QUÆSTIO XXXII.
De miraculis secundum comparationem ad causam.
Deinde quaeritur de miraculis secundum comparationem ad causam.
Et quia jam de causa formali sufficienter habitum est, ubi disputatum est de rationibus causalibus secundum quas fiunt miracula : et similiter de causa efficiente, ubi disputatum est, quod bonus Angelus, Deus, angelus malus, homo bonus ut Moyses, homo malus ut magi faciunt miracula : remanet hic quaerendum de duobus, scilicet quo fine fiant miracula ?
MEMBRUM I.
Quo fine fiant miracula ?
MEMBRI PRIMI
Secundo, Per quid fiant miracula ?
ARTICULUS I.
Circa primum quaeruntur tria, scilicet si miracula fiant ad fidem inducendam !
Secundo, Si fides vel alia virtus impetret fieri miraculum ?
Tertio, Si fides impetret miraculum, secundum quem articulum impetret illud?
Utrum miracula fiant ad fidem inducendam ?
Quod fiant ad fidem inducendam probatur,
- Per Glossam in Psalmum cix, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : super illum y. 6 : Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo : quae dicit sic, « Hæc fuit intentio miraculorum ut crederent. »
<--- Page Split --->
- Adhuc, Ad Hebr. ii, 3, super illud : Quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? dicit Glossa, quod loquitur de salute fidei. Et subjungitur, yj. 3 et 4 : Quæ cum initium accepisset enarrandi per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Ex hoc accipitur expresse, quod signa fiunt propter salutem fidei, et ita propter fidem inducendam.
ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: Glossa, « Sanctis enim prædicantibus nota facta est potentia Dei, quia vindicat in malos : et gloria regni, quia coronat bonos, ne ignorata minus quaereretur. » Et subdit : « Nota etiam facta est, quando Apostoli virtutes sive miraculà fecerunt. »
Consideratur etiam in miraculo, quando scilicet fit, et quomodo, et quibus, quæ sunt ad ostensionem sapientiæ : sapiens enim considerat quid, quando, quibus, et ad quid faciat : aliter potentia sua temerarie operaretur. Et sic miraculum est ostensivum sapientiæ : et hoc est quod dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram, sic super opera sex dierum : « Non potentia temeraria, sed sapientiæ virtute omnipotens est '. » Consideratur etiam in miraculo utilitas, et quod non nisi ex bonitate Dei fit. Et sic est ostensivum bonitatis : unde super illud Psalmi cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua : Glossa, id est, tuæ bonitatis et potentiae : perhibent enim Deo testimonium bonitatis et magnitudinis cœlum et terra et omnia visibilia opera ejus : quæ omnia, etsi quædam mortalibus usu viuuerunt, si bene attendantur, sunt admiratione digna. Hæc autem admiratio non terret, sed est causa cur scrutetur. Unde subdit : Ideo scrutata est ea anima mea.
Solutio. Solutio. Concedendum est, quod finis miraculi in homine est inductio fidei et confirmatio. Et hoc videtur etiam innuere Dominus, Joan. iv, 48, ubi dicit : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Et, Joan. xv, 24, ubi dicit : Si opera in eis non fecissem quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis. Et hoc etiam dicit Petrus in Itinerario Clementis ad Clementem. Cum enim Clemens quaereret rationem articulorum fidei, respondit Petrus, quod Propheta prædicans fidem quæ supra rationem est et intellectum hominis, per miraculum debet se probare esse Prophetam, et quia agit ea quæ sunt supra virtutem naturae et contra consuetum cursum ejusdem, quæ non possunt fieri nisi divina virtute, tunc debet ei credi de his quæ dicit supra rationem et supra intellectum existentibus, quæ per divinam habet inspirationem. Et hoc idem dicit Avicenna in libro IX suæ metaphysicae. Et hic quidem finis miraculi est in homine, ut dictum est.
Istis ergo tribus finibus fit miraculum a Deo, scilicet in ostensionem potentiae, sapientiæ, et bonitatis.
Finis autem ex parte hominis cui fit, est inductio fidei, ut dictum est.
<--- Page Split --->
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Utrum fides vel alia virtus impetret fieri miraculum?
Secundo quaeritur, Utrum fides vel alia virtus impetret fieri miraculum?
