QUÆSTIO XXIV.

Quando ceciderit malus Angelus 1 ?

Deinde quaeritur, Quando cecidit? Et videtur, quod ab initio a primo instanti ex quo factus fuit. 1. Perillud Joannis,vni,44 : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit.

  1. Adhuc, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Angelus malus beatae atque angelicae vita dulcedinem non gustavit, quam non utique ac-

ceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus præscius esse potuit, quoniam sapientia pietatis fructus est. Ille autem continuo impius, consequenter et mente cæcus, non ex eo quod acceperat ceditid, sed ex eo quod acciperet si Deo subdi voluisset. Quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non eva-

<--- Page Split --->

sit 4. » Et ex hoc sequitur idem quod prius, scilicet quod ab initio cecidit.

SED CONTRA :

  1. Augustinus, ibidem, « Quod putatur diabolus numquam in veritate stetisse, numquam cum Angelis beatam vitam duxisse, sed ab ipso conditionis suae initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur : alioquin non ab initio cecidisse diceretur, neque enim cecidit si talis factus fuit. »

  2. Adhuc, Augustinus, ibidem dicit, quod postquam factus est, accepit justitiam et rationem antequam caderet. Ergo non ab initio cecidit, sed post initium suae conditionis.

  3. Adhuc, Anselmus dicit, quod Angelus factus voluit beatitudinem, et perseverare in ea : sed non pervoluit, hoc est perseveranter voluit.

  4. Adhuc, Magister in Historis inducit Bedam, et quosdam sanctos dicentes, quod secundo die ceciderunt Angeli : et de hoc assignaverunt tres rationes : quarum prima accipitur ex ipso numero : binarius enim prius recedit ab unitate : et hoc competenter significabat recessum Angeli a monade Deo, Deus enim monas est propter individuitatem et simplicitatem. Secunda ratio est : quia cum, Genes, 1, 3, dicitur : Fiat lux, secundum Augustinum intelligitur angelica natura formata per gratiam. Similiter cum dicitur, Genes. 1, 7 : Divisit Deus aquas quae sunt sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum, quae ad loca caliginosa descenderunt.

Dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod per aquas quae descenderunt in praeceps, significantur Angeli qui descenderunt in abyssum, de quibus, Job, xxvi, 3, dicitur : Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Et, Isa. xiv, 9, dicitur ad Nabuchodonosor : Suscitavit tibi gigantes. Et hoc opus secunda die factum est. Tertia ra-

tio est, Genes. 1, 8, quia opus secundae diei benedictione caret. Non enim dicitur : Vidit Deus quod esset bonum. Quod illi dicunt omissum propter ruinam cadentium Angelorum : et ideo etiam in honore stantium faciunt missas celebrare.

SOLUTIO. Dicendum, quod tempus et momentum casus malorum incertum est, et non determinatum : sed certum est, quod boni creati sunt, et propria voluntate depravata sic ceciderunt. Etideo Magister in libro II Sententiarum, distinct. IV, cap. Alii autem videtur, dicit morulam fuisse inter creationem et casum. Et cum dicit Dominus, Joan. vni, 44 : Ille homicida erat ab initio : glossat, hoc est, « subito post initium. »

Posset tamen dici, quod aliud est initium temporis, et aliud initium creationis Angeli, et aliud initium status Angeli. Et quod verbum Domini non intelligitur de initio temporis, vel de initio creationis, sed de initio status : status enim fuit ante creationem sicut quælibet res imperfecta est in sui initio, perfecta autem in statu pleno.

Et per hoc patet solutio etiam ad duas auctoritates Augustini sequentes.

NOTANDUM tamen, quod super hac quastione Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram, quatuor opiniones inducit, quarum prima est, quod ab initio status suae conditionis diabolus a beatitudine cecidit, non quam habuit, sed quam habuisset si voluisset et stetisset.

Secunda est, quod ut quidam dicunt, fuerunt quidam Angeli inferioris ordinis in hoc mundo præscii suæ beatitudinis, a quibus ipse diabolus cecidit, cæteris postea beatificatis. Sed dicit de hac, quod probari non potest : ideo hæc opinio ab omnibus tamquam hæretica reprobata est.

Tertia, quod Lucifer de superioribus Angelis existens, casum suum præscivit, sicut boni Angeli præsciverunt suam bea-

<--- Page Split --->

titudinem : sed quia rationabiliter inveniri non potest, quare sic inter Angelos Deus distinxerit, ideo etiam hæc opinio reprobata est.

Quarta opinio est, quod tam boni quam mali incerti fuerunt sui status: sed boni ante confirmationem profecerunt, et mali aversi sunt ? Verba Augustini posita sunt supra de hoc in quaestione, Utrum Angelus potuit esse praescius sui casus '? Unde Augustinus, ibidem, « Peccatores Angelos minime dubitemus esse detru-

sos tanquam in carcerem caliginis hujus aereæ circa istas terras, secundum Apostolicam fidem in judicio puniendos servari 2, et illa in superna beatitudine beatorum Angelorum non esse incertam vitam æternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus bonis Angelis post resurrectionem et istorum corporum mutationem copulati 3. »