QUÆSTIO XXVII.

Qualiter Angelus tam bonus quam malus præsit animæ rationali?

Deinde quaeritur, Qualiter Angelus tam bonus quam malus præsit animæ rationali ?

Haec enim revelationem accipit ab Angelo bono, et illusionem ab Angelo malo. Fit autem hoc tripliciter, ut dicit

Augustinus super Genesim ad litteram, scilicet secundum sensum exteriorem. Secundum imaginativam, quae sicut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram vocatur spiritus. Dicit enim sic : « Spiritus est quaedam vis animæ

<--- Page Split --->

mente inferior, in qua imagines rerum imprimuntur ' . » Fit etiam secundum intellectum.

Quæruntur ergo ista tria, scilicet qualiter boni Angeli et mali possint super sensum tam interiorem quam exteriorem ?

Et, Qualiter possint super intellectum ?

Et, Utrum sint immissores talium visionum vel incontores, ut dicit Beda ?

MEMBRUM I.

in sensu, pingitur in spiritu, et fulget in intellectu. Propter quod etiam dicitur, quod Paulus raptus est in cœlum 6. Et dicit ibi Glossa Augustini, quod per triplex cœlum intelligitur triplex visio, in qua spiritualia celantur, quæ per Angelos revelantur. Et dicit, quod primum genus est sensibilis visio : secundum, imaginaria : tertium, intellectualis. Non autem possunt imprimere in sensum exteriorem, nisi potestatem acciperent super sensum : ergo tam bonus quam malus potestatem habet super sensum exteriorem sub speciebus revelandi quæ volunt, vel illudendi ad quod volunt.

Qualiter Angeli tam boni quam mali possint super sensum interiorem vel exteriorem ?

PRIMO ergo quæritur, Qualiter possint super sensum interiorem vel exteriorem ?

  1. Quod enim possint super sensum exteriorem tam bonus quam malus, ex hoc apparet, quod boni Angeli sensibiliter sæpe apparuerunt, et de multis instruxerunt, tam per visum, quam per auditum, sicut Abraham 3, et Lot 1, et Tobiam 5. Quod etiam Angelus malus hoc faciat, dicitur, II ad Corinth. xi, 14, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis, et sub hujusmodi transfiguratione, specie sensibilis decipit tam per visum, quam per auditum : sicut dicitur, quod apparuit beato Martino.

  2. Adhuc, Nisi in specie sensibili Angeli Dei apparerent, non esset triplex genus visionis, quam distinguit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram. Dicit enim, quod id quod apparet

Quod autem possint super sensum interiorem, hoc est, super spiritualem partem sive imaginariam,

  1. Expresse dicit Gregorius 7, super Job, sic : « Nisi aliquando somnia ex ministerio revelationis Angelorum orirentur, Joseph præferendum se fratribus suis fore somnio non videret : nec Maria sponsum ut ablato puero in Egyptum fugeret, Angelus per somnium moneret 8. »

Quod etiam possit hoc malus Angelus patet, quia multis illuditur in somno per tentationem et pollutionem et per turpes visiones. Unde Gregorius, et ponitur in Decretalibus, dist. VI, cap. Testamentum, dicit : « Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quæ subtiliter pensare debet, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula : aliquando ex naturæ superfluitate vel infirmitate : aliquando ex cogitatione contingit pollutio : aliquando ex sola illusione dæmonis. » Et dicit, quod tunc magis timenda est. Ex hoc accipitur, quod tam bonus quam malus

<--- Page Split --->

habent potestatem super imaginativam partem, quae est sensus interior : quia aliter non possent imprimere in eam.

  1. Adhuc, Super somnium Scipionis dicit Marcianus, et ponitur in libro qui dicitur esse Augustini de Spiritu et amima, quod aliquando fit somnium quod est visio, cum id quod quis videt, eodem modo quo id apparuerat evenit. Aliquando fit visio quae est oraculum, cum aliqua gravis persona, vel etiam Deus aliquid aperte eventurum vel non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiat 1. Cum hoc non possit fieri nisi per Angelos, manifestum est, quod Angeli boni habent potestatem super sensum interiorem, qui ab Augustino vocatur spiritus sive imaginativa.

