QUÆSTIO XXXI.
Qualiter seminales causæ inditæ sint elementis mundi, secundum quas fiunt miraculà ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinctione VII, cap. Nec sane creatores. Dicit enim: « Omnium quippe rerum quae « corporaliter visibiliterque nascuntur, « oculta quaedam semina in corporeis hu- « jus mundi elementis latent: quae Deus « originaliter eis indidit. Ipse ergo Crea- « tor est omnium rerum, qui Creator « est invisibilium omnium seminum : « quia quaecumque nascendo ad oculos « nostros exeunt, ex ocultis seminibus « accipiunt progrediendi hinc primordia, « et incrementa debita magnitudinis, « distinctionesque formarum ab origina- « libus (ut ita dicam) regulis sumunt. »
Gratia enim hujus quaeruntur duo.
Quorum primum est, Qualiter istae seminales causæ sive causales rationes indita sint originaliter in elementis mundi?
Secundum est, quia secundum istas dicuntur fieri vera miracula sive a bonis Angelis, sive a sanctis, sive a Deo perfecta, quaeritur de veris miraculis.
Circa primum quaeruntur quatuor :
Quorum primum est, Quid sint hujusmodi seminales rationes sive rationales ?
Secundum, Quot sint in genere, et quae differentiae inter eas ?
Tertium, Utrum sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo ?
Quartum, Si in rebus conditis sunt aliquo modo, utrum a principio creationis sint eis indita, vel postea ?
MEMBRUM I.
Qualiter istae seminales causæ inditæ sint originaliter in elementis mundi ?
MEMBRII PRIMI
ARTICULUS I.
Quid sint seminales rationes sive causales 1 ?
Ad PRIMUM sic proceditur :
- Dicit Glossa super Genesim, t, 1 : In principio creavit Deus. « Quatuor modis operatur Deus. Primo in verbo. Secundo in materia et forma. Unde, Eccli. xviii, 1 : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Tertio, per opera sex dierum novas distinxit creaturas. Quarto, ex primordialibus seminibus, non incognita oriuntur naturae, sed natae saepius ne pereant reformantur. » Ex hoc sic arguitur : Ex nullo operatur Deus, nisi in quo est ratio operis sui aliquo
<--- Page Split --->
modo : si ergo ex quatuor istis operatur, videtur quod quatuor modis sint rationes seminales seu causales, et sub istis quatuor differentiis.
- Adhuc, Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram dicit sic : « Aliter hæc in Verbo Dei ubi ista non facta, sed æterna sunt. Aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta sunt. Aliter in rebus, quæ secundum causas simul creatas, non jóm simul, sed suo tempore quæque oriuntur vel creantur 1. » Ex hoc accipitur idem quod prius. Si enim considerantur in Verbo : tunc istae rationes sive causæ æterna sunt, et incommutabiles rationes dicuntur. Aliter sunt in elementis mundi, ubi omnia simul facta sunt : et secundum hoc videtur, quod dicantur primordiales causæ primitus mundo inditæ. Secundum autem quod non simul sunt, sed suis temporibus oriuntur, videtur quod seminales causæ proprie dicantur sive rationes.
CONTRA :
Augustinus in libro III de Trinitate3 : « Hoc quod nunc temporalibus intervallis moveri videmus ad peragenda ea quæ suo generi competunt, ex illis insitis rationibus venit quas tamquam semina sparsit Deus, cum mundum conderet : cum ipse dixit, et facta sunt 4. » Ergo videtur, quod seminale fuit ante naturale, et quod naturale deducitur ex seminali.
Adhuc, Genes. ii, 4 et 5, sic dicitur : Iste sunt generationes cœli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Deus cœlum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : sed constat, quod non germinat nisi ex causa seminali : ergo ante oriebatur de terra : et non poterat oriri nisi per causam naturalem : causa ergo naturalis fuit ante seminalem : et sic patet, quod non poterant esse idem.
Quæritur ergo, Utrum idem sit naturalis causa, et ratio seminalis ?
Et videtur, quod sic :
Dicit enim Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram, quod « omnis iste usitatissimus naturae cursus habet quasdam naturales leges quibus progreditur 2. » Et ita videtur, cum naturalis lex sit in seminibus, quod seminale et naturale sint idem.
Adhuc, II Sententiarum, distinct. VII, cap. Sicut ergo mentem, ex verbis Augustini dicit sic : « Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt : sed acceptis opportunitatibus postea prodeunt. » Textura autem illa non videtur esse, nisi secundum leges naturales ex seminibus producere species : videtur ergo, quod idem sit seminaie et naturale.
Adhuc ulterius quæritur, Utrum seQuæst. 2. minalis ratio et causalis sint idem ?
Et videtur, quod sic :
Augustinus dicit quod omnia ex illis insitis rationibus quas tamquam semina Deus in mundo sparsit, prodeunt. Ergo videtur, quod causalis ratio et seminalis sint idem.
Hoc idem videtur per auctoritatem primitus introductam ex libro II Sententiarum, distinct. VII, cap. Nec sane. Si enim omnia ex seminalibus primordialiter mundo insitis prodeunt, et incrementa et distinctiones accipiunt formarum : cum constet fieri ex naturalibus causis et rationibus, videtur quod idem sit ratio seminalis, et ratio causalis.
CONTRA :
- Ex ratione causali bene fit miraculum, et ex ratione seminali numquam fit : ergo non est idem ratio seminalis, et ratio causalis.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. VI super Genesim ad litteram, cap. 9.
2 IDEM, Ibidem, Lib. IX, cap. 17.
3 IDEM, Lib. III de Trinitate, cap. 9. 4 Psal. XXXII. 9.
<--- Page Split --->
Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 1, dicit, quod « non erat in costa, quod ex ea fieret Heva per rationem seminalem : sed erat in ea, quod Deus ex costa posset Hevam facere : » quod fieri non potuit nisi per rationem causalem : ratio ergo seminalis et ratio causalis non sunt idem.
Adhuc, Anselmus, in Monologio : « Non est in trunco per rationem seminalem, ut ex eo possit fieri vitulus : sed est in trunco, quod Deus ex eo posset facere vitulum : » hoc autem in trunco esse non posset, nisi per aliquam rationem causalem : rationes ergo seminales et causales non sunt idem.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa, quod quatuor modis operatur Deus : ita quatuor sunt rationes causales, et sub eisdem differentiis. Sed rationes quae sunt in Verbo, in quibus omnia præluxerunt quae ad esse deducta sunt, et in quibus prædefinitum est, quid, quando, et qualiter ad esse deducatur, simpliciter (ut eadem dicit Glossa) primordiales vocantur. Illæ enim ab æterno sunt : et in illis primo orsus est Deus quidquid in operibus naturae et in operibus gratiae et gloriae, sive consueto cursu naturae, sive ordine gratiae, sive per miraculum facturus erat Deus : nec aliter umquam evenit vel eveniet quam ibi orsus est vel disposuit.
De secundo modo dicit Augustinus in Glossa super illud Genesis, 11, 5 : Et omne virgultum agri, « Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est, producendi accepisse virtutem. In ea quippe jam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Fecit ergo 'antequam essent super terram secundum formabilitatem materiae, quae consequenter formanda erant per verbum ejus praecedens omnem formatio-
nem non tempore, quia verbum temporale non est, sed origine naturae. » Et istae rationes quas sic indidit materia quatuor elementorum, secundum Augustinum dicuntur radicales : eo quod aliae quae seminales dicuntur, radicantur in eis : et non dicuntur primordiales simpliciter, sed ad quasdam consequentes quae seminales dicuntur.
Tertius modus est distinctionis et ornatus, per quem unumquodque distinctionem accepit ad proprium locum, et locus ornatum per proprias formas specierum : quia etiam secundum naturam, ut probatur in VIII Physicorum, motus ad locum sequitur motum ad formam : quia quantum generans generato dat de forma, tantum dat ei de loco. Et rationes secundum quas est hujusmodi opus, dicuntur rationes distinctionis et ornatus, quibus omni tempore disponente Deo unumquodque movetur ad formam et ad locum proprio numero, pondere, et mensura, ut dicitur, Sapient. xi, 21 : vel proprio modo, specie, et ordine, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni. Et istae rationes sunt quidem in materia sicut susceptae : originaliter autem sunt in primordialibus rationibus quae sunt in verbo.
Quarto modo dicuntur rationes seminales, quas Deus indidit naturae, ut ex similibus similia posset creare, quando dixit, Genes. i, 11 : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. Et quando dixit hominibus et animalibus : Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram 2. Et istae rationes non sunt materiales tantum, sed etiam aliquid habent causae efficientis, per virtutem quam indidit eis Deus producendi simile : et dicuntur ab Augustino naturales sive seminales, per intentionem naturae, secundum quam Aristoteles in
<--- Page Split --->
V primæ philosophiæ definit naturam dicens : « Natura est qua pullulat pullulans. » Nec dicuntur primordiales, nisi ad ea quæ pullulant seminaliter et naturaliter ex ipsis.