Et videtur, quod fides sive fidei motus impetret miraculum ut patet.
Matth. ix, 22 : Confide, filia : quod videtur esse dictum, Movearis fide. Et, Marci, ix, 22, ubi pater intercessit pro filio, dicit Christus : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Adhuc, Matth. xvii, 18 et 19, ubi dixerunt discipuli ad Dominum : Quare nos non potuimus ejicere eum? Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis1.
Adhuc, Ad Hebr. xi, 11 : Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit : Glossa, « Prius quidem risit, sed ex gaudio, nondum tamen fide plena : sed post verbis Angeli in fide solidata fuit, et tunc concepit. »
Adhuc, Luc. i, 43, super illud : Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, Glossa : « Apparet Mariam non dubitasse quando dixit : Quomodo fiet istud? sed modum quaesivisse, et ideo fructum consecutam esse.
Adhuc, Luc. i, 34, super illud : Quomodo fiet istud ? et super illud y. 20 : Eris tacens et non poteris loqui : Glossa, « Cur non fiunt mutae Sara et Maria sicut Zacharias ? » Et subdit : « Sed Sara et Maria non dubitant faciendum fore quod promittitur, sed modum requirunt : Zacharias autem qui negat se scire, negat se credere : et ideo signum tacendi accepit, dicente Angelo : Eris tacens, et non poteris loqui. Et sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xiv, 22 : Signa non fidelibus, sed infidelibus data sunt2.
CONTRA videtur, quod
Motus spei impetret miraculum. Ad Roman. iv, 18, de Abraham dicit Apostolus : Qui contra spem in spem credidit. Glossa : « Contra spem naturae in spem gratiae. » Et ideo emortuo corpore suo et emortua vulva Sarae, ab uno, sicut dicitur, ad Hebr. xi, 12, orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, etc. Et hoc etiam dicitur ad Roman. iv, 19 et 20, et in textu et in Glossa. Et notatur. Genes. xxi, 7, ubi enim nos habemus : Quis auditurus crederet Abraham, quod Sara lactaret filium? littera Hebraica habet, filios : comprehendit enim filios promissionis et gratiae in filio nato per naturam.
Adhuc, Videtur quod charitatis sit impetrare miraculum. Dicit enim Augustinus, quod « charitas Dei deposuit eum de cœelo ad terras, et fecit eum' hominem. » Hoc autem est mirabile sublimius omnibus mirabilibus. Si autem hoc fecit charitas, multo magis omnia alia mirabilia.
SOLUTIO. Dicendum, quod pro certo motus fidei impetrat miraculum, sicut probant auctoritates et Glossæ primo inductæ.
Ad in quod objicitur de spe et chariAd obiet.
<--- Page Split --->
tate, dicendum quod spes non impetrat, nisi cum fide : spes enim elevat fidem, et invitatur verbis promissionis et promittentis, et sic elevata efficacior est ad impetrandum. Et hoc notatur, ad Roman. viii, 23, ubi dicit Apostolus sic : Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Charitas autem per informationem juvat fidem, ut facilius impetret, et fortius credat : amicus enim ex charitate diligens, non decipit in hoc quod promittit. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. iv, 20 et 21, de Abraham : In repromissione Dei non hæsitavit difidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque promisit, scilicet ei Deus, potens est et facere.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS III.
Si fides impetrat miraculum, secundum quem fidei articulum impetret ?
Tertio quaeritur, Si fides impetrat, secundum quem articulum fidei impetrat? Et consuevit communiter dici, quod per articulum de omnipotentia.
- Cujus Praepositivus duas assignat rationes : Una est, quod ille est primus articulus in symbolo : « Credo in Deum Patrem omnipotentem : » nec ab Apostolis positus fuisset primus, nisi haberet influentiam et inductionem ad omnes alios credendos. Qui enim credit Deum omnipotentem, facile credit incarnatnonem : quia hoc et alia potest facere Deus si omnipotens est. Secunda ratio, quia si est miraculum in his quae fiunt contra cursum naturee, non potest fieri ab ali-
qua potentia creata : relinquitur ergo, quod fiat a potentia divina : et illa est omnipotentia : si ergo motus fidei impetrat miraculum, erit ille motus ad omnipotentiam.
