QUÆSTIO XVIII.
Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?
Deinde transeundum est ad quartam qüestionem, scilicet quales sint facti, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis? Quam quaestionem Magister disputat in libro II Sententiarum, distinct. III, cap. Illud quoque investigatione dignum videtur 1.
Et dividit eam in quatuor membra.
Primum membrum est, Utrum boni Angeli creati sint in gratia gratum faciente, vel non ?
Secundum, Utrum mali Angeli creati sint in malitia, vel non ?
Tertium, Utrum boni et mali poterant esse præscii suæ confirmationis, vel sui casus ?
Quartum, Utrum aliquid, vel quid sit eis additum in confirmatione ?
MEMBRUM I.
Utrum boni Angeli creati sint in gratia gratum faciente, vel non 2 ?
Ad PRIMUM sic proceditur :
- Magister disputans hanc quaestionem in libro II Sententiarum, dist. III, cap. Alii autem videtur, inducit duas opiniones. Unam dicentium, quod in solis naturalibus creati sunt : et postea in confirmatione est eis gratia gratum faciens addita. Quam etiam defendere videtur in eodem capitulo, et ad hoc confirmandum inducit auctoritatem Augustini super Genesim ad litteram, « qui « dicit angelicam naturam primo infor- « miter crealam, et cœlum dictam : post- « ea formatam, et lucem appellatam,
1 Cf. II Sententiarum, Dist. III, capp. D et seq. Tom. XXVII Opp. B. Alberti in editione nostra, pag. 78 et seq.
2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sen-
tentiarum, Dist. III, Art. 12. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summa de Creaturis, Tract. IV, Quest, 31, Art. 1 et 2. Tom. XXXIV.
<--- Page Split --->
« quando ad Creatorem est conversa « perfecta dilectione ei inhaerens. Unde « prius dictum est, Genes. 1, 1 : In prin- « cipio creavit Deus caelum et terram. « Et postea subditum : Dixit Deus : Fiat « lux. Et facta est lux : quia in primo « agitur de creatione spiritualis naturae « informis, postea de formatione ejus- « dem. » Ex hoc accipitur, quod sine gratia Angeli boni creati sunt : quia si gratiam habuissent, informes non fuissent.
Adhuc, Augustinus in libro I super Genesim ad litteram^dicit sic super illud : In principio creavit Deus, etc. « Exordium naturae insinuatur angelicae adhuc in informitate imperfectionis. Fit autem Filii commemoratio, quod Verbum est, eo quod scriptum est : Dixit Deus : Fiat : ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc in imperfectione : per id autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae angelicae revocatae ad Deum, ut formaretur inhaerendo Creatori '. » Ex hoc iterum accipitur, quod Angeli primo imperfecti creati sunt, et sine gratia.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Creatura quamquam spiritualis et intellectualis vel rationalis, quae videtur illi Verbo esse propinquior, potest habere informem vitam : quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter vivere et beate vivere. » Ex hoc iterum accipitur, quod prius Angeli habebant vitam, et postea sapienter ac beate vixerunt : ergo primo in bonis naturalibus .creali sunt sine gratia, et postea gratiam acceperunt,
Adhuc, Ibidem, Augustinus : « A quo existit creatura spiritualis ut sit utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat : » sed non potest converti nisi prius sit et vivat : ergo videtur, quod primo creatus fuerit Angelus in vita naturali, antequam acciperet gratiam.
Adhuc, Ad idem objicitur per rationem :
Omnis enim rationalis creaturae quae per liberum arbitrium procedit ad beatitudinem, prius est liberum arbitrium secundum statum viae, quam secundum statum patriae : sed liberum arbitrium secundum statum viae est indeterminatum, flexibile ad bonum et ad malum : ergo in Angelis non confirmatis, sed creatis, cum essent in via ad confirmationem, primo fuit liberum arbitrium flexibile in utramque partem : sed non esset flexibile aequaliter si habuissent gratiam, quia gratia determinat ad alteram partem : ergo Angeli creati sunt sine gratia primo, et postea apposita est eis gratia.
Adhuc, Eodem ordine quo se habet gratia ad gloriam, habet se natura ad gratiam : sed gratia et gloria non sunt simul, quia gratia praecedit gloriam : ergo natura et gratia non sunt simul, sed natura praecedit gratiam : ergo Angeli primo creati sunt in naturalibus, et postea in gratia.
Adhuc, Si simul creati essent in natura et in gratia, gratia esset data cum natura : sed ea quae dantur cum natura, aequaliter dantur omnibus quae sunt ejusdem naturae : constat autem, quod gratiam aequaliter non omnes Angeli acceperunt : ergo gratiam cum natura non acceperunt : ergo prius erant in esse naturae, quam in perfectione gratiae.
Adhuc, Ad gratiae acceptionem ad minus exigitur consensus, et ut obicem non ponat qui accipit : sed non consentit, qui jam in naturalibus est perfectus : ergo oportuit, quod Angelus prius in naturalibus esset, quam consentiret in gratiam quam postea accepit.
Adhuc, In via naturae sic est, quod unumquodque ab esse informi procedens ad formam, prius est in esse informi
<--- Page Split --->
quam formatum : cum ergo hunc ordinem Deus per sapientiam naturae inseruerit, ipse hunc ordinem maxime in suis operibus tenuit : ergo Angelos prius creavit informes, et postea formavit per gratiam.
Sæd contra. IN CONTRARIUM hujus est,
Quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, sic : « Illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant : eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum, amiserunt. » Ex hoc patet, quod facti sunt in justitia : et constat, quod loquitur do justitia formata, qua sine gratia non est : ergo facti sunt in gratia.
Adhuc, Anselmus in libro Cur Deus homo, in principio secundi : « Ad hoc factam esse rationalem creaturam certum est, ut super omnia summum bonum eligeret et amaret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amaret : et ad hoc non nisi justa et rationalis facta esset, sufficeret. » Ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Anselmus, ibidem, « Quamdiu rationalis creatura eligendo etamando justa faciet, misera erit et indigens, contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono fruendo beata esset. » Ex hoc iterum sequitur idem.
Adhuc, Augustinus in libro XIII Confessionum : « Beata creatura qua non novit aliud, cum tamen ipsa esset aliud, nisi de dono tuo, quod superfertur super omne quod est : mox ut facta est, attolleretur sine intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti : Fiat lux. Et facta est lux. In nobis enim distinguitur tempus : quia tenebra fuimus, et lux
efficimur : in illa vero, ut dictum est, quid esset nisi illuminaretur ? Et ita dictum est, quod non potius fuerit superfua et tenebrosa : et si» apparet eam semper fuisse lucem, non ut aliter esset, et ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat. Qui non potest, oret ut a Deo accipiat. » Ex hac auctoritate accipiuntur duo, scilicet quod sine intervallo temporis Angeli ab initio habuerunt gratiam, et quod dicuntur prius coelum, et postea lux, id est, informes et formati, non propter distantiam temporis, sed ut cognoscatur quod causa formationis eorum est Deus, et non natura.
Adhuc, Augustinus in libro XII Confessionum dicit sic : « Doctor famuli tui (Moyses scilicet) cum te commemorat in principio tecisse coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura aliqua est intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae comtemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. » Ex hoc habetur, quod Angeli ex quo facti sunt, inhaerent Deo per contemplationem : quo1 facere non poterant sine gratia : ergo facti sunt in gratiam.
Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram : « Non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera. Cum ergo dicatur : Factumque est vespere et mane, dies unus 1, et mane sit in conversione creaturae intellectualis ad Verbum, videtur creatura angelica ex quo facta est, ad Verbum conversa, et sic dies et lux effecta 2 : » quod esse non potuit sine gratia : ergo ex quo facta est, habuit gratiam.
<--- Page Split --->
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurectione ex hac cognitione in laudem Creatoris. » Ex hoc accipitur, quod cognitionem matutinam et vespertinam, ex quo facti sunt habuerunt, et ex hoc lux fuerunt et dies. Lux autem et dies sicut formatur per lumen, ita natura angelica per gratiam. Patet ergo, quod ex quo facti sunt, formati sunt per gratiam.
Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei : « Deus creavit Angelos cum bona voluntate, id est casto amore, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam 1. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Nullo modo secundum aliquod temporis spatium prius erant illi spiritus tenebrae, quos Angelos dicimus : sed simul ut facti sunt, lux facti sunt : non tantum ita creati, ut quoquo modo essent, et quoquo modo viverent, sed etiam illuminati ut sapienter beateque viverent. Ab hac illuminatione aversi quidam Angeli, non obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque vita, quae procul dubio non nisi vita aeterna est 2. » Ex hac auctoritate patet, quod etiam absurdum reputat Augustinus Angelos non esse creatos in gratia.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Numquam sine bona voluntate et casto amore sanctos Angelos fuisse credendum est 3. »
Adhuc Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Angeli etis beati erant antequam caderent, erat tamen quod beatitudini eorum adderetur si perstitissent, donec summa beatitudinis plenitudinem tamquam praemium permansionis susceptissent. » Ergo Angeli ex quo creati sunt, in statu erant me-
rendi summae beatitudinis praemium : sed mereri non poterant sine gratia : ergo erant in gratia.
Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Angelos Deus creavit aeternos, et eis facultatem agnoscenda diligendaeque deitatis inseruit : quos sic creavit ut ipsi illum diligerent. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Angeli atque homines pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitudinis Dei in ipsa naturae spiritualis creatione divinitus munus acceperunt, ita scilicet ut si dilectioni sui Creatoris jugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent : si vero propria libertatis arbitrio contra sui Creatoris imperium propriam niterentur facere voluntatem, pro demeritis a contumacibus beatitudo discederet. »
Hoc idem probatur per rationem :
Nihil enim 'medium est inter bonum et malum secundum Theologum : otiosum enim sive indifferens, quod secundum Ethicum medium esset, condemnatur a Domino, Matth. xii, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Creatura ergo rationalis ex quo facta est, semper est in bono vel in malo : sed non semper fuit in malo : ergo fuit semper in bono : ergo in bono gratiae facta est.
Adhuc, Quaë esset ratio, quod non statim apposita esset eis gratia, cum largitas divina bonitatis non deesset, et obstaculum ex parte naturae angelicae nullum esset ? Videtur esse figmento simile.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Divina bonitas expandit se super omnes intellectuales vultus, secundum uniuscujusque propriam analogiam 4. » Cum ergo Angeli semper fuerint receptibiles gratiae, eo quod nullum
<--- Page Split --->
habcent obstaculum, divina bonitas semper infundit eis gratiam cujus receptibiles erant. Ergo ex quo facti sunt, gratiam habuerunt.