Ad 1. UNDE concedendum est, quod sub istis quatuor modis et sub istis differentiis sunt rationes operum divinorum : sed primæ non sunt in materia, sed in Deo et primordiales simpliciter : secundæ autem et tertiæ et quartæ in materia sunt, non originaliter, sed susceptive.
Ad 2. Ad 10 quod consequenter objicitur de verbo Augustini, simpliciter concedendum est, præter hoc solum, quod secundæ non dicantur primordiales simpliciter, sed ad quædam, ut dictum est ante. Tres tamen post primas insunt omni naturae rationes obedientiales, secundum quas, ut dicit Augustinus, nihil justius est et nihil rationabilius est, quam ut omnis creatura obediat Creatori in omne quod voluerit, et quod in omni et ex omni creatura fiat quidquid Creator voluerit. Et istæ rationes licet obedientialiter sint in creatura, causaliter tamen sunt in Creatore, eo quod solo Creatore causante deducuntur ad actum.
Ad quest. 1. Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum seminale et naturale sint idem ?
Dicendum, quod per supposita possunt esse idem, sed ratione differunt : quia naturale non dicit nisi principium effe- ctivum, quia sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, natura est principium motus et quietis, in quo est per se et non secundum accidens. Seminale autem dicit et principium materiale et effectivum et formativum.
Per omnem eumdem modum respondendum est ad sequentia argumenta : quia ista duo in eadem medii ratione fundantur.
Ad object. 1. Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod seminale dicitur dupliciter. Dicitur enim per comparationem ad simile in specie quod producitur ex ipso : et hoc modo dictum seminale seminatum est, et
est ex naturali, et non e converso. Alio modo dicitur seminale originale, quod semen est sequentium : et sic primæ rationes et virtutes sparsæ in tota natura a Deo, dicuntur quandoque seminales : quæ tamen proprie dicerentur originales : et sic naturale est ex seminali : et sic dicit Augustinus super Genesim ad litteram.
Ad aliud eodem modo dicendum est, quod naturale uno modo præcedit seminale, et alio modo non : et naturale uno modo est in seminali sicut in origine, et alio modo seminale est in naturali sicut in origine, sicut patet per ea quæ dicta sunt.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 1. tium quod causale communius est quam Ad 1. seminale : omne enim semen causa est, sed non e converso : unde causalis ratio in Deo est potissime, qui per dispositionem sapientiæ ratio omnium fiendorum est, quocumque modo fiant, et per potentiam efficiendi causa : et sic rationes causales sunt in ipso omnium rerum : seminales autem non sunt in ipso, sed in rebus, ut patet per prædicta.
Ad aliud dicendum eodem modo, scilicet quod rationalis et seminalis possunt esse idem per suppositum, quamvis differant secundum rationes nominum : sed ratio causalis communior est, ut dictum est.
Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad object dicendum quod hoc conceditur : miraculum enim fit a Deo et a Sanctis per invocationem Dei : et mirabile etiam a magis vel daemonibus, quorum nihil fit sine ratione causali : fiunt tamen sine ratione seminali quæ sit in ipsis ex quibus fiunt : quia, sicut dicit Augustinus, non erat in virgis seminaliter, ut ex ipsis fierent dracones, sed ut ex ipsis forinsecus motibus et operationibus daemonum adhibitis fieri possent.
Per idem patet solutio ad sequens : Ad object. quia seminale et causale differunt per intentienem superioris et inferioris : ratio enim causalis dicitur per intentionem
<--- Page Split --->
causæ simpliciter et indispositæ. Ratio autem seminalis dicitur per rationem causæ determinatæ ad quædam et dispositæ.
MEMBRI PRIMI
Ad object. 3. AD ULTIMUM omnino eodem modo dicendum est : quia ex eodem procedit medio.
ARTICULUS III.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
De seminalibus rationibus, quot sint, et quæ differentia inter eas : ?
Deinde quæritur, Quot sint genere, et quæ differentia inter eas ?
Et hoc per antedicta facile est determinare.
Sunt enim primordiales simpliciter, quæ sunt in Verbo. Et sunt originales, quæ primitus inditæ sunt mundo. Et sunt obedientiales, quæ sunt in creatura, secundum quod per rationem debiti refertur ad Creatorem. Et sunt radicales, secundum quas elementata omnia radicantur in rationibus virtutum elementorum. Et sunt naturales, quæ a principio intrinseco (quod est natura) faciunt pullulare pullulans per se, et non secundum accidens. Et sunt seminales, secundum quas secundum causam efficientem, materialem, et formalem, ex similibus in specie et forma producuntur similia. Et sunt causales, secundum quas tam ex causa supernaturali quæ Deus est, quam ex causis inferioribus et naturalibus rationabiliter procedunt causata.
Et sic differunt sub istis differentiis.
Utrum seminales rationes sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo ?
Tertio quæritur, Utrum seminales rationes sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo ?
Videtur autem, quod quædam earum sint in Deo absconditæ, quædam autem elementis mundi insertæ.
Dicit enim Ambrosius in libro Hexameron : « Si in illis primis rerum causis (quas primitus creator rerum instituit) non tantum posuit, quod de limo erat facturus hominem, sed etiam quemadmodum facturus erat, scilicet utrum in matris utero, an in juvenili ætate et forma : procul dubio sic factum est, ut illic præfixerat : neque enim contra suam dispositionem factum est. Si autem tantum posuit ibi possibilitatem ut homo fieret, non ut sic vel sic fieri posset : ipsum autem modum quo facturus erat sibi reservavit, et in sua voluntate et ordinatione, non in mundi constitutione contexuit : manifestum est non esse hominem contra illam rationem quæ erat in prima rerum conditione, factum : quia erat ibi sic fieri posse, quamvis non erat ibi sic necesse fieri 2. » Ex hoc relinquitur, quod rationes possibilitatis ad hoc quod res fierent, materiae mundi in primordio insitæ sunt : rationes autem causales et necessitatis, ut tunc vel tunc, sic vel sic aliquid fiat, in Deo sunt absconditæ.
Adhuc, Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram quærit, An causæ ad miracula facienda et natu-
<--- Page Split --->
ralia a principio rebus mundi sint indite ? an illa quæ sunt ad miracula facienda, de novo fiant cum ipsis miraculis ? Et dicit sic : « Restat ut ad utrumque modum habiles sint creatae, sive ad istum, quo usitatissime res trancurrunt : sive ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit ' . » Ergo videtur, quod modus ille causarum, quo usitate res fiunt, insitus sit materiae : modus autem quo miracula fiunt, absconditus sit in voluntate divina.
Adhuc, I ad Corinth. 1, 20, super illud : Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? Dicit Glossa sic : « Hujus mundi sapientiam stultam fecit Deus, declarando esse possibile et faciendo quod illa impossibile judicat : sicut quod virgo pariat, quod cæcus videat, et quod claudus ambulet. Sed sapientia mundi non judicat esse impossibile, cujus possibilitas est in materia naturali. » Ergo possibilitas ad miracula non est materiae mundi insita, sed in Deo abscondita.
Adhuc, Damascenus in principio libri III de Fide orthodoxadicit sic : « Post assensum Virginis Spiritus sanctus supervenit in eam secundum Domini sermonem, quem dixerat Angelus 1, tribuens et virtutem susceptivam divini verbi, simul autem et generativam. » Ex hoc accipitur, quod in instanti conceptionis Spiritus sanctus Virgini tribuit susceptivam virtutem Verbi et generativam, quam ante non habuit. Hæc ergo virtus a principio materia mundi inserta non fuit, sed in definitione Dei et voluntate abscondita, et in consensu Virginis in sermonem Angeli Virgini de novo collata.
Adhuc, Possibile et impossibile non radicantur in eodem : sed opera miraculorum, naturae sunt impossibilia: opera autem quae usitato cursu naturae fiunt, naturae sunt possibilia : ergo ista et illa in eadem materia radicari non possunt. Si ergo
illa quæ currunt usitato cursu naturae, insita sint materiae naturali, opera miraculorum non possunt eidem esse insita per ejusdem materiae possibilitatem.
Adhuc, Potentia cui nihil impossibile est, et potentia cui multa impossibilia sunt, ad idem principium reduci non possunt : sed potentia divina est sola cui nihil impossibile est. Genes. XVIII, 17 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et in illa sola radicantur opera miraculorum. Potentia autem naturalis est, cui multa sunt difficilia et impossibilia. Ista ergo dua potentiae non reducuntur ad idem. Si ergo potentia ad cursum consuetum naturae, materia mundi est insita, relinquitur, quod potentia ad facienda miracula in Deo sit abscondita.
Adhuc, Si talis potentia ad miracula esset materia mundi insita, cum omnis potentia sit ad actum, oporteret quod aliquid esset in natura agens, quod hanc potentiam ad actum reduceret : quod valde absurdum est.
