QUÆSTIO XXVIII.

De tentatione dæmonum.

Ratione enim hujus quæritur de tentatione dæmonum.

Et quæruntur tria, scilicet quid sit tentatio ?

Secundo, Quis sit tentator?

Tertio, Qui sunt modi tentandi, et quot ?

Quis autem sit progressus tentationis a serpente in sensualitatem, et a sensualitate in inferiorem partem rationis, et ab inferiori parte rationis in superiorem, infra cum de casu Adæ disputabitur, erit inquirendum.

MEMBRUM I.

Quid sit tentatio 1 ?

AD PRIMUM proceditur sic : Super illud Genesis, XXII, 1 : Tentavit Deus Abraham,dicit Glossa sic : « Tentare pro eo quod est probare dicimus, unde scriptum est, Deuter. XII, 3 : Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXI, Art. 1. Tom. XXVII huusce hova editionis. Cf. etiam Iam Part.

Summa de Creaturis, Tract. IV, Quæst. 69, Art. 1. Tom. XXXIV.

<--- Page Split --->

utrum diligatis eum, an non. Vires enim dilectionis suae homo ignorat, nisi experimento cognoscat. » Ex hoc accipitur, quod tentatio est probatio alicujus ad acceptationem experimenti.

contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Dicitur, Joan. iii, 25, quod Christo opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. Cum ergo Deus cognoscat omnia quae sunt in nobis, non oportet, quod utatur probatione ad acceptionem experimenti : constat autem, quod tentat Deus : tentavit enim Abraham : ergo videtur quod tentatio non sit probatio ad acceptionem experimenti.

  2. Si forte dicatur, quod intelligitur de tentatione quae est a diabolo, et non a Deo. CoNTRa : Illa quae sunt in nobis, aut sunt naturalia, aut sunt voluntaria. Si sunt naturalia, illa cognoscit daemon per habitus concreatos sibi et naturaliter, sicut cognoscit caetera sensibilia : ad illa ergo non oportet eum uti probatione experimenti. Si sunt voluntaria : aut manifestantur signo corporali, aut non. Si non manifestantur s'gno corporali, nullo modo cognoscet ea, sicut in antehabitis probatum est : et sic in vacuum uteretur probatione experimenti ad illa cognoscenda. Si autem manifestantur signo corporali : tunc cognoscit ea sicut et alia, sicut in antehabitis probatum est, et sic iterum non indiget probatione experimenti.

  3. Adhuc, In philosophia, ut dicit Aristoteles in Topicis, tentator non accipit experimentum scientiae, sed ignorantiae : videtur ergo, quod tentatio non sit probatio ad acceptionem experimenti ut sciat : et sic videtur, quod definitio quae ponitur in Glossa, inutilis sit.

u u i o . Solutio. Ad hoc per distinctionem solvendum est. Dicitur enim tentatio sex modis : et in omnibus illis modis est in genere probationis, et ad unum finem in communi, qui est acceptio ex-

perimenti. Et hoc attendens Glossa praeinducta, dicit quod tentare pro eo quod est probare dicimus : et quod homo vires suae dilectionis ignorat, nisi experimento cognoscat.

Primo quidem modo dicitur tentatio in communi, probatio ad acceptionem experimenti scientiae vel ignorantiae : et sic dicit Aristoteles, quod tentator imitator est dialectici, et probat tentando circa communia, quibus scitis non de necessitate scitur ars, sed quibus ignoratis de necessitate ignoratur : et ille est tentator qui non accipit experimentum nisi ignorantiae. Et est tentator qui tentat circa propria principia singulorum, ex quibus de necessitate sequitur conclusio et scientia, quae est effectus et habitus conclusionis : et haec tentatio accipit experimentum scientiae et ignorantiae : propria enim sunt quibus scitis de necessitate scitur ars, et quibus ignoratis de necessitate ignoratur.

Secundomododiciturtentatio , p r o - batioadexperimentumelectionisetincilinationisvoluntatisadidquodin - tendittentator : etsicdiciturtentarehomohominem , quianititurinclinareeumadvoluntatemsuam , etAngelusbonushominemeodemmodo , etAnge - lusmalushominem . EtsicdicitMagi - sterHugodetentationediaboli , q u o d « tentatioestimpulsusadillicitum : » tentatioautemAngelibonivelhominisboniadilludquodlicitumest , impellit , etestpersuasivaibiinclinatiovoluntatissiveinductioadidquodintenditpersua - densAngelusvelhomo .

Tertio modo dicitur tentatio, probatio per difficilia ad acceptionem experimenti dilectionis vel fidelitatis : et hoc modo dicitur, Eccli. vi,7 : Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facile credas ei.

Quarto modo dicitur tentatio, probatio per difficilia ad acceptionem experimenti, quod de viribus dilectionis et fidelí- tatis non ipse tentator et probator accipiat, sed tentatus et probatus, ut se

<--- Page Split --->

scilicet et vires suas cognoscens plus de Deo præsumat. Et sic accipitur illud Sapientiæ, iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se, hoc est, invenire se fecit per experimentum. Et illud Tobiæ, xii, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te, hoc est, probatum te tibi ostenderet. Et illud Deuteronomii, xiii, 3 : Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, hoc est, ut scire vos faciat utrum diligatis eum.

Quinto modo dicitur tentatio, probatio per exercitium operum, ut accipiatur experimentum potestatis sive facultatis in opere. Et sic tentatur manus, utrum sit potens ad tenendum : et securis, utrum sit potens ad incidendum : et jumentum, utrum potens sit ad laborandum. Luc. xiv, 19 : Juga boum emi quinque, et eo probare illa. Et sic etiam tentat se homo in virtute quantæ potestatis sit, cum exercet se ad opera virtutum. Et sic accipitur, Daniel. i, 13, ubi Daniel dixit ad eunuchum : Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina :... et sicut videris, facies cum servis tuis. Et sic etiam accipitur illud Ecclesiastici, xxxiv, 11 : Qui tentatus non est, qualia scit ? hoc est. qui virium suarum experimentum non accepit, qualia potest scire de seipso ?