Adhuc, Hoc etiam confirmatur auctoritate : quia in his quae maxime contra naturam sunt facta, sicut quod senex ex vetula generaret 1, et quod virgo conciperet et pareret 2, quorum utrumque fidei attribuitur : Angeli hoc nuntiantes, faciunt mentionem de articulo omnipotentiae. Dicunt enim, Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Ac si dicat : Deo qui omnipotens est, nihil erit difficile. Similiter, Luc. i, 34, cum beata Virgo quaereret : Quomodo fiet istud ? Angelus dixit, y. 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum : quod esse non potuit, nisi per omnipotentiam.
Adhuc, Apostolus ubi loquitur de fide Abrahæ, ad Roman. iv, 19, ubi dixit : Nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere esset centum annorum, et emortuam vulvam Saræ : ibi Glossa, « Non sine causa hæc et alia fecit Deus contra naturam : ideo enim talia fecit, ut errorem auferret, et se omnipotentem Deum omnium demonstraret. Aliqui inflati sensu mundi Deum neglexerunt : et ideo hæc et alia quæ mundo impossibilia sunt, Deus fecit : ut qui per hoc crederent, salvarentur Domino mancipati. »
In contraRum tamen objicitur sic :
Si fit miraculum ad impetrationem fidei, tunc maxime fit motu fidei ad illum articulum, ad cujus invocationem fit miraculum : sed, Marci, xvi, 17 et 18, sic dicit Christus : In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etc., illud autem est articulus Incarnationis : ergo motu fidei in articulum incarnationis fit miraculum.
Adhuc, Istum modum tenebant Apostoli. Act. iii, 6, dixit Petrus : Ar-
4 Cf. Genes. xviii, 12 et xxi, 7.
<--- Page Split --->
gentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Jesu Christi Nazarenì, surge, et ambula. Et, Act. ix, 34 : Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus. Et, Joan. ix, 35 et seq., ubi Christus caecum natum illuminavit : quem cum postea in templo invenisset illuminatum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ? et ille diceret : Quis est, Domine, ut credam in eum ? Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Hujus dicti non potest esse causa, nisi ut fidem caecì ad articulum incarnationis excitaret : virtute ergo illius articuli qui est de incarnatione, videntur fieri miracula.
CONTRA haec omnia videtur esse, 1. Quod dicit Gregorius. Dicit enim, quod virtus faciendi miracula datur ad sanctitatem Ecclesiae demonstrandam, et non ad demonstrandam sanctitatem facientis : quia faciens miracula aliquando sanctus non est, sicut malefici Pharaonis. Spiritus autem sanctus est sanctificans Ecclesiam. Cum enim dicitur : « Credo in sanctam Ecclesiam, » hoc exponitur communiter, hoc est, in Spiritum sanctum sanctificantem Ecclesiam : quia non potest esse objectum fidei, nisi Trinitas, vel aliqua persona in Trinitate. Videtur ergo, quod per articulum de Spiritu sancto fiunt miracula.
Adhuc, Exod. viii, 19, ubi defecerunt magi in tertio signo, dixerunt : Digitus Dei est hnc. Digitus autem Dei dicitur Spiritus sanctus, sicut patet in hymno Ambrosii ubi dicitur : « Tu Dei digitus, » in Veni creator. Ergo videtur, quod per articulum de Spiritu sancto fiunt miracula.
Adhuc, Luc. xi, 20 dicit Dominus : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei 1. Et expresse dicit, quod operationem digiti Dei attribuere Beelzebub, est blasphemia in Spiritum sanctum. Ergo videtur,
quod miracula fiant per motum fidei in articulum de Spiritu sancto.
CONTRA omnia haec quae dicta sunt, scilicet quod miracula fiant impetratione fidei et ad fidem inducendam, videntur esse quaedam dicta Sanctorum.
Dicit enim Gregorius, quod fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Cum ergo miraculum sensibile praebat experimentum, videtur quod non inducat vel confirmet fidem, sed evacuet et meritum fidei.
Adhuc, Joan. xx, 29 : Quia vidisti me, Thoma, credidisti, hoc est, fides tua per experimentum visionis est, et ideo parva. Beati qui non viderunt, et crediderunt. Ac si dicat : Beatitudo fidei est in hoc, quod experimentum sensus non habet, et tamen credit : quia illa fides est, quae credit Deo propter se et super omnia : illa est perfecta fides, quae nulli innititur experimento, sed divinae virtuti tantum.