Adhuc, Plato in Timæo dicit sic, quod « nihil commodorum potentiam ad actum ducentium, creator negavit creaturae. » Si ergo potentia ad miracula insita esset naturae, creator non negasset naturae ea per qua haec potentia reduceretur ad actum : bonum enim divinum quod desiderat omne quod est, non est in potentia, sed in actu. Dicit enim Aristoteles in IX primæ philosophiæ, quod propter potentiam nemo bonus vel malus est.
CONTRA :
sad t
Augustinus in auctoritate jam paulo ante inducta dicit, quod « ad utrumque modum, scilicet et ad illum quo usitate res fiunt, et ad illum quo miraculose quaedam prodeunt, res creatae a principio et habiles factae sunt 3. » Ergo habilitas
<--- Page Split --->
ad miracula insita est materiae mundi : non ergo tantum in Deo est abscondita.
Solutio. Dicendum, quod possibilitas ad miracula sive habilitas dupliciter potest considerari, scilicet secundum primam radicem possibilitatis obedientiae, secundum quam unicuique rei creatae inest, non ut ex ea fiat, sed ut ex ea fieri possit quidquid Deus voluerit. Et hoc modo possibilitas tam ad consuetum naturae cursum, quam ad miracula in principio conditionis inserta est materiae naturali. Potest etiam considerari secundum potentiam ad actum relatam, virtute educentis potentiam ad actum, quae virtus secundum causales rationes causae efficientis determinatur. Et sic quod consueto cursu naturae fit, materiae naturali est insitum : quod autem miraculose fit, in omnipotentia Dei et dispositione est absconditum : dispositum enim est ab aeterno in Verbo sibi coaeterno, quid, ex quo, et quando talium aliquid faceret : contra quam dispositionem, ut dicit Augustinus, nihil umquam facit, aut faciet.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Ambrosius expresse dicit hoc in auctoritate introducta : et ideo concedendum est quod concludit.
Ad aliud dicendum eodem modo : dicit enim Augustinus ibi, quod potentiae sive rationes sive virtutes ad miracula, non sunt indite materiae mundi, nisi per potentiam obedientiae : per rationes autem causales in Deo sunt : habilitatem enim habet omnis creatura, ut ex ea fiat quidquid Deus voluerit. Dicit enim Augustinus, quod nihil justius est, quam quod omnis creatura habilitate obedientiali mutetur ad omne quod Deus voluerit.
Ad aliud dicendum, quod sapientia mundi non judicat, nisi ex causis proximis essentialibus et naturalibus : et ideo quod secundum illas causas impossibile est. judicat impossibile, non quia hoc impossibile simpliciter est. Sed in hoc stultam fecit eam Deus, quod judicat
simpliciter impossibile, etiam possibile Deo, cui nihil impossibile est : et quod Deo possibile est, simpliciter non est possibile creaturae fieri, nisi secundum habilitatem et possibilitatem obedientiae, quae virtute agentis naturalis ad nullum actum reduci potest.
Ad aliud dicendum, quod virtus susceptiva et generaliva ad actum in consensu in sermonem Angeli, Virgini de novo collata est : habilitas autem et possibilitas obedientialis in hanc virtutem, materiae mundi, ex qua corpus beatae Virginis factum est, in principio mundi est insita.
Ad aliud dicendum, quod possibile et impossibile per habilitatem obedientiae bene radicantur in eodem : sed per causales rationes (quibus illa possibilitas reducatur ad actum) non radicantur in eodem.
Ad aliud etiam eodem modo dicendum est : quia idem medium est, sed aliter informatum. Unde quod obedientialiter radicatur in natura cui aliquid est impossibile, hoc per rationes causales quibus ad actum reducitur, in solo Deo est, cui nihil est impossibile.
Ad aliud dicendum, quod talis potentia non est in natura, nisi obedientialiter ad potentiam quae supra naturam est : et ideo non oportet, quod aliquid sit in natura quod reducat eam ad actum.
Ad aliud dicendum, quod creator nihil commodorum negavit naturae in his quae sunt in natura secundum causales rationes sufficienter deducentes ad actum : quia in his passivum proportionatum est activo, et e converso activum passivo. In his autem quae tantum obedientialiter sunt in natura, et quae secundum causales rationes pertinent ad causam superiorem, negavit commoda : quia haec ad naturam non pertinent, sed ad causam superiorem.
Ad in quod in contrarium objicitur, dicendum quod possibilitas illa quae est ad miracula, secundum rationem obedientialem tantum insita est materiae
<--- Page Split --->
mundi : secundum rationem autem causalem qua deducitur ad effectum, non est nisi in Deo.
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS IV.
Si seminales rationes sunt in rebus conditis aliquo modo, utrum a principio creationis indite sint eis, vel postea ?
Quarto quæritur, Si in rebus conditis sunt aliquo modo, utrum a principio creationis sint eis indite?
Et videtur, quod a principio creationis sint indite.
Per auctoritatem Ambrosii in Hexameron paulo ante inductam 1, ubi etiam dixit Augustinus : « Restat, quod ad utrumque res create a principio conditionis habiles factae sint, scilicet et ad solitum cursum naturae, et ad ea quae fiunt per miraculum super naturam. »
Adhuc, Rationes causales seu seminales sive etiam obedientiales, non possunt esse indite materiae creatorum, nisi ex primo opifice mundi qui Deus est, et in quo est prima ratio factionis et productionis omnis rei, nec umquam fuit tempus a creatione mundi quo materia conditorum careret eis : ergo relinquitur, quod a conditione mundi omnes simul indite sunt materiae creatorum.
Quaest.
Si hoc conceditur, tunc quaeritur, Utrum omnes indite sint sicut una potentia, vel diversae ?
Et videtur, quod sint diversae.
Sicut enim dicit Aristoteles in II de
Anima, potentiae determinantur per actus, et maxime potentiae passivae : de illis enim intelligitur quod in II de Anima dicit Aristoteles, quod actus sunt praevii potentiiis secundum rationem, et objecta actibus. Actus autem diversi sunt valde : non enim potest esse idem actus supra1naturam, et secundum naturam : quia neque ab eodem agente potest esse, nec ad eamdem speciem vel formam. Ergo videtur, quod a principio indite sint ut diversae potentiae, et non ut una.
CONTRA :
Potentia obedientialis ad utrumque una est, licet diversis obediat motoribus : sed per rationem obedientiae indite sunt potentiae hujus materiae rerum creatarum : videtur ergo, quod indite sint ut una, non ut diversae.
Adhuc, Licet generalbia et corruptibilia valde sint diversa, et secundum generativa, et secundum species generatas : tamen dicit Philosophus, quod una est materia omnium eorum. Et si una est materia, una est potentia : materia enim per analogiam potentiae ad actum determinatur. Ergo a simili, licet producta seminaliter consueto cursu naturae, et producta per miraculum supra naturam, sint diversa : cum tamen, ut dicit Augustinus, ad utrumque habilis sit facta materia creatorum, videntur esse unius potentiae.
Adhuc, Potentiae ad similes species sunt una : sed omne miraculum quodcumque legitur a Deo factum esse, vel per Angelos, semper est ad aliquam similem speciem naturae : caecus enim quando accepit visum, similem in specie cum aliis videntibus per naturam accepit visum. Similiter cum claudus accepit gressum, similem accepit gressum cum aliis gradientibus per naturam. Eodem modo cum Virgo peperit, similem in forma et specie peperit hominem cum aliis qui sunt homines per naturam.
<--- Page Split --->
Sed eadem in specie est potentia quae est ad ea quae unius sunt speciei. Videtur ergo, quod potentia quae fundatur in ratione seminali, et quae fundatur in ratione causali ad miracula, sunt una et eadem.
Solutio. Solutio. Ad primum quaesitum dicendum, quod procul dubio omnes potentiae, sive sint secundum rationes seminales, sive secundum rationes causales ad causam quae est supra naturam, sive secundum rationes obedientiae creaturae ad creatorem, omnes simul a primordio conditionis materiae creatorum indite sunt, et non nisi a creatore.
Et hoc probant prima duo : et ideo concedenda sunt.
d quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod potentiae illi indite sunt ut diversae, et non ut una.
Et hoc probat primo inducta objectio, quae de necessitate procedit : potentia enim secundum causam seminalem, suscepta est in materia ut disposita ad actum : semen enim habet se et in ratione causae materialis dispositae, et in ratione efficientis, et in ratione formae per virtutem formativam quae est in ipso. Potentia autem quae est in materia secundum causalem rationem supernaturalem, et secundum rationem obediendiae, nuda est ab omni hujusmodi dispositione. Et hoc est quod dicit Augustinus, et ponitur in libro II Sententiarum, distinct. XVIII, quod non erat in costa, ut ex ea Heva fieret, sed ut ex ea operatione causae potentioris quam seminalis sit, fieri posset secundum modum quem ab aeterno conditor disposuit.
object.1. Ad id quod contra objicitur, dicendum ad primum, quod licet obedientialis una sit in genere ad hunc motorem vel illum, tamen in specie dispositionis non est una.
object.2. Ad aliud dicendum, quod non est una potentia : nec objectio probat, quod fuit una in specie vel numero, sed quod fuit
una in relatione ad fundamentum materiae in qua fundantur : et ita sunt ista una, in una enim materia fundantur.