Sexto modo dicitur tentatio strictissime, actus daemonis, observatio diaboli, et insidiatio et circumvolatio, quia tota die continue instat ad hominis deceptionem. Et sic accipitur, I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Luce, xxii, 31 et 32, dixit Dominus Simoni Petro : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Unde Chrysostomus in homilia 22 super Joannem, sic dicit : « Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostræ insidiatur saluti.

Invigilandum est igitur, et contra illius impetum unumquemque se omni ex parte præmunire oportet : nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostræ cura est, ne minima quidem in re eum nobis prævalere permiltamus, ne mox in majoribus prævaleat. Summæ namque amentiæ est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni invigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eamdem adhibeamus diligentiam. » Et hoc solo modo quaerimus hic de tentatione.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Deus non tentat ut ipse experimentum accipiat, sed ut tentatus suæ virtutis experimentum accipiat, et cognoscat quid de Deo præsumere valeat. Dicit enim Gregorius, quod « tanto altiori spe quis in Deum resurgit, quanto plus et fortiora pro nomine ipsius pertulerit. »

Ad ALIUD dicendum, quod ea quæ sunt in nobis voluntaria, non cognoscit dæmon antequam fiant : et ideo persuasiva et inclinativa tentatione utitur ad expericendum, utrum voluntas nostra inclinetur ad eligendum id quod vult : et hoc expresse dicit Gregorius super illud Job, XVIII, 10 : Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam : dicens, quod « semita cordis inclinatio cordis est, super quam diabolus abscondit decipulam tentationis. ut facilius decipiat. »

Ad ULTIMUM jam patet solutio : hoc enim intelligitur de tentatore qui est tentator dialectici, et tentat circa communia : et de tali tentatione non loquimur hic.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

Quis sit tentator 1 ?

SECUNDO quæritur, Quis sit tentator ? Et videtur, quod solus diabolus.

  1. I ad Thessal. iii, 5, super illud : Ne forte tentaverit vos is qui tentat : Glossa, « Diabolus, cujus officium est tentare. »

  2. Adhuc, Hieronymus in libro III super Jeremiam, dicit sic : « Quidquid peccamus, quidquid die et nocte facimus et malorum operum perpetramus : imperium est dæmonum, qui numquam nobis dant requiem, et semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum . » Cum ergo omnis tentatio propulsatio est ad illicitum, sive ad peccatum, videtur quod non sit tentator nisi dæmon.

  3. Ad idem faciunt auctoritates in præcedenti articulo adductæ de Chrysostomo, et I Petr. v, 8 et 9, et Luc. xxii, 31. In quibus -omnibus expresse dicitur, quod Satan sive diabolus est, qui tentat.

  4. Adhuc, Job, i, 12 et ii, 6, expresse habetur, quod Dominus licentiam dedit Satan ad tentandum Job. Cum ergo non sit tentator, nisi cui Deus dat licentiam tentandi, videtur quod diabolus solus sit tentator.

  5. Adhuc, Matth. iv, 3 : Accedens tentator, dixit ei. Nomen tentatoris non convenit, nisi ei cujus officium est tentare : sed, sicut dicit Glossa priusinducta, solius diaboli est officium tentare : ergo solus diabolus est tentator.

  6. Adhuc, Aut ille tentator est, qui

licentiam dat tentandi, aut qui exercet actum tentationis : sed non est tentator qui dat licentiam, Deus scilicet. Jacobi, 1, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse enim neminem tentat. Ergo relinquitur per locum a divisione, quod solus diabolus tentator sit, quia ille exercet actum tentationis.

SED CONTRA :

  1. Jacobi, i, 14, dicitur : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus.

  2. Adhuc, Dicitur, quod mundus, caro, dæmonia tentant. I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Ergo non videtur unus solus esse tentator, sed tres.

JUXTA hoc quæritur, Utrum Deus inQuæst. ducat aliquam tentationem ?

Et videtur, quod sic.

Matth. vi, 13 : Et ne nos inducas in tentationem : hoc enim frustra a Deo peteretur, si nullus a Deo in tentationem induceretur.

SED CONTRA :

Sed cci

  1. Glossa ibidem : « In tentationem induci, est tentatione frangi, et tentatione superari : et hoc non facit Deus, sed potius diabolus vel concupiscentia :» ergo videtur, quod Deus non inducat in tentationem.

  2. Adhuc, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Ergo videtur, quod Dei est adjuvare contra inductionem in tentationem : non crgo inducit aliquem in tentationem.

ULTERIUS quæritur de hoc quod in libro Quæs

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum. Dist. XXI, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summae de Creaturis, Tract. IV, Quæst. 69,

Art. 2. Tom. XXXIV. 2 S. HIERONYMUS, Lib. III super Jeremiam, cap. 16.

<--- Page Split --->

II Sententiarum, distinct. VI, cap. ultimo, dicit Origenes sic : « Puto sane, quia Sancti repugnantes adversus istos incontores, et vincentes, minuant exercitum daemonum, vel ut quam plurimos eorum interimant : ne ultra fas sit illi spiritui, qui ab aliquo sancto caste et pudice vivendo victus est, impugnare iterum alium hominem. »

Hoc enim non videtur esse verum : quia

  1. Deus providentia sua tentationes ordinavit, et fieri permittit ad exercitium virtutis fidelium : sed in naturis tantus est ordo, ut in III de Anima dicit Aristoteles, quod « natura nec indiget necessariis, nec abundat superfluis. » In operibus autem Dei major ordo est. Ergo in operibus providentiae divinae non est abundantia superflui : superfluum autem est facere per plures, quod fieri potest per unum : sed idem daemon qui victus est ab uno, adhuc potest tentare alios : ergo superfluum est illum removere a pugna, et alteri licentiam dare impugnandi.

