QUÆSTIO XVII.
De attributis Angelorum in communi : ?
Deinde quaeritur de istis attributis omnibus in communi.
Non aliud hic quaerendum est, nisi de verbo Magistri quod dicit in libro II Sententiarum, distinct. III, cap. Hic considerandum est, ubi quaestiones inductas ordinavit, et dicit quod « prima consi- « deratio est de substantia, secunda de « forma, tertia de potestate. » Et dicit, quod « ad substantiam pertinet naturae « subtilitas, ad formam vero intelligen- « tie perspicacitas, et ad potestatem ra- « tionalis voluntatis habilitas. » Et paulo ante dixit, quod « persona substantia est, « sapientia forma, arbitrium potestas. » Et nullam fecit de simplicitate essentiae mentionem : et sic videtur, quod
Essentiae simplicitas ad substantiam non pertinet, et quod contradicit sibiipsi.
Adhuc, In omnibus in quibus est simplicitas, simplicitas pertinet ad formam: sed simplicitas essentiae est in Angelis: ergo pertinet ad formam: male ergo dicit, quod sapientia pertinet ad formam.
Adhuc, In omnibus in quibus est sapientia, sapientia habitus intellectualis est et virtus, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod est prima et praecipua virtus intellectualium virtutum, quae sunt quinque, scilicet intellectus qui est habitus principiorum. Sapientia, quae est cognitio per causas altissimas, quas difficile est homini scire, in his scibilibus in quibus finis intus est et sciendi gratia, hoc est, in his quae propter seipsa scire volumus, et non propter aliud. Scientia, quae est habitus conclusionis. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum, quod scire arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniam illius causa est, et quod impossibile est aliter se habere : quod cognosci non potest, nisi per consequentiam conclusionis ad principia. Prudentia est cum ratione activum principium in his quae conferunt ad mores, vel utilitatem prudentis. Ars est factivum principium cum ratione super materiam extrinsecam, sicut sunt artes mechanicae. Ex his accipitur, quod sapientia non pertinet ad esse, sed ad bene esse, et
<--- Page Split --->
sic inter attributa angelicae naturae non debet numerari : attributa enim angelica naturae sunt de esse ejus.
- Adhuc, Dicit ibidem, quod persona substantia est : in nulla autem natura idem est attributum, et id cui attributur : cum ergo persona sit substantia cui fit attributio, persona non debet numerari inter attributa.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Magister, quatuor sunt attributa angelicæ naturæ, scilicet simplicitas essentiæ, quæ omnibus convenit, secundum quod simplicitas dicit privationem compositionis quantitativæ, quæ corporalis est creaturæ. Et perspicacitas intelligentiæ, qua Angelus formatur ad intellectum et sapientiam et cæteras virtutes intellectuales. Et discretio personalis, qua in personali singularitate et incommunicabilitate Angelus in unum numerum discretum ponitur, et Angelo alteri connumeralur ut suppositum hujus naturæ communis, spiritus rationalis, sive intellectualis naturæ. Et libertas arbitrii, qua facultatem accipit faciendi quod vult et eligendi. Et artificiose ista accipiuntur : natura enim angelica si perfici debet in naturalibus, non potest considerari, nisi secundum substantiam, vel secundum potestatem. Si secundum substantiam, aut secundum substantiam quæ est in forma, aut secundum substantiam quæ est subjectum sive suppositum. Si primo modo : aut accipitur forma perficiens in esse absolute : et sic attributum est essentiæ simplicitas. Aut accipitur secundum formam qua perficitur in comparatione ad primum principium a quo est, et a quo secundum esse semper dependet : et istæ perfectiones non possunt esse nisi illuminationes et bonitates fluentes a primo principio in ipsum : et sic attributum est intelligentiæ perspicacitas, quia per illam efficitur capax hujusmodi illuminationum et bonitatum. Si autem accipitur ex parte substantiæ quæ est subjectum, sive hoc aliquid, sic attributum est discretio per-
sonalis. Si vero consideratur natura angelica ex parte potestatis, perficitur secundum facultatem agendi quod vult et eligendi: et sic attributum est libertas arbitrii. Et quia non sunt plures considerationes angelicae naturae, ideo non sunt plura attributa: et si aliquod illorum deesset, opus Dei esset imperfectum: quod esset contra illud Deuteronomii, xxxii, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.
ADPRIMUM * e r g ó dicendum , quodMa - gisternoncontradicit , sibiipsi : quiaes - sentiæsimplicitaspertinetadsubstan - t i a m , quoest , sivesecundumformamsecundumesseabsolutum . Personaveropertinetadsubstantiam , quodest , sivesubjectum . EtMagistersecundumutrius - quesubstantiæconsiderationempro - priumponitattributum .
Adaluddicendum , quodsimplicitaspertinetadformamsecundumesseab - solutum , sapientiaveroadformamse - cundumesserelatumadprimumprinci - p i u m : ethæcnonsuntcontraria , necimpossibilia .
Adaluddicendum , quodMagisterac - cipitibihabitumpropotentiahabituali , hocest , utperfectaperhabitum . Dictumenimestinantehabitis , quodangelicæpotentiæperhabitussibiconcreatosper - fectæsunt . Etaccipitsapientiamnonstricte , proutestunapræcipuavirtusin - tellectualis : sedlarge , aquadicitursapiens , utipseibidemdicitAristo - teles , quiinunoquoqueintellectu , s a - pientia , scientia , prudentia , etarleexcons ' derationefinisrationemscitred - d e r e , etpotestdeomnibushisquæper - tinentadillumintellectum , sapientiam , scientiam , prudentiam , etartem . Sicenimsapientiaestformaadperficien - dumcreaturamrationalemsiveintelle - ctualemsecundumesseintellectualequodestinipsa : sicenimponiteaminex - tremosuiboninaturalis , secundumquoddicitAristotelesinIIIEthicorum , q u o d « virtusestextremuminbonouniuscujusquesecundumnaturam : » l i -
<--- Page Split --->
cet quaedam virtus, sicut moralis, sit medium in passionibus et operationibus naturalibus.
Ad ultimum dicendum, quod persona non numeratur inter attributa, sed est id cui fit attributo : sed personalis dis-
cretio quae non est persona, numeratur inter attributa, propter causam quae paulo ante dicta est : nihil enim perfectum est, quod in se non est unum, discretum, et ab aliis distinctum.