Et quod dicit Augustinus, quod habiles sunt ad utrumque et faciles, non intelligit Augustinus de una et eadem habilitate sive facilitate, sed de diversis : seminales enim habilitate dispositionis ad motorem naturalem sunt : obedientiales autem et causales nullam habent dispositionem, nisi simplicem possibilitatem.
Ad ultimum dicendum, quod ex illa Ad object.3, objectione non probatur, nisi quod sunt ad simile in specie seminales scilicet, et obedientiales : et hoc est ideo, quod seminales sunt ad institutionem naturae : obedientiales autem et causales sunt ad corruptae naturae restaurationem : nec potest corrupta natura restaurari, nisi per eadem et similia quibus instituta est : et ideo omne miraculum deducit ad aliquid simile naturae. Si tamen proportionetur potentia ad efficientem, statim apparet, quod non est una potentia : ad agentem enim naturalem in se habet unde obediat materia naturalis : ad causam autem supernaturalem non in se habet unde obediat, sed oportet, quod accipiat ab ipsa causa virtutem per quam possit obedire.
MEMBRUM II.
De veris miraculis absolute.
DEINDE quaeritur de veris miraculis sive a Deo, sive a bonis Angelis, sive a Sanctis perfectis : de quibus dupliciter solet quaeri, scilicet secundum quod considerantur absolute, et secundum quod considerantur in comparatione ad causam.
Secundum quod absolute consideran-
<--- Page Split --->
tur, tria quæruntur, scilicet quid sit miraculum ? Secundo, Quid mirabile ? Tertio, Quid miraculosum ?
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
Quid sit miraculum ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Augustinus in libro de Utilitate credendi describens miraculum, dicit sic : « Miraculum est insolitum et arduum, ultra spem et facultatem admirantis apparens. »
Et ponuntur hic quatuor differentiæ constituentes miraculum, scilicet quod sit arduum, quod insolitum, quod præter spem admirantis, quod præter facultatem. Et quæritur, Penes quid accipiuntur istæ differentiæ ?
Multa enim ardua apparent quantum ad causam, sicut eclipsis solis et lunæ, et apparitio stellæ cometæ, quæ apparet in mortibus regum, sicut dicit Albumazar in libro de Magnis accidentibus mundi. Et hæc etiam sunt insolita : et tamen non dicuntur esse miracula, sed naturalia.
Damascenus, admiratio est timor in magna phantasia : ex admiratione autem, ut dicit Philosophus in I primæ philosophiæ, oritur inquisitio et quid et propter quid sit : et hoc est omne illud de quo est philosophia : unde ibidem dicit Philosophus, quod ex admirari et tunc et nunc philosophari inceptum est : et in principio de Anima (ubi comparat unam scientiam alteri per subjecta) dicit, quod una scientia alia melior et honorabilior est, ex eo quod meliorum et mirabiliorum est, sicut scientia de anima, quam scientia de corpore. Videtur ergo, quod omne id de quo est philosophia, sit arduum et insolitum : de eo enim quod locatum est sub notitia nostra et solitum sensibus, non surgit admiratio, nec per consequens inquisitio. Videtur ergo, quod omne id de quo philosophia est, miraculum . sit, quod falsum est. Videtur ergo, quod miraculum non sit arduum et insolitum per definitionem : cum arduum et insolitum non soli miraculo conveniant.
- Adhuc, Dicitur quod est ultra spem : et contra hoc videtur esse quod dicitur, Luc. iv, 38, quod surgens Jesus de synagoga, intravit in domum Simonis : socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea, scilicet discipuli. Si autem rogaverunt, speraverunt quod sanaret eam : ergo sanatio socrus Petri non fuit sine spe : ergo non fuit miraculum, quod falsum est.
Videtur ergo, quod miraculum non sit arduum et insolitum :
Si enim arduum et insolitum sunt differentiae constitutivae miraculi, omni et soli debent convenire : dicit enim Philosophus in VII primæ philosophiæ, quod differentiæ ultimæ constitutivæ convertuntur cum specie difinita.
Adhuc, Ex arduo et insolito apparente oritur admiratio, et, sicut dici
EADEM objectio est de hoc quod dicit Augustinus in libro de Utilitate credendi, quod aliquis sperans se sanandum, habens fidem in verbo Domini, Marc. xvi, 18 : Super ægros manus imponent, et bene habebunt : rogat sanctum virum ut imponat sibi manum, et sic sanetur. Illius enim sanitas non videtur esse miraculum, cum non sit præter spem.
<--- Page Split --->
Adhuc, Eadem omnino est objectio de hoc quod dicitur, Act. v, 15, quod in plateis ponebantur infirmi in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Quia nisi spem habuissent liberationis, in plateis non pousissent. Sanatio ergo illorum et liberatio non fuit prater spem : ergo non fuit miraculum, quod falsum est : male ergo in definitione miraculi ponitur, ultra spem.
Similiter, Objicitur contra hoc quod dicitur, « Prater sive ultra facultatem admirantis existens sive apparens. » Si enim facultas ad virtutem operativam refertur, scilicet quod hoc sit miraculum, quod non potest facere admirans, multa naturalia erunt miracula, sicut floritio arborum, quæ est supra humanam virtutem operativam : cum tamen nec hoc miraculum, nec mirabile sit. Si autem est supra facultatem rationis cujus est mirari : tunc quod uni est miraculum, non erit alteri mirabile vel miraculum : sicut est quod dicit Aristoteles in I primæ philosophiæ, de hoc quod est, diameter est asimeter costæ, nihil mirabitur vir geometricus : multum tamen mirabitur vir non geometricus, si aliquid finitorum alii finito commensurari non potest secundum numerum aliquem in partibus finitorum acceptum.
Adhuc, II Machab. vit, 22, mater dixit filiis : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego ipsa spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi. Ergo conceptus filiorum matri fuit prater vel ultra facultatem operationis vel rationis. Videtur ergo, quod fuerit ei miraculosus et mirabilis, quod falsum est.
secundum id quod est miraculum, quæ sunt arduum, et insolitum. Et dicitur arduum, quod supra potentiam sive facultatem naturae in potestate altioris causæ locatum est. Et dicitur insolitum, quod præter naturae cursum solitum producitur in esse. Et illæ duæ differentiæ causæ sunt sequentium duarum, quæ describunt miraculum secundum quod subjacet admirationi admirantis : ab eo enim dicitur miraculum et mirabile, sicut in Psalmo cxvii, 23 : A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Et ejus quod est præter spem, causa est illa, quod est arduum : ex hoc enim quod locatur in altiori causa quam natura sit, præter spem est admirantis : præter spem, dico, naturae, hoc est, quam concipit aliquis ex potentis naturalibus, sicut accipitur spes in epist. ad Roman. iv, 18, ubi dicitur : Qui contra spem in spem credidit. Glossa ibidem : « Contra spem naturae in spem gratiae. » Ab eo autem quod dicitur insolitum, causatur illa quæ est præter facultatem admirantis : et intelligitur communiter facultas de virtute operativa et de virtute cognitiva : admirans enim de virtute operativa, non potest nisi in illud quod est de solito cursu naturæ.
Similiter cum omnis cognitio nostra sit de ente et formetur ab ipso : nec cognoscamus aliquid perfecte, nisi cujus causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quoniam impossibile est aliter se habere, id quod est præter solitum cursum naturae, per causam non possumus cognoscere per cognitionem naturalem. Et ita cum miraculum fit non solito cursu, nec cognitiva, nec virtute operativa possumus in illud, sed utroque modo defici mus ab ipso : et hic defectus vocatur stupor. Act. iii, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi, scilicet Æneæ, quem miraculose sanaverat Petrus. Et sic stupentes agonizamur ad ipsum sicut ad altum supra nos locatum et insoli-
<--- Page Split --->
tum : et ipsa agonia vocatur admiratio.
His itaque prælibatis, facile est respondere ad objecta.
Ad 1. AD PRIMUM enim dicendum, quod eclipsis et cometes nec ardua nec insolita sunt simpliciter, licet forte nobis vel alicui sint ardua. In causis enim naturalibus sunt locata, per quas etiam sunt demonstrabilia : quod non posset esse nisi essent universalia et de omni et semper et ubique et per se. Et hæc quidem sunt in causa, quamvis in singulari accepta non sint sic. Quotiescumque enim luna supponitur soli corporaliter et diametraliter, semper et ubique est eclipsis in omnibus locis ad quæ diametraliter extenditur oppositio secundum latitudinem. Et quotiescumque vapor incensus, qui cometes dicitur, fortissime attrahitur a stella infausta, cujus scintilitio est super regnum aliquod, vel super septimum ab ascendente numeratum nativitatis hominis alicujus, sive regis, sive alterius, semper ubique significatur funerea stella prævalere super ipsum in omnibus infaustis a morte et subversione : et sic cometes ubique et semper et in omni et per se significat mortes et subversiones, maxime si tempore ascensionis cometes respectu plenæ inimicitiæ respiciatur a Marte et Saturno. Unde talia nec ardua sunt, nec insolita, nec supra spem et facultatem admirantis locata simpliciter, nisi forte secundum quid et ad aliquid.