Sed contra. Et QUAMVIS hoc verum sit, tamen quidam objiciunt in contrarium sic : quia per talem impressionem Angelorum nihil fit in sensu tam exteriori quam interiori, nisi quod etiam per operationem naturalem fieret. Per operationem enim naturalem sensibiles species imprimuntur in sensu exteriori, præsente materia : et per operationem naturalem species sensibiles imprimuntur in imaginativa, materia non præsente. Dicit enim Aristoteles in II de Anima, quod sensus est susceptivus sensibilium specierum præsente materia : imaginatio autem tenet eas etiam materia non præsente.

Sed TUNC ulterius quaeritur, Utrum illusio possit esse a bono Angelo in tali sensibili visione vel imaginaria ?

Et videtur, quod sic : Angelus enim qui ex natura bonus est, etiam visione proprii boni falli potuit : Lucifer enim deceptus fuit in hoc quod judicavit, quod peccatum quod ex ordine justitiæ Deus vindicare potuit, propter suam bonitatem non ita vindicaret ut vindicavit : sicut supra ostensum est in quaestione de casu

diaboli. Ergo videtur quod etiam per bonum Angelum in visione sensibili vel imaginaria possit fieri deceptio : certiorem enim visionem non potest conferre alii quam in seipso habet : unde si in seipso potest decipi, ex visione sensibili vel imaginaria quam imprimit alii, etiam alius decipi potest.

Contra : Sed contra 1. In libro de Spiritu et anima sic dicitur : « Cum bono spiritu assumitur anima, falli non potest 2. » Et ille liber attribuitur Augustino.

  1. Adhuc ibidem, « Humanum spiritum aliquando bonus, aliquando malus assumit spiritus : nec facile discernipotest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit, malus autem fallit. » Ergo in visione sensibili vel imaginaria fallacia non potest esse.

Ulterius quaeritur, Quomodo fiat haec Quæst. 3 visio ab Angelo sive bono sive malo ?

Dicit enim Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, quod « sancti Angeli multis modis visa sua facili quadam ac præpotenti unitione vel mixtione cum animabus nostris, visa nostra esse faciunt, et visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro informant 3. »

  1. Quæratur ergo de illo ineffabili modo.

  2. Aut enim talis est sicut in speculo resultant species oppositæ. Et hoc esse non videtur : eodem enim modo species resultant in speculo quo sunt in seipsis : et hoc non est hic : in Angelo enim sunt intelligibiles species, in homine autem sunt sensibiles.

Nec potest esse tali modo, sicut unus Angelus imprimit alteri cum loquitur ei : quia tam ex parte loquentis, quam ex parte cui loquitur, sunt species intelligibiles : hæ autem ex parte hominis sunt

<--- Page Split --->

sensibiles, et ex parte Angeli sunt intelligibiles.

  1. Adhuc, Si dicitur quod unitur ei ratione effectus, eo quod essentialiter non potest ei uniri : quia, sicut dicit Beda, nihil essentialiter illabitur in animam, nisi solus Deus : videtur non esse verum. Causa enim per effectum formalem non efficit nisi simile sibi : cum ergo in Angelo non sit nisi species intelligibilis, videtur non posse efficere in anima nisi intelligibilem speciem : et sic numquam facit visionem sensibilem vel imaginariam.

  2. Adhuc, In libro de Spiritu et anima dicitur, quod Angeli significativas species imprimunt in sensum et imaginationem : et propter hoc talis visio dicitur coelum : quia celat aliquid significatum. Et ideo dicit Augustinus, quod dicitur, Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Et dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram 1, quod Pharao et Nabuchodonosor (quorum unus vidit spicas et boves, et non intellexit quid celaretur in visione per significationem : alter vidit imaginem cujus caput fuit aureum, etc., et non intellexit quid significaretur in talibus speciebus) non fuerunt Prophete : sed Daniel qui intellexit quid celaretur vel significaretur in talibus speciebus, Propheta fuit. Numquid ergo in talibus visionibus semper aliquid significatur, vel aliquando nihil ?

  3. Adhuc, Cum actio et passio secundum communionem aliquam fiant, ut dicit Aristoteles, numquid sicut Angelus imprimit in animam, ita anima e converso potest imprimere in Angelum conceptus suos ?