Adhuc, Fides quae est per miraculum, arguitur a Domino, Joan. iv, 48, ubi dixit Christus ceuturioni : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Glossa dicit, quod «arguitur infidelitas centurionis, qui non credidit, quod non praesens corporaliter salvare posset.» Et sunt verba Gregorii. Econtra, Matth. viii, 8 et seq., laudatur alius centurio, qui dicit : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed dic tantum verbo, etc. Quia noluit accipere experimentum sensus ad credendum. Unde Dominus dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Videtur ergo, quod miraculum non prodest, sed nocet ad fidem.
JUXTA hoc ulterius quaeritur, Si fides impetret miraculum, utrum hoc sit fides informis vel formata ?
Et videtur, quod formata,
- Per illud Jacobi, ii, 20 : Fides sine
<--- Page Split --->
ad assensum primæ veritatis : sed, sicut Dionysius dicit libro de Divinis nominibus : « Fides est lumen immediate sine omni adminiculo creato, locans credentes in prima veritate, et veritatem in ipsis 1. » In quantum autem fides oritur ex cogitatu de credito, sic habet inducentia multa, sicut verbum Dei. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et sic habet miraculum inducens et præparans, ut facilius homo assentiat veritati. Ad Coloss. 1,29 : In quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. Glossa : « Certo contra perfidos, adjuvantibus me signis virtutum : et labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem. » Unde licet assensus veritatis non sit nisi opus divinum, tamen ex parte cogitationis de credito, ex qua oritur assensus ille quantum ad præparationem et inclinationem, multa habet media præparatoria et inclinantia, quæ Apostolus, I ad Corinth. III, 1 et 2, lac vocat dicens : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.
Ad aliud dicendum, quod fides quantum ad assensum primæ veritatis nulli innititur experimento, sed primæ veritati assentit propter se et per se et super omnia : sed quantum ad cogitare de credito, multa sunt quæ inducunt ad fidem.
Eodem modo dicendum est ad duas auctoritates sequentes : non enim arguitur incredulitas centurionis, nisi quia quoad assensum primæ veritatis quærebat sensibile signum, per quod ipse assentiret, cum propter se, per se, et super omnia primæ veritati assentire deberet. Et e contrario laudatur alius centurio, Matth. viii, 8 et seq., quia tale signum non quærebat.
illa die : Domine, Domine : et est inductum in objiciendo. Et ideo dicendum, quod non semper oportet, quod motus fidei qui impetrat miraculum, ex parte impetrantis, sit fidei formatae : sed sufficit, quod sit fidei cujuscumque. Et hoc est ideo, quia miraculum fit ad sanctitatem Ecclesiae demonstrandam, non facientis. Et quod dicitur, Jacob. ii, 20 : Fides sine operibus mortua est : quoad hoc dicitur, quod non vivificat credentem vita gratiae : et non dicitur propter hoc, quod nihil operatur ad sanctitatem Ecclesiae demonstrandam. Et hoc patet in administratione sacramenti baptismi, quod est sacramentum fidei, ut dicit Augustinus, quod aequaliter operatur impressionem characteris et remissionem peccatorum, sive per bonum, sive per malum ministrum conferatur. Et hoc est ideo, quia non minister, sed invocatio nominis divini operatur in sacramento impressionem characteris, et remissionem peccatorum. Et similiter de miraculo : non minister, sed invocatio nominis divini impetrat miraculum : et Deus invocatus, sua propria virtute perficit miraculum.
Per hoc etiam patet solutio ad id quod dicitur, I ad Corinth. xiii, 2. Non enim dicitur nihil esse fidelis non habens charitatem, ita quod fides ejus nihil operetur : sed dicitur nihil esse quoad vitam merendam æternam.
In quod contra objicitur, jam solutum est per prædicta.
MEMBRUM II.
Per quid fiant miracula ?
Ad in quod ulterius quaeritur, solvendum est per quod dicitur, Matth. vn, 22 et 23, super illud : Multi dicent mihi in
Deinde quaeritur, Per quid fiant miracula ? Et dicit Augustinus in libro LXXXIII
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 7.