- Adhuc, Sancli concorditer dicunt, quod homo creatus sit in gratia, a qua cecidit, quando per transgressionem praecepti divini vetitum cibum concupivit. Luc. x, 30 : Incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis inpositis, abierunt, semivivo relicto. Glossa ibidem dicit, quod homo ille erat Adam, qui per transgressionem incidit in manus daemonum tamquam latronum, qui despoliaverunt eum in gratuitis,et vulneraverunt in naturalibus. Ergo habuit gratuita. Et quae causa vel ratio, quod homo in gratuitis creatus esset, et non Angelus? Videtur esse,quoddam figmentum sic dicere.
Solutio. Dicendum, quod in hac quaestione diversificatisunt antiqui, sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. III, cap. Alii autem videtur. Quidam enim dicebant, quod omnes Angeli conditi sunt a Deo in natura per creationem : et in eodem momento sine mora largitus est eis Deus gratiam per suam bonitatem. Et illi concedunt omnes illas auctoritates et objectiones quae ad illam partem in objicendo adductae sunt. Et in hac opinione fuit Praepositivus. Et ideo dixisse Augustinum in libro XII de Civitate Dei 1, quod « creavit eos cum casto amore, simul condens in eis naturam, et largiens gratiam. »
Ad omnes autem alias auctoritates et rationes quae dicunt, quod prius creavit informes, et postea formavit in conversione eorum ad se : dicunt, quod prius et posterius non notant ibi successionem temporis vel more alicujus, sed ordinem naturae ad gratiam : prius enim res est in naturalibus informis secundum ordinem naturae, quam sit in forma gratiae :
eo quod ordine naturae esse, est ante bene esse. Et hoc confirmant per auctoritatem Augustini de libro super Genesim ad litteram adductam superius, in qua videtur absurdum reputare, quod aliquando Angelus fuerit sine gratia. Et pro hac opinione multum videntur facere auctoritates Anselmi et verba Augustini adducta de libro de Correptione et gratia, et de libris de Civitate Dei.
Dicunt etiam isti, quod intellectualis natura non perfecte formata est, nisi per confirmationem beatitudinis : unde ante illum statum nonnumquam dicitur informis. Et hoc dicunt sensisse Augustinum, quando dicit, quod prius facta est informis, et cœlum dicta, et postea formata, et lux et dies appellata.
Dicunt etiam isti, quod per divisionem lucis a tenebris non significatur discretio naturae et gratiae : quia natura in'ellectualis naturae angelicae numquam est tenebra : quia etiam sine gratia gratum faciente, gratiis gratis datis multum est illustrata per nobilitatem quatuor attributorum naturae, de quibus dictum est. Propter quod etiam beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod etiam in daemonibus data sunt integra et splendidissima. Unde dicunt, quod per divisionem lucis a tenebris significatur separatio bonorum Angelorum a malis. Et concedunt bene, quod inter illam separationem et primam creationem mora fuit : exigitur enim mora temporalis ad hoc, quod Angelus malus propria potestate delectatus, fastu cordis contra Deum superbiens, a Deo averteretur et tenebra fieret, qui lux ante fuit per gratiae informationem : propter quod et lucifer appellatus est. Et in mora illa separationis bonorum a malis, isti dividuntur in duas partes. Quidam enim dicunt, quod morula parva fuit, quae sufficeret ad cognitionem de propria protestate, et delectationem morosam,
<--- Page Split --->
et aversionem a summo bono per consensum et actum aversionis. Alii dicebant, quod secundo die facta est hujusmodi separatio : sicut narrat Magister in Historii, et propter hoc feria secunda celebrant in honore stantium Angelorum.
Si quis autem istis objiciat, Quomodo potuit cadere Angelus, qui jam habuit gratiam, et confirmatus fuit per gratiam?
Dicunt, quod non fuit ista gratia confirmationis, sed gratia qua proficeret ad confirmationem per meritum. Unde sicut homo habens gratiam, ut dicit Augustinus, per flexibilitatem liberi arbitrii ad malum potest cadere et a bono gratiae, et a bono naturae, ita Angelus in gratia existens, non confirmatus, per flexibilitatem liberi arbitrii in malum cadere potuit, et delectatione et consensu superbi fastus, quod ex se esset, divinae potestati non subjectus.
Ad 1. Ad RATIONES autem quae contra istam opinionem inducuntur, sic respondent. Ad primam rationem dicunt, quod liberum arbitrium primo habebant flexibile, licet haberent gratiam : gratia enim gratum faciens licet per modum dispositionis inclinet ad alteram partem, tamen non confirmat in hoc, quin flexibile sit ad oppositum, ut dictum est.
Ad 2. Ad ALIUD dicunt, quod hoc falsum est, quod eodem ordine se habeat natura ad gratiam, quod se habet gratia ad gloriam : quia gratia datur ad gloriam merendam, ad quod exigitur tempus. Natura autem se non habet ad gratiam, nisi suscipiendam, ad quod non exigitur aliud, nisi quod non sit obstaculum in natura, eo quod largitas summi boni semper parata est dare gratiam, dummodo sit qui suscipiat, et ad suscipiendum sit idoneus, et capax gratiae sine obice.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, quod ea quae dantur cum natura, dantur aequaliter : habitum enim est, quod simplicitas essentiae, et perspicaci-
tas intelligentiae, et libertas arbitrii, data sunt cum natura sicut naturae attributa, et tamen his differentes erant : et ita poterant etiam in gratia differentes esse, quae largiente Deo est eis apposita, dum conderentur in natura.
Ad ALIUD dicunt, quod gratiam primam sibiipsi nullus meretur : et hoc est verum. Unde Augustinus dicit, quod hanc Deus operatur in nobis sine nobis. Unde ad hanc non exigitur, nisi ut non sit obstaculum. Unde ab ipso ex quo condita est natura, semper parati fuerunt ad gratiae susceptionem, cum extunc nullum fuerit obstaculum, nec defecerit ab eis largitatis divinae bonitas.
Ad ULTIMUM dicunt, quod in via naturae informe est ante formatum : propter hoc quod informe non procedit ad formam, nisi per motum. Motus autem, ut in sua Sufficientia dicit Avicenna, est exitus de potentia ad actum, in tempore continuo, non subito. In operibus autem Dei, maxime in prima gratia quam Deus operatur in nobis sine nobis, non potest esse motus : quia nullus meretur eam, sed Deus operatur eam in natura intellectuali ubi non invenit obstaculum. Et ideo non est simile quod pro simili inductum est. Et haec opinio valde probabilis est, et plana. Et plura originalia Sanctorum videntur consentire in eam.
Quia tamen Magister in libro II Sententiarum, distinct. III, cap. Aliiis autem videtur, eligit aliam viam, scilicet quod Angeli in solis naturalibus creati sunt, et postea aliqua morula interposita, gratiam acceperunt : cujus opinionem multi secuti sunt, praecipue propter unam rationem : quia dicunt, quod non est in Angelo sicut in homine, sicut concorditer dicunt sancti, Augustinus, Damascenus, et Gregorius Nyssenus : homo enim semel conversus ad gratiam, iterum labi potest, et relapsus iterum resurgere : sed Angelus si semel convertitur ad gratiam, cadere non potest : et si semel cadit a gratia, resurgere non
<--- Page Split --->
potest. Et ideo dicunt, quod Angelus ante confirmationem, nullam habuit gratiam gratum facientem : sed in bono naturali creati fuerant. Et si dicitur, quod in ipso primordio creationis suæ boni fuerunt, glossant, hoc est, « sine vitio. » Et si dicitur, quod justi fuerunt, glossant, hoc est, « innocentes : » sed non fuerunt justi exercitio virtutum : nondum enim præditi erant virtutibus, quæ stantibus appositæ fuerunt in confirmatione per gratiam, aliis per liberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus. Dicunt etiam aliquam fuisse morulam inter creationem, et confirmationem bonorum, et lapsum malorum, et quod in illa mora temporis omnes boni fuerunt, non per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium, et quod tales erant qui stare poterant, id est, non cadere per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium, sed non poterant proficere ad meritum vitæ æternæ, nisi gratia gratum faciens super adderetur, quæ bonis addita est in confirmatione. Et hæc sunt directe verba Magistri in libro II Sententiarum, distinct. III, cap. Aliis autem videtur 4.
ErHuadauctoritates pro alia parte inductas respondent, et dicunt, quod ubique dicunt Sancti, quod in gratia creati sint, hoc intelligitur de gratia gratis data beneficio creationis, et non de gratia gratum faciente. Et si dicunt, quod justi creati sunt : dicunt, quod intelligitur de justitia innocentiae, et non de justitia generali formata per gratiam. Et si dicunt, quod in casto amore creati sunt : dicunt, quod hoc intelligitur quantum ad inclinationem naturae in gratiam : natura enim inclinat ad gratiam, et ad amorem summi boni, et non inclinat ad amorem boni creati, ut illud præ summo bono diligatur amore adulterino. Ad hoc autem quod de Ezechiele,
xxvni, 13, adducitur : In deliciis paradisi Dei fuisti : dicunt, quod deliciae paradisi ibi dicunlur pulchritudines et delectationes bonorum naturalium, in quibus creatus fuit Lucifer.
Et sic solvunt omnes auctoritates pro alia parte inductas.
Ad RATIONES autem sic respondent. Ad Ad oti^ primam dicunt, quod verum est, quod in actibus procedentibus a libero arbitrio secundum Theologum nihil medium est inter bonum et malum : sed in statibus naturae intellectualis medium est, quia acceptio talis naturae in solis naturalibus medium est per abnegationem utriusque extremi, inter bonum gratia gratum faciente formatum, et inter malum vitio culpæ depravatum.
Ad ALIUD dicendum, quod ratio est, Ad obje quod Deus vult, quod rationalis creatura experiaur infirmitatem naturae, et adspiret ad adjutorium gratiae : et ideo tempus interponit inter statum naturae, et statum gratiae. Et est ista similis responsio illi, quam facit Augustinus inquirentibus, quare Deus ita diu distulit adventum suum ? Dicit enim, quod hoc ideo fecit, ut homo experiretur impolentiam naturae, et imperfectionem legis veteris : et cum viderit, quod ex neutro posset adjuvari, magis suspiraret ad Redemptorem.
Ad ALIUD dicendum, quod divina boAd obje nitas quantum est de se, omnibus se aequaliter porrigit : sed non communicat se, nisi cum ordine et ratione sapientiæ. Ordo autem sapientiæ exigit, ut status naturae sit ante gratiam propter causam quæ dicta est.
Ad ULTIMUM dicendum, quod de hoAd obje mine sunt duæ opiniones, sicut de Angelo. Et quod dicitur, quod « spoliatus est in gratuitis Adam, » intelligitur quantum ad gratuita gratiae gratis datae, non gratiae gratum facientis, quæ gratuita præcipue consistunt in originali justitia
<--- Page Split --->
et beatitudine primi status Et hoc dictum nihil habet figmento simile.
MEMBRUM II.
Utrum mali Angeli creati sint in malitia, vel non ?
SECUNDO quæritur, Utrum mali Angeli creati sunt in malitia, an non ?