Solutio ad id quod primo quaeritur. Absque dubio concedendum est, quod Angeli tam bonus quam malus ex præla-

tione naturali qua eminent super animam sensibilem, possunt imprimere et in sensum exteriorem, et in sensum interiorem qui est imaginatio, species sensibiles et imaginarias, non tantum in homine, sed etiam in brutis. Unde Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram dicit, quod onnis anima movetur visis, et quod ad vermiculum qui percussit hederam 2, visus ille quo apparebat vermiculo percutiendam esse hederam, ministerio Angelorum delatus est, et impressus animæ vermiculi 3. »

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod falsum est, quod nihil aliud fiat quam quod fit operatione naturali : quamvis enim non fiant aliae species secundum formam, tamen alia fit abstractio specierum et impressio in sensum et imaginationem, et excellentiori virtute, et ad aliud quam in operatione naturali.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest.1. fallacia possit esse in tali visione, quae fit a bono Angelo ?

Dicendum, quod si Angelus dicatur bonus bonitate naturae tantum, posset concedi, quod aliquando possit fieri fallacia, sicut probat objectio. Vix tamen fit : quia natura intellectualis sicut est Angeli, qui deiformis est intellectus etiam per naturum inclinatur ad verum, et non ad deceptionem. Si autem dicatur Angelus bonus bonitate confirmatae gratiae : tunc non potest fieri deceptio per eum in talibus visionibus, sicut probat auctoritas adducta in libro de Spiritu et anima. Sed quando tales visiones fiunt per Angelum malum : tunc fit deceptio, quia ille spiritus mendax est, et semper intendit decipere : quia sicut dicitur, Joan. viii, 44 : Mendoza est, et pater ejus. Et, III Reg. xxii, 22 : Ero spiritus men-

<--- Page Split --->

dax in ore omnium prophetarum ejus. Et hoc expresse dicitur in sequenti auctoritate in libro de Spiritu et anima adducta.

Ad quæst. 2. Ad in quod ulterius quæritur, Quomodo fiat visio ab Angelo ?

Dicendum, quod quia Angelus tam bonus quam malus secundum naturae excellentiam elevatur super animam sensibilem, per hoc ipsum habet potestatem imprimendi sibi suos conceptus. Per hunc enim modum omnis natura superior, tam spiritualis, quam corporalis, habet potestatem imprimendi in inferiora mola secundum naturae ordinem. Et dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod secundum naturae ordinem in omnibus mobile obedit notori ad induendum formas ejus. Et bene concedendum est, quod hoc non est omnino sicut res quae resultant in speculo : sed est sicut species imprimuntis motoris resultant in impresso et moto.

Et per hoc patet solutio ad primum quod objicitur de speculo.

Ad aliud dicendum, quod non est ita sicut unus Angelus per locutionem imprimit in alium Angelum conceptus suos, sicut probat objectio : sed est sicut natura superior imprimit in inferiora, ubi inferior natura impressionem superioris naturae recipit secundum virtutem et modum proprium, et non secundum virtutem et modum superioris imprimentis. Dicit enim Aristoteles in VI in Ethicorum, quod « omne quod recipit aliquid, recipit illud secundum modum et virtutem recipientis et non agentis. » Et ideo quod in Angelo imprimente est intelligib. liter, in anima sensibili efficitur sensibiliter : eo quod anima sensibilis alium modum et aliam virtutem recipiendi habet.

ret impressionem, secundum quam agit Angelus et imprimit. Et huic aliquo modo simile est, quod dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, ubi dicit, quod somnia quae per signum, non per causam sunt, intra tamen sub imaginibus somniantur sensibilibus, quamvis in cœlo secundum positionem astrorum non sint sub talibus imaginibus : anima enim sensibilis in talibus impressiones receptas sive ab astris sive ab Angelis, format ad imagines congruas suæ potentiæ receptivæ.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Angelus et etiam Augustinus, cursus rerum triplex est, scilicet naturalis : et ad hunc cursum manifestandum animæ sensibili non est necessaria operatio Angeli sive impressio. Et est cursus voluntarius, quo fiunt res a voluntate procedentes : et hunc cursum non possunt manifestare Angeli : quia sicut supra determinatum est in quaestione de cognitione Angelorum, ea quæ subsunt voluntati, non possunt cognoscere Angeli, nisi quatenus manifestantur in signis corporalibus, quamvis propter perscipicacitatem intelligentiæ suæ talia signa subtilius et celerius percipiant, quam homines, quando apparere incipiunt in corpore vel in sanguine vel spiritu interiori, sive naturali, sive vitali, sive animali : et secundum hoc quod percipiunt ea, possunt imprimere in animam sensibileni. Et est cursus mirabilis, secundum quem in qualibet natura reservavit sibi Deus quid de unaquaque natura, et in unaquaque natura faciat pro tempore quod vult, ad ostensionem potentiæ et gloriæ suæ : et de hoc secundum quod boni Angeli accipiunt a Deo per revelationem, ut frequentius faciunt in animabus visiones sensibiles et imaginarias : et ideo etiam cœlum dicuntur.

