QUÆSTIO XXIX.

Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima 5 ?

Juxta hoc quaeritur, Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et in anima?

Hæc enim est quaestio Augustini.

  1. Quod enim daemones intrent in corpora hominum, probatur sic in Evangelio Lucæ iv, 33, et Matth. viii, 28 et seq., ubi præcepit Dominus ut exirent a

corporibus hominum obsessis. Ergo in corporibus hominum fuerunt : quia nihil expellitur ab homine, nisi prius fuerit in eo,

  1. Adhuc, Ibi de necessitate est virtus operans, ubi operatio : et ubi est virtus, ibi est substantia quae est subjectum virtulis : ergo a primo ad ultimum, ubi est

<--- Page Split --->

operatio, ibi est substantia diaboli : sed operatio interius sentitur in corpore : ergo et substantia dæmonis est interius in corpore.

  1. Adhuc, Joan. xiii, 27 : Post buccellam, introivit in eum Satanas. Ergo Satanas fuit in corpore Judæ : et eadem ratione in corporibus aliorum hominum.

  2. Adhuc, Act. v, 3, dixit Petrus Ananiæ : Cur tentavit Satanas cor tuum ? Ergo Satanas cor Ananiæ movit ad tentationem : sed probat Aristoteles in VII Physicorum, quod inter movens et motum non est medium : ergo Satanas immediate fuit in corde Ananiæ.

  3. Adhuc, Philosophus in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio : » sed in obsessis corporibus sentitur alteratio, et in sanguine, et in sensu, et in phantasia, et humoribus : ergo dæmon interius agit ad alterationem illam : ergo interius tangit : sed non tangunt se, nisi quæ per substantiam sunt simul : ergo dæmon per substantiam est in obsessis corporibus.

Sed contra.

Contra :

  1. Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : « Dæmones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi cordi, sed applicatione, et oppressione uniri ' . » Sed quod applicatur al'cui, non est intra ipsum : et quod opprimit aliquid, supra ipsum est, non intra ipsum. Ergo dæmones cum applicantur et opprimunt corpora, non sunt intra, sed extra per substantiam.

  2. Adhuc, Beda, « Satanas cor Ananiæ implevit, non intrando per substantiam, sed malitiæ suæ vires inferendo. » Ergo videtur, quod dæmones per substantiam non intrent in corpora hominum, sed per effectum malitiæ.

  3. Adhuc, Hoc videtur concordare sacramentis Ecclesiæ, quæ exorcistas ordiuat inter minores ordines, qui potestatem habeant imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos. Energumeni autem dicun-

tur ab i» quod est in, et £?yov labor, quasi interius laborantes malitia dæmonis : non ergo per substantiam dicuntur esse interius, sed per effectum malitiæ.

  1. Adhuc, Episcopus cum ordinat exorcistas, sic dicit : « Domine sancte, « pater omnipotens, æsterne Deus, bene- « dicere dignare hos famulos tuos in « officium Exorcistarum : ut per imposi- « tionem manuum et oris officium, po- « testatem et imperium habeant spiritus « immundos coercendi. » Et non dicit, Spiritus immundos per substantiam ejiciendi. Videtur ergo, quod per effectum malitiæ sint intus, et non per substantiam.

  2. Adhuc, Si philosophis de ista materia credendum est, Avicenna in canone 2, ubi loquitur de medicina furiosorum, ubique malitiam melancholiæ vocat dæ- monem : quod non potest esse rationabi- liter, nisi quia dæmon per substantiam non est intus, sed per turbationem me- lancholiæ et malitiam.