Et circa hoc duo quæruntur, scilicet an Deus poluit eos facere malos, et an in primo instanti creationis poterant esse mali ?
Et, Utrum secundum illam opinionem quae dicit omnes factos esse in gratia, sicut alii habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam ?
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
An Deus potuit Angelos facere malos ? et, An in primo instanti creationis poterant esse mali' ?
AD PRIMAM particulam objicitur sic : 1. Ad Roman. ix, 21 : An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? Et constat, quod loquitur de Deo : Deus ergo potest
vas facere in contumeliam, quod est nalum malitia culpæ : ergo Deus potest facere malum malitia culpæ.
Adhuc, Isaie, xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc. Ergo potest creare malum : ergo et Angelum potuit facere malum.
Adhuc, II Sententiarum, distinct. III, cap. Putaverunt quidam Angelos qui ceciderunt, creatos esse malos. Et post pauca : « Qui opinionem suam « muniunt auctoritate Augustini super « Genesisi ita dicentis : Non frustra pu- « tari potest ab initio temporis diabolum « cecidisse, nec cum sanctis Angelis pa- « catum aliquando vixisse et beatum, « sed mox apostatasse. Unde Dominus « ait : Ille homicida erat ab initio, et in « veritate non stetit 2 : ut intelligamus « quia in veritate non stetit, ex quo « creatus est, qui staret, si stare voluis- « set 3. » Idem in eodem : « Non frustra, « inquit, putandum est ab initio ipso « temporis vel conditionis suæ diabolum « cecidisse, et numquam in veritate ste- « tisse. Unde quidam in hanc malitiam « libero arbitrio non esse flexum, sed in « hac, quamvis a Deo, putant esse crea- « tum 4. »
Adhuc, Job, xl, 14, secundum aliam translationem loquitur de Leviathan, qui diabolus est, et sic dicit : « Hoc est initium figmenti Dei, quod fecit Deus, ut illudatur ei ab Angelis ejus 6. » Si autem est initium figmenti : ergo eum Deus talem finxit : et fingere est creare : ergo malum creavit.
Adhuc, Psal. cuii, 26 : Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Ergo formatus est a Deo draco et malus, invi-
<--- Page Split --->
dus et diabolus, et non est in hoc vitiosa voluntate depravatus.
Sel contra
IN CONTRARIUM est,
Quod dicitur, Genes. 1, 31 : Vidi Deus cuncta qua fecerat : et erant valde bona : sed constat, quod diabolum fecit secundum esse angelica natura : ergo a factura Dei non habuit, nisi quod valde bonus fuit.
Adhuc, Plato in Timæo : « Volens siquidem Deus bona quidem omnia provenire, nullius porro mali prout eorum qua nascuntur natura fert, relinquit propaginem. » Ergo Deus numquam fecit malum.
Adhuc, Plato, ibidem, paulo post : « Nec erat fas bonitati præstanti quidquam facere nisi pulchrum. » Sed dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « pulchrum convertitur cum bono '. » Ergo fas non erat bonitati præstanti quidquam facere nisi bonum : sed diabolum fecit : ergo fecit eum bonum.
Adhuc, Dionysius et Boelius dicunt, quod est a bono quod bonum est : sed constat, quod diabolus a Deo bono factus est : ergo factus est bonus, et sic non erat malus ab ipsa creatione.
Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram : « Omnia fecit Deus valde bona. Naturam ergo Angelorum bonam fecit Deus. Et quia injustum est, ut nullo merito hoc in aliquo Deus damnet, quod creavit, non naturam, sed voluntatem malam puniendam esse credendum est 2.
Adhuc, Si Deus fecisset eum malum, ab alio et non a seipso esset malus : et cum factura Dei resistere non possit, injuste ageretur secum, si sibi imputaretur malitia sua : sed juste imputatur sibi malitia : ergo a destructione consequentis a factura Dei non est malus, sed bonus.
ULTERIUS quæritur, Si in primo instanti creationis sua potuit esse malus ?
Et videtur, quod sic.
Augustinus super Genesim ad litteram : « Factus statim se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriæ potestatis delectatione corruptus : unde beatae atque angelicae vitaé dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere, deseruit et amisit 3. » Ex hoc accipitur, quod in primo instanti quo factus est, corruptus est, et a veritate cecidit, et quod dulcedinem gratia non gustavit, et quod acceptam gratiam non perdidit, sed nolendo accipere numquam acceperat : sed quam accepturus erat gratiam, amisit : in primo ergo instanti creationis suamalus fuit.
Adhuc, Per rationem objicitur ad hoc : quia in Angelo non est sicut in homine : Angelus enim ab ipso instanti creationis potentias et intellectivas et affectivas perfectas accepit ad agendum : quod non fecit homo, sicut patet in pueris. In primo ergo instanti creationis sua moveri potuit ad bonum et ad malum, et secundum intellectum, et secundum affectum. Detur ergo, quod moveretur ad malum in primo ins'anti creationis sua : cum ex motu ad malum quilibet sit malus, in primo instanti potuit malus esse.
Adhuc, Quæ esset causa, quod ex quo perfectam habuit potentiam intellectivam et perfectam potentiam motivam, in primo instanti non moveretur, nec ad bonum, nec ad malum ? Si enim ad neutrum istorum moveretur, sequeretur quod potentia perfecta ad agendum, esset otiosa : quod inconveniens est. Si autem moveretur ad bonum, sequeretur quod confirmatus esset in bono, et non cecidisset : habitum enim est
<--- Page Split --->
in præcedentibus per verba Prosperi et aliorum sanctorum, quod non est in Angelo sicut in homine, ut scilicet post motum ad bonum possit regredi ad malum, et post motum in malum possit regredi ad bonum.
Ad hoc quidam dixerunt, quod
Angelus in primo instanti creationis suae non potuit esse malus. Et hujus causa est, quia in omnibus creatis, ut dicunt, potentia est ante actum tempore : unde cum Angelus crearetur, secundum potentiam intellectivam et affectivam, oportuit quod per aliquam moram temporis potentia intellectiva et affectiva essent in habilitate ad motum, antequam moverentur ad bonum sive ad malum. SED CONTRA hoc est, quod dicunt et Plato et Augustinus, quod cœelum statim ut est factum, movebatur : et propter hoc Plato, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, solus inter Philosophos gignit tempus, et dicit ipsum ccepisse cum cœelo : eo quod cum cœelo ccepit motus, cujus mensura est tempus. Cum ergo Angelus magis perfectus sit ad motum, quam cœelum, videtur quod in primo instanti creationis movebatur ad bonum vel ad malum.
Adhuc, In tota natura sic est, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, quod motus est a generante : et quantum generans dat generato de forma, tantum dat ei de motu et loco ad quem est motus : falsum ergo est quod dicunt, quod in omnibus creatis potentia sit ante actum sive motum.
niat mala, numquam potest esse auctor mali.
Adhuc, æquissima voluntas non potest velle malum facere : quia volitum talis voluntatis non est nisi bonum : unde Deus quando fecit Angelos tam bonos quam malos, omnes fecit bonos bonitate naturæ et bonitate innocentiæ : sed postquam facti sunt, conversione per amorem castum ad summum bonum boni facti sunt bonitate gratiæ, et confirmati in illa. Alii autem per aversionem a summo bono, et conversionem per amorem adulterinum ad proprium bonum creatum, quod fuit delectatio propriæ potestatis, ut dicit Anselmus, scilicet ut non essent sub Deo, sed liberæ potestatis essent in seipsis, facti sunt mali et diaboli et confirmati in illo æquissimo Dei judicio, quod non punit nisi malam voluntatem, ut dicit Augustinus.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum ad primum, quod quando dicit Apostolus, quod habet potestatem figulus luti, non intelligit, quod ex opere figuli fiat vas in contumeliam in quantum contumelia est, quia sic malus et perversus esset figulus : sed intelligit, quod præsciens figulus quod vas propria utilitate et pravitate erit in contumeliam, facit tamen illud, quia scit ad quas utilitates aptabitur in domo, in qua oportet esse quædam vasa in contumeliam, quædam autem in honorem, sicut dicit Apostolus, quod in omni magna domo necesse est esse hæc duo genera vasorum. Ita Deus præsciens quosdam malos propria culpa, facit et creat tamen eos, quia scit quæ bona eliciet ex malitiis eorum.
Ad ALIUD dicendum, quod Isaias loquitur ibi de malo pœenæ, non de malo culpæ. Sicut et illud Amos, III, 6, intelligitur : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ? Hoc enim ordinatissima justitia fit et bene fit, ut dicit Augustinus, quod malum pœenæ inducatur ad ultionem mali culpæ.
Solutio.
Solutio. Dicendum ad primo quæsitum, quod Deus non potuit facere Angelum malum. Et hujus causa est, quia nihil facit nisi secundum ordinationem sapientiæ, et secundum æquissimam voluntatem : ordinis autem sapientiæ non est facere malum : dicit enim Fulgentius, quod « sapiens non facit unde opus suum fiat deterius. » Et Augustinus dicit, quod « illius rei Deus non est auclor, cujus est ultor. » Unde cum pu-
<--- Page Split --->
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ex modo loquendi Augustini perpenditur, quod non est creatus malus, quando dicit : « Mox ut creatus est : » ut enim tantum valet, quantum postquam : et post aliquam notat successionem temporis inter creationem et malitiam. Similiter cum dicit : « Qui staret, si voluisset, » notat quod in bono naturae et innocentiae aliquando stetit, in quo creatus est, et a quo per superbiam cecidit.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi non intendit ostendere, quod Angelus sit creatus malus : sed intendit ostendere occasionem erroris quorumdam, qui dixerunt Angelum esse creatum malum, et a verbis Evangelii Joannis, viii, 44, male intellectis occasionem erroris acceperunt. Cum enim dicitur : Ille homicida erat ab initio, praepositio ab non notat continuationem malitiae ad instans creationis, sed notat distantiam morulae sive morae quae fuit inter instans creationis et aversionis Angeli mali a summo bono : propter quod ab antiquis communiter glossatur, Ab initio, hoc est, repente, vel cito post initium.
Ad 4. Ad aliud dicendum, sicut glossat Augustinus super Genesim ad litteram, et ponitur in libro secundo Sententiarum, distinctione III, cap. Ideoque Augustinus exterminans opinionem eorum, quod figmentum non dicitur creatio, sed praescientia utilitatis Sanctorum, quam elicit Deus ex malitia daemonis : propter hoc enim cum praesciret eum malum fore, voluit tamen eum creare : et ista est illusio qua illuditur et a sanctis Angelis et hominibus, dum hoc scilicet quod ille in malum cogitat, et tentat Sanctos, convertitur in bonum eorum et in utilitatem. Et hoc optime tangit beatus Bernardus super Cantica sic dicens : « Jucundum plane judicium, ut ille iniquus omnium humilium malleator, etiam nolens fabricet eis coronas perpetuas : dum omnes tentat, et ab omnibus superatur. » Et hoc est quod dicit, Isa.
liv, 16 : Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur. Intendit enim dicere Psalmista, quod formavit eum qui est draco : sed non formavit in eo malitiam dracnis, nec malitiam diaboli. Illa enim processit a pravitate voluntatis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod in primo instanti creationis suae non potuit esse malus, sed post primum instans : et hoc paulo post ostendetur.