Ad aliud dicendum, quod unitur ei sicut causa effectui, sicut jam dictum est. Argumentum autem contra factum procederet, si anima sensibilis secundum eamdem virtutem vel univocam recipe-

Ad ultimum dicendum, quod absque dubio per naturam anima non potest imprimere in Angelum : sed Angelus ex propria perspicacitate intelligentiae percipit ea quæ sunt in anima sensibiliter,

<--- Page Split --->

sive in sensu exteriori, sive interiori, eo modo et ea virtute qua cognoscit alia sensibilia.

MEMBRUM II.

Qualiter Angeli tam boni quam mali possint super intellectum 1 ?

Secundo quaeritur, Qualiter Angeli boni et mali possint super intellectum ?

Videtur enim, quod non possint nec boni nec mali :

  1. Secundum rationem enim et intellectum est homo ad imaginem Dei : imago autem Dei, ut dicit Augustinus, non formatur nisi a Deo : dicit enim Augustinus, quod inter mentem nostram in qua imago Dei impressa est, et Deum cujus imago est, nihil est medium. Si autem illuminaretur ab Angelo bono, vel obnubilaretur ab Angelo malo : oporteret, quod Angelus ille sic formans intellectum vel deformans, superior esset intellectu : et sic medius esset inter intellectum nostrum, et Deum : quod non est verum secundum Augustinum.

  2. Adhuc, Super illud Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : distinguit Glossa triplicem imaginem, scilicet creationis, similitudinis, et recreationis. Et dicit, quod imago recreationis est fides, spes, et charitas, per quas virtutes formatur et imago creationis et imago similitudinis : fides autem, spes, et charitas non sunt nisi a Deo, et non ab Angelo bono vel malo : ergo intellectualis nostra natura non formatur nisi a Deo : sed si ab Angelo bono illuminaretur, ab Angelo bo-

no ad lumen formaretur : et hoc esse non potest, si a solo Deo formanda est ad lumen veritatis.

Ex eodem arguitur, quod non deformatur a malo Angelo : Angelus enim bonus potentior est in formando quam Angelus malus in deformando : sed bonus Angelus non potest formare imaginem : ergo nec malus Angelus potest deformare.

  1. Adhuc, Si ita esset, quod Angelus bonus haberet posse super intellectum, cum inferior natura de necessitate suscipiat actionem superioris in corporalibus, sicut patet in sole, cujus actionem de necessitate suscipit hemisphærium : et de igne, cujus actionem de necessitate suscipit cremabile : videtur tunc, quod intellectus noster de necessitate susciperet impressiones Angeli tam boni, quàm mali : et hoc falsum est, quia intellectus noster libertatem habet, et non necessitatem ad suscipiendum bonum vel malum.

  2. Adhuc, Damascenus de malis Angels loquens in libro II de Fide orthodoxa, dicit sic : « Violentiam inferre non prævaluit. In nobis est enim suscipere, vel non suscipere immissiones eorum 2. » Ergo non est necesse intellectum nostrum ab Angelo bono vel malo suscipere tales impressiones.

ULTERIUS hic quaeritur ratione verbi Quæst. Damasceni. Utrum tales impressiones dicantur immissiones, sive fiant a bonis Angelis, sive a malis ?

Et videtur, quod sic :

  1. Glossa super illud Job, xix, 9 : Spoliavit me gloria mea, dicit sic : « Maligni spiritus in afflictorum cordibus cogitationes suas immittere non desistunt. » Cum ergo potentior sit Angelus bonus ad bona, quam malus ad mala,

<--- Page Split --->

videtur quod etiam boni possint immittere bonas cogitationes in intellectum.

