QUÆSTIO XIX.

Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non 1 ?

Deinde propter illud quod Magister quaerit in libro II Sententiarum, distinct. V, cap. Hic quaeri solet, quaeritur, Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Et videtur, quod meruerint :

  1. Beatitudo enim in ratione praemii est: praemium autem in ratione sua habet, quod redditur merito: oportuit ergo si acceperunt eam, quod meruerunt eam, vel ante, vel post.

  2. Adhuc, Beatitudo non datur nisi dignis : non est autem dignus nisi qui meruit : ergo videtur, quod meruerunt beatitudinem sibi datam.

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Casu diaboli sic dicit : « Hoc fuit peccatum diaboli, quia voluit habere sine merito, quod per meritum accepisset si stetisset. » Alii ergo qui non ceciderunt, per meritum acceperunt beatitudinem.

  4. Adhuc, Constat, quod in conversione ad Deum movebantur secundum liberum arbitrium ad summum bonum : et hic motus (ut in praecedenti articulo habitum est) gratia fuit informatus : omnis motus liberi arbitrii gratia informatus, meritorius est : ergo tunc meruerunt : omne enim meritum ad beatitudinem refertur ut ad praemium : ergo beatitudinem quamcumque meruerunt, acceperunt.

contra. CONTRA : Conversio et confirmatio Angeli boni

simul fuerunt : sed ante confirmationem nihil meruerunt : in solis enim naturalibus tunc erant, et ex solis naturalibus nullus mereri potest : ergo nec ante confirmationem meruerunt, nec in ipsa conversione et confirmatione mereri poterant : confirmatio enim data est eis ad gloriam et ad beate vivendum, et non ad merendum : ergo videtur, quod numquam meruerunt merito antecedente.

UTERUSquæriturhicproptersolutio - nemquamvideturapprobareMagisterineodemcapitulo , Utrumbeatitudinemtuncacceptamposteamerueruntexmi - nisterioquodfaciuntcircanos ?

Et videtur, quod sic.

  1. In humanis enim, qua ad similitudinem divinorum disposita sunt, saepe videmus, quod miles ante accipit stipendia, qua posteriori militia meretur. Cum ergo Angeli boni dicantur milites Dei, Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? videtur, quod Angeli beatitudinem prius acceptam postea in excubiis custodiae circa nos militantes meruerunt.

  2. Adhuc, Si non merentur ministrando circa nos : tunc nihil valerent eis optima et dignissima obsequia, quae faciunt circa nos, quod valde inconveniens est.

  3. Adhuc, Charitas (qua forma virutum est) meretur : ergo major charitas

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. V, Art. 7. Tom. XXVIIhujusce

<--- Page Split --->

plus meretur, et maxima maxime : sed maxima est charitas Angelorum bonorum ministrantium circa nos : et constat, quod non meretur nisi beatitudinem : ergo in principio beatitudinem acceptam in obsequiis circa nos merentur.

Sed contra. CONTRA :

  1. Si merentur obsequiis circa nos factis : aut omnes merentur, superiores scilicet, et inferiores : .aut inferiores tantum. Si omnes : tunc sequitur, quod omnes superiores et inferiores usum exterioris officii habent circa nos : et hoc est contra Gregorium dicentem sic : « Superiora illa agmina Deo assistentia, usum exterioris officii non habent. » Et vocat superiora agmina quatuor ordines superiores, Cherubim, Seraphim, Thronos, et Dominationes. Si autem inferiores tantum : tunc cum omne meritum exaltet merentem in gloria, tantum posset mereri inferior, quod ad gradum superioris ascenderet : et sic ordines confunderentur, quod absurdum est.

  2. Adhuc, Si meretur Angelus obsequendo circa nos : cum omne præmium dependeat a merito, et gloria de beatitudine præcepta sit præmium Angeli, gloria Angeli dependeret ab obsequio quod facit circa nos, quod valde absurdum est, quia non dependet nisi a Deo.

Solutio. Magister hic innuit tres opiniones, quarum prima est, quod Angeli non meruerunt, nec ante, nec post beatitudinem perceptam. Et hi dicunt, quod gratia in confirmatione Angelis non fuit data ad merendum, sed ad beate vivendum : nec tunc fuisse eis datum bonum quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Secunda dicit, quod merucrunt per conversionem liberi arbitrii gratia informati ad Deum, et quod meritum illud præcessit beatitudinem causa, non tempore. Et hoc videtur magis congruere dictis Sanctorum. Tertia est, quod meruerunt post, et non ante per obsequia circa nos facta ex Dei obedientia et reverentia. Et hi dicunt præmium

præcessisse merita tempore, non causa. Et hanc opinionem dicit sibi Magister placere. Unde in fine capituli inducti sic dicit : « Et hoc mihi magis placere fa- « teor. »

Secundum dicta Augustini et Anselmi, procul dubio Angeli convertendo se ad Deum per liberum arbitrium gratia informatum, meruerunt confirmari in beatitudine.

Et tenendo hanc viam dicemus ad quatuor prima, quod per illa non probatur, nisi quod meritum præcedit præmium causa, non tempore : et hoc sufficit. Sicut patet in parvulis, qui non habent causam præmii, nisi in gratia sacramentali, et in illa salvantur, cum nullum meritum præcedens habeant tempore.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quest, dum, quod obsequio quod faciunt circa nos, merentur præmium accidentale, quod est gaudium de profectu ministerii : sicut dicitur in Evangelio Luce, xv, 10 : Dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente.

Ad id quod contra hoc objicitur, dicenAd 1. dum quod non est simile de homine remunerante, et de Deo: homo enim spe futuri servitii dat quod dat : Deus autem nullo indigens, dat gratis quod dat, non spe alicujus futuri servitii.

Ad aliud dicendum, quod hoc proceAd 2. deret, si per obsequium augeretur eis præmium substantiale : sed hoc non est ita, ut jam dictum est : et ideo non sequitur, quod confundantur ordines.

Ad ultimum dicendum, quod multum Ad 3. valet eis obsequium quod faciunt circa nos : valet enim ad præmium accidentale, quod est gaudium de profectu hominum, et gaudium de bonis actibus et multis quos ex charitate et obedientia et reverentia Dei faciunt : non enim potest esse, quin continue de talibus gaudeant, sicut omnis virtuosus gaudet de opere virtutum.

<--- Page Split --->