Ad objectum dicendum, quod Augustinus notat hoc in modo loquendi, quando dicit, Statim ab initio, hoc est, statim post initium : ut per adverbium statim, et praepositionem post, notetur mora temporis quod fuit inter instans creationis et instans apostasiae. Similiter cum dicit, quod « dulcedinem beatae vitae non gustavit, » intelligit quod non gustavit per confirmationem beatitudinis, quia illam numquam habuit : et hoc intendit per modum loquendi qui sequitur, « Et acceptam non fastidivit : » non enim fastiditur acceptum, nisi quod ex usu et mora in tandem convertitur. Post creationem enim usque ad lapsum in solo bono naturali et innocentiae inter Angelos vixit.
Ad aliud dicendum, quod in primo Ad ilen instanti, nec in aliquo instanti indivisibili Angelus potuit moveri, nec in bonum, nec in malum. Et hujus causa est, quia non est eodem modo in motu liberi arbitrii, et in potentiis naturalibus : in motu enim liberi arbitrii exigitur arbitratio et aestimatio ejus ad quod movetur, et judicium et collatio utilitatis vel declationis ejus, et dispositio qualiter veniatur ad illud, et sententia de motu quo movetur ad illud : quae omnia exigunt moram temporis, et in uno indivisibili nunc nullo modo fieri possunt. Et praeter omnia ista exigitur affectus et delectatio in eo ad quod movetur. Et ideo dicit Magister in libro II Sententia-
<--- Page Split --->
rum, distinctione III, cap. Aliis autem videtur, quod morula fuit inter creationem et lapsum 1 : et ad hoc confirmandum in capite, Deinde qualiter, inducit Origenem super Ezechielem sic dicentem : « Serpens hostis contrarius veritati, non tamen a principio, nec statim super pectus et ventrem suum ambulavit, sicut Adam et Heva non statim peccaverunt : ita et serpens aliquando fuit non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur 2. » Et subjunxit Magister : « Ecce aperte dicit post creationem interposita morula cecidisse 3. »
Ad RESPONSIONEM quam quidam inducunt, dicendum, quod nulla est, sicut bene-probatum est in objiciendo.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS II.
Utrum dæmones in primo statu existentes habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam ?
Juxta hoc quæritur, Utrum dæmones in primo statu existentes habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam?
Et videtur, quod sic.
Vespertina enim cognitio est rerum cognitio in seipsis : cognoscere autem res in seipsis habent a natura : unde etiam nunc mali existentes, cognoscunt res in seipsis : ergo multo plus in primo statu quando aliis similes erant, cognoverunt res in seipsis : ergo vespertinam habuerunt cognitionem.
Adhuc, Hoc etiam confirnatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, ubi dicit : « Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima 4. » Cum ergo per naturam cognoscant res in seipsis, vespertinam habuerunt cognitionem.
Adhuc, Augustinus in libro super Genesisi ad litteram : « A malis Angelis, si mali sunt, hoc est, quamvis mali sunt, ab eis tamen non aufertur potestas naturae. » Potestate naturae cognoscunt res in seipsis, quae est vespertina cognitio. Ergo si adhuc habent vespertinam cognitionem, multo magis in primo statu.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Deus sic punit malam voluntatem, ut non perimat naturae dignitatem. » Sed dignitas naturae fuit cognitio rerum in seipsis, quod est vespertina cognitio, ut communiter dicitur. Et videtur, quod habuerunt vespertinam cognitionem.
Adhuc, Minus videtur, quod habuerunt cognitionem matutinam, quam vespertinam : si ergo habuerunt matutinam, tunc multo magis vespertinam. Quod autem habuerint cognitionem matutinam, per dictum beati Bernardi probatur, qui dicit sic : « Potuit contingere (si tamen incredibile non putetur) quod Angelus, quem Ezechiel, xxviii, 12, dicit plenum sapientia et perfectum decore fuisse, homines præscivit futuros et profecturos in parem gloriam sibi, et naturam humanam Filio Dei fore uniendam. Hoc vidit et invidit 5. » Sed si præscivit, absque dubio in Dei Verbo vidit. Videre in Verbo, matutina cognitio est : ergo matutinam habuit cognitionem : ergo multo magis vespertinam.
Adhuc, Bernardus : « Puto per Aquilonem probandos homines fuisse
<--- Page Split --->
designatos : per sedem de qua dicitur, Isa. xiv, 13 : Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, designari potestatem quam accepit in illos. Quos utique in praescientia Dei, quanto ei vic.nior fuerit, tanto caeteris Angelis perspicacior, praevidens eos nullo sapientiae radio coruscantes, nullo sancti Spiritus amore ferventes, velut vacuum locum repererit 1. » Videre autem in praescientia, est videre in Verbo fienda : et videre in Verbo, est videre cognitione matutina : ergo habuit cognitionem matutinam : multo magis ergo vespertinam.
JN CONTRARIUM est, quod
- Conjecturalis cognitio nec matutina, nec vespertina est : utraque enim revertitur ad Verbum, et est in luce Verbi : matutina quidem in Verbo, vespertina autem refertur ad Verbum. Dicit enim Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram, quod « vespertina cognitio est visio sive cognitio rei in seipsa, et ex hoc attolli in laudem Creatoris qui fecit eam : et ideo vespera convertitur in mane (nulla mentione facta de nocte) quando per amorem illicitum angelus non convertitur ad creaturam, nec inhaeret ei sed attollitur in laudem Creatoris, et inharet ei per amorem castum 2. » Et ex hoc accipitur, quod utraque cognitionum vel visionum est in forma lucis divinae : sed Angelus malus numquam fuit formatus luce divina : numquam ergo habuit nec cognitionem matutinam, nec vespertinam.
Quod autem non habeant nisi conjeccuralem cognitionem de rebus, expresse dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei, sic : « Innotuit daemonibus non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissima signa praesentiae quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum, potius quam in-
firmitati hominum possent esse perspicua 3. » Sed per signa hujusmodi rimari conjecturalis cognitio est : ergo daemonum cognitio de rebus conjecturalis est.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Dæmones non æternas temporum causas et quodammodo cardinales in Dei verbo et in Dei sapientia contemplantur, sed quorumdam signorum nobis occultorum, majori experientia multo plura quam homines futura prospiciunt 4. » Ergo non habent nisi conjecturalem scientiam per naturam. Et cum in primo statu non habuerunt nisi naturalem : ergo in primo statu non habuerunt nisi conjecturalem.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Aliud est temporalibus temporalia conjectare, quod dæmones faciunt. Et aliud est incommutabilibus legibus mutationes temporum prævidere, quod sanctis Angelis convenit, qui incommutabiles leges in verbo Dei contemplantur. » Sed temporalibus temporalia conjectare non est nisi conjecturalis cognitio : ergo non nisi conjecturalis cognitio naturalis est dæmonibus : sed naturalia non sunt in eis multata : ergo in primo statu non habuerunt nisi conjecturalem cognitionem. Conjecturalis cognitio umbrosa est : matutina et vespertina in lumine sunt, ut ante probatum est : ergo dæmones non habuerunt matutinam vel vespertinam cognitionem.
Adhuc, Cum dicitur, Genes. 1, 1 : In principio creavit Deus cælum : dicit Augustinus quod per cælum intelligitur factura angelicae naturae ex nihilo adhuc informis. Et cum dicitur : Fiat lux, intelligitur formatio bonorum Angelorum ad lucem Verbi. Et cum postea y, 5, sequitur : Factumque vespere et mane, intelligitur distinctio ejusdem lucis quaes dies est. Ibidem etiam cum dicitur : Appellavit lucem Diem, et tenebras Noctem, in-
<--- Page Split --->
telligit per tenebras Angelos aversos a lumine, qui eo ipso tenebra sunt quod ad lucem non conversi sunt. Et tenebra non distinguitur neque per mane, neque per vesperam. Ex hoc accipitur, quod Angelus malus, qui numquam conversus fuit ad lumen, distinctionem luminis in se non habuit, sed condemnatus ad est perpetuas tenebras, in quibus nec mane, nec vespere est. Cum ergo juxta mane et vesperam sumatur cognitio vespertina et matutina, Angelus malus numquam habuit cognitionem vespertinam, nec matutinam.
Adhuc, Dicit Augustinus, ibidem super Genesim ad litteram, quod cum dicitur : Divisit lucem a tenebris, intelligitur separatio bonorum Angelorum a malis. Et cum postea additur : Factum est vespere et mane, intelligitur distinction lucis in matutinam et vespertinam cognitionem. Angelus ergo malus (qui tenebra est per aversionem a lumine) nihil accepit quod penes distinctionem lucis accipitur : sed penes distinctionem lucis accipitur cognitio matutina et vespertina : Angelus ergo numquam habet cognitionem matutinam et vespertinam.
Adhuc, Augustinus dicit, quod prasentia luminis divini super angelicam naturam relulgens, facit diem, quae dies distinguitur per mane et vesperam, nulla nocte interposita. Sed talis prasentia luminis divini formatio fuit Angelorum bonorum. Angelus malus numquam formatus fuit lumine divino : ergo numquam habuit distinctionem matutinae et vespertinae cognitionis.
Adhuc, In inferioribus nihil videtur nisi sub actu lucis sive luminis : cum ergo inferiora exemplata sint ad superiora, in superioribus nihil videtur nisi sub actu luminis divini neque matutina neque vespertina cognitione : Angeli mali numquam conversi fuerunt ad
actum luminis divini : ergo Angeli mali numquam habuerunt vel matutinam vel vespertinam cognitionem.
SOLUTIO. Procul dubio si quis attendat Solutio. verba Augustini in libro primo super Genesim ad litteram, et in libro quarto, Angelus malus numquam factus fuit dies ex illustratione luminis divini : et ideo numquam fuit in visione matutina vel vespertina, quae diem illam distinguunt : et si cognovit res in seipsis naturali coginitione, tamen non attollebatur in laudem Creatoris, ut visione matutina formaretur in ipso, sed potius delectatione propriae potestatis et amore conversus est in tenebras noctis, de qua dicitur, Job, iii, 6, secundum expositionem Gregorii : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, nec illustretur lumine 1. Et ideo cognitio illa non terminabatur ad mane : quod proprium est cognitionis sive visionis vespertinae, secundum Augustinum, ut scilicet ad matutinam lucem terminetur, non interposita nocte : quod Angelo malo non convenit, quia in tenebras noctis conversus est. Unde omnia ad hoc inducta, concedenda sunt, et procedunt Res enim in seipsis non cognoscunt daemones in luce divina, sicut dicit Augustinus, sed per signa conjecturalia et per experientiam multi temporis : et hoc non est cognitio vespertina, sicut paulo ante dictum est.