Solutio. Cum Evangelio et Augustisolutio. no dicimus, quod dæmones per substantiam sunt in corporibus obsessis. Dicit enim Augustinus, quod immiscent se sanguini ad movendum ad concupiscentiam. Matthæi au'em vni, 28 et seq., Marci, v, 9, et Luc. vni, 30, dicitur expresse, cum Dominus quæreret : Quod tibi nomen est ? Respondit dæmon : Legio mihi nomen est. Et subjungit Evangelium causam dicens : Quia intraverant multa dæmonia in eum. Nec dicerentur intrasse in eum, nisi per substantiam fuissent in ipso. Similiter, Matth. xii, 43, et Luc. xi, 24, expresse dicit Dominus : Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et non dicit, Cum malitia immundi spiritus exierit ab homine. Et ibidem infra, y. 44, ipse immundus spiritus dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et non dicit, Maltiam meam inferam illi, cui eam subtraxi.

Et ideo prima pars rationum istius

<--- Page Split --->

quaestionis videtur mihi esse concedenda. Rationes enim illæ omnes concludunt, quod dæmones per substantiam sunt in corporibus obsessorum.

Ad object.1 Ad dictum Augustini quod adducitur in contrarium, dicendum, quod Augustinus vocat cor, animam sive spiritum hominis : in illum enim nihil substantialiter illabitur, nisi Deus, ut dicit Beda : sicut etiam cor dicitur in Psalmo xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum. Sigillatim enim Deus creat animas, sed non cor, quod est particula corporis, in qua secundum Philosophum sedes animæ est. Vocat autem energicam operationem, interiorem laborem sensuum vel humorum et virtutum animalium et sensibilium, sicut imaginationis, et phantasiæ : quas turbat dæmon ad subversionem regiminis rationis, et ad inordinatos clamores et agitationes corporum obsessorum. Et vocat applicationem, similitudinem operationis dæmonis cum operationibus naturae : quia sicut natura per sensibilia movet phantasiam, ita dæmon per eadem sensibilia turbata movet eam ad malitiam per æstimationem mali, quod putat cum sensibilibus esse acceptum : æstimatio enim est de his quæ cum sensu accipiuntur. Et sicut natura per spiritus ab humoribus resolutos, formas imaginabiles et rationales et intellectuales mittit ad virtutes animales sive sensibilis animæ, sive rationalis, quæ in anteriori cella capitis vel media vel extrema operantur : ita dæmon turbando eosdem humores, et per consequens turbando spiritus qui sunt, ut dicit Avicenna, vehicula formarum animalium, mittit formas turbatas ad easdem cellulas, ex quibus æstimationes inordinatae et conceptiones et memoriae oriuntur, per quas ulterius causantur et inordinati motus dæmoniacorum : ita ut aliquando dæmon videatur discerpere

eos, sicut dicitur, Marc. i, 26 : Et discerpens eum spiritus immundus,et exclamans voce magna, exivit ab eo. Oppressio vero vocatur potentia dæmonis super vires naturales. Et quod ita sit, per Glossam probatur super I Petr. v, 8, super illud : Circuit, quaerens quem devoret : quæ sic dicit : « Tamquam hostis obsidens muros clausos, explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem : aures per canora, ut emolliat Christianum vigorem : linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad cædem instigat : honores terrenos promittit, ut cœelestes adimat : et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores : in pace subdolus, in persecutione violentus. »

Eodem modo respondendum est ad id quod objicitur de Beda : quia etiam cor vocat animam, et non partem corporis, quæ sedes est animæ : animam enim non intra, sed effectu malitiæ vexat, applicando se sibi, et opprimendo eam, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia ad object.1 hoc intendit, ut scilicet per substantiam ejiciantur de corporibus exorcismis Ecclesiæ, et effectus malitiæ removeatur de animabus, quo interius faciunt laborare animas secundum virtutes animales.

Ad aliud dicendum, quod unum diciAd object.4. tur in verbis Episcopi, et alterum intelligitur quasi præsuppositum : coerceri enim non possunt nisi ejiciantur.

Ad ultimum dicendum, quod in veriAd object.5. tate Avicenna, eo quod Sarraceni recipiunt legem Moysi, et credunt esse dæmones, malit:am melancholiæ vocat dæmones : eo quod dæmon per malit:am melancholiæ maxime turbat regimen rationis, eo modo quo dictum est.

<--- Page Split --->