QUÆSTIO XXX.
SI præstigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
MEMBRUM I.
MEMBRI PRIMI
De his quae fecerunt dæmones in Ægypto.
ARTICULUS I.
Circa primum quaerunt duo, scilicet an magorum opera fuerint miracula ?
Et secundo, Quid dæmones operentur in talibus mirabilibus ?
De mirabilibus magorum factis coram Pharaone, an fuerint miracula ?
Ad primum sic proceditur :
- Exod. vii, 10 et 11, super illud : Tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes
1 Cf. II Sententiarum, Dist. VII, cap, F. Vide edit. nostram opp. B. Alberti. Tom. XXVII.
2 Cf. Exod. vii, 11 et seq.
<--- Page Split --->
et maleficos, et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quadam (Interlinearis, dæmonum), similiter. Si ergo Aaron et Moyses verum signum fecerunt sive miraculum : et malefici per incantatones et arcana dæmonum fecerunt similiter : tunc etiam malefici fecerunt verum signum et verum miraculum.
Adhuc, Ibidem subditur, y. 12 : Projeceruntque singuli virgas suas, quae versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Super illud dicit Augustinus in magna Glossa marginali quae incipit, « Et devoravit virgas Aaron : » et dicit sic : « Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, et non quod esse videbantur et non erant. Sed quia dixit, Absorbuit virga Aaron virgas eorum : draco potuit virgas absorbere, non virga. Sed eo nomine appellata est res unde versa est, non in quam versa est, quia in id etiam reversa est, ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. » Ex his accipitur, quod virga maleficorum vere versæ sunt in dracones : devorari enim non potuit nisi quod vere erat : ergo virgae incantalorum in veros dracones versæ sunt : et sic non erant secundum phantasiam tantum, sed secundum veritalem opera magorum.
Adhuc, Strabus in Glossa ibidem : « Dæmones quamvis mali, naturam suam non amiserunt. Ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum de quibus hic agitur, afferunt, sicque ex illis, scilicet seminibus, permitente Deo, novas rerum species producunt. » Ergo ex virgis magi novas species produxerunt, hoc est, dracones : novas autem species producere verum opus est, et non phanta-
slicum : ergo vera opera fuerunt opera magorum, et non phantastica tantum.
Adhuc, Augustinus in Glossa magna : « Insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultaseminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species modis suis et finibus debitas. Si ergo per incantationes magorum, per semina indita virgis, virga proruperunt in serpentes modis et finibus illorum debitis, et tale opus verum opus est et naturale, etiam vera et naturalia fuerunt opera magorum : et propter modum, quia subito fecerunt, vera miracula sunt dicenda.
Adhuc, Magister in præindusto libro II Sententiarum, distinct. VII, eodem cap. inducit Augustinum in libro III de Trinitate sic dicentem : « Video, inquit, infirmæ cogitationi quid possit occurrere : cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt, et alia 1. » Ex hoc accipitur, quod magi Pharaonis vera miracula fecerunt.
CONTRA :
Strabus in Glossa ibidem : « Sciendum quod diabolicis figmentis oculos spectantium deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur. » Ergo videtur, quod figmenta fuerunt opera eorum, et nun vera opera.
Adhuc, Augustinus in Glossa magna : « Quid ergo dicendum est de virgis magorum, an veri dracones factæ fuerant, sed ea ratione virgæ appellatæ sunt, qua et virga Aaron : an potius videbantur esse quod non erant ludificatione venefica ? » Ex hoc accipitur, quod ad minus dubium est, utrum fuerunt opera magorum, vel phantastica.
Adhuc, Tempore Antichristi major erit potestas dæmonum quam nunc, sicut in præmissis determinatum est : sed sicut dicitur, II ad Thessal. ii,9,adventus Antichristi erit secundum operationem
<--- Page Split --->
Satanæ, in omni virtute, et prodigiis, et signis mendacibus. Et illud tractans in libro XX de Civitate Dei dicit Augustinus : « Tunc solvetur ille Satanas, et per Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur : mortales sensus per phantasmata decepturus 1. » Cum ergo tunc minoris potestatis fuerint tempore Moysi, etiam tempore Moysi vera signa facere non potuerunt, sed fallacia.
- Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Per dæmones magicae artes possunt quidquid possunt : nec possunt valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendum fallaces, sicut in Ægyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spi rituum seductione viderentur admirandi, a quibus fiebant a Dei veritate damnandi 2. » Sed in veris operibus transmutationum de specie in speciem nullus fallitur. Ergo transmutationes virgarum per magos factæ, non fuerunt vera, sed phantasticae et deceptoriae : aliter enim non fuissent ad fallendum fallaces.
ULTERIUS QUÆRITUR, CUM magi ministerio dæmonum fecerunt serpentes ex virgis, ita quod dæmones collegerunt semina vertentia virgas in serpentes, utrum hoc miraculum esse dicendum est?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Augustinns in libro de Mirabilibus sacra Scripturae : « Omnium eorum quæ fecit Deus per Moysen et Aaron, nihil contra naturam factum est. Rana enim de aquis et sciniphes de pulvere naturaliter oriuntur : aqua in sanguinem non contra naturam versa est : sed quod in aliis rebus per temporis successionem naturaliter fieret, hoc jubente Deo protinus efficitur. »
1 Sed contra. CONTRA : Licet vinum (ut dicit Empedocles) fiat ex aqua putrefacta in vite naturaliter : tamen cum vinum subito fit
ex aqua, miraculum est. Joan. n, 11 : Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ... et crediderunt in eum discipuli ejus. Ergo a simili, cum transmutatio virgarum in serpentes subito facta sit et protinus, miraculum dicenda est.
SOLUTIO. Dicendum ad primo quaesisolutio. tum, quod mutatio virgæ Aaron in draconem, et mutatio virgarum magorum in serpentes veræ fuerunt. Dicuntur tamen mutationes virgarum magorum mendacia ad fallendum fallaces permissa, non quod falsa sint in re, sed quia semper habent intentionem fallendi in illis operibus dæmones, quæ sic facere permittuntur. Et hoc modo, II ad Thessal. 11, 9, omnia quæ fiunt a dæmonibus temporibus Antichristi, dicuntur signa et prodigia mendacia : quia fiunt ad fallendum fallaces, in quibus tamen exercerentur et probarentur Sancti qui tunc temporis erunt. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro III de Trinitate, quod fiunt ad monendum fideles, ne tale quid facere pro magno desiderent, quod etiam facere malis conceditur sive permittitur. Propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita, vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Et hoc inducitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinctione VII, cap. ultimo. Unde Augustinus in libro XX de Civitate Dei dicit : « Sicut mali homines in terra, sic dæmones non omnia quæ volunt facere possunt : nisi quantum illius ordinatione sinuntur, cujus judicia sicut nemo plene comprehendit, ita nemo juste reprehendit. Unde dicimus, quod vere et secundum rem factæ fuerunt mutationes Moysi et Aaron virgarum in dracones, et etiam magorum in dracones. Cujus indicium est, quod textus Exodi dicit : Fecerunt et malefici similiter : et,Exod. VIII, 19, ubi
<--- Page Split --->
sciniphes malefici producere non poterant, quas produxit Moyses, statim impotentiam suam confessi dixerunt : Digitus Dei est hic, hoc est, expresse indicium indicans virtutem divinam, quam nos non habemus : nec operatur ad maleficorum invocationem. »
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quinque prima concedenda sunt : quia concludunt hoc quod dictum est ex dictis Sanctorum et textu.
Ad object. 1. Ad PRIMUM quod contra objicitur ex dicto Strabi, dicendum quod Strabus dubitando hoc dicit, et non asserendo, sicut in ipsa Glossa patet : « Aliqui enim minus intelligentes litteram sic possent dicere, quamvis non verum est. »
Ad object. 2. Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus dicit esse dubium, non propter rem dubiam quam expresse determinat textus Exodi : sed propter diversorum diversas opiniones dubitantium, utrumne illud factum sit illusione, sicut saepe daemones ludificant oculos intuentium phantasticis et non veris praestigiis.
Ad object. 3. Ad ALIUD jam patet solutio per antedicta : signa enim dicuntur fallacia ab intentione fallendi, non a falsitate rei : et sic etiam tempore Moysi fallacia et mendacia fuerunt signa magorum.
Ad object. 4. Ad ALIUD patet solutio per idem : fuerunt enim ad fallendum fallaces ab intentione fallendi, non a falsitate rei.
Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum, quod verum miraculum quatuor in se habet.
Unum quod dicunt Dionysius in Ecclesiastica hierarchia,et Chrysostomus super Joannem, quod scilicet sit opus solius voluntatis divinae, et non naturae.