Ad PRIMUM autem quod inducitur, quod habuerunt cognitionem vespertinam : dicendum, quod cognitio vespertina non vocatur simplex cognitio rerum in seipsis, sed ex luce divina res illustrante,. et ex assurectione in laudem Creatoris, qui sic res in seipsis illustrat in lumine suo. Unde si cognoverunt in seipsis naturali cognitione, non fuit haec cognitio vespertina, sed conjecturalis ex rerum signis.
PER IDEM patet solutio ad sequens : Ad 2.
<--- Page Split --->
quia vespertina cognitio non est naturalis, sed in forma lucis divinae.
te et nobilitate naturalium, in quibus alios excellebat : nec potuit videre in lumine præscientiæ per conversionem ad lumen divinum, sed per revelationem de qua dictum est.
Quæ inductæ sunt in contrarium et auctoritates et rationes, procedunt.
Ad aliud dicendum eodem modo : hæc enim tria super idem fundantur, scilicet quod cognitio vespertina sit naturalis : et hoc non est verum.
Per idem patet solutio ad sequens : non enim dignitatis naturae est vespertina cognitio : nec quælibet cognitio rerum in seipsis est cognitio vespertina, ut ex verbis Augustini accipitur superius introductis : cognoscunt enim Angeli res in seipsis ex habitibus sibi concretis, et non semper in lumine divino, quo illustrati boni Angeli dies effecti sunt : et aversione ab eadem mali Angeli tenebris perpetuis damnati sunt.
MEMBRUM III.
Utrum boni et mali Angeli poterant esse præscii suæ confirmationem vel sui casus ?
Ad aliud dicendum, quod beatus Bernardus dictum suum non asserit, sed sub dubio proponit, scilicet si incredibile non videatur. Et quod: dicit : « Plenum sapientia et perfectum decore » hoc in Verbo vidisse, et in lumine præscientiae divinae : non intelligitur sic, quod conversus fuerit ad lumen Verbi : quia per hoc et formatus et illustratus, et dies factus fuisset, quod non est verum : sed intelligitur cognitio facta per Verbum, quælibet cognitio supernaturalis accepta per Verbum. Sicut et nunc multa revelantur daemonibus et per Deum, et bonos Angelos, quæ providentia divina per malos Angelos fieri disposuit : sicut est illud Job, 1, 6 : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva. Per quod revelatum fuit Satanae, quod potestatem accepisset in facultatibus et in carne et in pueris beati Job. Sic enim ut dicitur, Joan. 1, 3 : Lux in tenebris lucet, ad dissipationem tenebrarum, quam tamen tenebrae non comprehendunt per aliquam tenebrarum illustrationem.
Tertio quaeritur, Utrum boni et mali Angeli poterant esse præscii suæ confirmationis, vel sui casus ?
Et circa hoc quaeruntur duo, scilicet utrum fuerunt præscii, vel esse poterant sui casus vel suæ confirmationis ?
Et, Utrum præsciverunt aliquid de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?
MEMBRT TERTII
ARTICULUS I.
Utrum fuerunt præscii vel esse poterant sui casus vel suæ confirmationis 4 ?
Ad aliud dicendum eodem modo : quia super idem fundatur. Sed addendum est hoc, quod non dicitur fuisse vicinior lumini præscientiæ, nisi in bonita-
Primum horum tractat Magister in libro II Sententiarum, distinctione III, cap. Deinde qualiter verba Domini. 1. Et inducit Augustinum super Genesim sic dicentem : « Sui ergo casus
<--- Page Split --->
« præscius esse non potuit, quia sapien- « tia fructus est pietatis 1. » Ergo videtur, quod malus Angelus sui casus præscius esse non potuit.
Adhuc, Infra, distinctione, cap. IV, 1, inducit Augustinum super Genesim sic dicentem : « Quomodo beatus inter An- « gelos fuit, qui futuri peccati atque « supplicii præscius non fuit ? Quæritur « autem, Cur non fuerit ? » Et respondet : « Forte hoc Deus revelare diabolo « noluit, quid facturus vel passurus « esset : cæteris vero revelare voluit, « quod in veritate mansuri essent 2. »
Adhuc, Infra, distinctione IV, cap. Sed hoc magis opinando, dicit Magister quod Deus revelaverit suam confirmationem bonis, et dicit sic : « Unde et « huic opinioni opponens, scilicet Au- « gustinus, consequenter subdit : Sed « quare discernebantur illi a cæteris, « ut Deus istis quæ ad ipsos pertine- « rent, non revelaret, aliis vero revela- « ret, cum non prius sit ipse ultor « quam aliquis peccator ? non enim « damnat ipse innocentes 3. » Ex hoc accipitur, quod nec mali præscii fuerint sui casus, nec bonæ sui confirmationis.
Adhuc, In eodem capitulo infra inducit Augustinum super Genesim ad litteram sic dicentem : « Dicere de Angelis, quod in suo genere beati esse possint damnationis vel salutis incerti : quibus nec spes esset quod mutandi essent in melius, nimia præsumptio est. Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo 4 ? »
Adhuc, Infra, cap. Ex prædictis consequitur, dicit Magister sic : « Angeli « qui corruerunt, numquam beati fue- « runt, nisi beatitudinem aliquis accipiat « illum statum innocentiæ, in quo fue- « runt ante peccatum. Illi vero qui per-
« stiterunt, aut suam beatitudinem futu- « ram Deo revelante præscierunt, et ita « spei certitudine aliquo modo beati « fuerunt : vel incerti exstiterunt suæ « beatitudinis, et ita aliter beati non « fuerunt, quam reliqui qui ceciderunt. « Mihi autem quod posterius dictum est, « probabilius videtur 5. » Ex omnibus his accipitur, quod malus Angelus suum casum præscire non debuit, nec bonus suam confirmationem.
- Adhuc, Disputat Anselmus in libro de Casu diaboli 6, sic : Si casus diaboli contingens fuit, et potuit non esse. Si scientia rerum accipitur secundum quod scientia est, cum certa ratione aliquid intelligitur, constat, quod non potuit præscire casum. Et hæc ratio fundatur super hoc quod habetur in fine Perihermenias, ubi dicitur sic : « In his quæ sunt et quæ facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse. In singularibus vero contingentibus et futuris non similiter : in his enim neque verum neque falsum est alterum istorum. » Et super illud primi Posteriorum : « Scire arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniam illius causa est, et non contingit aliter se habere. Secundum hoc enim non contingit scire contingentia de futuro. »
Sed tunc quærit Anselmus, Utrum existimationem vel opinionem aliquam de casu suo potuit præhabere? Et ostendit, quod non per deductionem ad impossibile sic : « Si adhuc in bona voluntate stans præsciebat vel opinabatur se casurum : aut volebat ut ita fieret, aut nolebat. Sed si cum præscientia vel opinione voluntatem habebat aliquando cadendi, jam ipsa voluntate ceciderat : quia ipsa voluntas mala fuit et peccatum : non ergo volendo hoc præscivit
<--- Page Split --->
prius vel opinabatur, quod casurus esset, quam cecidit. Et si nolebat cadere, jam miser erat dolendo, quia volebat stare, et contra voluntatem cecidit. »
Adhuc, Si præsciebat se casurum, et nolebat cadere : tanto justior erat, quantum stare volebat : et quanto justior erat, tanto debebat esse felicior : ergo si nolendo cadere præsciebat casum suum, tanto erat miserior, quanto debuit esse felicior : quod est contra justitiam Dei.
Adhuc, Anselmus ibidem objicit sic dicens : « Est et aliud quo mihi ostenditur Angelum malum nullo modo præscivisse prævaricationem suam. Nempe aut coactam putavisset, aut spontaneam. Sed nullatenus erat aliquid unde se aliquando cogi suspicaretur. Similiter suspicari non potuit quamdiu in veritate perseverare voluit, quod veritatem illam sola voluntate esset deserturus. Cum enim rectam voluntatem habuerit, et in hac ipsa recta voluntate perseverare voluerit, quia aliter recta non fuisset, nisi voluisset in ea perseverare. Quapropter volendo tenere perseveranter quod tenebat, nullo modo video unde potuisset vel suspicari, nulla alia accidente causa, sola se illud deserturum voluntate. Non nego illum scivisse, quia posset mutare voluntatem quam tenebat : sed dico non potuisse illum putare, quia aliquando omni alia cessante causa, sponte mutaret voluntatem, quam perseveranter tenere volebat. »
Adhuc, Ad idem objicit Anselmus, ibidem 1 : « Si præscivisset casum suum, vel præopinatus fuisset : vel peccasset, aut non. Si prævisa tanta pæna, quanta peccatum suum secuta est, peccasset : tanto magis puniendus esset. Non ergo hæc præscientia illi expediebat. Sed si non peccasset : aut sola voluntate non peccasset, aut timore pænæ.
Sed quoniam non cavisset peccatum solo amore justitiæ, ipso opere monstravit. Si vero timore cavisset, jam justus non esset perfectione justitiæ. I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittit timorem. Et sic jam ante casum a perfecta justitia cecidisset, quod est inconveniens. »
In contrarium hujus est : quia sed ce
Præscientia Dei de malo est futuro : et ex præscientia potest esse revelatio : ergo Deus potuit revelare primo Angelo casum suum : et si Deus potuit revelare, accipiens Angelus revelationem, potuit præscire : ergo Angelus potuit scire casum suum.
Adhuc, Deus revelavit Petro casum suum. Matth. xxvi, 34 : Antequam gallus cantet, ter me negabis. Et fuit utile Petro : quia postea recordatus verbi quod dixerat Dominus, flevit amare2.
Adhuc, Dominus Ninivitis revelavit casum suum. Jonæ, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subverteretur. Et fuit utile Ninivitis, quia pænitureunt. Ergo etiam videtur, quod fuisset utile Angelo malo, quod revelatus fuisset ei casus suus.
ULTERIUS quæritur, Utrum malus Anquæst. gelus ante lapsum sciverit se non debere deflecì a bono in quo erat ?
Et videtur, quod sic : intellectualis enim naturae fuit cum deiformi intellectu : ergo scivit quid agendum, et quid non agendum erat : et ita scivit se non debere deflecti, a bono in quo erat.
ULTERIUS quæritur, Utrum sciverit quæst tantam pœnam debere sequi talem culpam si fieret, an non ?
Et videtur, quod sic : scivit enim Deum esse justum : ergo scivit eum unicuique pro meritis retributuram :
<--- Page Split --->
ergo per consequens scivit tantam poenam talem culpam esse consecuturam.
mest. 3. Adhuc ulterius quaeritur, Utrum Angelus bonus confirmandus, potuerit praescire casum mali Angeli?