OMNI eodem modo respondendum est ad duo sequentia : illi enim sic liberati, spem habebant gratiae ex illuminatione fidei provenientem : et præter illam spem nihil fit in miraculo, quinimo talis fides et talis spes sæpe impetrant miraculum a Domino.
Ad ALIUD dicendum, quod dicitur ultra spem et facultatem naturae non admirantis : et sic nec floritio arborum, nec incommensuratio diametri ad costam, dicuntur esse ultra spem et facultatem naturae : omnia enim haec exspectantur ex facultate naturae producenda : sed actus admirationis potest convenire uni et non alteri, cum tamen res in se, nec mirabilis sit, nec miraculosa.
Ad ULTIMUM dicendum, quod licet mater non sufficienter potuerit vel cognoverit conceptum filiorum in utero : scivit tamen, quod per potentias naturales hoc operaretur Deus : et ideo talia nec fuerunt miracula, nec mirabilia : licet ipsa in talibus miraretur modum operationis divinae. Et hoc est quod dicitur, Eccle. v, 1, 3 : Ne temere quid loquaris :.. neque dicas coram Angelo : Non est providentia. Et infra, xi, 5 : Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis : sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum eodem modo : id enim de quo est philosophia, non est arduum et insolitum simpliciter, sed quoad nos tantum.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, quod est præter spem, intelligitur de spe quae est exspectatio illius quod exspectatur ex virtutibus naturalibus proveniens : et talem spem non habebant illi qui rogabant Dominum pro socru Petri, sed habebant spem gratiae ex illuminatione fidei provenientem : et ideo sanatio socrus Petri miraculosa fuit.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
Quid sit mirabile ?
Secundo quaeritur, Quid sit mirabile? Et hic quaeruntur duo.
Quæritur enim, Quæ sit differentia inter hæc quatuor : mirabile, virtus, signum, et prodigium?
<--- Page Split --->
Secundo, quia Glossa super epist. II ad Corinth. xii, 12, dicit, quod prodigium et miraculum sunt in his quae fiunt contra naturam, quaeritur utrum aliquid fiat contra naturam?
Et, Quæ differentia sit inter facere contra naturam, et præter naturam, et supra naturam ?
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Quæ sit differentia inter hæc quatuor, mirabile, virtus, signum, et prodigium 1 ?
AD PRIMUM accipiatur Glossa super epist. II ad Corinth. xii, 12, super illud : Signa apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. Glossa hæc tria ita distinguit, ut quod est virtus, sit genus signorum et prodigiorum, id est, nomine virtutis omne miraculum accipias. Signum vero quod in quocumque tempore aliquid significat, est genus prodigii. Prodigium vero est quod in futuro aliquid significat. Vel signum et prodigium sunt in his quæ contra naturam sunt : virtus vero in his quæ non contra naturam sunt, ut per impositionem manus et orationem homines a morbo liberari. Alia Glossa super illud, In signis, et prodigiis, exponit, hoc est, in majoribus et minoribus miraculis.
Secundum hoc ergo quaeritur, Utrum ista sit differentia istorum ?
- Signum enim, ut dicit Magister in libro IV Sententiarum distinct. I, est
quod præter spem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire 2. Et hoc est quod in quocumque tempore aliquid significat. Et huic non convenit generaliter esse arduum, et insolitum, præter spem et facultatem admirantis apparens. Videtur ergo illa Glossa falsa esse quæ dicit : In signis, et prodigiis, hoc est, in majoribus et minoribus miraculis : sive enim sit majus sive minus miraculum, numquam accipit rationem a significando, sed potius ab eo quod sit aliquid arduum, et insolitum, præter spem et facultatem admirantis apparens.
Adhuc, Glossa dicit, quod virtus est genus signorum et prodigiorum, hoc est, nomine virtutis omne miraculum accipias. Et hoc videtur esse inconveniens : si enim signum genus est ad prodigium, et genus et species non æqualiter respiciuntur ab eodem genere, sed oportet quod unum sit subalternans, et alterum subalternatum : tunc non potest esse virtus genus æqualiter immediatum ad signum et prodigium.
Adhuc, Dicit Glossa, quod virtus est in his quæ fiunt non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem hominem a morbo liberari. Et hoc videtur falsum : hominem enim a morbo liberari per impositionem manuum et per orationem, arduum est et insolitum : ergo est contra cursum naturae solitum : est ergo in his quæ fiunt contra naturam, et non secundum naturam : falsum est ergo quod dicit Glossa.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnia hæc, virtus, signum, prodigium, et miraculum, idem significant secundum suppositum, sed differunt in modo significandi. Et dupliciter potest accipi eorum differentia, scilicet secundum rationes nominum, et secundum usum nominum. Secundum rationes nominum :
<--- Page Split --->
tunc virtus est extremum potentiae in re in quam potest, ut dicit Aristoteles in II Cæli et Mundi : vel est extremum in bono potentiae. Primo modo virtus dicitur miraculum in comparatione ad efficientem : oportet enim, quod non diminuta potentia, sed perfecta et usque ad extremum deducta, miraculum fiat ab eo qui facit miraculum. Et sic virtus est genus ad omne miraculum, et ad signum, et prodigium, ut dicit Glossa. Si autem dicit extremum in bono potentiae : tunc dicit habitum mentis bene constitutae : quia licet virtus secundum quod est habitus mentis bene constitutae, prout est in passionibus et operationibus, medium sit quoad nos determinatum a ratione, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, tamen in bono potentiae extremum est : bonum enim extremum in quo potest poni concupisebibilis, temperantia sive castitas est : et bonum extremum sive summum in quo potest poni irascibilis, fortitudo est : et bonum extremum in quo potest poni ratio, est prudentia. Et sic dicit quaedam Glossa super illud : In signis, et prodigiis, et virtutibus, Glossa, « virtutibus mentis, scilicet castitate, et aliis. »
Signum autem dicitur secundum nominis rationem, secundum quod miraculum talem virtutem significat et ostendit : cum enim miraculum semper fiat secundum causas quas Deus non mundo inseruit, sed in seipso administrandas ut voluerit, absconditas habuerit, sicut dicit Glossa super epist. ad Ephes. nn, 9, super illud : Quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo. Dicit enim sic : « Habet Deus in se absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inservit, easque implet non illo opere providentiae quo naturas instituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit. » Et infra aliquantulum : « In mundo sunt absconditæ rationales causæ omnium rerum quæ
naturaliter fiunt : sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahæ quando decimatus est 1 : sed in Deo absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt : sive eorum quæ ad hæc significanda non naturaliter, sed mirabiliter fiunt, ut quod de costa Adæ mulier facta est, et in locum costæ non costa, sed caro suppleta est. Et hoc modo signum dicitur : quia significat dispositionem providentiae divinæ, et magnitudinem potentiae quæ in opere miraculi ostenditur. » Et ideo dicit Glossa, quod signum est, quod in quocumque tempore aliquid significat, et sic est genus ad prodigium.
Prodigium autem est quasi digito, hoc est, indicio magnæ potentiae productum sive proditum, non secundum rationes naturales sive seminales quas Deus a principio mundi inseruit, sed secundum rationes causales quas in seipso absconditas retinuit, ut eas in futurum ad gratiae mundum redimentis, vel per se vel per Angelos bonos significationem administraret. Et hoc est quod dicitur, Exod. vn, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, divinæ providentiæ et divinæ potentiæ indicium et demonstratio. Et hoc est quod dicit Glossa, quod prodigium in futurum aliquid significat, et signum est in minoribus, prodigium autem in majoribus miraculis.
Mirabile autem est, secundum quod refertur ad homines quibus fit : sic enim excitat in se admirationem, quia insolitum est. Dicunt tamen quidam, quod mirabile est, quod in aliquo deficit a perfecta ratione miraculi : sicut si sit arduum, non insolitum, sicut dicunt mirabilia de quibus philosophantur Philosophi. Vel si sit arduum et insolitum, et non sit præter spem admirantis, sicut dicit Glossa, quod per impositionem manus et orationem aliquis a morbo liberetur : impositio enim manus collationem virtutis curativæ sive sanativæ significat : oratio autem talem collatio-
<--- Page Split --->
nem virtutis impetrat. Et hoc non est contra naturam, sed secundum naturam, ut virtus scilicet naturalis adjutorio divinae virtutis adjuvertur ad sanitatem, sicut dicit Galenus in libro de Criticis diebus, quod crisis naturalis est, quando virtus naturalis virtute coelesti stellarum juvatur ad morbi conversionem.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
Secundum usum autem istorum quatuor data est distinctio differentiae quae est in Glossa introducta.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
A1 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod miraculum dicitur signum quoddam et cujusdam, ut dictum est : signum autem simpliciter acceptum in plus est quam hoc vel hujus signum. Et propter hoc non valet argumentum, si est signum quocumque modo, quod sit ibi miraculum : sed est ibi fallacia consequentis : proceditur enim a superiori ad inferius affirmando.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod virtus non æqua immediateione se habet ad signum et ad prodigium, sicut probat objectio : sed respicit signum ut genus, et prodigium sicut speciem subalternatam signo.