Secundum quod etiam ponit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, de resurrectione mortuorum,quod ita sit elevatum super naturam, quod natura secundum ordinem potentiarum naturae nullo modo possit in illud,nec ordinem habeat ad illud.
Tertium, quod ipsa productio non sit morosa, sicut productio naturae, sed subita et in momento facta. Et hoc ponit Augustinus in homilia VI super Joannem, ubi dicitur, quod de quinque panibus et duobus piscibus pavit Dominus quinque millia hominum 1. Dicit enim ibi, quod « majus miraculum est, quod de paucis granis per segetes multiplicatis pascit Dominus universum mundum, quam quod ex quinque panibus pavit quinque milia hominum. Sed illud nemo miratur : istud omnes mirantur, non quia majus est, sed quia rarius est. »
Quartum etiam ponit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, scilicet quod miraculum fit per publicam justitiam, sive per signa publicæ justitiæ ad eruditionem credentium. Et hoc est quod dicit Glossa Marci, xvi, 17, super illud : Signa eos qui crediderint. Dicit enim : « Signa in exordio Ecclesiæ fuerunt, ut fides credentium miraculis nutriretur : propter quod fide jam confirmata, cessaverunt. »
Unde si omnia haec quatuor simul fiunt in ratione miraculi : tunc miraculum strictissime accipitur, et non dicitur miraculum opus magorum. Ordine enim naturae seminibus sparsis in elementis natura ligni in virgis mutata est et in dracones conversa. Cujus signum est, quod saepe in arboribus putrefactis loco medulla generatae serpentes inveniuntur et dracones, et maxime in arbore quae dicitur tilia. Unde cum daemones pro subtilitate naturae et agilitate subito valeant illa congregare, et per ea virgas in dracones producere, nihil faciunt super ordinem naturae existens: sed hoc quod secundum ordinem naturae paulatim operantis produceretur, velocius et repente producunt quam natura possit : et ideo tale opus proprie mirabile dicitur, et non miraculum.
Ad in quod contra objicitur, dicenAd object, dum quod vinum secundum naturam
<--- Page Split --->
fit ex aqua digesta per vitis virtutem, impuro putrefacto ejecto per depurationem quæ fit in vite : sicut dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod omnis digestio, et maxime ea quæ præpausis dicitur, quæ est in fructiferis lignorum et herbarum, est completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus perfecta. Sed hoc modo Christus non fecit vinum ex aqua, sed solo imperio suæ voluntatis, cui omnis creatura obedit. Unde illa objectio supponit falsum, quæ dicit, quod solum sit miraculum propter hoc quod factum sit subito : sed miraculum est, quia super ordinem naturae fuit elevatum, et secundum solam obedientiam creaturae ad voluntatem Dei perfectam. Nec opera magorum vel dæmonum facta sunt subito, hoc est, in nunc : sed facta sunt velocius quam natura ex talibus seminibus possit ea producere. Et ideo dicunt quidam, quod facta sunt repente, hoc est, in non perceptibili tempore : propter quod mirabilia, et non miracula sunt.
per hoc disponentia eas ad formam serpentis et naturam : tunc non nisi disponunt materiam : et ita videtur, quod operatio eorum non sit, quod dent formas, sed quod disponant materiam tantum.
- Adhuc, Idem videtur ex verbis Augustini in libro III de Trinitate sic dicentis : « Sicut nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus operetur interius : ita non solum malos, sed nec bonos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina istarum rerum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latentes spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum præbent occasiones 2. » Ex hoc videtur, quod non disponunt nisi materiam, et non dant formam.
CONTRA :
sed contra.
- Natura corporalis in rebus impotentior est, quam natura spiritualis : sed natura corporalis in generatione naturali et disponit materiam ut transmutetur, et inducit formam qua res in propria specie generetur : ergo videtur, quod multo magis Angelus, qui natura spiritualis est, potest et disponere materiam et inducere formam.
MEMBRII .PRIMI
ARTICULUS II.
Quid dæmones operentur in talibus mirabilibus 1 ?
Secundo quaeritur, Quid dæmones operentur in talibus mirabilibus ?
Videtur enim, quod non nisi præparent materiam.
