QUÆSTIO XXII.
A quo Angelus malus ceciderit 1 ?
Deinde quæritur, A quo cecidit?
Et videtur, quod a gratia.
- Anselmus in libro II Cur Deus homo, sic dicit : « Rationalis natura ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum : ac amaret et diligeret bonum, et magis bonum magis diligeret, et maxime bonum maxime. Aliter namque frustra dedisset illi Deus potestatem hanc discernendi, quia in va-
num discerneret, si secundum discretionem non amaret bonum, et vitaret malum. » Sed non convenit, ut Deus frustra potestatem dederit. Ad hoc itaque factam rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et diligerer, non propter aliud, sed propter ipsum. Sed hoc facere Angelus sine gratia non potuit : et cecidit a bono quod accepit : ergo cecidit a gratia.
<--- Page Split --->
Adhuc, Anselmus, ibidem, « Rationalis natura summum bonum summe amare non potuit nisi justa. » Ut igitur frustra rationalis non sit, ad hoc rationalis et justa facta est. Sed justa non potuit esse nisi per gratiam : et cecidit a bono in quo fuit : ergo cecidit a gratia.
Adhuc, Ibidem, Anselmus, « Quamdiu rationalis natura eligendo et amando bonum summum justa faciet, ad quod facta est misera erit, quia indigens erit, contra voluntatem non habendo quod desiderat. Gratia autem indiget ut summum bonum summe amet. » Ergo videtur, quod gratiam tunc habuit quando creata fuit : et cecidit a bono in quo fuit : ergo cecidit a bono gratiae.
Adhuc, Augustinus in libro II super Genesim ad litteram sic dicit : « Quemadmodum ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa quae conditur : ita ejusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non obtenebrata est : ac deinde ipsa cognitio creaturae in genere proprio. Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam Dei proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspicerent 1 : qui ex quo creati sunt, ipsa verbi aeternitate pia et sancta contemplatione perfruuntur 2. » Sed tali contemplatione non poterant perfrui sine gratia : et ceciderunt a bono quod habuerunt : ergo ceciderunt a bonitate et Verbi contemplatione.
Adhuc, Anselmus in libro de Casu
diaboli : « Prius Angelus habuit voluntatem beatitudinis et justitiam et voluntatem perseverandi in utroque. » Et ab hoc cecidit diabolus : ergo cecidit a gratia.
CONTRA :
Augustinus in libro super Genesim ad litteram, super illud : In principio creavit Deus cælum et terram : dicit quod per cælum intelligitur natura angelica informis, quae postea cum dicitur : Fiat lux, formata est, per conversionem ad Verbum. Sed si habuisset gratiam, informis esse non posset : ergo Angelus bonus ante confirmationem, et Angelus malus ante casum a gratia cadere non poluit.
SOLUTIO Dicendum, quod sicut supra solutio. notatum est 4, circa hoc fuerunt duae opiniones antiquorum. Quidam enim Angelos mox in creatione dixerunt simul accepisse naturam et gratiam. Et secundum hos procedit prima pars objectionum : et concedunt, quod a gratia ceciderunt daemones. Alii dixerunt, quod in solis naturalibus conditi sunt. Et illi dicunt, quod a bono naturali ceciderunt, quod est innocentia et innocentiae justitia : et non ceciderunt a gratia, nisi quam accepturi erant si stetissent.
Sed de hoc plenius disputatum est superius, tract. IV, quaestione, An in gratia creati sunt Angeli, et ibi requiratur 5.
<--- Page Split --->