  2. Sed contra hoc iterum videtur esse ibi, quod secundum moderamen justitiae, aequale debet esse pondus belli inter impugnantes et impugnatos : sed homines impugnati, per mortem continue diminuuntur : si ergo exercitus daemonum ion diminueretur per victoriam homium, inaequate esset pondus belli inter daemones et homines : per victoriam enim qua vinculatur, diminuuntur.

Muito.

SOLUTO. Dicendum ad primo quaesitum, quod diabolus proprie loquendo tentator est triplici ratione.

Prima est, quia invidia proprium est impugnare bonos : et dicitur, Sapient. II, 24: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, hoc est, peccatum, quod est mors animae. Unde sicut superbia erexit se contra Deum, ita sicut dicit Augustinus in libro de Sancta virginitate, invidia quae pedissequa est su-

perbiæ, impugnavit eftentavit hominem, ne ad beatitudinem ascenderet, unde ipse exciderat.

Secunda ratio est, quia obstinatus est in malo, sicut bonus Angelus confirmatus est in bono. Unde in libro II Sententiarum, distinct. VII, cap. Supra dictum est, dicit Magister sic : « Mali per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere, sive velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri, quod Deus vult fieri, et utique illud bonum est et justum fieri : nec tamen cum bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt. Sed obstinati proprium est irasci contra omne bonum et impugnare illud : et cum diabolus sic sit obstinatus, suum proprium est et tentare et impugnare bonos. »

Tertia ratio est, quia primea tentationis, quae facta est ad Adam et Hevam, diabolus fuit inventor : et ab illa tentatione possibilitas tentandi in omnibus exorta est et creata. Unde cum virtus primea tentationis in omnibus aliis tentationibus sit, et tentet, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, diabolus proprie tentator est, qui primea tentationis est inventor.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in contrarium objicitur, quod unus solus est tentator : sed objectum et materiam tentationis aliquando accipit a concupiscentia carnis : et sic sicut ab instrumento, non sicut a tentatore dicitur, Jacobi, I, 14, quod unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus ab incommutabili bono, et illectus libidine boni commutabilis. Aliquando accipit objectum et materiam tentationis a spectaculis mundi, scilicet in divitiis, et honoribus. Aliquando accipit a seipso in superbia, et invidia, et ira : et sic dicitur, quod plura sunt tentantia instrumentaliter, sicut objecta : unus tamen est qui haec omnia movet sicut primus tentator.

<--- Page Split --->

Qualiter autem Deus tentet sive probet, in præcedenti membro hujus quæstionis determinatum est.

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Deus inducat aliquem in tentationem ?

Dicendum, quod non proprie : non enim est causa malitiae, sicut probat objectio : nec est causa, quod aliquis frangitur vel vincitur tentatione, immissione malitiae : sed quia aliquando desert per gratiam, et permittit frangi tentatum confortatione malitiae, ideo locum habet oratio, hoc est, ut non deserat per gratiam, nec permittat confortari malitia usque ad fractionem tentari. Et sic etiam intelligitur dictum Apostoli, I ad Corinth. x, 13, quod facit cum tentatione proventum. Quia ipsum exercitium tentationis, proventus et profectus est virtutis. Propter quod etiam Sancti facilius sustinent tentationem, ita quod aliquando petant tentari. Psal. xxv, 2 : 'Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos, et cor meum.

Ad id quod ulterius quæritur de verbo Origenis, dicendum, quod satis probabile est, quod ita sit, maxime secundum quod glossat illud Magister ibidem, scilicet quod de illo vitio in quo superatus est ab aliquo sancto perfecte, non habeat potestatem alium tentandi de cætero. In bellis enim humanis sic est, quod superatus aliquis ab aliquo perfecte, nec illum nec alium de familia sua eodem bello audet impetere. Propter quod etiam dicitur in libro II Sententiarum, distinct. VI, cap. De Lucifero autem, quod religata sit potestas Luciferi ab eo tempore quo tentavit Christum in deserlo, et victus est ab eo.

Ad RATIONEM quæ adducitur in contrarium, dicendum, quod non est superfluum quod ordini juris et justitiæ con-

sonum est. Unde licet per affectum malitiae possit alium tentare de eodem vitio in quo superatus est, tamen quia hoc non congruit ordini juris et justitiæ, providentia divina non permittit.

MEMBRUM III.

Qui sint modi tentandi, et quot 1 ?

TERTIO quæritur, Qui sint modi tentandi, et quot ?

  1. Dicit enim Glossa super Genesim, iii, 1, super illud : Sed et serpens, sic : « Tribus modis culpa perpetratur, scilicet suggestione, delectatione, et consensu. Primo per hostem, secundo per carnem, tertio per spiritum. Hostis enim prava suggerit, caro se delectatione subjicit, tandem spiritus delectationi consentit. Suggestione peccatum cognoscimus, delectione vincimur, consensu ligamur. » Igitur, secundum hanc Glossam, tres sunt modi tentationis.

  2. Adhuc, Gregorius in libro XXXII Moralium super illud Job, xl, 10 : Ecce Behemot, quem feci tecum, sic dicit : « Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat : omne quod oppimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. » Secundum Gregorium ergo sex isti sunt modi tentationis.