  1. Adhuc, Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : Glossa ibidem : « Per mali suggestionem. » Et ex illo arguitur ut prius, quod etiam bonus per boni suggestionem potest immittere in cor, hoc est, in intellectum, et multo melius quam malus, quia potentior est ad bonum, quam malus ad malum.

  2. Adhuc, In Psalmo lxxvii, 49, super illud : Immissiones per Angelos malos, dicit Glossa Augustini : « Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam, ira ad nefandam audaciam, tribulatio ad confusam desperationem. Tunc per diabolos ad illicitas immissiones præcipitantur nudati defensione Dei. » Ex hoc idem arguitur quod prius : si enim Angelus malus ad illicitas immissiones potest præcipitare homines, multo magis Angelus bonus, cum potentior sit in bono, quam malus in malo.

Quest. 2. ULTERIUS quæritur hic, Si aliquam potestatem habeant super voluntatem, sive super affectum rationalem ?

Et videtur, quod sic :

  1. Ad Hebr. 1, 7, super illud : Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis 1 : Glossa, « Ministros suos flammam ignis facit, quia ministri Ecclesiae igne suo dum spiritu fervent, vitia nostra exurunt : fœnum enim tuum et stipulam exurunt ignito eloquio prædicationis. » Et si hoc possunt ministri Ecclesiae, multo magis possunt hoc Angeli.

  2. Adhuc, Beda sic dicit : « Dæmones sunt incentores malarum cogitationum, et non immissores 2 : » sed non incenditur nisi affectus sive voluntas : ergo dæmones incendunt affectum et voluntatem : ergo multo magis potest hoc honus Angelus in bono.

CONTRA :

Si accensibile appropinquat accensivo, de necessitate accenditur : ergo si Angelus bonus vel malus incendit voluntatem ad bona sive ad mala : quotiescumque Angelus bonus vel malus suadendo vel suggerendo appropinquat voluntati, toties voluntas de necessitate accenditur : ergo aliquam potest violentiam inferre voluntati : quod directe est contra Augustinum, et Bernardum, qui in lib. de Libero arbitrio dicit, quod potentissimum in anima voluntas est, et in hoc gerit typum et similitudinem divinae voluntatis.

ULTERIUS quæritur, Quare Scriptura Quæst. 3. dicit aliquando Angelos malos immissores esse malarum cogitationum, et non dicit bonos Angelos immissores esse bonarum ?

Adhuc quæritur, Quare Beda non dicit Quæst. 1. malos esse immissores, sed incentores malarum cogitationum, cum in corde non possit incendi, nisi quod prius immissum est ?

SOLUTIO. Dicendum, quod in hac quæsolutio. stione valde diversificati sunt Doctores ante nos.

Philippus enim cancellarius Parisiensis dixit, quod solus Deus potuit super voluntatem in homine, informando eam, et convertendo ad quidquid volueit. Et hoc confirmabat per auctoritatem Fulgentii : quæ ponitur in Glossa super epist. ad Roman. 1, 24, super illud : Tradidit illos Deus, etc , ubi dicit Fulgentius sic, quod « solus Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum ad quidquid voluerit, sive ad bonum, sive ad malum. Sed in bonum inclinat appositione gratiae operantis : in malum autem non inclinat faciendo malum, sed subtractione gratiae ejusdem :

1 Cf. Psal. ciii, 4. 2 VENERAB. BEDA, Super illum locum Actuum

Apostolorum, v, 3 : Cur tentavit Satanas cor tuum ?

<--- Page Split --->

sicut sol dicitur facere tenebras, ubi non illuminat. »

Dixit etiam, quod « Angelus bonus potest super sensum exteriorem, et super sensum interiorem, qui est imaginatio, et phantasia, et aestimativa, et memorialis, et sensus communis. » Dicit enim Avicenna in VI de Naturalibus, quod quinque sunt sensus interiores, sicut sunt quinque exteriores, qui jam enumerati sunt. Et quod potest etiam super intellectum, maxime possibilem. Et ratio sua fuit, quia aliter tres visiones, scilicet corporalis, imaginaria, et intellectualis, quas distinguit Augustinus in libro XII super Genesin a l litteram, non perfi.cerentur ministerio Angelorum bonorum : et hoc esset contra Augustinum, qui expresse dicit, quod ministerio Angelorum hæ tres visiones perficiuntur.

