et illuminabit eum Christus 1.

Secunda est, quod per omnia clare venit : quod igni attribuitur ratione luminis. Quod attribuitur Angelis ratione illuminationis, quam ingerunt nobis in triplici visione, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali.

Tertia est, quod removetur ab omnibus : quod convenit igni ratione radiositatis : quamvis enim per radios peneret omnia, tamen nulli miscetur. Et convenit Angelis ratione ministerii quod faciunt circa nos : cum enim circa nos ministrant, miserii nostris non subjacent, nec miscentur.

Quarta est, quod quasi incognitus est et occultus, nisi accumbente materia : et hoc convenit igni ratione raritatis. Unde etiam Alexander dicit, quod « ignis in propria sphæra propter nimiam raritatem suam non lucet : egrediens autem extra proprium locum, lucet in materia aliena in qua spissatur. » Et hoc convenit Angelis gratia spiritualis naturæ. Unde etiam incogniti sunt nobis, nisi quando circa aliquam materiam terrestrem sicut circa nos operantur, assumendo corpora quibus nobis sunt visibiles et tangibiles.

Quinta proprietas est, quod virtute activa est inæstimabilis, omnem virtutem activam quæ est in elementis, excedens. Et convenit Angelis secundum quod virtus spiritualis est in eis, quæ non limitatur aliqua virtute corporea.

Sexta est, quod per seipsum est invisibilis : quod convenit igni ratione raritatis, ut dicit Alexander Philosophus. Et adjungit, quod « ignis est per seipsum potens simul omnium : » quod convenit igni ratione qualitatis sive caliditatis : quæ qualitas est per se activa et fortissimi motus. Ratione cujus dicit

Aristoteles in IV Meteororum, quod putrefiunt universa reliqua præter ignem : etenim terra, aqua, necnon et aer, putrescunt cuncta, siquidem materia igni cuncta erunt hæc. Et ideo dicit Dionysius, quod ignis per seipsum potens est omnium, et quæcumque in eis sunt vel fiunt ad actionem propriam, hoc est, secundum propriam virtutem activam. Et hoc convenit Angelis secundum quod in ipsis est virtus divina ad reducendum omnia in proprias et deiformes illuminationes : sicut ignis omnia convertit ad suam naturam, quæ sunt sibi materia, et imprimit in ea speciem luminis.

Septima est, quod est sursum mobilis semper. Et convenit Angelis ratione affectus, quo super moventur in Deum, ut dicit Damascenus : et semper elevantur sursum, ad laudem Creatoris omnia referentes.

Octava est, quod est sui communicativus ignis, omnibus tradens seipsum quoquo modo sibi proximantibus. Et convenit Angelis ratione actus illuminationis, quo intendunt imprimere speciem luminis in omne quod illuminant.

Nona est, quod est renovativus suæ naturae custodia : et est sensus, quod renovat se ignis in materia de novo apposita, ut ex hac renovatione custodiaur natura ejus. Et attribuitur Angelis secundum quod renovantur et custodiumtur per acceptionem diversam theophaniarum in Dei contemplatione.

Decima est, quod est illuminativus circumvelatis splendoribus : et hoc convenit igni in quantum in propria natura non lucet, nisi circumveletur et inspissetur in materia aliena. Et hoc attribuitur Angelis per revelationes quas faciunt in nobis, quæ non fulgent in nobis, nisi speciebus intelligibilibus, imaginibilibus, et sensibilibus fuerint velatæ.

Undecima est, quod est incomprehensibilis : et hoc convenit igni ratione

<--- Page Split --->

virtutis ustivæ, qua omne quod comprehendit, ipsum comburit. Et convenit Angelis per virtutem excellentem, qua vincunt omne quod resistit.