  3. Adhuc, I ad Corinth. x, 13, super illud : Tentatio vos non apprehendat, nisi humana : distinguit Glossa tentationem in humanam et diabolicam, sic dicens : « Tentatio humana est, ut in

<--- Page Split --->

necessita' e vel pressura non diffidat homo de Deo, aux lium humanum requirendo : humanum enim est in necessitate auxilium humanum quaerere. » Et ibidem; « Propter Christum pari humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. » Et addit : « Item, humana tentatio est, aliter sapere, quam res se habet cum bono animo. » Et subdit : « Item, humana tentatio est, cum irritatur quis in fratrem studio corrigendi, plus tamen, quam humana tranquillitas postulat. » Et addit : « Diabolica vero tentatio est, nimis amando sententiam propriam vel invidendo melioribus usque ad praecidenda communionis vel schismatis vel ha'resis condenda sacrilegium pervenire. » Secundum hanc igitur Glossam quatuor sunt modi humana tentationis, et unus diabolicæ.

  1. Adhuc, Falsum videtur esse quod dicit, quod secunda tentatio sit a carne. Dicit enim Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, quod primus motus tentationis est in sensualitate tamquam a serpente. Secundus in inferiori parte rationis tamquam in muliere. Tertius in superiori parte rationis tamquam in viro. Inferior autem pars rationis non est caro. Ergo secundus modus tentationis non est a carne, sicut dicit Glossa.

  2. Adhuc, Falsum videtur quod dicit Glossa, quod delectatione vincimur : non enim vincitur, nec victus est, nisi qui mortaliter peccavit : sed non omnis delectatio quæ est in carne, mortale peccatum est. Ergo non est verum generaliter dictum, quod delectatione carnis vincimur.

Quæritur ergo de omnibus his modis : et primo de primis qui sunt in Glossa super Genesim.

ULTERIUS quæritur de divisione GregoQuæst. 7. rii, et quæritur, Quid vocatur, « opprimendo rapere ? »

Videtur enim, quod illa divisio non omnem modum tentationis comprehendat : quia

  1. Non est idem modus tentationis Christi, et tentationis nostrae, et tentationis primorum parentum. Christus enim, ut dicit Glossa Matthæi, iv, 1, super illud : Ut tenta retur a diabolo, tentabatur exterius tantum : ita quod a tentatione nec trahebatur in corpore, nec in anima : eo quod in neutro sensit aliquid corruptionis. Primi autem parentes trahebantur quidem in anima. Heva enim dubitando a veritate se elongavit, et persuasioni serpentis appropinquavit : dubitatio autem motus animi est. Sed in corpore non fuerunt moti : quia ad tentationem non movebur, nisi corpus corruptum, quale primi parentes non habuerunt. Nos autem tentamur ab hoste, et trahimur in corpore et in anima propter primi peccati corruptionem. Cum ergo hos modos Glossa illa non distinguat, videtur divisio illa insufficiens esse.

  2. Hoc enim videtur ad violentiam pertinere : sed diabolus nulli potest facere violentiam : dicit enim Gregorius, quod « debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. » Et loquitur de de diabolo : ergo videtur, quod nullum opprimendo rapit.

  3. Adhuc, Oppressio illa si esset : aut esset in corpore, aut in anima. Si in corpore : ex hoc nihil rapit : quia ex hoc, quod opprimit aliquem in corpore vel interficit, non rapit, potest enim anima habere evadere.

  4. Adhuc, Glossa super illud I Petr. v, 8 : Adversarius vester diabolus, sic dicit : « Non est timendus hostis, qui non potest etiam in porcos nisi ex dispensatione Conditoris. » Ergo non oppri mit nisi licentia a Deo accepta : et tunc non ipse opprimit, sed Deus. Dicit enim lex, quod ille facit, cujus auctoritate fit. Si autem refertur oppressio ad animam : tunc plane falsum est, quod aliquem opprimit. Dicit enim Gregorius, quod « potestatem in animam non habet, nisi

<--- Page Split --->

homo eam sibi ex propria voluntate concesserit. »

  1. Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, « Insidiando circumvolat. » Insidiae enim ponuntur ambulantibus in via publica : in moribus autem via publica, est via mandatorum Dei : et haec non habet periculum, nec subjacet periculis : videtur ergo, quod in hac via non insidiando circumvolat.

  2. Adhuc, Opposita videtur in se continere locutio. Ins.diantes enim in loco uno ponunt insidias, et non circumvolant : si ergo insidiatur, non circumvolat : et si circumvolat, non insidiatur.

  3. Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, « Omne quod minando terret. » Hoc enim videtur esse contra intentionem dæmonis in tentando : tentando enim nititur sibi attrahere tentatum et allicere in consensum : minis autem et terroribus aliquis fugatur et non attrahitur, nec allicitur : iste ergo modus non videtur esse de intentione tentatoris.

  4. Adhuc, Quæritur de hoc quod dicit, « Desperando frangit. » Ex hoc enim, quod aliquis desperat, non omnino fractus est : adhuc enim potest resurgere ad pœnitentiam.

  5. Adhuc, Quæritur de eo quod dicit, « Promittendo decipit. » Ejus enim promittere est, cujus est dare : sed dicit Glossa Matthæi, iv, 9, super illud : Hæc omnia tibi dabo, quod diabolus non habet potestatem dandi aliquid : ergo ejus non est promittere : ergo nec promittendo decipere.