Si enim secundum prædieta, non nisi colligunt semina putrefacientia et transmutantia virgas a ligni natura, et
Adhuc, In generatis ex putrefactione secundum naturam, ut dicit Philosophus, inferior natura disponit putrefaciendo, et superior natura, cœlestes virtutes stellarum, et figurarum quæ sunt in stellis per reflexiones radiorum, dant speciem : videtur ergo, quod similiter sit in operibus Angelorum, quod natura inferior per semina collecta putrefaciat, sed natura superior quæ est Angelus, det speciem.
Adhuc, Semen (ut dicit Aristoteles
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VII, Art. 8. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 8.
<--- Page Split --->
in II Physicorum) non dat tantum causam materialem, sed etiam efficientem: semina ergo collecta ab Angelis, non sunt tantum materialiter disponentia, sed etiam virtutem effectivam speciei habentia: hanc autem virtutem effectivam non possunt habere ab elementis in quibus sparsa sunt: videtur ergo, quod hanc virtutem accipiant ab Angelis colligentibus: et sic videtur, quod Angeli colligentes dent eis virtutem qua inducunt speciem.
Adhuc, Quare dicitur, quod Angeli non possunt inducere formas ? Si enim hoc dicitur, quod creatura non potest creare, et ita Angeli boni nec mali possunt dici creatores : hoc sine causa est, quia quod ex talibus seminibus educitur ad actum, de potentia materiali et de potentia formali, in qua confuse inchoatum est, ut dicit Avicenna, educitur ad actum : et hoc non est creare, quia creare est ex nihilo aliquid facere, non ex potentia.
Adhuc, Ut dicit Plato in Timæo, Deus deorum opifex et pater planetarum, planetis dedit semina generandorum,et potestatem exsequendi sive deducendi ea ad par, hoc est, speciem tali generationi congruam. Dicit enim sic : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum erit par exsequi, ut scilicet quodlibet seminum par suæ generationi faciatis. » Cum ergo Angeli nobilioris naturae sint quam planetae, videtur quod non solum committitur eis colligere semina,sed etiam exsequi ea ad speciem, et transmutare.
malis Angelis tribuere non audemus. » Ergo videtur, quod nulla mirabilia fiunt per Angelos malos : et sic in vanum est quod dicit Augustinus, quod virgæ magorum per malos Angelos in dracones conversæ sunt.
Solutto . Sinepræjudiciomeliorissolutissententiæ adistadicendumvidetur , quodAngelimaliettiamboniintali - busmirabilibusnoninducuntformas , seddisponuntmateriamtantum . EthocexpresseexverbisAugustiniaccipiturinlibroIIIdeTrinitate , ubidicit , quodextrinsecusadhibitismotibusAngelorumadistacreanda , Deivirtusoperaturin - terius . Etideoformamistam ( quamDeusfacit ) exnihilononinducitnisiDeivirtusoperansinterius . Quamvisenimmultasintnaturaliteretinstrumentaliteroperantiaadgenerationem , Deitamenvirtusestprimumetuniversaliterope - ransinomnibusilis . EthocjaminprincipioistiussecundæpartisSummætheologiæ , quæstionedegenerationeformæ , determinatumest ' .
Unde prima duo concedenda sunt, quia recte istud idem concludunt.
Ad PRIMUM quod in contrarium objiciAd object. 1. tur, dicendum quod non est simile de natura corporali, et de Angelo qui est natura spiritualis. Corporalis enim natura, aut est generans univoce, aut æquivoce. Si generat univoce : tunc ex simili producit sibi simile in specie, ut hominem ex homine, fabam ex faba : et habet in se simile, cujus virtute simile producatur : habet etiam in se materiam, ex qua producatur. Si autem generat æquivoce : tunc, sicut dicit Aristoteles, productio formæ fit ex convenienti : tunc enim nihil in potentia est in altero, nisi quod uno motore educitur de illo, sicut dicit Commentator super VIII primæ philosophiæ. Unde sic idolum non est in potentia in terra, sed in cupro : quia uno motore artifice educitur
<--- Page Split --->
de cupro. Cuprum autem in potentia est in terra : quia uno motore, scilicet calore solis educitur de illa. Et ideo non valet argumentatio, si sic arguatur : spiritualis natura simpliciter plus potest, quam 'corporalis : ergo plus potest in productione formae : est enim ibi processus ab eo quod est simpliciter, ad id quod est secundum quid.