Duodecima est, quod est clarus : et convenit igni ratione illuminationis : Angelis autem ex eo quod dicit Dionysius, quod « intellectualia lumina sunt, et specula clarissima. »

Tertiadecima est, quod est discretus : congregat enim ad se similia sive homogenia sibi, et segregat ab heterogeniis. Et attribuitur Angelis per virtutem custodiae,secundum quam nobiles separant ab ignobilibus materialia diligentibus, et separatos congregant et associant sibi.

Quartadecima est, quod est resiliens : et dicit Commentator, quod resiliens est, in quantum non recipit impressiones et figurationes aliorum. Et attribuitur Angelis ratione confirmationis in bono : virtute enim illius habent, quod diversa forma voluntatis de cætero in eis non potest sigillari.

Quintadecima est, quod est sursum ferens omne quod movet. Et attribuitur Angelis, eo quod omnia circa quæ operantur, sursum ducunt in divinas illuminationes.

Sextadecima est, quod est acute means, ratione hujus, quod penetrativus est. Et convenit Angelis ratione amoris, quo penetrant omne quod amant.

Decima septima est, quod est excelsus : et convenit igni ratione loci : Angelis autem ratione ordinis et dignitatis.

Decima octava est, quod non est receptivus immutationis ut alia elementa. Et convenit Angelis ratione beatitudinis : per quam, ut dicit Augustinus, æternitatem Dei participantes, de cætero non mutantur.

Decima nona est, quod est semper motus, et numquam stans. Et convenit Angelis secundum quod semper moventur altius et altius in divinas contemplationes.

Vicesima est, quod est per seipsum motus. Et convenit Angelis ratione boni amoris : boni enim amor causa est, et movet eos, eo quod purgando, illuminando, perficiendo, semper movent, et moventur in bonum.

Vicesima prima est, quod est comprehendens, non comprehensus : et convenit igni ratione radiositatis, quæ omnia comprehendit, et non comprehenditur ab aliquo : Angelis autem convenit secundum quod illuminant nos et continent in bono, et non illuminantur nec continentur a nobis.

Vicesima secunda est, quod est non indigens alterius, sed potius alia indigent sui : quia generatio omnium est ex calore. Et convenit Angelis ratione visionis per speciem, propter quam fit ut non indigent speculo et ænigmate, sicut nos indigemus illuminationibus eorum et accensionibus.

Vicesima tertia est, quod est latenter crescens a seipso, hoc est, a propria virtute ustiva, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem. Et attribuitur Angelis secundum communicationem traditionis suarum illuminationum.

Vicesima quarta est, quod est activus per caliditatem : agit enim congregando, disgregando, generando, corrumpendo, inspissando, dissolvendo : et iterum agit, faciendo motum, et non sistendo eum, sicut facit frigiditas quæ sistit motum, ut dicit Avicenna. Et attribuitur Angelis secundum quod semper agunt, ut nova specula divina et agalmata divina perficiant, et inferiora ad superiora deducant.

Vicesima quinta est, quod est potens super alia elementa et elementata : propter quod dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod omnia alia materia erunt igni. Et attribuitur Angelis secundum immateriale posse, quod habent, quod non est cogibile, eo quod omnis coactio per conjunctionem ad materiam fit.

<--- Page Split --->

Vicesima sexta est, quod omnibus est præsens imperceptibiliter : quod convenit igni ratione luminis immutantis æqualiter longe et prope imperceptibiliter. Et attribuitur Angelis ratione velocitatis sui motus in ministrando.

MEMBRUM II.

Vicesima septima est, quod neglectus esse non putatur, et attritu sicut ex quadam vindicta naturaliter et proprie subito relucens. Et hoc convenit igni secundum quod est in materia terrestri, in qua aliquando negligitur, et subito ex intimis evolans relucet in exteriori. Et attribuitur Angelis per affectum custodiae, qui quandoque per negligentiam nostram negligitur, et iterum per subitam compunctionem convalescit et relucet.

Vicesima octava est, quod est incomprehensibiliter impalpabilis : quod ratione caliditatis convenit igni : Angelis autem ratione spiritualis naturae quae ad plenum comprehendi non potest a nobis.