  6. Adhuc, Videtur quod non omnes modi machinationis dæmonis continentur istis sex. Dicit enim Augustinus super Genesis ad litteram, quod dæmones se quandoque spectaculis oculorum objiciunt, invitantes ad van.tales, et libidinem : et ideo dicitur, Genes. in, 6 : Vidi mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis, adspectugue delectabile : quod Augustinus dicit factum esse cx hoc, quod diabolus objecit se in fructu ligni oculis mulieris,

ut per sensus ad delectationem ligni traheret.

  1. Adhuc, Gregorius in Dialogis dicit, quod « diabolus sedit super folium lactucæ, ut quamdam monialem ad libidinem gustus traheret. »

Adhuc, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum, multiplices tangit modos tentationum, secundum numerum septem capitalium vitiorum : et subdit dicens, quod his modis pie viventes in Christo diabolus impugnare non desinit.

  1. Et addit : « Sed nec his contentus, ad alia convertitur argumenta : dum quibusdam in somniis sæpius vera pronuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem perirahat : dum dormientes ante horam vel tempus excitat, ut eos quando vigiliarum tempus est, somno gravis-imo deprimat : dum orantes atque psallentes sibilis, stridoribus, latratibus diversis, et incognitis vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perterret, ut eos quocumque pacto a spirituali opere retrahens, inanes efficiat : dum etiam aliquando de blasphemia tentat, ut circa divina insipidos faciat. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro II super Genesis ad litteram : « Mathematici instinctu dæmonum sæpius vera prædicunt : dum ea quæ ipsi facturi sunt, mathematicis pronuntiant. » Videtur ergo quod multo plures sint modi tentationis, quam sex quos dicit Gregorius.

  3. Adhuc, Suadendo blandiri, et promittendo decipere non videntur habere differentiam : diabolus enim non promittit, nisi persuasionem addat ut credatur promittenti.

  4. Adhuc, Hoc quod dicit : « Insidiando circumvolare, » non videtur habere differentiam ad aliquid aliorum : qui enim insidiando circumvolat, occulte quærit nocere omni modo quo potest : sed diabolus in omnibus dictis modis quærit occulte nocere : ergo in omnibus dictis modis insidiando circumvolat. Insidiando ergo circumvolare,

<--- Page Split --->

non est specialis modus, sed communis omnibus aliis.

Quæst 3.

Adhuc quæritur de tertia divisione quæ est in Glossa, super epist. I ad Corinth. x, 13.

humana et diabolica e diverso dividunt tentationem : ergo sunt opposita : tot ergo modi deberent esse diabolice tentationis, quot sunt humanæ : et hos non ponit Glossa : ergo est insufficiens.

  1. Et primo de hoc quod Glossa distinguit tentationem in humanam, et diabolicam : sicut enim quædam tentatio est a diabolo, ita quædam a mundo, quædam a carne : et sic patet, quod insufficiens est divisio.

  2. Adhuc, Si dicitur tentatio diabolica, quæ ad similitudinem tentationis diaboli est, tunc nihil est dicta tentatio diabolica : quia, sicut jam habitum est, diaboli non est tentari, sed tentare.

  3. Adhuc, Quod dicit : « Pro Christo pati, » esse tentationem humanam, videtur esse falsum : quia pro Christo pati non est tentatio, sed potius virtutis constantiae et fortitudinis opus.

GRATIA hujus ulterius quæritur, Quid Quæst. 4. sit tentare Deum ?

Si enim hoc est, ut quidam dicunt, petere miraculum propter se fieri : tunc multi Sanctorum tentaverunt Deum, sicut ipse Petrus; qui petivit suscitationem cognati Cæsaris. Si autem est, ut quidam alii dicunt, offerre se periculo, cum possit haberi consilium humanum de evasione : tunc Catharina et Sebastianus tentaverunt Deum, qui se periculis obtulerunt : et Vincentius qui Daciano dixit : « Insurge ergo, et toto malignitatis spiritu debacchare : videbis me plus posse qui torqueor, quam possis ipse qui torques. »

  1. Adhuc, Quod dicit : « In periculis quærere humanum consilium, » non est tentatio, sed actus prudentiae virtutis.

  2. Adhuc, In periculis se committere discrimini postposito consilio humano quando potest haberi, hoc est tentare Deum : et hoc est peccatum mortale : ergo oppositum ejus, scilicet quærere consilium humanum in periculis, est meritum et obedientia pæcepti. Deuter. vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum.

  3. Adhuc, II ad Corinth. xi, 32 et 33 : Damasci præpositus gentis Arctæ regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet : et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Nec hoc reputatur tentatio, sed prudentia Apostoli, cum tamen in periculis quæreret consilium humanum : unde Glossa ibidem : « Fugiat minister Christi sicut ipse Christus in Ægyptum fugit : fugiat qui specialiter quæritur, dum per aliquos firma est Ecclesiae salus. »

  4. Adhuc, Philosophus in primo Topicorum : « Si unum oppositorum est multiplex, et reliquum : » sed tentatio

ULTERIUS quæritur, Si aliquis est profectus in tentationibus, propter quem Deus Sanctos tentari permittit ?

Hoc enim videtur ex hoc quod dicitur, I ad Corinth. x, 19 : Qui faciet cum tentatione proventum.

SOLUTIO. Dicendum, quod prima divisio data est penes gradus tentationis, quibus consummatur peccatum in nobis : qui sunt tres, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, scilicet sensualitatis, et inferioris partis rationis, et superioris. Sensualitatis ab hoste, inferioris partis rationis a carne, superioris partis a spiritu. Et quia non sunt nisi tres gradus, patet quod sufficiens est divisio.