Dixit etiam, quod malus Angelus potest super sensum exteriorem et interiorem, obnubilando, et illusiones faciendo in sensibilibus et phantasm a libus : sed immediate super intellectum non polest, eo quod intellectus verorum est et luminis spiritualis receptivus : ipse autem pater mendacii est, et aversus a lumine: propter quod, Job, iii, 6, ut dicit Gregorius, tenebrosus turbo dicitur, super illud : « Noctem illam tenebrosus turbo possideat : non computetur in diebus anni, etc. Mediate autem potest procurare deceptionem in intellectu et ratione secundum conversionem intellectus ad inferiora, turbando scilicet phantasmata, quibus turbatis intellectus non potest accipere ab eis clarum lumen veritatis, et decipitur.

Quod autem Angeli boni possint super intellectum, probabat per Hieronymum qui sic dicit : « Angeli hominibus auxilium tribuunt, ministrantes eis salutem, et annuntiantes eis dona largissima. » Et quod Angeli mali non possint super intellectum et voluntatem, probabat per illud Genesis, iv, 7 : Sub te erit appetitus ejus. Dicebat enim, quod illæ potentiae, scilicet intellectus, et voluntas, li-

beræ sunt : et ideo ab Angelo malo non possunt inclinari, nisi ad quod voluerint. Et quod Angelus bonus potest super intellectum, est ex lumine divino, cui conjunctus est Angelus bonus et non malus: per quod sicut per agens proprium Angelus bonus operatur in intellectu, et imprimit in eum intelligibilia intellectualis visionis.

Et hæc opinio est valde rationabilis et concordans dictis Sanctorum, et ideo tenenda.

Ad PRIMUM ergo quod in contrarium Ad 1. objicitur, quod non possit Angelus bonus super intellectum, dicendum, quod formatione gratiae mens nostra non formatur nisi a Deo, et hoc intendit Augustinus : sed formatione specierum intellectualis visionis, quibus annuntiantur dona largissima, ut dicit Hieronymus, et disponitur homo ad gratiam, potest formari ab Angelo bono operatione luminis divini, ut dictum est.

Per idem patet solutio ad sequens : Ad 2. imago enim recreationis format imaginem similitudinis et creationis, formatione gratiae : et hoc non potest esse nisi a Deo : sed formatio dispositionis per species intellectualis visionis potest esse ab Angelo bono operante per lumen divinum.

Ad aliud dicendum, quod sola volunAd 3. tas l.bera est simpliciter ad eligendum et suscipiendum : vi enim conclusionis et veritatis aliquando int.ellectus recte ordinatus cogitur ad concedendam. Sed hoc verum est, quod in ipso intellectu est et in libertate ejus, per affectum converti ad intelligibile, et averti ab eo. Et propter hoc non est simile quod inducitur pro simili. In agente enim corporali et patiente, patiens necessitatem habet suscipere actionem agentis et imprimentis, vel averti ab ipso : in spiritualibus autem et voluntariis non est sic, non enim in patiente est suscipere actionem agentis imprimentis, vel averti ab ipso.

Per hoc patet solutio ad dictum DaAd 4. masceni, quia hoc expresse dicit.

<--- Page Split --->

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, dixit idem Cancellarius, quod immittere dicitur multis modis. Aliquando enim refertur ad propriam suggestionem : aliquando refertur ad opus sequens suggestionem, quando scilicet per suggestionem jam factam et acceptam aliquis immittitur in bonum opus vel in malum mediante suggestione illa : et sic accipitur in malo in loco illo Psalmi LXXVII, 49 : Immissiones per Angelos malos : sicut patet per Glossam paulo ante super idem inductam. Et sic accipitur etiam illud Joannis, XIII, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas. Per suggestionem enim acceptam a Juda, immisit eum diabolus in malum opus traditionis. Sic etiam in bono accipitur in Psalmo XXXIII, 8, ubi dicitur : Immitet Angelus Domini. Per illuminationes enim et persuasiones ad bonum boni Angeli immittunt homines in multa bona : et hic sensus juvatur ex alia translatione, quae sic dicit : « Circumdat Angelus Domini in gyro timentium eum. « Aliquando refertur ad ipsas species sive formas intelligibiles, quae per suggestionem inducuntur in intellectum : quae tamen per abstractionem non possunt fieri in Angelo, eo quod potentias sensibiles non habeat, mediantibus quibus fit abstractio, si tales formas immitteret Angelus, cum non possit immittere nisi quod habet, oporteret quod ipse Angelus faceret eas, et sic creator esset formarum : quod falsum est, creare enim non convenit nisi soli Deo. Et sic dicitur a Sanctis, quod Angeli boni et Angeli mali non sunt immissores, sed incentos formarum intelligibilium, quas vel Deus creando immittit, vel anima intellectualis per abstractionem a sensibilibus colligit.

