QUÆSTIO XXIII.

Per quid dejectus fuerit¹ ?

Deinde quaeritur, Per quid dejectus fuerit?

Et hoc maxime propter haereticos Manichæos, qui dicunt in dejectione Luciferi prœlium magnum fuisse in cœlo : inducentes illud Apocalypsis, xii, 7 et 8 : Et factum est prœlium magnum in cœlo : Michael et Angeli ejus prœliabantur cum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus : et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. Dicunt ergo si prœlium fuit, et prœlium requirit moram et resistentem virtutem, videtur quod Angeli cadentes postquam aversi sunt a Deo per superbiam, aliquam moram traxerunt in cœlo, et quod aliquam virtutem habebant resistendi judicio Dei condemnantis eos.

Sed contra.

Quod si concedatur, erit contra hoc :

  1. Quod dicit Petrus in secunda canonica sua sic, ii, 11 : Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se exsecrabile judicium.

  2. Adhuc, Cum superiorum Angelorum magis sit consentire Deo, quam inferiorum, qualiter attribuitur magis prœlium hoc Michaeli, quam Cherubim, et Seraphim ?

Solutio.

SOLUTIO. Prœlium illud quod haeretici dicunt factum fuisse in cœlo, Glossa exponit factum esse in Ecclesia, et non

in cœlo, nisi secundum quod exponitur, in cœlo, hoc est, pro cœlo, sive pro cœlestibus, sicut exponitur, ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (supple, tantum), sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in cœlestibus. Glossa, hoc est, « pro cœlestibus : » et secundum hoc Michael et Angeli ejus nominantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, Michael præpositus est Ecclesiæ et princeps. Angeli autem ejus sunt Angeli deputati ad custodiam animarum : quorum officium proprium est semper decertare contra diabolum, ne seducat animas sibi commissas. Et hoc patet per hoc quod sequitur, ubi animæ defensæ cum Angelis sibi deputatis grætes Deo referunt, sic dicendo : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte : et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui : et non dilexerunt animas suas usque ad mortem ². Constat autem, quod sanguis Agni multo tempore fusus est post casum Angelorum a principio : et ideo pugna illa ad primum casum Angelorum referri non potest, sed ad Ecclesiam, ut dictum est.

Creaturis, Tract. IV, Quæst. 63, Art. 1 et 2 Tom. XXXIV. ² Apocal. xii, 10 et 11.

<--- Page Split --->

Si autem instantiae haereticorum condescendantur, ut anagogice exponatur de preclio quod factum est in cœlo : tunc preclium nihil aliud est, quam conatus, quo contra justitiam Angeli mali conati sunt obtinere Dei similitudinem in hoc quod essent propriæ potestatis : et talis conatus nec moram requirit, nec magnæ virtutis resistentiam, quia in se debilissimus est. Et hoc Michaeli attribuitur ratione interpretationis nominis : Michael enim quis ut Deus interpretatur : quod congrue cum increpatione et pugna dicitur ei, qui similitudinem Dei obtinere nititur conatu impio et contra justitiam.

JUXTA hoc ulterius quaeritur de rudentibus, de quibus dicit Petrus in secunda canonica, 11, 4 : Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in 'tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

Super quod dicit Petrus Gallus haere-

ticus, quod per hoc patet pugnam in cœlo fuisse, et Angelos cadentes primo corpora ætherea habuisse, in quibus ligati funibus de cœlo præcipitati sunt.

SED CONTRA hoc est, quod secundum hoc Petrus debuisset hic dixisse, Funibus, non rudentibus : eo enim ipso quod dixit, Rudentibus, significabat se metaphorice loqui. Unde Glossa ibidem sic dicit : « Rudentes sunt funes, quibus nautæ velum suspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque super ambiguis fluctibus credant. Quibus rudentibus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut flante superbia impulsi, se adversus Creatorem erexerunt, ipsis elationis suæ conatibus portum felicitatis æternæ reliquerunt, et in profundum abyssi rapti sunt et dimersi.» Unde patet, quod nec corpora habuerunt, nec funibus ligati præcipitati sunt, ut fingit hæreticus.