Ad primum ergo quod contra objiciAd quest. 1. Ad 1. tur, dicendum, quod tentatio primorum parentum, et tentatio Christi reducitur ad illam quæ est de suggestione hostis. Suggestio enim triplex est, scilicet exterior tantum, et sic fuit tentatio in Christo. Et partim exterior, et parlim inte-

<--- Page Split --->

rior, quando scilicet anima inclinatur ad verba suggerentis : et sic fuit in Heva. Et partim exterior, et completio interior, quando ad exteriorem suggestionem daemonis et inclinatur anima, et trahitur per concupiscentiam corpus.

Ad alium dicendum, quod inferior portio rationis, eo quod est circa carnalia et vicina carni, dicitur caro, quia facile emollescit : et hac ratione etiam dicitur mulier, quia emollit superiora tamquam virum.

Ad aliuo dicendum, quod omnis delectatio quantum est de se, vincit et ligat vinculo trahente, quamvis non liget vinculo obligante ad mortem aeternam. Propter quod dicit Philosophus in VII Ethicorum, quod incontinens vi passionis extrahitur a regimine mentis, ita quod nescit facienda quemadmodum oportet eum scire : sicut qui stat in fumo oculis apertis, videt quidem, sed non videt quemadmodum oportet eum videre.

tur. Si autem tentat per prospera : tunc tentat secundum conversionem ad commutabile bonum : et haec conversio dupliciter consideratur, scilicet vel generaliter ad quodcumque commutabile bonum : vel specialiter ad hoc bonum vel illud. Si generaliter, tunc insidiando circumvolat : et tunc insidiari nihil aliud est, nisi observare omnem modum ut inclinet ad illectionem boni commutabilis : et per hoc abstrahit a desiderio boni incommutabilis. Si autem est specialiter ad hoc bonum vel illud : tunc aut est respectu praesentis boni, vel futuri. Si respectu praesentis, tunc suadendo blanditur : et tunc suadere nihil aliud est, nisi rationes assignare ex parte necessitatis humanæ quare hoc bonum appetendum sit, ut sub obtentu necessitatis ingerat voluptates. Si vero est respectu futuri, tunc promittendo decipit, ut sub spe promissionis aliquod illicitum committatur : sicut est illud Matthæi, iv, 9 : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Ad tio quod ulterius quaeritur de divisione Gregorii, dicendum, quod illa datur per modos machinationis diaboli. Illi enim sunt vel in prosperis, vel adversis. In adversis dupliciter, scilicet respectu praesentis adversitatis, vel futurae. Si respectu futurae : tunc est ille modus qui dicitur. In minando terret : hoc fit, quando alicui incutit timorem defectus corporis, vel temporalium, vel ne possit perseverare : et sic retrahit a proposito serviendi Deo. Si autem est respectu praesentis adversitatis : tunc non potest esse nisi de nimia tristitia mali imminentis. Et hoc est vel malum culpa, vel malum pœnae : et si est malum culpa, tunc desperando frangit : si est malum pœnae, tunc opprincendo rapit. Et dico nimiam tristitiam respectu praesentis mali culpa, vel pœnae : quia moderatio tristitiae non est tentatio, sed potius virtus pœnitentis. II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur. Tristitia autem quae secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabitem opera-

Sic ergo accipi possunt modi quos ponit Gregorius.

Quidam autem sic distinxerunt, quod tentatio diaboli vel est secundum vires apprehensivas, quae per extensionem fiunt practicae : vel est secundum vires motivas. Si est secundum apprehensivas : aut est ex parte phantasiae, secundum quod accipit a sensu multitudinem sensibilium : et tunc dicunt, quod insidiando circumvolat, ut per aliquid sensibilium decipiat. Si autem ex parte phantasiae, secundum quod movet concupiscibilem : tunc dicunt, quod suadendo blanditur, ut concupiscibilem illiciat. Si autem est ex parte motivarum tantum : tunc aut est secundum actum irascibilis, aut secundum actum concupiscibilis. Si primo modo : tunc est aut contra actum fortitudinis, aut contra actum spei : illae enim duae virtutes sunt in irascibili. Si est contra actum fortitudinis : tunc dicunt, quod opprimendo rapit. Si est contra actum spei, hoc dicunt esse du-

<--- Page Split --->

pliciter : si enim contra actum spei est, secundum quod spes est futuri boni exspeclatio, tunc dicunt, quod promittendo decipit. Si autem contra actum spei, secundum quod est spes veniæ de perpetrato malo, tunc dicunt, quod desperando frangit. Isti dicunt, quod contra actum rationis nulla machinatio est : quia, sicut supra habitum est, diabolus supra rationem immediate nihil potest : et si potest, potest mediante phantasia. Isti etiam dicunt, quod licet machinari possit contra actum fortitudinis, tamen non potest machinari contra actum justitiæ, eo quod ille in ratione est : et eadem ratione non potest machinari contra actum prudentiæ, quia illa etiam simpliciter in ratione est. Dicunt etiam, quod si machinatur contra actum temperantiaæ quæ est in concupiscibili, hoc non est, nisi secundum quod concupiscibilis ordinata est ad bonum ut nunc : et hoc ex seipso susceptum est. Unde si machinatur contra hoc, tunc suadendo blanditur. Dicunt etiam, quod licet machinetur contra actum spei, tamen non machinatur contra actum charitatis, quia charitas in voluntate rationabili est, supra quam, ut supra habitum est, dæmon non potest. Dicunt etiam adhuc, quod fides in ratione et in intellectu est : et si diabolus machinatur contra illam, hoc non potest facere immediate, sed per phantasiam phantasticis rationibus : et sic machinatio ejus reducitur ad illam quæ est, Insidiando circumvolat. Sic ergo dicunt sufficientem esse divisionem Gregorii.

Ad aliud dicendum, quod oppressio illa ordinatur ad voluntatem et rationem, sed, sicut dictum est, occasionaliter, et non coactive : si enim coactiva esset, non esset tentatio sive machinatio, sed violentia.