Ultima est, quod est non minutus in omnibus suis traditionibus ditissimis. Et convenit igni ratione illuminationis, de qua dicitur in benedictione cerei paschalis : « Qui licet divisus in partes, « luminis sui detrimenta non novit. » Et Ovidius :

Quid vetat apposito lumen de lumine tolli ? Mille licet sumant, deperit inde nihil.

Et convenit Angelis secundum ditissimas communicationes illuminationum, in quibus nullo modo minuuntur, sed augentur omni tempore.

De anagogicis significationibus in particulari 1 ?

SECUNDO quaeritur de anagogicis significationibus in particulari.

Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicitur in illo cap. Sed ubi Deum hominibus, propter verbum Augustini quod ibi inducitur de tertio libro de Trinitate, ubi sic dicit Augustinus : « Quaerendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur adspectibus : an Angeli qui jam erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui, an ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, mulantes atque vertentes in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam 2. » Hic patet, quod Augustinus ponit in quaestione, utrum Angeli quando ex persona Dei mittuntur ad homines, creent sibi nova corpora in quibus appareant : an tunc corpora sua quae prius habuerunt, mutent in formas grossiores.

Et videtur, quod corpora quae prius habuerunt, mutent in formas grossiores, quibus hominibus apparere possint.

  1. Dicit enim Augustiuns, in libro III super Genesim ad litteram 3, et ponitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. VIII, cap. Solet etiam in quae-

<--- Page Split --->

stone versari, ubi Magister dicit sic : « Quod aliqui putant innitentes verbis Augustini, qui dicere videtur, quod Angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aerea habuerint de puriori ac superiori aeris parte formata, ad faciendum habilia, non ad patiendum : et Angelis bonis qui perstiterunt, talia sunt observata corpora, ut in eis possint facere, et pati : quae tantae sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant, nisi supervestita aliqua forma grossiori : qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt. »

  1. Adhuc, Ibidem subdit Magister verba Augustini sic : « Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aeris. »

  2. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Sicut a loco digniori in inferiorem locum, id est, in caliginosum aerem dejecti sunt : ita illa corpora tenuia mutata sunt et transformata in deteriora corpora et spissiora, in quibus possint pati a superiori elemento, id est, ab igne. » Et ex hoc accipitur idem quod prius, quod Angeli a principio corpora habent, quae mutant in grossiores et tenuiores formas, prout competit ministerio eorum.

  3. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Demones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent : nec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad faciendum, quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus : ad faciendum aer et ignis aptitudinem praebent. »

  4. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Transgressores Angeli cum principe suo nunc diabolo tunc Archangelo, non mirum si post hoc peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex pena in aeream qualitatem qua possunt ab igne pati. »

  5. Adhuc, Damascenus dicit, quod Angeli non simpliciter sunt incorporei, sed in comparatione Dei, qui solus est incorporeus : et hoc dicit in libro II de Vide orthodoxa, his verbis : « Incorporeus autem et immaterialis dicitur Angelus quantum ad nos : omne enim creatum comparatum ad Deum, qui solus incorporeus est, crassum et materiale invenitur : solus enim essentialiter et immaterialis et incorporeus Deus est1. »

Videtur ergo ex omnibus his, quod Angeli non assumant nova corpora quando mittuntur, sed sua sibi concreata corpora de superiori et puriori aere facta mutent in formas quas voluerint.

Sed contra hoc est, quod

  1. Expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi dicit et probat, quod in Angelis non sit malum : et dicit sic : « Enuntiat divinam bonitatem boniformis Angelus : imago enim Dei Angelus, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, incontaminatum, incoinquinatum, immaculatum, suscipiens totam (si est conveniens dicere) pulchritudinem boniformis deiformitatis2. » Hæc autem nulli corporeæ creaturæ quæ per naturam corporea est, convenire possunt. Ergo Angelus per naturam corporeus non est.