Ad 3. Ad ULTIMUM dicendum,sicut paulo ante dictum est, quod non est contra naturam, nec contra cursum naturae generaliter naturalem virtutem juvari superiori virtute divina ad sanitatem, et hanc impositione manus conferri, et oratione impetrari : et hoc intendit Glossa. Est tamen praeter solitum cursum naturae, quem Deus seminaliter naturae indidit : et ita procedit objectio.
Utrum aliquid fiat contra naturam ? et, Quæ sit differentia inter facere contra naturam, et præter naturam, et supra naturam 1 ?
Secundo quaeritur, Utrum aliquid fiat contra naturam, et quæ sit differentia inter facere contra naturam, et præter naturam, et supra naturam ?
Videtur enim, quod nihil fiat contra naturam.
Super illud Apostoli, ad Ephes. m, 9 : Quæ sit dispensatio sacramenti, dicit Glossa : « Nec contra causas quas Deus voluntare instituit, voluntate mutabili Deus aliquid facit. » Ergo Deus nihil facit contra naturam.
Adhuc, Ad Roman. xi, 24, super illud : Contra naturam insertus es in bonam olivam, Glossa dicit sic : « Deus creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit : quia idem naturale cuique rei quod Deus facit, a quo est omnis modus, numerus, et ordo naturae 2. »
CONTRA :
In Glossa præindusta super epist. II ad Corinth. xii, 12, dicitur, quod signa et prodigia sunt in his quæ sunt contra naturam : et Deus facit illa : ergo facit contra naturam.
Adhuc, Ad Roman. xi, 24, in Glossa super illud : Contra naturam insertus es, dicitur sic : « Contra naturam non incongrue dicimus Deum aliquid facere,
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XVIII, Art. 6. Tom. XXVII hujusce nova editionis.
2 Cf. S. AUGUSTINUM, Lib. XXVI contra Faustum Manichæum, cap.3.
<--- Page Split --->
quando facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturae legem a notitia remotam sive impiorum sive infirmorum tam Deus nullo modo facit, quam contra seipsum non facit 4. » Ergo videtur, quod nihil fiat contra naturam a Deo : cujus contrarium est, quod inductum est in Glossa super epist. II ad Corinth. xii, 12.
- Adhuc, Secundum eamdem Glossam miraculum, signum, et prodigium, fiunt contra naturam. Ergo convertendo, quae fiunt contra naturam, sunt miracula, vel signa, vel prodigia : sed monstra fiunt contra naturam : ergo sunt miracula, vel signa, vel prodigia, quod falsum est.
stinus : quia faceret contra seipsum, ut patet in Glossis inductis super epist. ad Roman. xi, 24, et ad Ephes. ui, 9. Lex enim ista rectitudo suae dispositionis est et praefinitionis, exemplata et sigillata in rebus naturalibus : et faciendo aliquid contra eam, faceret contra seipsum.
Dicitur etiam natura secundum Augustinum, consuetus cursus naturae nobis notus. Et sic dicitur dupliciter, scilicet intrinsecus, et extrinsecus. Intrinsecus est, quando ex seminalibus causis intrinsecis producuntur res similes in specie vel genere seminibus illis, ut ex faba faba, et ex homine homo. Et sic dicitur natura ab Aristotele, quando dicitur : « Natura est ex qua pullulat pullulans. » Et contra vel supra hanc naturam operatur Deus, quando ex causis rationalibus in seipso absconditis producit aliquid ex aliqua re, quod seminaliter non est in ipsa : sicut Heva facta est ex costa, cum tamen costa in se non haberet, ut ex ea fieret Heva, sed tantum ut ex ea potentia divina et lege fieri posset. Extrinsecus autem est cursus naturae consuetus, qui est in superioribus et inferioribus. In superioribus, ut ex motu solis ordinato cursu a mane in meridiem et occasum distinguantur hora, et non stet motus ille, nec retrocedat : sed si movetur per semicirculum superiorem ab ortu in occasum, et per alium semicirculum inferiorem revertatur ab occasu in ortum : et similiter in motu lunaqua ad solem movetur. Propter quod in eclipsibus solis naturaliter in quacumque parte luna solem incipit obscurare, eadem pars continuo transitu luna primo incipit illuminari, et si in uno semic.rculo deferentis accedit ad solem, in alio semicirculo ejusdem deferentis recedit ab ipso : et quantum temporis ponit in accedendo, tantum ponit in recedendo. Et contra hanc naturam fecit deus ter, scilicet Josue, x, 12, ubi dixit
GRATIAhujusquæritur , Siidemsitfacerecontranaturam , præternaturam , etsupranaturam ?
Et videtur, quod sic : contra naturam enim sunt, ut dicit Glossa inducta, qua sunt contra consuetum cursum et nobis notum et naturae : et haec sunt præter naturam, et sunt a virtute quae est supra naturam sive divina sive Angelica : ergo haec tria eadem sunt et in uno et in eodem.
SOLUTIO . Dicendum , quodsecundumAugustinum 2 , naturadiciturdupliciter . Diciturenimnaturalexnaturæ , quamDeussecundumæternampræfinitionemetdispositionemnaturæcujuslibetcrea - turæindidit , utexeafiatquidquidDeusvoluerit : hocenimsecundumnatura - lissimamjustitiamrectumest , quodexcreaturafiatomnequodcreatorvoluerit , etquodcreaturacreatoriobediatinomnequodvoluerit . Etcontrahancna - turamnonfacitDeus , utdicitAugu -
<--- Page Split --->
Josue : Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Et factum est ita, obediente Deo voci hominis. Propter quod, ut dicit Dionysius in epistola ad Appollophanem, sacerdotes solis apud Heliopolim, celebrant diem duplicati solis. Secundo fecit contra hoc tempore Ezechiae, IV Reg. xx, 11, ubi reversus est sol in horologio Achaz per decem lineas. Propter quod, ut dicit Dionysius in eadem epistola, sacerdotes Heliopoleos diem triplicati solis celebrabant. Tertio fecit contra hunc cursum in passione sua, quando tempore quo non erat conjunctio solis et luna secundum cursum naturalem, cum luna jam decresceret et diminui inciperet, fecit quod luna se soli supposuit. Et, sicut dicit Dionysius, « Æthypicis velis solem velavit, et tenebras usque ad Iliacas regiones projecit : et cum sol inciperet obscurari in orientali parte, in opposita parte fecit repurgari et illuminari : et cum luna in una parte semicirculi sui accelere deberet, et in alia recedere, tunc in eodem semicirculo accessit et recessit : et cum tempus accessus luna ad solem sit viginti octo dies ad minus, tunc in tribus horis accessit et recessit, perfectis accessu et recessu. » Dicit enim Dionysius in praedicta epistola, quod « in nona supposuit se soli, quando exspiravit Dominus, et tunc perfectus fuit accessus per integrum motum semicirculi : et in sero in occasu solis inventa est luna in loco suo in occasu, et hoc non potest esse, nisi in perfecto recessu. Et sic in tribus horis et perfecte accessit et perfecte recessit. »
In inferiori autem natura cursus naturae est, ut non fiat regressus a privatione in habitum : et contra hunc cursum fecit Deus illuminando caecos, dirigendo claudos, suscitando mortuos.
aliquid contra consuetum et nobis notum cursum naturae, ut dictum est.
Ad sequens patet solutio per ea quae Ad object 2. dicta sunt : hoc enim recte dicit sensum istius solutionis. Unde etiam ibidem dicit Glossa, quod more humano loquitur ibi Apostolus. Cursus enim naturae more humano observatus est, quod bona arboris surculus inseratur in malam, non e converso mala arboris surculus inseratur in bonam. Unde contra naturam dicit esse factum per metaphoram loquens, quando per fidem et gratiam gentilis idololatriae surculus, plantatus est in promissionibus et fide patriarcharum, et socius et particeps factus est pinguedinis gratiae et promissionum, tamquam insertus in bonam olivam. Jerem. xi, 16 : Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : cum more cultus humani et cursu naturae e converso deberet fieri, quod scilicet scurculus bona arboris plantaretur in malam : surculus enim arboris hortensis et cultae, plantari consuevit in trunco sylvestri : et sic fructus bonus nascitur secundum naturam surculi, et non trunci.