Ad aliud dicendum, quod tentatio diaboli non potest esse in aliquid, nisi ex licentia conditoris, sicut dicit Glossa super epist. I Petr. v, 8 : tamen quia diabolus tentando non tentat intuitu obedientiæ Creatoris, sed potius intuitu malitiæ propriæ exsequendæ, propter hoc oppressio et raptus dicuntur esse diaboli, et non Dei dantis licentiam.

Ad aliud dicendum, quod licet in via mandatorum, quæ recla est, non sit periculum ex ipsa via : tamen ex scandalis quæ sunt juxta viam, et insidiis multa pericula sunt : sicut dicitur in Psalmo cxxxix, 6 : Juxta iter scand alum posuerunt mihi. Et in illis circumvolat insidiando. Est etiam via, ut dicit Gregorius super illud Job, xviii, 10 : Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam : quod via dicitur inclinatio cordis ad desiderabilia sive delectabilia, in qua via homo sæpe cadit in periculum, sicut dicitur, Proverb. xiv, 12 : Est via quæ videtur homini recta, novissima autem ejus ducunt ad interitum. Et in hac via sæpe diabolus insidiando circumvolat, obnubilando rationem, ne possit discernere rectum, et illiciendo voluntatem ad libidinosum, et sic abducat a via recta mandatorum.

Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod oppressio illa non sonat coactionem voluntatis omnimodam, sed occasionalem : quod fit, quando multa mala ingeminantur alicui, ut ex multis amittat virtutem mansuetudinis et tranquillitatis : sicut factum fuit in beato Job, in quo uno nuntio referente mala, alius supervenit pejora nuntians4.

Ad aliud dicendum, quod circumvolare dicitur : quia per multa et non per unum insidiatur, ad similitudinem eorum qui in via per multos et in multis ponunt insidias : ut si unum periculum viator evadat, incidat in alterum.

Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si per minas effugaret a se : sed hoc non intendit diabolus, sed per

<--- Page Split --->

minas intendit effugare a Deo, ut sibi appropinquent.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod fractio desperationis non sonat omnimodam impossibilitatem redeundi ad salutem, sed sonat corruptionem ordinis ad hoc per quod omnia peccata remittuntur per misericordiam Dei, ad quod bono ordine ordinatur pœnitens per spem. Desperans autem in eodem ordine fractus et corruptus est per desperationem, sicut patet in verbis Cain, Genes. iv, 13 : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

Ad 8. Ad aliud dicendum, quod diabolus nihil potest dare, sed fallaci promissione promittit, non vera : et ideo dicitur, quod promittendo decipit, sicut, Genes. iii, 5, promisit Hevæ, quod futura esset sicut Deus, sciens omnia : sed decepit eam.

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod multi sunt particulares modi machinationis : sed in communi reducuntur ad sex, sicut patet ex assignatione duplici divisionis, quæ in principio istius solutionis dicta est. Sive enim dæmon immisceat se saporibus ciborum, sive sanguini humano, sive aliis exterioribus vel interioribus, totum reducitur ad illam machinationem qua dicitur, Suadendo blanditur : in omnibus enim illis illicitam conversionem ad bonum commutabile intendit persuadere.

Ad 10. Per idem patet solutio ad dictum Gregorii, quia per cibum lactucæ suadendo blandiebatur mulieri.

Ad aliud dicendum, quod vitia capitalia et filiæ eorum, quæ ponit Gregorius super Job, in Glossa, licet multa sint particulariter, tamen duplici movent objecto, scilicet apparentis boni, et apparentis mali : ut ira est contra apparens malum, et similiter accdia, et similiter invidia. Gula vero, et luxuria, et avaritia in apparens bonum. Et ideo tentatio iræ, accdiæ, et invidiæ reducuntur ad illam machinationem quæ est, Minando terret. Ita enim insurgit contra

apparentem examinationem sive irritationem. Acedia vero ad difficultatem cultus Dei et servitii minatur in cordeInvidia vero minatur impedimentum excellentiæ vel prosperitatis propriæ ex bono proximi provenire. Unde omnia ista minando terrent. Alia vero peccata capitalia, quæ sunt per conversionem ad bonum ut nunc, sive apparens, omnia comprehenduntur sub illa machinatione quæ est, Suadendo blanditur.

Ad aliud dicendum, quod in somnis vera prædicere, et ante tempus excitare, ad machinationem reducuntur quæ est, Promittendo decipere. Bonis enim quibusdam præsentibus promittit futura majora. Latratibus vero vel ictibus inquietare psallentes, reducitur ad id quod est, Comminando terrere. Blasphemia autem provenit ex infidelitate : et ideo sicut obnubilat circumvolando per insidias fidem, ut pertrahat ad infidelitatem : sic etiam insidlando circumvolat ut pertrahat ad blasphemiam.

Quod autem mathematici vera dicunt, ut aliquando decipiant : et quod in somnis vera revelantur, ut postea falsitas ingeratur : ad illam reducitur quæ est, Promittendo decipere.

Ex his patet responsio ad sequentia Ad 11 et 15. duo argumenta.

Ad 10 quod quæritur de tertia diviAd quest. 3. sione, dicendum, quod humana tentatio dicitur ibi quæ fit in his sine quibus non est infirmitas humana. Diabolica autem præsumptio in his quæ fiunt contra præceptum Dei, quæ provenit ex contemptu præcepti et præcipientis. Et propter hoc in Glossa non ponitur diabolica tentatio, sed diabolica præsumptio, et humana tentatio, Angelica perfectio. Et dicitur præsumptio diabolica quam suadet diabolus, non infirmitas humana, et quæ est ad imitationem diaboli in pertinacia permanentis. Angelica vero perfectio, ut dicit Glossa, est in nullo errare, sed Deo pio et casto amore semper inhærere, ut dicit Augusinus.