Et videtur, quod sic : omne enim expediens ad permanendum in bono, utile est praescire : sed aliena pericula praescita magis faciunt cautum : ergo utile est ea praescire : et Deus nihil subtraxit utilium : ergo Angelo bono talem dedit praescientiam. Et per eamdem rationem probatur, quod etiam Angelo malo debuit eam dare.
mest. 4. Adhuc ulterius quaeritur de causa quam Augustinus assignat, quare non debuerit praescire casum suum, dicens quod sapientia est fructus pietatis.
Aut enim hoc intelligitur de pietate Angeli, aut de pietate Dei. Si de pietate Angeli : tunc nulla causa est, quia quod per sapientiam Angelus praesciat casum suum, sive non, semper est fructus illius pietatis quae theosebia dicitur, hoc est, cultus Dei. Si de pietate Dei : iterum nulla causa videtur esse, quia pietati Dei convenit, quod revelet ea, et efficiat sapientem unumquemque de his quae faciunt eum magis cautum : revelatio autem futuri casus magis cautum efficit, sicut probatum est.
Solutio. Solutio. Consentiendum est cum Augustino et Anselmo, quod malus non potuit nec debuit praescire casum suum.
Ad 1. Et bona est causa quam ponit Augustinus : talis enim sapientia accepta per revelationem non esset fructus pietalis, sed potius inductiva tristitiae et desperationis : contra pietatem autem suam Deus nihil facit : et ideo sapientem de casu suo facere Angelum, Deum non decuit.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi secundum opinionem
quorumdam, qui dixerunt, quod bonis revelata fuit sua confirmatio, malis autem non suus casus. Sed tamen illam opinionem impugnat, sicut patuit in objiciendo : quia non esset ratio quare sic discrevisset inter eos qui aequales erant, quod quibusdam revelaret futurum statum suum, et quibusdam non.
Ad sequens patet jam responsio.
Ad aliud dicendum, quod beati esse non poterant, nisi certus esset eis status suus futurus, secundum quod beatitudo proprie accipitur, sicut a Boetio definitur in quinto de Consolatione philosophiae, quod e beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfeclus : » sic enim dicit confirmationem in gloria. Secundum autem quod beatitudo dicitur status bonus in bonis naturalibus et perfectus, sic nihil prohibet eos praescire suam confirmationem vel suum casum : sicut etiam ex verbis Magistri in objiciendo monstratum est.
Per hoc palet solutio ad sequens : quia hoc expresse dicit quod dictum est.
Ad id quod primo objicit Anselmus, dicendum, quod satis bene probat, quod propter hoc praesciri non potuit casus Angeli : quia contingens fuit et de futuro : scientia enim de cerlis et necessariis est, proprie loquendo.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam procedit : quia satis bene probat, quod existimationem et opinionem de casu suo habere non potuit antequam caderet.
Ad sequens dicendum eodem modo : hoc enim bene probat, quod casum suum praescire non debuit.
Similiter dicendum ad sequens, quod illud procedit et bene probat.
Ad sequens eodem modo dicendum est : quia bene probat, quod non praeopinari vel praescire debuit casum suum.
Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object.1 dicendum, quod talis revelatio proces-
<--- Page Split --->
sisset ex prophetia præscientiæ, quæ, sicut dicit Glossa super Matth. 1, 20 et seq., numquam sine nostro impletur arbitrio. Et hoc probat Glossa per illud Jeremiæ, xvii, et seq. : Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud : si pænitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud : si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Unde si talis revelatio facta fuisset Angelo, ex hoc non præscivisset casum suum, nisi sub conditione, scilicet si peccasset : et hoc scivit etiam sine revelatione. Unde revelatio nihil fecisset.
Ad 10 quod objicitur de Petro et Ninivitis, dicendum, quod non est simile : homo enim post casum regressum habet ad gratiam : et ideo revelatio illa utilis est homini, nec inducit desperationem. In Angelo autem post casum non est regressus, sicut in antehabitis sæpius probatum est : non enim post peccatum pænitentiæ susceptibilis est Angelus. Et ideo talis revelatio in ipso induxisset tristitiam perpetuæ damnationis et desperationis,et ad aliud utilis non fuisset.
Ad quest. 1. Ad aliud quod ulterius quæritur, concedendum est : scivit enim se non debere deflecti a bono in quo erat : non enim potuit eum latere ratio justitiæ, qui deiformis intellectus fuit. Ratio enim justitiæ exigit, quod nullus deflectatur a bono in quo est.
Ad quest. 2. Ad 10 quod ulterius quæritur, respondet Anselmus, quod ex ratione justitiæ
(quam non ignorabat) scivit pœnam debere sequi culpam, sed tamen eamdem pœnam fore secuturam non præsumpsit. Et hoc pluribus rationibus probat Anselmus his verbis : « Sicut certum est quia se debere puniri si peccaret, ignorare non potuit : ita quia puniretur si peccaret, scire non debuit. Quia enim rationalis erat, potuit intelligere quod juste, si peccaret, puniretur. Sed quoniam judicia Dei abyssus multa 1, et investigabiles viæ ejus 2, nequivit comprehendere, an Deus faceret quod juste facere posset 3. » Et subdit aliam causam sic : « Sed et si quis dicat, quod nullatenus credere potuit Deum creaturam suam propter ejus culpam damnaturum, quam tanta bonitate fecerat : præsertim cum nullum exemplum justitiae ulciscentis injustitiam, præcessisset, et certus esset numerum, in quo futuri erant, qui Deo frui deberent, tanta sapientia esse præstitutum, ut sicut nihil habebat superfluum, ita si minueretur, perfectus non esset, nec tam præclarum opus Dei ex aliqua parte permansurum imperfectum : nec ulla ratione scire posset, si homo jam factus erat, Deum humanam naturam pro angelica, aut angelicam pro humana, si caderet, substiturum : sed potius unamquamque in id ad quod facta erat, pro se, non pro alia restitutam : aut si factus nondum homo erat, multo minus putare posset ad substitutionem alterius naturae illum esse faciendum. » Et subdit : « Si, inquam, aliquis hoc dicat, quæ inconvenientia inest 4 ? » Quasi dicat : Nulla. Beatus tamen Bernardus ad istud verbum aliter respondet, in libro de Gradibus humilitatis, sic dicens, et convertens sermonem ad diabolum : « Credibilius est, quod non prævidisti casum tuum, aut propter causam quam superius dixi : quia bonitatem Dei atten-
<--- Page Split --->
dens, dixisti in corde tuo : Non requiret 1 : propter quod, o impie, Deum irritasti : aut quia viso et concupito principatu (quod supra astra cœli exaltares solium tuum) statim in oculo superbiae trabes excrevit, qua interposita csum tum videre non potuisti. Sic Joseph cum prævideret suam exaltationem, non prævidit suam venditionem. »
est. 3. Ad aliud quod ulterius quæritur, Utrum bonus Angelus potuerit vel debuerit præscire casum mali Angeli ?
Respondet Anselmus sic dicens, quod si præscivisset culpam, præscivisset etiam pœnam ex ordine justitiæ, quam ignorare non posset, propter hoc quod est deiformis intellectus : et non posset nec deberet contemnere pœnam quam præscivisset. Sicut ergo solus amor jusitiæ, ita solum odium pœnæ sufficeret ad non peccandum. Duas igitur habuisset causas non peccandi : unam honestam et utilem, alteram inhonestam et inutilem, id est, amorem justitiæ, et odium pœnæ. Nam non satis est honestum solo odio pœnæ non peccare, et ad non peccandum inutile est odium pœnæ, ubi solus amor justitiæ sufficit : et laudabilior est justitia servata ex solo amore justitiæ, quam si mixtim servaretur etiam ex odio pœnæ. Et ita patet, quod neuter, nec bonus scilicet nec malus decenter potuit aut debuit præscire casum et pœnam. Licet enim prævisum periculum reddat quandoque cautum, tamen justitiam servatam facit servilem et minus laudabilem.
ad. 4. Ad ultimum dicendum, quod quidam dixerunt, sicut in objiciendo dictum est, quod intelligitur de illa pietate quæ est 6eos6oix, sive cultus Dei : cujus sine dubio fructus est sapientia, quæ est donum Spiritus sancti, secundum quod sapientia dicitur sapida scientia, sive per saporem scientia divinorum. Et ille sa-
por non acutus, sed potius insipidus factus fuisset per revelationem sui casus : et propter hoc fieri non debuit. Et hoc dicunt Augustinum sensisse : turbasset enim Angelum et in tristitiam posuisset ad saporem divinorum.
Et hoc licet satis bene dictum sit, ta - men aliter posset dici. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetoricæ, quod pietas est benevolentia in parentes. Et ideo in omne bonum parentale pietas vocatur. Angeli enim vocantur filii, Job, 1, 6 : Quadam die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino. Quod Gregorius exponit de Angelis. Nec potest esse, quin Deus pius pater Angelorum per creationem benevolentiam magnam et dulcem habuerit in eos : nec decuit eum circa Angelos aliquid facere, quod fructus pietatis illius non esset. Revelatio autem cum illuminationi sit ad sapientiam pertinens, fructus est illius pietatis : et cum talis revelatio sui casus inutilis esset et inhonesta ad servandam justitiam sicut paulo ante probatum est, et nihil induxisset in eo, nisi tristitiam et timorem, non decuit pietatem Dei Angelo talem facere revelationem. Et sicut dicit Anselmus, cum minimum inconveniens de Deo sit impossibile, eo quod omnia facit convenienter et decenter, nec potuit, nec debuit Angelo revelare casum : quia hoc non fuisset fructus pietatis, sive benevolentiae in Angelum, sed duritiei.
Adhuc tamen Anselmus facit fortissimam objectionem. Deus enim homini primo revelavit in quo posset cadere, et pœnam casus cum dixit : De ligno scientia boni et mali ne comedas 2 : et hoc est in quo posset cadere. Et subjungit : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris : et haec erit pœna : ergo et Angelo potuit et debuit revelare utrumque istorum.
Et ad hoc respondet Anselmus sic : « Non est eadem ratio in hominibus, et in
<--- Page Split --->
illo Angelo. Hominum enim natura propter peccatum primi parentis innumerabilium incommodorum facta est passibilis, ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorruptibilitatem. Ille vero (scilicet Angelus) nullo peccato praecedente peccati alicujus mali non invenerat passionem: et ideo per revelationem sui casus in tristitiam, quae maxima poena est, induci non debuit. » Alii quidam dixerunt, quod duplex est poena, scilicet promovens, et suffocans. Promovens est, quae valet ad meritum: et hanc quandoque infligit Deus sine culpa, sicut patet in beato Job. Suffocans est, quae non valet nisi ad desperationem et tristitiam, quae mortem operatur. II ad Corinth. vii, 10: Sæculi tristitia mortem operatur. Et hanc Deus numquam infligit sine culpa praecedente. Unde cum dolor de casu qui ex revelatione fieret in Angelo, poena sit suffocans, et non promovens, in Angelum ante peccatum cadere non debuit, nec potuit.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Utrum Angeli præsciverunt sacramentum Incarnationis ?