sicut jam dictum est, planetæ ex scintillatione radiorum et figuris reflexionis radiorum habent virtutes commiscibiles materiae, per quas conveniens ex convenienti producitur : et horum nihil habent vel habere possunt Angeli, cum simplices sint substantiae spirituales.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod in fine operis bonorum et malorum Angelorum magna differentia est : quia facta a bonis Angelis semper sunt ad eruditionem et fidei confortationem : ea autem quae fiunt per malos, semper fiunt ad fallendum fallaces. Unde etiam quae per bonos Angelos in Veteri Testamento facta sunt, semper fuerunt signa alicujus miraculi faciendi per Christum, et veritatis futurae tempore gratiae : facta vero per malos, nullius boni signa sunt. Et hoc expresse dicit Glossa super illud Psalmi cxvnii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illumiinat, et intellectum dat parvulis. Hoc etiam notatur in textu Exodi, vn, 12, ubi dicitur, quod devoravit virga Aaron virgas magorum. Ubi dicit Augustinus, quod virga quae os non habuit, devorare non potuit : sed draco ex virga factus, qui virga dicitur, eo quod ex virga factus est, devoravit dracones magorum : quia virga sapientiae spiritualis quae rectitudine regit, consumpsit in draconibus magorum potentiam redeundi ad virgas : quia potentia saeculi (quae per dracones magorum significatur) in se tortuosa et reflexuosa, ad rectitudinem regiminis referri non potest.
Ad Glossam quae inducta est super illud Psalmi lxxvn, 49 : Immissiones per Angelos malos : dicendum, quod Glossa ibi intendit, quod illa quae facta sunt per Angelos malos, non possunt referri ad bonos et sanctos, nisi quatenus in corpore aliquando pœenaliter exercitantur, sicut beatus Job a Satana passus est : quibus tamen nullam potestatem habent nocendi secundum animam : in malos autem possunt et spiritualiter et
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod nihil est simile quod inductum est pro simili : quia in generatis ex putrefactione haberet in se conveniens ad formam producti : et illud virtute producentis commiscibile est materiae putrefactorum. Unde in talibus simile producitur ex simili, hoc est conveniens ex convenienti : sicut etiam Commentator dicit super VIII prime philosophiae, quod sit in generatione monstrorum, sicut quando porca parit porcellum in figura capitis humani. Angelus autem sive bonus sive malus nihil in se habet commiscibile materiae, unde conveniens ex convenienti generetur : et ideo si fieret, oporteret quod ex imperio Angeli, et subito fieret ex nihilo : et sic Angeli essent creatores : quod esse non potest, ut dicit Augustinus : quia creare non est actus communicabilis alicui creaturae.
Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus, semina virtutem effectivam habent a virtute divina interius operante, et non ab elementis in quibus sparsa sunt, nec ab Angelis. Et hoc est quod in textu et in Glossa dicitur, I ad Corinth. iii, 7 : Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus, hoc est, virtutem incrementi.
Ad object. 4. Ad aliud dicendum, quod causa jam patet quare Angelis non potest attribui, quod inducant formam : quia forma talis producta non est in seminibus ut in causa materiali vel causa formali confusa, sed est in virtute Dei sola, quae in talibus seminibus operatur occulte.
Ad object. 5. Ad aliud dicendum, quod nihil est simile quod dicitur de planetis : quia
<--- Page Split --->
corporaliter vexando. Et non intendit, quod nulla mirabilia fiant per Angelos malos.
MEMBRUM II.
De his quæ adhuc faciunt dæmones ad hominum delusionem1.
Deinde quæritur de his quæ adhuc faciunt dæmones ad hominum delusionem.
Quod enim deludant oculos aliquando intuentium, expresse dicit Strabus in Glossa super illud Exodi, vn, 11 : Vocavit Pharao sapientes, sic : « Sciendum, quod malefici diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes non viderentur. » Ergo videtur, quod magi per dæmoniacas operationes oculos possint illudere intuentium, ut aliud videantur res quam sint.
Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et anima sic dicit : « Dicit enim humana opinio, quod quadam arte mulierum et potestate dæmonum homines converti possunt in lupos et jumenta, et quæque necessaria portare, et post peracta opera iterum ad se redire : nec tamen fieri in eis mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari 2. » Ergo videtur, quod dæmones habent potestatem convertendi formas hominum in bestias et opera bestiarum.