<--- Page Split --->
Questionum 1, quod « boni fideles et sancti miracula faciunt aliquando per publicam justitiam, sive per invocationem publicae justitiae : mali autem (qui sunt fideles fide informi) faciunt aliquando miracula, vel videntur facere per signa publicae justitiae. »
- Est quaeritur, Quid vocatur publica justitia ?
Publicum enim in civilibus idem est quod commune vel solemne. Unde etiam dicitur respublica, justitia qua regitur communitas secundum communes leges, vel civitati, vel regno. Constat autem, quod per talem justitiam non fiunt miracula : quia sic per reges et justitiarios civitatum (qui politici in civilibus vocantur) magis quam per sanctos deberent fieri miracula : et hoc non est verum.
- Adhuc quaeritur, Quid sint signa publicae justitiae ?
Si enim dicitur, quod est invocatio divini nominis, sicut quidam dicunt, vel exorcismus per nomen Domini : videtur esse falsum per illud Actuum, xix, 13 et seq., ubi dicitur de filiis Scevae Judaei, qui septem exorcistae erant, quod cum super quemdam in quo erat daemonium pessimum, dicerent : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat.... Respondens autem spiritus nequam, dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ? Et insiliens in eos homo in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. Et cum essent exorcistae, constat quod erant fideles fide informi ad minus : et tamen ad invocationem nominis Jesu non fecerunt miracula, sed vulnerationis incurrerunt nocumenta. Ergo videtur, quod per malos ad invocationem nominis divini non fiunt miracula.
ULTERIUS quaeritur, Ex quo miracula Qui fiunt per bonos et malos ut dicit Augustinus, utrum boni potentiores sint ad miracula facienda, quam mali, vel e converso, vel aequaliter sint potentes ?
Et videtur, quod boni potentiores sint : sive enim illa miracula fiant per Angelos, sive per Deum immediate : constat, quod per naturam, quamvis sint aequales boni et mali, tamen per malitiam mali multum ceciderunt a dignitate naturae, et vitiata sive corrupta est natura in ipsis : in bonis autem per gratiam e contrario natura exaltata est et elevata. Videtur ergo, quod boni sive homines sive Angeli, potentiores sint in faciendis miraculis, quam mali sive Angeli sive homines.
CONTRA :
Dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum : « Intelligimus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia Sancti facere non possunt, nec tamen ideo potioris loci apud Deum arbitrandi sunt scelerati quam justi : non enim acceptiores erant Deo magi Pharaonis quam populus Israel, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant : quamvis Moyses virtute Dei majora potuerit ». E tot pondit : « Ideo non datur haec potestas Sanctis, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse quam in operibus justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea, Luc. x, 20, Dominus prohibet hinc gaudere discipulos cum ait : In hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjicientur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis.» Ex hoc accipitur, quod mali aliquando potentes sunt ad faciendum miracula, et non Sancti.
Huic tamen videtur esse contrarium, quod communiter fit in Ecclesia in canonizatione Sanctorum, ubi per testimonia probantur miracula in signum
<--- Page Split --->
sanctitatis Sancti canonizandi : et hæc testimonia fallacia erunt, si mali æque potentes essent ad facienda miracula ut boni.
quest. 4. ULTERIUS quæritur, Si miracula possunt fieri in omni re creata ?
Et videtur, quod sic : omnis enim res creata, ut in praemissis habitum est, ratione obedientiali subjicitur creatori ut fiat ab ea quidquid Deus voluerit : ergo ex omni re spirituali et corporali potest fieri miraculum.
d contra. CONTRA : Nullum miraculum fit sine transmutatione substantiae in toto, vel in parte : sed non est substantia transmutabilis, nisi materia corporalis : ergo miracula non possunt fieri, nisi in materia corporali.
Solutio. Solutio. Ad primo quaesitum dicendum, quod justitia publica qua fiunt miracula, est divina et aeterna dispositio et regula, qua ab aeterno praefixit et ordinavit quid, de quo, quando, et quomodo de unaquaque re fiat quod Deus vult, sive ad conservationem naturae, sive ad testimonium gratiae reformantis naturam corruptam in homine : et per illam justitiam publicam fiunt miracula a Sanctis quidem, quia ab hac justitia influitur eis virtus transmutationis ad formam miraculi.
d quest. 1. PER HOC patet solutio ad primo quaesitum : non enim accipitur hic publica justitia sicut in civilibus : sed publica justitia dicitur, qua rerum universitas regitur divina dispositione ad conservationem vel reformationem.