Ad aliud dicendum, quod illa propoAd object. 3 sitio non convertitur : licet enim miraculum sit aliquo modo contra naturam, tamen non quidquid est contra naturam, est miraculum : monstra enim (quae peccata naturae particularis vocantur in philosophia) quamvis sint contra cursum naturae particularis, quae est in inferioribus : tamen non sunt contra cursum naturae universalis, quae est in superioribus sive ccclestibus : sicut et generatio fceminae ex semine masculi per occasionem fit quam patitur semen masculi, cum tamen fiat ex ordine naturae universalis. '
object. 1. Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod Deus contra naturam facere dicitur : non quod faciat contra legem naturae æquissimam et naturalissimam quam ipse naturae indidit, sed quia facit
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod secundum usum communem horum trium, haec tria in eodem sunt, ut probat objectio. Si tamen proprie aliquis ista tria distinguere velit penes formam
<--- Page Split --->
et modum : tunc contra naturam dicuntur esse, quae producuntur in forma et modo contra seminales causas inditas naturae, sicut ex costa Heva. Præter naturam autem dicuntur, quae quidem secundum seminales causas producuntur, sed non modo naturae ab intrinsecus generante, sed extrinsecus adhibitis motibus et fomentis : sicut generatio draconum ex virgis facta est per magos, ut in ante habitis dictum est. Supra naturam vero est, quod in potestate naturae nullo modo potest esse, et tamen ad naturam se habet ut perfectio naturae, sicut est opus incarnationis et glorificationis in resurrectione, quae Dionysius dicit esse supra naturam, et non contra, nec præter naturam.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS III.
Quid sit miraculosum 1 ?
Tertio quaeritur, Quid sit miraculosum ?
Sunt enim quatuor opera quae solus Deus fecit, scilicet creationis, gubernationis mundi, justificationis impii, et glorificationis in resurrectione.
Quærarur ergo, Utrum ista sint miraculosa ?
Videtur enim, quod opus creationis et gubernationis miraculosa sint : quia
- In homilia super illud Evangelium Joannis, vi, 1 : Abiit Jesus trans mare Galilææ, super illud y. 13 : Ex quinque panibus, dicit Augustinus sic : « Majus quippe miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium
hominum ex quinque panibus. Et tamen hoc nemo miratur : illud mirantur homines, non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat 2 ? »
Adhuc, Augustinus, ibidem : « Fecit ergo quod modo Deus. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes : potestas enim erat in manibus suis. Panes autem illi quinque quasi semina erant : non quidem terræ mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. »
Adhuc, Augustinus super illud Joannis, ii, 3 : Deficiente vino, dicit sic : « Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, et quod quotidie aquæ pluviæ per vites in vinum vertuntur, et quod ex parvo seminario fruges creantur, quam quod vinum fecit ex aqua : sed quia hæc naturaliter fiunt, et jam ex usu vituerunt, quædam etsi minora præter solitum naturæ cursum sibi Deus reservavit, per quæ virtus, quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam revocetur. » Si ergo majus miraculum est, quod majoris virtutis est ostensivum, videtur quod creatio et gubernatio mundi majus miraculum sit, quam conversio aquæ in vinum, et saturatio quinque millium hominum de quinque panibus.
Adhuc, In Glossa præindustca super epist. II ad Corinth. xii, 12, dicitur, quod virtus est in omnibus miraculis. Ubi ergo major virtus, ibi majus miraculum : sed in creatione et gubernatione mundi major virtus est, quam in mutatione aquæ in vinum, et saturatione quinque millium hominum ex quinque panibus : ergo majus est miraculum.
Adhuc, I ad Corinth. xii, 7 et seq., ubi enumerantur dona spiritus, super illud : Alii operatio virtutum, Glossa,
<--- Page Split --->
« Miraculorum. » Et ex hoc sequitur idem.
Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali dicit, quod tres cursus sunt quibus omnia fiunt : naturalis scilicet, quo ex naturalibus causis producuntur naturalia : voluntarius, quo per voluntatem hominis fiunt multa et artificialia, et alia : mirabilis, quo ex voluntate Dei per causas quas Deus in seipso reservavit, fiunt ea quae contra solitum cursum naturae quandoque fapparent. Cum ergo creatio et gubernatio mundi non fiant cursu naturali, nec voluntario : et natura et voluntas in nihil simile possint, videtur quod fiant cursu mirabili.
Adhuc, Chrysostomus super Joannem dicit, quod « miraculum est quod sola Dei voluntate fit : » gubernatio mundi, et creatio segetum, et hujusmodi, sola Dei fit voluntate : ergo est miraculum.
Sæd contra.
In præcedenti articulo, particula secunda, habitum est per Glossam, quæ est super epist. ad Romanos, xi, 24, quod Deus in miraculis contra consuetum cursum naturae operatur : sed segetes ex paucis granis procreare, et sic pascere mundum, non est contra naturam : ergo opus creationis et gubernationis mundi non est miraculum.
laudatorem Dei : vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem creatoris. Haec enim sunt mirabilia quæ confitentur cœli. » Haec omnia sunt in justificatione impii. Ergo justificatio impii est miraculum.
- Adhuc, Ad Ephes. in, 7, super illud : Secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus : Glossa magna, « Virtus ejus est qua fecit, quod persecutor esset Apostolus : hoc enim est ut quodlibet miraculum. »
CONTRA :
Miraculum est arduum et insolitum : non autem insolitum est, quod justificatur impius : ergo non est miraculum.
Adhuc, Miraculum semper fit absque voluntate creaturae et opere : justificatio impii numquam fit absque voluntate hominis et opere. Dicit enim Augustinus : « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. » Ergo justificatio impii non est miraculum.
Adhuc, Miraculum semper est ostensivum potentiae divinae : justificatio impii ostensiva est misericordiae : ergo justificatio impii non est miraculum.
ULTERIUS quaeritur de opere glorificaQuæst. 2. tionis sive resurrectionis, an sit miraculum?
ULTERIUS quaeritur, Utrum justificatio impii sit miraculum?
Et videtur, quod sic.
- In Psalmo lxxxvini, 6, super illud : Confitebuntur cœli mirabilia tua, Domine, Glossa : « Scilicet quod redimis, quod justificas per misericordiam. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei. Lauda, quia surrexerunt mortui : plus lauda, quia redempti sunt perditi. Vides hominem heri voragine tectum ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis : vides hominem heri cœnum luxuriae, hodie decus temperantiae : heri blasphematorem Dei, hodie
Et videtur, quod sic : terminatur enim resurrectio ad vitam immortalem non secundum cursum naturae, sed supra : ergo est miraculum.
CONTRA :
- Natura corrupta quæ ex occultis finibus naturae reintegratur, naturaliter reintegratur et non miraculose : sed natura corrupta corporis per mortem et putrefactionem in resurrectione, ex occultis finibus naturae reintegratur : ergo videtur, quod naturalis sit et non miraculosa. PROBATIO MEDIÆ. Super illud Psalmi LXXVIII, 2 : Posuerunt morticina servorum tuorum, Glossa dicit sic : « Quasi quidquam resurrectioni eorum deperiret si insepulti abjicerentur : cum
<--- Page Split --->
ille, scilicet Deus, ex occultis naturae finibus totum reintegret, cui et capilli nostri numerati sunt 1. »
Adhuc, Forma miraculi quae inducitur, in re in qua inducitur, causam non habet nisi obedientialem : sed secundum dictum Augustini et Joannis Damasceni, corpus congruentiam habet ad resurrectionem ex hoc, quod conjunctum est animae rationali et immortali : et haec congruentia naturalis est corpori : et est justitiae naturalis, ut resurgat, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod resurrectio ejus naturalis sit, et non miraculosa.
Adhuc, Sicut saepius habitum est, miraculum fit praeter solitum cursum naturae : resurrectio terminatur in id quod simile est naturae : vivere enim mortali corpore et vivere immortali corpore similia sunt secundum speciem vitae : ergo videtur, quod vita resurrectionis non sit miraculosa, sed naturalis.
particularem :» in opere incarnationis nihil factum est contra naturam particularem. PROBATIO . Constat enim, quod nihil factum est contra naturam divinam, quia illi omnia possibilia sunt : nec contra naturam humanam, illa enim ex assumptione tali et meliorata et perfecta est : et quod meliorem facit et perficit naturam, non est contra naturam : ergo contra naturam nihil factum est : non ergo miraculum est opus incarnationis.
- Adhuc, In opere miraculi id ad quod terminatur miraculum, conforme est alicui formae naturali: sicut visus quem recipit caecus per miraculum, conformis est visui videntis per naturam : et vita, quam accipit suscitatus a mortuis, conformis est vitae viventis per naturam : sed opus incarnationis terminatum est ad hoc, quod homo sit Deus, et quod Deus sit homo, cui nihil conforme est in natura : ergo videtur, quod non sit miraculum.
Quest. 3. JUXTA hoc ulterius quaeritur, Utrum opus Incarnationis sit miraculum ?
Et videtur, quod sic.