Adhuc, Augustinus in eodem, infra, dicit sic : « Dæmones quædam futura prædicunt, et quædam mira faciunt, quibus homines alliciunt et seducunt. Unde quædam mulierculæ post Satanam conversæ, dæmonum illusionibus et
phantasmatibus seductæ, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana, Paganorum dea, vel Herodiade et Minerva et innumera mulierum multitudine equitare. Ipse namque Satanas, qui transfigurat se in Angelum lucis, cum mentem cujusque mulierculæ ceperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species ac similitudines : et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo læta modo tristia, modo cognitas modo incognitas personas ostendens, per dævia quæque deducit. Et cum solus hoc patitur spiritus infidelis, non in animo tantum, sed et in corpore evenire opinatur. Idcirco nimis stultus et hebes est, qui hæc omnia quæ in spiritu fiunt, etiam accidere in corpore arbitratur : cum Ezechiel et alii Prophetæ, Joannes etiam Evangelista, et alii Apostoli in spiritu, non in corpore tales visiones viderint 3. »
Quæritur ergo, Qualiter tales fiant illusiones ?
Non enim potest dici, quod non fiant : quia .
In libro IV Dialogorum narrat Gregorius, quod quædam puella operatione cujusdam malefici, equa esse videbatur, quæ cum adducta esset ad beatum Benedictum, dixit puellam non esse equam : et formam equæ non esse in ipsa puella, sed in oculis intuentium : et ideo judicium quo judicabatur ab intuentibus de puella, non esse rectum. Et ex hoc accipitur, quod hujusmodi illusiones in oculis intuentium sunt, et non in rebus.
Adhuc, Si hæc illusio esset in rebus visibilibus : aut esset secundum mutationem formæ substantialis, quod fieri non potest, ut scilicet quod est homo, videretur esse asinus, vel aliud animal :
<--- Page Split --->
quia si vere mutaretur in aliam formam substantialem, et sub illa videretur et esse judicaretur, hoc non esset illusio, sed veritas. Aut esset secundum formam accidentalem. Et si esset secundum formam accidentalem : aut esset secundum formam qualitatis, aut quantitatis. Si secundum formam qualitatis, ut scilicet diabolus quod est album, mutaret in nigrum, et sic præsentaret : aut quod est in una figura, mutaret in aliam, et iterum sic præsentaret : tunc iterum non esset illusio, sed veritas. Veritas enim est, quando res videtur et judicatur esse in forma in quam vere mutata est, sive illa sit color, sive figura. Si autem illusio ista est in videntibus, et non in re visa. Aut est in organis sensuum exteriorum, qui quinque sunt et noti, scilicet visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus. Aut est in organis sensuum interiorum, qui etiam quinque sunt, ut dicit Avicenna, scilicet sensus communis, imaginatio sive formalis, phantasia, æstimativa, et memorativa sive memoria. Si est in organis sensuum exteriorum : cum illi nihil accipiant nisi præsente re et materia, ut dicit Aristoteles in II de Anima, ubi sic dicit : « Sensus est susceptivus sensibilium specierum præsente materia : » non videbitur iterum illusio, sed veritas : veritas enim est cum judicatur de re sicut est, et sicut se objicit sensibus. Si autem est in organis sensuum interiorum : tunc oporteret, quod aliquid objiceret formam illusionum illarum sensibus interioribus, et non tantum objiceret, sed etiam imprimeret : quia judicium de re non potest fieri sola objectione formæ ad sensus : sed oportet, quod forma objecta intra sensum interiorem recipiatur. Si ergo dæmon vere objicit et vere imprimit tales formas sensibus interioribus, tunc iterum non videtur esse illusio, sed veritas : imaginari enim rem sive æstimare, sive memorari, sicut imaginationi et æstimativæ et memoriæ objecta et impressa est, non est illusio, sed veritas.
SOLUTIO. Dicendum, quod revera hujustmodi illusiones fiunt a dæmonibus, et a malefi cis arte dæmonum : hoc enim expresse dicunt Sancti : et communis est omnium opinio, et docetur in necromantia in parte illa quæ dicitur de imaginibus et annulis et speculis Veneris et sigillis dæmonum Achot Græco, et Grema Babylonico, et Hermete Egyptio : et invocationes ad hoc ordinatæ describuntur in libro Hermogenis et Phileti necomanticorum, et in libro qui dicitur Almandel Salomonis.