Id quest. 2. Ad id quod quæritur, Quæ sint signa publicæ justitiæ per quæ mali faciunt miracula, ut dicit Augustinus, dicendum quod illa sunt invocationes nominis ejus, qui primum exemplar et regula est publicæ justitiæ per essentiam.
Ad id quod, Act. xix, 13 et seq., in contrarium objicitur, dicendum quod ta-
li signo non de necessitate et semper adjungitur signatum, ut dicit Augustinus : sed tunc adjungitur, quando Deus potestatem influit, et opportunum judicaverit secundum æternam dispositionem. Et qua filii Scevæ temerarie hoc usurpaverunt sibi, propter hoc pœenas reportaverunt : temere enim usurpatur, quod præsumitur non concessa potestate a superiori.
Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quest. 3. dum quod procul dubio boni potentiores sunt ad faciendum miracula, quam mali. In illis enim a publica justitia influitur virtus faciendi miracula, sive impetrandi, in facientem propter vitæ sanctitatem : et in rem in qua fit miraculum, influitur virtus transmutationis ad formam miraculi. Quando autem mali faciunt miracula, non influitur virtus in facientem, sed ex virtute nominis invocati tantum influitur virtus in rem in qua fit miraculum, ut transmutetur ad formam miraculi.
Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad object. 1. quod verba Augustini non sunt contra hoc quod dictum est : quinimo hoc dicunt. Sed Augustinus ibi ostendit rationem, quare malis aliquando datur potestas talia faciendi,et non Sanctis : et confirmat, quod quando bonis datur potestas, datur ad similia vel majora : et ponit exemplum in Moyse, qui majora fecit, quam magi, quando data est ei a Deo potestas.
Ad aliud dicendum, quod testimonia Ad object. 2. miraculorum sanctitatis quæruntur propter influentiam virtutis in facientem miracula, sive in impetrantem : et sic sunt signa veracia sanctitatis. Si autem quærerentur propter influentiam virtutis per quam fit miraculum : tunc pro certo essent signa fallacia, quia sic aliquando fiunt miracula per malos, et non per bonos, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Ad qu æst. in omni re possit fieri miraculum ?
<--- Page Split --->
Dicendum, quod non. Intellectualis enim res sive rationalis, ut animæ hominum, et Angeli, non sunt ex materia transmutabili secundum formam, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Unde Angeli et homines secundum animam factores sunt miraculorum, non quod in eis fiat miraculum.
Ad oBJECTUM dicendum, quod licet legi obedientiæ subjiciatur omnis creatura, ut fiat in ea quidquid creator voluerit : tamen non vult, quod substantia spiritualis transmutetur secundum formas : quia non vult in ea aliquid fieri contra legem quam ipse inseruit eidem : inseruit autem, quod non esset transmutabilis secundum formas.
OBJECTIO autem facta in contrarium, procedit.
Ex ex hoc accipitur modus quo fiunt miracula : hæc enim fiunt secundum modum transmutationis materiae. Et illa transmutatur secundum formam substantialem tantum : et hoc tripliciter, scilicet remanente in materia impotentia ad miraculum : et tunc est, quod virgo concepit et peperit manens virgo : virginitas enim dicit impotentiam ad conceptum et partum : unde hoc miraculum
totum potentia divina perfectum est supra potentiam naturae, et ideo novum, et miraculum miraculorum vocatur a Sanctis : super quod exclamat Isaias, Lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Et, Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram.
Aut fit cum transmutatione forma, tamen prius collata potentia naturae : et hoc est, quod caecus videt, claudus ambulat, leprosus mundatur, mortuus resurgit : prius tamen accepta potentia ad hos actus per reintegrationem naturae corruptae. Caecus enim accepto visu videt, et claudus accepta vi gressibili ambulat, et leprosus recepta munditia naturae, et mortuus recepta influentia vita per animam restitutam.
Aut fit cum transmutatione forma et multiplicatione materiae in seipsa ex sola potestate multiplicantis : et tunc est sicut saturatio quinque millium hominum ex quinque panibus, quos Deus potestate sua in seipsis sine additamento exteriori multiplicavit, ut sufficerent saturationi quinque millium hominum, et ultra abundarent in duodecim cophinos fragmentorum.
<--- Page Split --->