  2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, dicit, quod « Angelus est substantia intellectualis, arbitrio libera3. » Nulla corporea substantia intellectualis est, cujus esse substantiale intellectuale est, et non sensibile. Ergo Angelus per naturam corporea substantia non est.

  3. Adhuc, In libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Et quia : « Eamque hoc modo distinxit, hoc est, rationalem creaturam, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet Angeli : pars corpori jungeretur, scilicet

<--- Page Split --->

animæ. » Ergo Angeli numquam fuerunt, nec erunt corporei.

tunc mittuntur. Et quod Augustinus videtur dicere contrarium, dicit secundum opinionem, et non secundum assertionem.

Quæst. ULTERIUS videtur, quod nec corpora debeant assumere,

  1. Per rationem Dionysii, quia quod inductivum est erroris, a Theologis non debet describi : sed si corporibus assumptis in figuris corporalibus describuntur Angeli, ut homines, leones, boves, sicut, Ezechiel. 1, 4 et seq., continetur, et Apocal. ix, 7 et seq., et Ezech. ix, 2 et seq., et xl, 3 et seq., legentes hoc possunt inducì in errores, quod credant Angelos esse homines vel leones vel boves vel aliquid talium : quod error est : ergo talibus formis non debent describi in theologia.

  2. Adhuc, Frustra, vanum, inutile, non sunt in operibus naturae : sed quacumque facit Angelus assumpto corpore, potest facere sine corpore æqualì facilitate vel majori, sicut probatum est in primo libro Sententiarum, distinct. XXXVII, quaestione de motu Angelorum in corporibus assumptis : ergo frustra et vane et inutiliter assumunt corpora, quod non congruit operibus divinis.

Solutio. Solutio. Dicendum ad primam partem hujus membri, quod stultum et fatuum est dicere, quod Angeli a principio habuerunt corpora naturaliter sibi unita : et dictum est secundum quosdam Philosophos Stoicos, quorum unus fuit Apuleius, et alter Hermes Trismegistus, qui et in hoc et in aliis multis erronea dixerunt et fidei non congruentia.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Angeli a principio creationis corpora nulla habent, sed sunt substantiae spirituales, incorporeae, intellectuales sive rationales : nec quando mittuntur ut corporaliter appareant, creantur eis corpora nova quibus uniantur : sed ipsi per potentiam eis a Deo datam, de aere assumunt corpora : et habent potestatem illa figurandi et solidandi in figuras quas volunt, quae ministerio illi congruunt ad quod

Ad aliud omni eodem modo dicendum est : et hoc expresse dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. VIII, cap. Ecce his verbis.

Ad sequens omni eodem modo respondendum est, præter hoc solum, quod hoc non secundum opinionem, sed assertive dicit, quod post lapsum a superiori in inferiorem locum dejecti sunt. Quod autem mutata sint eis corpora in deteriorem qualitatem qua pati possint, non est nisi secundum opinionem dictum.

Ad aliud similiter dicendum est : probatum est enim superius, in quaestione de casu daemonum, quod Angeli mali per naturam spiritus, qua spiritus sunt, pœnis subjiciuntur incendii infernalis, et non per naturam alicujus corporis. Et quod daemones dicuntur aerea animalia natura, non est dictum nisi secundum errorem Stoicorum : nec Augustinus dicit, quod sint animalia talia, sed dicuntur talia.

Ad aliud penitus est eadem solutio.

Ad dictum Damasceni dicendum, quod Damascenus non dicit Angelos esse corporeos a natura corporum et substantia, sed a proprietate corpus sequente, quae est localitas : quia sicut corpus loco circumscribitur, ita quod nihil sui extra locum invenitur, ita Angelus loco definitur, ita quod nihil sui extra locum invenitur in quo definitur. Et hoc modo Deus solus incorporeus est et inci rumscriptus et illocalis : quia licet sit in omni loco, tamen extra quemlibet locum totus invenitur.

TRIA quæ in contrarium objiciuntur, Ad object. procedunt et concedenda sunt.

Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quest. dum quod theologia non describit Angelos in figuris corporalibus, ut notetur, quod tales sint per naturam : sed ut ex figuris corporum intelligatur quid acturi veniant, ut dicit Dionysius, secundum

<--- Page Split --->

proportionem talium figurarum ad proprios actus. Unde dicit Dionysius, quod frequenter describuntur in materialibus et ignobilibus, ut ex ipsa ignobilitate corporum, in quibus apparent, notetur quod nihil talium sunt Angeli per naturam, sed quod sunt ad usum ministerii accommodata corpora talia : et ideo non frustra, inutilia et vana, sed potius significantia qualitatem ministerii quod acturi veniunt. Unde dicit Dionysius 1, quod talium corporum figurae proportionabiliter ad dissimiles qualitates referendae sunt : ut si venit in igne, qui mobilis est, acutus, et luminosus, intelligatur Angelus ardens charitate, lucens intelligentiae perspicacitate, accensivus in divinas contemplationes et bonitates desiderii affectione. Si venit in figura hominis, qui statura rectus est inter animalia, et solus intellectualis per differentiam constitutivam, et sensibile in eo est minimum, ut dicit Dionysius, et qui per sensibile in esse specifico non constituitur sicut caetera animalia : intelligatur Angelus per justitiam rectus, per intellectum ad Deum erectus, nihil habens communitatis ad sensibilia materialia. Et si describitur alatus, cum alis plenis oculis, per alas intelligatur altivolus in divinas contemplationes, per oculosas alas intelligatur deividus et circumpsectus, per manus intelligatur diligenter ad intellectum operativus, quia manus instrumentum intellectus est, ut dicit Aristoteles in libro XII de Animalibus. Per pedes intelligatur mobilis et circumambulativus in Dei obedientia et ministerio, per scapulas et dorsum intelligatur supportativus onerum et laborum hominum ad quos mittitur. Si venit in specie venti vel nubis, quae secundum substantiam sunt incomprehensibilia sensu, intelligatur spiritualis naturae esse, evocans et erigens cor hominis ad cultum virtutum. Si venit in specie furibundi animalis, sicut in

leone, intelligitur quod venit punire peccatores, et nuntiare iram Dei procedentem in ipsos : unde etiam Dionysius dicit : « Cum vasis interitus apparuerunt, Ezechiei. ix, 2 et seq., ubi dicitur, quod sex viri veniebant... et uniuscujusque vas interitus in manu sua, hoc est, secures, quibus significabant mactandos esse peccatores, super quos non erat signatum Thau : et carbones ejiciebant super civitatem, significantes civitatem esse incendendam, et rugitum comminationis divinae sicut a leone esse emissum. Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? Et si venit cum instrumentis aedificandi, sicut, Apocal. xi, 1 et seq., ubi Angelus apparuit cum funiculo mensorio et arundine, significat illum populum ad quem sic venit, mensura virtutum esse mensurandum in divinas aedificationes, in quibus habitat Deus. I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Similiter in figura bovis signatur potestas ventilandi contraria per cornua. In figura autem aquile, altivolum in contemplatione, et regale per dignitatem : quod intendunt in his ad quos mittuntur construere, et quod parati sunt excolere cor ad cultum justitiae, sicut bos colit terram. Similiter dicit Dionysius, quod per nares signantur discretivae virtutes bene olentis et male famae coram Deo, quam ingerunt hominibus. Per os, dentes, linguam, labia, signantur gustativae et visivae virtutes bonitatis et dulcedinis divinae, quas afferunt hominibus. 1 Reg. xiv, 29 : Vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Similiter dicit, quod per fluvios significatur affluentia gratiae divinae quam nuntiare veniunt.

Et hoc modo omnia corporalia in quibus Angeli apparent, ad anagogicas docet referre significationes : et ideo perutiles et necessariae sunt hominibus, quibus Angeli deputantur in custodiam.

<--- Page Split --->