Ad 11 quod quæritur, Qualiter fiant? utrum scilicet secundum organa sensuum exteriorum, vel interiorum ?
Dicendum videtur sine præjudicio, quod utroque modo fiunt, et secundum organa sensuum exteriorum, et secundum organa sensuum interiorum : fiunt enim in visione corporali, et in visione imaginaria, ut dicit Augustinus.
Secundum organum sensuum exteriorum fiunt sic : quia sicut dæmones et etiam boni Angeli potestatem habent assumendi corpora, ita habent potestatem assumendi figuras et colores corporum et quantitates : et in his potestatem habent objiciendi se organis exteriorum sensuum ad illusionem, fallaciam, et deceptionem. Et est in hoc deceptio et illusio, quod judicatur res esse sub forma sub qua non est : sicut dicit beatus Gregorius de puella quæ equa videbatur esse : quia licet sensus particularis exterior non decipiatur in proprio objecto,tamen sensus communis qui componit et dividit sensibilia cum subjecto sensibilium, quod est magnitudo, frequentissime decipitur, judicans aliquod sensibile compositum esse cum hoc cum quo non est compositum, et judicans aliquod sensibilium esse divisum ab hoc a quo non est divisum : et hæ deceptiones, ut dicit Alpharabius, sunt secundum fallaciam consequentis. Similiter sensus per accidens, qui ex sensibili proprio judicat de specie, vel genere, vel individuo pro-
<--- Page Split --->
prio, sicut crispum, tonsum, decorum, filium Dionis judicamus a collectione accidentium individuantium, frequentissime decipitur : et, ut dicit Alpharabius, deceptio est secundum fallaciam accidentis. Daemon enim talia sensibilia objiciens, objectum facit judicari quod non est, secundum corporalem visionem. Et hoc docetur in parte necromantiae quae dicitur de præstigiis ab Hermogene et Phileto necromanticis : et ponuntur ibi carmina et invocationes demonum ad hoc ordinata.
Secundum sensus autem interiores fiunt hoc modo : sicut enim dicit Aristoteles in primo de Somno et vigilia, imagines quae apparent in somnis in spiritu animali, elevantur ad caput et ad organa sensuum interiorum, sicut elevantur imagines liquefacti salis a fundo usque ad superficiem aquæ : et sicut elevantur imagines nubium, in quibus homocentauri et diversæ imagines animalium repræsentantur in vapore aqueo vel terreo, qui a terra per calorem solis ad medium interstitium aeris elevatur. Et propter hoc imagines somniales diversas figuras accipiunt secundum diversas complexiones vaporis elevantis : et quod elevatur in vapore cholerico, sicco calido, videtur esse flamma ignis conburentis : et quod elevatur in vapore phlegmatico dulci, sentitur in dulcedine mellis, quando fluit ad organum gustus : et quod elevatur in vapore melancholico nigro, apparet tetrum horribile, et quasi
in figura daemonum : et quod elevatur in vapore choleræ adustæ quæ melancholia est accidentalis, sentitur ut mordax vulnerans, acutum et incisivum, et valde amarum, fellica amaritudine infectum. Et est in hoc illusio : quia anima capta a talibus, ad ea convertitur sicut ad res. Et quod elevatur in vapore dulci sanguinis, clarum apparet et quasi in adspectu rosarum et florum. Daemones igitur a Deo potestatem habentes formandi species talium, et imprimendi eas in spiritus animales, per tales spiritus repræsentant personas modo lætas, modo tristes, modo humanas, modo bestiales, modo opprimentes, et modo ad volatum elevantes. Et quia anima convertitur ad ea sicut ad res, videtur aliquando homini, quod sit asinus oppressus sacco : et aliquando, quod sit aliqua volans : et aliquando, quod cum Diana et mulieribus de loco ad locum transferatur. Et ideo talia frequenter contingunt in somnis et de nocte, et non in die, nisi forte melancholicis quibusdam et insanis : qui hoc patiuntur in vigiliis, quod alii in somnis.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta quae facta sunt in hac quaestione. Illusio autem in talibus est in hoc, quod anima talibus detenta, parvos motus ut magnos sentit, ut dicit Aristoteles in primo de Somno et vigilia : unde parvum sonum reputat esse tonitruum, et ad parvam illuminationem candelæ reputat esse coruscationem.
<--- Page Split --->