AD PRIMUM obiicitur sic :
- Augustinus in libro V super Genesim ad litteram: « Sic fuit absconditum a sæculis in Deo mysterium incarnationis, ut, sicut dicitur, ad Ephes. iii, 10, tamen innotesceret principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam : quia ibi primitus Ecclesia quæ post resurrectionem congreganda fuit, e:se cæpit. Illis ergo (scilicet Angelis) a sæculis innotuit, quia omnis creatura non ante sæcula, sed a sæculis incepit 1. » Ergo Angeli a principio cognoverunt mysterium incarnationis.
CONTRA :
MEMBRI TERTII
ARTICULUS II.
Utrum boni Angeli aliquid præsciverunt de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?
Secundo quaeritur, Utrum boni Angeli aliquid præsciverunt de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primum est, Utrum præsciverunt sacramentum Incarnationis ?
Et secundum, Utrum ex naturali cognitione possint cognoscere futura ?
Isa. LXIII, 1, super illud : Quis est sed istes qui venit de Edom? Dicit Hieronymus, quod « Angelica potestates non intellexerunt ad plenum mysterium Incarnationis, donec innotuit eis per Ecclesiam et Apostolorum prædicationem. »
Adhuc, Dionysius in Cælesti hierarchia, tractans illud idem: Quis est iste qui venit de Edom? dicit, quod « Angeli inter se moverunt istam quaestionem coram Christo ascendente, ut ipse ex benevolentia illuminaret eos de quaesitis: et propter reverentiam ab ipso inmediate hanc quaestionem non quæsiverunt. » Cum ergo non sit quaestio, nisi de ignoratis, videtur quod mysterium Incarnationis usque ad illud tempus ignoraverunt.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, sicut dicit
<--- Page Split --->
Glossa super epist. ad Ephes. iii, 10, super illud : Ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam. « Per hoc enim innuitur expresse, quod aliquid didicerunt per Ecclesiam de mysterio Incarnationis. » Propter quod distinguit Glossa, quod superioribus Angelis non quidem a principio creationis, sed a principio formationis cum dictum est : Fiat lux. Et facta est lux 1, innotuit mysterium Incarnationis. Aliis vero inferioribus non plene innotuit, nisi postquam factum est, et praedicatum ab Apostolis. Et ita pro diversis Angelis utrumque verum est, scilicet quod et a principio cognoverunt aliqui, et alii non cognoverunt, nisi postquam impletum est.
Posset tamen dici, sicut in antehabitis dictum est, quod duplex est notitia Angelorum, scilicet in verbo, et in proprio genere sive in propria natura. Et sic dicendum, quod in verbo a principio suae creationis cognoverunt mysterium Incarnationis : sed in proprio genere non cognoverunt, nisi postquam factum est. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro V super Genesim ad litteram, sic dicentem : « In Deo non tantum innotescit Angelis quod absconditum est, sed etiam apparet eis cum manifestatur atque propalatur. » Et hoc iterum confirmatur per verbum Apostoli, I ad Timoth. iii, 16 : Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Ubi Glossa dicit sic : « Apparuit Angelis, qui ex eo profecerunt, quod hoc factum est. Non enim in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, verum etiam hoc eis apparet cum efficitur atque propalatur. Ideo dicitur apparuisse Angelis homo Christus, non jam in forma humanitatis, sed in potestate. Qui enim prius humi-
lis visus est per crimem, devicta morte, in majestate apparuit, qui natus ut homo non erat tantum homo : ui agnoscentes Angeli mysterium quod prius latuit declaratum in carne, genu illi flectentes, quasi Deo gratias agant, quia veritatem dixerunt. »
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
Utrum Angeli ex naturali cognitione possint cognoscere futura ?
Deinde quaeritur, Utrum ex naturali cognitione possint cognoscere futura ?
Isidorus in libro de Institutione Ecclesiastica : « Triplici præscientiæ acumine vigent dæmones, scilicet sublilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spîrituum. » Cum ergo non reveletur nisi quod scitur, et Angeli boni revelent malis spiritibus futura, ipsi sciunt futura per naturalem cognitionem.
Adhuc, Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : » Aliquando ipsi nefandi spiritus quæ ipsi facturi sunt, divinando prædicunt. Angeli vero ex prima potestate naturae potuerunt cognoscere futura quæ per ipsos fienda erant. » Ex hoc accipitur, quod et Angelus bonus, et Angelus malus potestatem habet faciendi futura : sed minus est cognoscere, quam facere : ergo multo magis habent præcognitionem futurorum.
Adhuc, Augustinus in libro Retrac tationum : « Compertum est, quod multa futura prædicunt mali Angeli quem-
<--- Page Split --->
admodum eveniunt : » sed melior est cognitio boni Angeli, quam mali : ergo multo magis possunt hoc boni Angeli, quam mali : nihil autem prædicitur, nisi quod præscitur : ergo ex naturali cognitione possunt præcognoscere futura.
nullus ignorat seipsum nisi insipiens : causa ergo faciens aliquid per intellectum, non ignoravit seipsam facientem : solus Deus est causa faciens futura et cognoscens : ergo si solus novit futura, non ergo Angelus bonus vel malus.
Adhuc, Gregorius Nyssenus in libro de Homine, inducit dictum Socratis dicentis, per circulationes triginta sex milliurn annorum variari mundum, ita quod dii quorum vita longa est, experientia unius circulationis prædicebant multa futura in alia circulatione quae similis illi erat : sed dii Gentium sunt daemonia, ut dicit Psalmista, Psal. xcv, 3. Si ergo daemones possunt hoc, multo magis boni Angeli naturali cognitione.
Adhuc, Si Angeli boni vel mali cognoscerent futura, cum futura in se non sint, et ita in proprio genere cognosci non possunt, oporteret quod in Angelis esset aliquid, in quo sicut in causa essent futura : sicut videmus, quod artifex cognoscit futura per artem suam operanda : quia sunt in ipso per rationem et ordinem artis. Nihil talium est in Angelis bonis vel malis. Ergo videtur, quod nec Angeli boni vel mali cognoscant futura.
Adhuc, Augustinus in libro IX de Civitate Dei : « Quorumdam signorum nobis occultorum majore experientia multo plura daemones, quam homines futura prospiciunt 1. » Et ex hoc sequitur idem : quia vigor naturalis intelligentiæ major est in bonis Angelis, quam in malis.
S.d contra. In contrarium est, quod
Futura singularia incerta sunt, nec cognosci possunt, nisi ab eo in quo contingenter non sunt, sed sunt idem quod ipse cognoscens : et hoc est solus Deus : solus ergo Deus est qui potest habere cognitionem futurorum contingentium.
Adhuc, Futura contingentia non possunt cognosci, nisi per causam, quia futurum in se non est. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod futurum nondum est : nihil est causa futurorum certa et stans nisi Deus : ergo nihil cognoscit futura nisi Deus.
Adhuc, Dionysius dixit, quod « Deus multa cognoscit unite, et contingentia certitudinaliter : » certitudinaliter ergo futura contingentia non novit nisi Deus : non ergo Angelus, sive bonus, sive malus.
Adhuc, Aristoteles dicit, quod
Quidam tamen adhuc objiciunt dicentes, quod certior est cognitio in Angelis bonis et malis, quam in hominibus: sed quidam homines, astronomi scilicet, præcognoscunt quædam futura de imbribus, et ventis, et dispositione totius vitæ et ordine : et de hoc scripserunt et libros et artem, sicut Ptolemaeus in libro qui Arabice dicitur Alarka, et Latine Quadripartitum, ubi per artem docet quid in singulis in tali vel tali constellatione natis futurum sit : et quid fuluunus sit, et quid civitatibus et regnis per artem docet in libro centum viginti quæstionum. Si ergo hoc homo potest cognoscere : cum potentior in cognitione naturali sit Angelus tam bonus quam malus, multo magis potest cognoscere Angelus, et sic futura præcognoscit.
SOLUTIO. Respondendum est ad hoc per auctoritatem Augustini in libro XI Civitate Dei 2, ubi sic dicit : « Aliud est temporalibus temporalia, et mutabilibus mutabilia conjectare, eisque temporalem et mutabilem modum suæ voluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione perm'issum est. Aliud autem in æternis incommutabilibus Dei
<--- Page Split --->
legibus, quæ in ejus sapientia vivunt, mutationes temporum prævidere, Deique voluntatem quæ tam certissima quam potentissima est, divini spiritus ejus participatione cognoscere, quod sanctis Angelis recta discretione donatum est. »
Unde distinguendum est de cognitione futurorum.
Est enim cognitio futurorum certa et per certam causam. Et hanc non habet nisi Deus, qui stans et certa et immobilis causa est omnium eorum quæ fiunt, ut dicit Dionysius. Et si aliquid a se factorum ignoraret, oporteret quod causa in illa parte vacua esset ab illo effectu : hoc enim expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 4.
Est iterum cognitio futurorum per contemplationem in Verbo, quod ars facliva est omnium futurorum, ut dicitur, Joan. 1, 3 et 4 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsa factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et sic quædam futura, scilicet ad quæ illuminat Verbum, possunt cognoscere Angeli sancti contemplantes in Verbo.
Est iterum cognitio futurorum in habitibus concreatis Angelis, qui sunt similitudines sive rationes universalis ordinis artis, qua fit, regitur et disponitur mundus. Et in hac similitudine sive specie per naturalem cognitionem multa cognoscunt Angeli de futuris.
Est iterum cognitio conjecturalis per signa sive cœlestia, quæ sunt in motibus astrorum, vel in effectibus eorum, in elementis et elementatis, quæ per experientiam accipiuntur : sicut dicit Ptolemaeus in Centilogio, quod prognosticator qui a stellis secundis prognosticandi rationem accipit, sæpe veriora dicit. Et vocat stellas secundas, impressiones astrorum resultantes in elementis et elementatis : sicut est illud Avicennae, quod multa cæsaries durorum et nigrorum pilorum in juventute, maniam signat in pro-
cessu aetatis : significat enim melancholiam nigram in cerebro, quæ processu temporis maniam inducit. Et sicut est illud Aristotelis in Problematibus, quod austrinis existentibus in aetate et autummo, moribunda erit hiems, maxime in mulieribus et parvulis : signat enim dominium phlegmatis et abundantiam quod maxime dominetur in mulieribus et parvulis : in mulieribus propter sexum, et in parvulis propter aetatem : et hoc tempore phlegmatis quod hiems est, abundabit, et perimet. Et hanc scientiam futurorum habent homines, et multo magis daemones, qui vivaciores habent sensus et intelligentias ex talibus signis conjecturandi futura.