<--- Page Split --->

Infirmitatis vero humanæ est tentari. Et hæc tentatio quæ cadit in humanam infirmitatem : aut est pro bonis animæ, aut pro bonis aliis. Si pro bonis animæ : tunc est in periculis, quæ pro bonis animæ retinendis sustinemus. Et tunc est duobus modis : homo enim in periculo aut habet possibilitatem evadendi pæriculum, aut non. Si est cum possibilitate evadendi periculum : tunc est illa quam dicit Glossa, quod « in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum quærendo. » Si autem est in impossibilitate evadendi periculum : tunc est illa quam dicit Glossa, « Pati pro Christo, humana tentatio est. » Et ideo dicit Glossa, quod illæ duæ tentationes sunt, per quas proficitur apud Deum : nec dicuntur tentationes, nisi quia sunt interrogationes infirmitatis humanæ, utrum constanter Deo adhæreat. Si autem tentatio est pro bonis aliis, ad infirmitatem tamen humanam pertinentibus : tunc multiplicatur secundum tres vires quæ referuntur ad opus hujus vitæ. Et illa quidem quæ est aliter sapere quam res se habet cum bono animo, non usque ad singularitatem sensus condendi schismatis vel hæresis, sumpta est penes opus rationis. Illa vero quæ amare est ea sine quibus vita ista non ducitur, sumpta est penes opus concupiscibilis. Illa vero cum quis irascitur in fratrem studio correctionis, plus tamen quam tranquillitas humana postulat, sumpta est penes opus irascibilis.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur diabolica tentatio, quod sit ad similitudinem tentationis diaboli : sed dicitur diabolica præsumptio, propter rationem quæ dicta est.

Ad aliud dicendum, quod pro Christo pati non dicitur tentatio, nisi pro tanto, quia est interrogatio infirmitatis humanæ, utrum constanter Deo adhæreat, ut jam dictum est.

Ad aliud dicendum, quod quærere consilium humanum, prudentiae virtutis est : tamen ratione ejus quod dicitur in periculis interrogatio, infirmitatis humanæ est, et ex hoc accipit nomen tentationis.

Ad aliud dicendum, quod in periculis ubi grex quæritur, et non pastor, non potest homo confugere ad auxilium humanum, et evadere : sed tunc habet locum quod dicitur, Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Sed ubi quæritur pastor, et non grex, potest et debet confugere ad consilium humanum, et evadere : quia tunc grex aliunde habet confortationem : et sic effugit Paulus.

Per hoc patet solutio ad sequens : iste enim est sensus Glossæ, quæ inducitur ibidem.

Ad ultimum quod de Philosopho objicitur, patet solutio per antedicta : quia non oportet, quod multiplex sit præsumptio diabolica, cum non opponatur humanæ tentationi quæ multiplex est.

Et sic patet quomodo terminatur, et quod sufficiens sit divisio humanæ tentationis.

PATET etiam solutio ad objecta : humana enim tentatio non dividitur contra diabolicam tentationem, sed contra diabolicam præsumptionem : et ideo non oportet, quod si una cst multiplex, quod et alia : licet enim quædam tentatio sit a carne, quædam a mundo, semper tamen sunt in his quæ pertinent ad præsentem vitam.

Ad id quod ulterius quæritur, Quid Adquæst. 4. sit tentare Deum ?

Dicendum, quod secundum Glossam super Deuter. vi, 13, Deum tentat, qui habens quid faciat, sine ratione committit se et fidem periculo, volens experiri utrum possit liberari a Deo. Et ideo tentatio Dei supponit tria, scilicet postulationem miraculi sine ratione utilitatis, et quod committat se vel fidem periculo, tamquam per hoc velit experiri utrum Deo sit credendum. Unde imper-

<--- Page Split --->

fecta fides est in corde tentantis Deum. Et hoc expres-e dicit Glossa super illum versum 9 Psalmi xciv : Ubi me tentaverunt patres vestri. bicit enim, quod « dolose miraculum postulaverunt, in corde non credentes. » Hoc etiam patet ex ipsa serie historiae Exodi, xvi, 2 et seq., ubi dubitantes utrum Deus posset dare panem in deserto, et parare mensam populo suo, remiserunt notam imperfectae fidei, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non 1 ?

Ad quest. 5. Ad id quod ulterius quaeritur de profectu tentationis, dicendum, quod licet ad multa valeant tentationes, tamen Beda assignat quatuor ad quae specialiter valent, scilicet ad delicti emundationem : et hujus exemplum dicit esse Mariam sororem Moysi 2. Et ad virtutum probationem : et hujus exemplum dicit esse in Job et Tobia. Et ad humilitatem

et experimentum propriae fragilitatis et virtutis : et hujus exemplum dicit esse in Paulo4. Et ad gloriam Dei manifestandam : et hujus exemplum dicit esse in caeco nato4. Glossa tamen super Matthæum, iv, 1 et seq., sic dicit : «Omnibus quae in mundo sunt ut armis utitur diabolus contra nos. Nam nihil est in mundo, sicut dicitur, I Joan. u, 16, nisi concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. In his enim tribus omnia genera tentationum comprehenduntur. » Sed sciendum, quod Glossa illa non distinguit speciales modos tentationis, sed genera tentationum distinguit penes generalia objecta et generales fines peccatorum. Omne enim peccatum hominis fit aut propter concupiscentiam carnis, aut propter superbiam vitæ, aut propter concupiscentiam oculorum.