Per Anselmum in libro de Conceptu virginali, ubi dicit sic : « Opera quae nec natura nec voluntas creaturae facit, sed solus Deus, semper miranda sunt : » istud opus incarnationis solus Deus fecit : ergo miraculum fuit.
Adhuc, Major est distantia creatoris a creatura, quam creatura a creatura : sed quando convertitur creatura in aliam creaturam, ut aqua in vinum, ut vere posset dici, haec aqua facta est vinum divina virtute, dicitur et est miraculum : ergo a simili quando creatura assumitur a creatore, et unitur sibi in persona, ita quod vere potest dici, haec creatura est Deus, videtur esse miraculum.
SOLUTIO. Dicendum ad primo quaesisom tum, quod opus creationis et gubernationis mundi, nec miraculum est, nec mirabile est : quia licet sit arduum, tamen non est insolitum : quia observatur in eo solitus cursus naturae. Nec est praeter facultatem admirantis : quia bene invenitur ratio, qualiter ex paucis granis creantur segetes, et ex his pascitur mundus. Quamvis enim dicat Salomon, Eccli. vn, 17 : Intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole : intelligit hoc de ratione sufficiente quantum ad dispositionem sapientiae divinae, quam ratio humana profundare non potest. Invenit tamen rationem infirmitati hominis sufficientem ex causis naturalibus.
Sed contra. CONTRA :
Sicut in Glossa supra inducta super epist. ad Roman. xi, 24, habetur : « In miraculo Deus operatur contra naturam
AD PRIMUM ergo quod dicit Augustinus, dicendum, quod Augustinus ibi valde large accipit miraculum, scilicet quod omne illud dicatur esse miraculum,
<--- Page Split --->
quod est opus divinum virtutis divinae ostensivum. Unde miraculum ponit pro virtute : cum alia sit intentio virtutis, et alia miraculi : virtus enim est, sicut prædictum est, ultimum potentiae : unde omne miraculum virtus est, sed non convertitur : et omne miraculum arduum est, sed convertitur, quod omne arduum sit miraculum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non sequitur, Est majoris virtutis : ergo majus miraculum : a virtute enim non trahit rationem miraculum, sed ab insolito, et ab eo quod fit contra consuetum cursum naturae.
Ad 3. Et per hoc patet solutio ad sequens quod sumitur de Glossa super Joannem, ii, 3.
Ad 4. Ad aliud jam patet solutio : quia licet virtus in omni miraculo sit, non tamen convertitur : eo quod ab alio trahat rationem miraculum, et ab alio virtus. Unde frequenter in minori virtute majus miraculum est, et in majori nullum.
Ad 5. Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Licet enim virtus sit in omni miraculo, non tamen intentio virtutis, et intentio miraculi est una et cadem.
Ad 6. Ad aliud de Anselmo, dicendum quod haec est falsa, quod creatio et conservatio et gubernatio mundi fiant praeter cursum naturae : imo potius per causas naturales et creat et conservat et gubernat Deus mundum.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod non solum Dei voluntate fiunt hujusmodi, sed etiam per causas naturales : sed hoc verum est, quod voluntas Dei est principatum tenens in omnibus illis, et aliae causae sunt sicut instrumentales.
Ad object. Ad in quod contra objicitur, concedendum est : quia hoc procedit secundum veram rationem miraculi.
stificatione impii, dicendum quod non sunt miracula : sed mira possunt dici et in aliquo similia miraculis, in hoc scilicet quod ardua sunt, hoc est, arduissimæ Dei misericordiæ indicia, et quæ homini miranda sunt : et in hoc quod sicut Deus miracula operatur per rationes causales in seipso absconditas, ita omnia quæ pertinent ad rationem justificationis hominis et redemptionis, operatur per rationes causales in seipso absconditas, et non mundo inditas. Unde Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : « Habet Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non indidit, easque implet non illo opere providentiæ quo naturam substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est gratia per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua adjuvatur et instauratur 1. » Et subdit : « Non sunt desperandi homines in illa sententia Proverborium, ii, 19 : Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur : dictum est enim secundum pondus iniquitatis suæ, ut quod revertitur qui revertitur, sibi non tribuat, sed gratiæ Dei, ne forte extollatur. Propterea ministerium gratiæ hujus Apostolus, ad Ephes. iii, 9, absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditæ causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum 2, sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia quæ ad hanc gratiam etiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditæ causæ in Deo fuerant. » Et hoc continetur totum in Glossa super epist. ad Ephes. iii, 9, quæ supra inducta est de causalibus rationibus. Et per hoc patet solutio ad omnia illa quæ dicuntur in Glossa super Psalmum lxxxvii, 1,
<--- Page Split --->
super illud : Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine.
Ad 1. PER EUMDEM modum per omnia solvendum est sequens.
Ad triba quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod justificatio impii non est miraculum, sicut probant illae objectiones : sed in duobus inductis miraculo simile est, et propter hoc miraculum vocatur : deficit tamen a perfecta ratione miraculi, sicut probatum est.
corpori conferret immortalitatem. Et iste est intellectus Damasceni. Et addit, ibidem, libro IV, de resurrectione, quod quia anima non sola, sed cum corpore et in corpore athleticc pugnavit contra vitia in sancto homine, ideo justum est, ut cum corpore et in corpore praemitur : quod non potest fieri, nisi per resurrectionis immutationem. Et quia anima in malis non sola, sed in corpore succubuit vitiis et diabolo, ideo justum est, ut non sola, sed in corpore et cum corpore puniatur.
Ad quest. 2. Ad m quod ulterius quaeritur de opere glorificationis sive resurrectionis, dicendum quod nec miraculosa est, nec naturalis. Naturalis non est, quia in ea nihil naturale efficienter operatur. Miraculosa non est, quia non terminatur ad aliquid conforme naturali vitae : sicut suscitatio mortuorum, quae terminabatur ad vitam mortalem animalis corporis, qualis fuit vita ejusdem antequam moreretur. Resurreccio autem est ad immortalem et gloriosam et beatam, qualis non fuit vita viventium in animali corpore antequam moreretur.
Ad object. 1. Ad PRIMUM quod in contrarium objicitur, dicendum quod materialiter Deus ex occultis naturae finibus reparat, ut dicit Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, sic scilicet ut eadem materia penitus quae fuit de veritate naturae in corpore morientis, virtute Dei restituatur in corpus resurgentis. Et quando dicit Augustinus, quod ex occultis naturae finibus restituit, praepositio ex non notat nisi causam materialem et obedientialem ex parte naturae, et nullam dicit in natura causam efficientem et originalem, qua fiat resurrectio : et ideo natura in ea nihil operatur illo modo, quo operatur in his quae naturaliter fiunt.
Ad object.2. Ad ALIUD dicendum, quod illa congruentia quam corpus accepit ad resurrectionem ex anima : ex ordine justiti divinae est, et non ex ordine justitiae naturalis : si enim esset ex ordine justitiae naturalis, quaelibet anima rationalis suo
Ad aliud dicendum, quod quando dicitur, quod miraculum terminatur in simile conforme naturae, intelligitur simile conforme non tantum in specie, sed etiam in qualitate naturali : conformitas autem inter vitam animaliter viventium et boatorum, non est in qualitate naturali.
Ad id quod ulterius quaeritur de opere Ad quest. Incarnationis, dicendum quod non est miracleum, sed mirabile proprie loquendo : est enim arduum secundum rationes causales in solo Deo absconditas perfectum : et ideo de mirandis est, ut dicit Anselmus : sed miraculum non est.
Ad aliud dicendum, quod quando una Ad 2. creatura transmutatur in aliam creaturam, transmutatio fit secundum formas disparatas, quae sunt separatae differentiis contrariis constitutivis, et distinguunt supposita sua, ita quod in eodem supposito esse non possunt : sed una posita, statim eo ipso removetur altera. Sic enim bene sequitur, est aqua : ergo non est vinum : et e converso. Sic ergo ad invicem se non habent forma humana et forma divina : forma enim divina per seipsam unibilis est forma humanae. Et forma humana per seipsam imago et similitudo est forma divinae : sic enim a Deo facta est. Et ideo amba sunt in uno supposito et una persona, non distincta, nec diversa, licet in seipsis distinctae sint naturae, neque commix-
<--- Page Split --->
tionem passæ, neque divisionem, nec confusionem unius in alteram. Et in hoc majorem disparationem habet forma unius creaturæ in aliam, quam forma divina ad humanam secundum proportionem : licet per essentiam et naturam forma divina Creatoris plus distet a qualibet forma creatorum, quam forma creati unius a forma creati alterius.
Adcbject. 1. Ad id quod contra objicitur, dicen-
dum quod illa objectio procedit : et concedendum est, quod miraculum non est, sed mirabile, in aliquo convenientiam habens cum miraculo : et ideo dicitur novum, Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Femina circumdabit virum.
Ad ultimum dicendum, quod non est Ad object.2. miraculum, sed mirabile : unde terminatur ad id quod est supra naturam, et non conforme naturae communi.