Harum cognitionum prima certissima est et infallibilis et universalis. Secunda certa, sed non universalis : quia lux Verbi non illuminat, nisi ad quæ vult, et sicut vult. Tertia probabilis est, et non certa : futura enim contingentia non sunt in similitudinibus concreatis Angelis per modum certitudinis, sed per modum probabilitatis. Quarta nihil habet certitudinis, sed quiddam conjecturalis probabilitatis. Propter quod et ipse Ptolemaeus dicit, quod divinans in astris non certitudinaliter debet prædicere : effectus enim talium signorum non veniunt ad generata, nisi per aliud et per accidens, et sæpe possunt impediri non solum per omnipotentem Dei voluntatem, sed etiam per causas naturales in contrarium disponentes, et aliquando per operationem sapientis hominis.
His habitis, facile est respondere ad objecta.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Angeli boni sciunt futura vel in Verbo velin habilitus concretis, et sic revelant ea: sed haec cognitio probabilis est et particularis.
Ad ALIUD dicendum, quod ex illa auctoritate non sequitur,nisi quod quædam particularia prædicunt, quæ a Deo facere permittuntur.
<--- Page Split --->
Ad 3. Ad aliud eodem modo dicendum est: Angeli enim mali non nisi conjecturaliter prædicunt quædam futura, quæ ex eisdem conjecturis et habiitibus concreatis melius prædicunt Angeli boni per naturalem cognitionem.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod talis prædietio non est nisi ex conjecturis. Et bene concedimus, quod talem præscientiam melius habent Angeli naturali cognitione, quam dæmones: quia dæmones etiam naturalem cognitionem habent obscuratam per peccatum. Tamen in præhabitis. ubi de æternitate mundi disputatum est, probatum est, quod in hoc non bene dixit Socrates.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod ex illa auctoritate nihil aliud accipitur, nisi quod conjecturaliter præcognoscunt futura et ex signis, et hoc verum est.
Ad object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod bene probatur per hoc, quod solus Deus certitudinaliter præcognoscit futura contingentia.
Ad object.2. Eodem modo dicendum est ad dictum Aristotelis : solus enim Deus qui facit contingentia et necessaria, novit ea certitudinaliter et per seipsum ut causam stantem et necessariam.
Ad object. 3, 4 et 5. Ad sequentia tria eodem modo dicendum est: quia non cognoscunt futura, nisi conjecturaliter et probabiliter.
Ad object.6. Ad ultimum dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod homo et Angelus et bonus et malus futura de dispositione hominis et mundi conjecturaliter et probabiliter possunt cognoscere, et non certitudinaliter: et Angelus melius cognoscit quam homo: et bonus Angelus melius quam malus.
MEMBRUM IV.
Utrum Angelis aliquid sit additum in confirmatione, et quid sit illud 1 ?
Deinde quaeritur, Utrum aliquid sit eis additum, et quid in confirmatione ?
Hanc enim quaestionem disputat Magister in libro II Sententiarum, distinct. V, ibi, Post haec consideratio adducit.
Et quaeritur, Quid sit confirmatio Angelorum, et quid etiam obstinatio malorum ? Et dicit sic : « Post creationem « namque quidam mox conversi sunt ad « creatorem suum, quidam aversi. Con- « verti ad Deum, fuit ei charitate adha- « rere : averti, odio habere, vel invidere.» Et infra eodem capitulo : « Hæc est ergo « conversio et aversio, qua divisi sunt « qui natura boni erant : ut sint alii supra « illud bonum per justitiam boni, alii « illo naturali bono corrupto per culpam « mali. Conversio justos fecit, et aversio « injustos. Utraque fuit voluntatis, et « voluntas utriusque libertatis. » Ex hoc accipitur, quod sola voluntas libera sufficit eis ad conversionem : nihil ergo additum est gratiae, qua converterentur et confirmarentur.
- Adhuc, II Sententiarum, distinct.V, cap. Habebant enim, dicit sic : « Pote- « rant voluntate eligere quodlibet, et ra- « tione judicare, id est, discernere : in « quibus constat liberum arbitrium. Nec « creati sunt volentes averti, vel conver- « ti : sed habiles ad volendum hoc, vel « illud : et post creationem spontanea « voluntate alii elegerunt bonum, alii « malum. Et ita discrevit Deus lucem a « tenebris, sicut dicit Scriptura 1, hoc
<--- Page Split --->
« est, Angelos bonos a malis : et lucem « appellavit diem, et tenebras noctem : « quia bonos Angelos gratia sua illumí- « navit, malos vero exceacavit. » Ex hoc accipitur, quod sola voluntas sufficit eis ad conversionem, et ad meritum vitæ æternæ.
- Adhuc, Ibidem, in cap. illo, Post hæc consideratio : « In conversis quasi in « speculo relucere cœpit Dei sapientia, « qua illuminati sunt ; aversi vero exce- « cali sunt. Et illi quidem conversi sunt « et illuminati a Deo gratia apposita : « isti vero sunt exceæcati, non immissio- « ne malitiae, sed desertione gratiae a qua « deserti sunt : non ita quod prius dedita « subtraheretur, sed quia numquam est « apposita ut converterentur. » Ex hoc accipitur, quod etiamsi gratia apposita est bonis, post conversionem apposita est, et non ante.
CONTRA :
II Sententiarum, distinct. V cap. C, « Si autem quaeritur, Utrum post crea- « tionem conversis aliquid collatum sit « per quod converterentur, id est, dilige- « rent Deum ? Dicimus, quia est eis col- « lata gratia cooperans, sine qua non « potest proficere rationalis creatura ad « meritum vitæ. » Sed ibidem 1 dicit, quod « converti ad Deum, fuit ei chari- « tate inhærere, » hoc est, diligere Deum propter se et super omnia. In hunc actum non potest rationalis creatura sine gratia addita. Ergo oportuit, quod ante conversionem gratia eis adderetur, qua converterentur.
ULTERIUS quaeritur de dicto Prosperi, qui in libro de Contemplatione dicit, quod « de tali conversione facta est eis felix necessitas ut de caetero averti non possent. »
Gratia enim hujus quaeritur, Utrum hæc necessitas sit coactionis, vel non ? Si per coactionem est : tunc non erit pars
beatitudinis, sed potius miseriæ. Coactio enim est, quando aliquid violenter tenetur in hoc quod est contrarium nature et voluntati. Si autem ex voluntate est : tunc ut dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei contra Tullium 2, non erit sub necessitate.Dicit enim sic: « Quidquid est ex voluntate, non est ex necessitate : quidquid autem non est ex necessitate potest, aliter esse : si autem potest aliter esse, Angelus conversus potest averti, quod falsum est, et contra fidem, Luc. XVI, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmarec. »
Si quis dicat, quod immobilitas necessitatis hujus est ex præsentia Dei, quam habent boni Angeli, facie ad faciem Deum videntes.
CONTRA : Ante casum dæmonum æqualiter erant innocentes, et illi qui postea ceciderunt, et illi qui steterunt : ergo non esset ratio, quare pænitentem exhiberet se Deus illis qui steterunt, et non illis qui corruerunt. Si ergo præsentia Dei contulit stantibus, quod cadere non potuerunt, eadem præsentia contulit etiam cadentibus, quod cadere non potuerunt, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod pro certo Angeli boni efficaciter converti non poterant sine gratia apposita : quam gratiam in libro II Sententiarum, distinct.V, cap. Si autem quaeritur, vocat Magister gratiam cooperantem. Distinguit enim Augustinus gratiam in duo, scilicet gratiam operantem, et gratiam cooperantem. Et vocat gratiam operantem, in qua solus Deus operatur in nobis sine nobis,quæ est gratia justificationis impii : justificationem enim impii Deus operatur in nobis sine nobis. Isa, XLI, 23 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Luc. v, 21 : Quis potest
<--- Page Split --->
dimittere peccata, nisi solus Deus? Et hac gratia non indiguit Angelus : omnes enim erant justi justitia innocentiae naturalis. Gratia autem cooperans est, quae cooperatur cum libero arbitrio : sicut virtus gratuita elevat potentiam liberi arbitrii, ut efficaciter et meritorie velit et possit in bonum, quod supra se est, quod est bonum æternum, hoc est, Deus. Et cum converti sit per amorem Deo inhærere propter se super omnia, converti actus meritorius est et charitatis. In hunc actum non potuit Angelus ex solis naturalibus, sed indiguit gratia cooperante : quæ stantibus est apposita ex merito congrui, non ex merito condigni : congruum enim fuit, ut illis qui ex solis naturalibus bonum æternum elegerunt, apponeretur gratia qua illud efficaciter obtinere possent : et nihilominus justum et congruum fuit, ut illis qui libertate voluntatis se a bono illo averterunt, et ad bonum commutabile per illicitum amorem conversi sunt, delectatione propriæ voluntatis contra Deum, gratia illa non apponeretur, qua um quam adjuvari possent ad conversionem ad incommutabile bonum. Dicit enim Damascenus, et, in præcedentibus habitum quod non est de Angelo sicut de homine. Angelus aversus converti non potest, nec conversus averti potest, sicut nec homo post mortem susceptibilis est pænitentiae.
Et per hoc patet solutio ad primam partem quaestionis. Quod enim Magister videtur dicere ex verbis Augustini, quod conversio fuerit ante gratiam, intelligitur de illa conversione electionis, qua ex libero arbitrio elegit bonum incommutabile, quamvis ex solo libero arbitrio non posset proficere in illud. Et ista
conversio non fuit meritoria, nisi ex congruo, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad m quod ulterius quæritur de verbo Prosperi, dicendum quod illa necessitas sive immobilitas causatur ex tribus secundum Augustinum in Enchiridion 1 : quorum primum est donum perseverantia, quod tunc actualiter additum est Angelo : et indignum fuisset, quod post perseverantiam mutari posset, et amitti tantum bonum. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Secunduni est immobilitas honestatis Angelica : inhonestum enim esset, ut Angelus perseveranter conjunclus fini, a fine iterum deflecti posset, cum causam nullam deflexioni dedisset. Tertium est perfectio status : Angelus enim cum conjunctus est lini, non est in via, sed in termino ad quem ducit. In via fuit, in solis naturalibus existens : et incongruum esse videretur, ut cum quis perfecta via finem attigisset, iterum reduceretur ad viam perficiendam ad eumdem finem, ad quem jam feliciter pervenit.
Ad id autem quod objicitur, concedendum quod non est necessitas coactionis, sed immobilitas voluntatis ex tribus dictis causatae: haec enim justitia divina est, quod rationalis creatura in illo bono perseveret, et ab eo deflecti non possit, ad quod adjuvante Deo sicut ad finem ultimum deducta est.
Ad m quod objicitur de præsentia Dei, concedendum est, quia hæc non est causa, sed ea quæ dicta est.
<--- Page Split --->