Ad quest. 2. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod ignem charitatis in corde non potest facere, nisi Deus, vel creando eam in nobis, vel dando eam nobis ex bonitate sua. Luca, XII, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ac-

cendatur ? A ministris autem Ecclesiae et a Praedicatoribus potest homo disponi ad charitatem, vel ut habilior fiat ad recipiendam gratiam, vel ut charitas, quae est in ipso, amplius ferveat, et cremabilia venialium peccatorum fortius exurat : propter hoc enim carbones desolatorii dicuntur ardores charitatis, sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum, ubi tractat illud verbum Psalmi cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagitta potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Sic enim Angeli possunt disponendo operari, sed charitatem dare non possunt.

Ad aliud dicendum, quod daemones non sunt incentos, nisi disponendo et turbando phantasmata ad incensionem, sicut dictum est. Et quod non sunt immissores, causa jam dicta est.

Ad aliud quod in contrarium objicitur, dicendum, quod non est simile de incensivo corporali et spirituali : incensivum enim corporale necessitatem habet ad incensionem ex obligatione materiae, quando appropinquat incensivo : et hoc modo non est in incensivo spirituali et incensibili, cujus causa paulo ante dicta est.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod suggestio mala a diabolo est: et ideo dicitur ab eo immitti, quia ad Deum sicut ad principium reduci non potest, sed stat in diabolo sicut in causa deficiente. Bona autem cogitatio non est ab Angelo sicut a causa prima, sed sicut a causa media sive instrumentali : et ideo Angelus non dicitur bonae cogitationis immissor, sed Deus : Angelus enim praeparator est vel incentor : cor enim mundum et bonum creat in nobis Deus per seipsum, et non per Angelum.

Ad dictum Bedæ patet solutio per anteAd quest. dicta : Angelus enim malus non potest immittere, nisi quod habet apud se : et cum non possit habere tales formas per abstractionem, si haberet eas, oporteret

<--- Page Split --->

quod faceret eas : et hoc esse non potest at dictum est : incenter ergo esse potest, non immissor.

MEMBRUM III.

Utrum Angeli boni et mali sunt immissores visionum, vel incenteres tantum 1 ?

TERTIO quaeritur, Utrum Angeli boni et mali sunt immissores talium visionum, vel incenteres tantum, ut dicit Beda ?

Et quia hoc jam determinatum est : non restat quaerendum, nisi de modo incensionis.

Inveniuntur autem a Sanctis multi modi assignati, quibus illuminatur intellectus, et accenditur affectus.

  1. Aliquando per remotionem impedimenti : sicut dicit Glossa super illud Psalmi cxvii, 73 : Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Sic ipse solus Deus scilicet dat intellectum : etsi aliquando ministro Angelo, sicut Daniel. x, 14, ubi nos habemus sic : Gabriel, fac intelligere istam visionem : alia translatio habet : Veni ut docerem te, etc. Deus tamen per seipsum (qui lux est) illumiinat pias mentes : etsi aliquando utitur Angeli ministerio : ita enim dicitur Angelus intellectum dare homini, ut quisquam dicitur dare lumen domui, cum per fenestram facit eam luce non sua penetrari, et sic illustrat eam. Videtur ergo, quod per remotionem impedimenti Angelus et illustrat et accendit hominem ad veritatem et devotionem.

  2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII

Quæstionum dicit, quod « quando malignus spiritus obstruit meatus intelligentiæ, per quos pandere lumen rationis radius æternæ lucis solet, fit ratione corruptionis contractæ in anima et obtenebrationis. » Cum igitur ex obstructione meatus intelligentiæ impediatur anima, ne erigat se ad bonas cogitationes, et bonus Angelus fortior sit in promovendo quam malus in impediendo, videtur quod contra hæc duo impedimenta dupliciter expedit animam, scilicet illuminando ad intuitum spiritualium bonorum, ex quibus intuitis per intellectum ad bonas cogitationes excitatur anima, et arcendo malos Angelos, ne talia impedimenta procurare possint.

  1. Adhuc, In libro XII super Genesim ad litteram 2 dicitur, quod revelationes aliquando fiunt hominibus ab Angelis in somnis. Et subditur : « Vigilantibus etiam occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes quibus divinarent novimus, sicut Caiphas pontifex prophetavit, cum prophetandi voluntatem non haberet, nec prophetares intenderet 3. » Ex hoc accipitur, quod in somnis ordinando phantasmata aliquando illuminatur etiam lumine prophetiæ intellectus.

  2. Adhuc, Numer. xxiv, 3 et 4 : Dixit homo, cujus obturatus est oculus : lixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Et intendit dicere, quod cadens in somnum, apertos accepit oculos ministerio Angelorum ad lumen prophetiæ.

  3. Adhuc, Si similitudo a corporalibus sumitur secundum doctrinam Dionysii in Calesti hierarchia 4, tunc multiplicationem luminis semper sequitur incensio ignis : quod secundum Euclidem in libro de Visu, maxime fit in speculis puris et concavis, in quibus reflexio radiorum lu-

<--- Page Split --->

minis statim elicit flammam ignis et calorem incensivum et maximi ardoris. Ergo a simili, multiplicato lumine veritatis in intellectum per Angelum bonum, de necessitate videtur accendi affectus ad pietatem et devolionem intellectorum : sicutdicitur, Jerem.xx,9: Factus est, scilicet sermo Domini, in corde meo velut ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, hoc est, in fortissimis viribus animae et purissimis : et defeci, ferre non sustinens. Et, Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me.

quæ ibi est, obstruente meatum. Et hujus signum dicit esse, quod cum homo est in magna cogitatione et subtili, agonizat flectendo caput ante, et retro, et ad dextrum, et ad sinistrum : per quod naturae intendit removere obstaculum, ut forma intelligibiles lucide et libere possint transire ad intellectum. Et cum, sicut in praehabitis dictum est, Angeli tam boni quam mali operentur in phantasmatibus et dormiendo et vigilando, ordinando, disponendo, illuminando, obnubilando : sic operatio bonorum Angelorum confert ad illuminationem intellectus.

solutio.

Solutio. Concedendum, quod omnibus his modis Angeli boni accendunt affecctus fidelium, scilicet aliquando per remotionem impedimenti, sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum. Aliquando patefaciendo meatus veritatis ad intellectum, ut lumen æternæ veritatis libere ad intellectum venire possit : sicut dicit Glossa super illud Psalmi cxvii, 73, adducta : Da mihi intellectum. Dicit enim Costabenlucc in libro de Differentia spiritus et animæ, quod ad cellulam quæ dicitur logistica sive rationalis, in qua operatur vis intellectiva in spiritu animali, meatus sunt duo. Unus ab anteriori, a sen-vi communi et imaginativa virtute, deferens formas ad cellam logisticam. Alter a posteriori, formas a memoriali virtute et recordativa sive reminiscentia, ad eamdem cellam formas deferens. Et istae duavia aliquando dupliciter obstruuntur.

Obstruuntur enim aliquando nigredine et spissitudine spiritus animalis et obnubilatione : aliquando quadam caruncula-

Aliquando etiam species intelligibiles, sicut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, unitione mirabili et mixtione sui ad animam ipsi intellectui per lumen divinum ingerendo. Et de hoc quidam satis conveniens dederunt exemplum. Quando enim duo specula opponuntur sibi invicem directa oppositione, species quae sunt in uno, resultant in alio. Sic Angelo conjuncto intellectui hominis, species quas habet in lumine divino, cui conjunctus est, resultant in intellectu hominis actu luminis divini, cujus virtute species illa sunt apud hominem, quas cum limpide intuetur intellectus, inflammatur et incandescit calore charitatis affectus.

Et per hoc patet solutio ad totum : omnes enim modi adducti, boni sunt. Et licet solus Deus dat intellectum, qui est donum Spiritus sancti, tamen ad receptionem ejus in anima multipliciter utitur ministerio Angelorum, ut dictum est.

<--- Page Split --->