QUÆSTIO XVI.

De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Sequitur de quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

De quo quinque quaeruntur, scilicet an convenit Angelo libertas arbitrii ?

Secundo, Secundum quam rationem libertas conveniat ei ?

Tertio, Utrum plus conveniat Angelo, vel homini, vel æque ?

Quarto, Utrum æqualiter conveniat omni Angelo, vel secundum plus et minus?

Quinto, A quo causetur ista libertas in Angelo ?

MEMBRUM I.

An Angelo conveniat libertas arbitrii ? ?

Primo ergo quaeritur, An Angelo conveniat libertas arbitrii ?

4 Cf. Supra, Tract. II, Quæst. 8. 2 Cf. Opp. B. Alberti Magni. Comment. in II Sententiarum, Dist. III, Art. 7. Tom. XXVII

hujusce novæ editionis. Cf. etiam Ima Pert. Summe de Creaturis, Tract. IV, Quæst. 27, Art. 4. Tom. XXXIV.

<--- Page Split --->

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Magister in libro II Sententiarum, distinct. V cap. 2, ex verbis Augustini, quod « liberum arbitrium inest Angelis, hoc est, libera inclinandae voluntatis sive ad bonum, sive ad malum facultas. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro primo de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium inest Deo, Angelo, et homini. »

  3. Adhuc, Remigius : « Omnis creatura rationalis arbitrio libera est : » sed Angelus est creatura rationalis : ergo arbitrio liber.

  4. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Ut dilectio haberet justamet congruam laudem, voluntatis tribuit Angelis libertatem Deus, ut esset in eis possibile sive ad eum qui est supra intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se, vel ad eos qui infra eum sunt prave cupiditatis pondere semetipsos declinare. » Ergo Angeli habent liberam facultatem sive ad bonum, sive ad malum : ergo habent liberum arbitrium.

  5. Adhuc, Augustinus in lib. de Correctione et gratia : « Scivit Deus magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere et de malis benefacere, quam mala esse non sinere : et sic ordinavit Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset liberum arbitrium, et deinde quid posset gratia beneficium. »

  6. Adhuc, Damascenus describens Angelum, dicit : « Angelus est natura intellectualis, arbitrio libera, veritibilis secundum voluntatem. » Omne enim creabile est veribile, et omne rationale arbitrio liberum.

  7. Adhuc, Per rationem probatur idem : Nullum enim opus est laudabile vel vituperabile, nisi quod in libertate arbitrii est : quod probatur ex hoc quod dicit Philosophus, quod naturalia quae ex necessitate procedunt, sicut comburit ignis, nec laudabilia nec vituperabilia sunt. Similiter violenta, quorum principium est in alio, nihil conferente vim

passo, nec laudantur, nec vituperantur, nec in civilibus rata habentur. Unde in Digesto veteri, lib. IV, dicitur : « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo, dicit Prætor. » Similiter operationes brutorum, quæ (sicut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus) magis aguntur a natura quam agant, quia libertatem arbitrii non habent, nec laudantur nec vituperantur. Angelorum operationes laudantur, vel vituperantur. Ergo procedunt ex liberlate arbitrii : ergo liberlas arbitrii inest Angelis.

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, quod « omne meritum vel demeritum in libertate consistit arbitrii : » in Angelis est meritum et demeritum : ergo hoc consistit in libertate arbitrii : ergo Angelis inest libertas arbitrii.

In contrarium est,

  1. Quod dicit Augustinus in libro primo de Libero arbitrio, quod « liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum eam deserente. » In Angelo autem malo non est facultas eligendi bonum, gratia assistente, quia non est susceptibilis gratiae. In Angelo bono non est facultas eligendi malum, gratia deserente, quia confirmatus est in gratia. Ergo in neutro est facultas liberi arbitrii.

  2. Adhuc, Si libertas arbitrii inest Angelis sicut attributum naturae, sicut essentiae simplicitas, et intelligentiae perspicacitas : cum id quod naturale est, numquam desert naturam, tunc facultas arbitrii quae est libera voluntas declinandi in bonum vel in malum, numquam deseret naturam angelicam : et hoc falsum est : bonus enim Angelus post confirmationem non potest declinare statum in malum, nec malus in bonum post statum confirmationis in malo. Et hoc probatur per Prosperum in libro de Contemplativa vita, sic dicentem : « Divina sententia eo judicio condemnavit malos Angelos, ut quia

<--- Page Split --->

noluerunt perseverare cum possent, nec velint reparari, nec possint. Si quidem voluntatis eorum fuit quod irrevocabilis judicii animadversione percussi sunt : et al damnationem justissimam profecto pertinuit, quod voluntatem redeundi ac facultatem penitus amiserunt : sicut e contrario voluntatis sanctorum Angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus, ipsi in sua dignitate manserunt : et divino justoque judicio factum est, ut quae fuit eis cum Deo suo manendi voluntas, fieret permanendi voluntaria felixque necessitas. » Ergo videtur, quod libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas, nec bonis nec malis Angelis insit : ergo numquam fuit attributum na'uræ : quia si naturæ fuisset attributum, naturam non deseruisset in aliquo statu.

  1. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus, de daemonibus dicit sic : « Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes '.» Si ergo libertas arbitrii donum est naturæ angelicæ, nequaquam mutatum est in malo Angelo : sed est mutatum, quia non potest inclinare voluntatem ad bonum, ut dicit Prosper : ergo a destructione consequentis, numquam fuit donum naturale : ergo non fuit unum de attributis naturæ anglicæ cum ipsa creatione datis.

  2. Adhuc, Non posse peccare convenit naturæ, et est communicabile creaturæ, ut patet in verbis Prosperi, quod communicatum est bonis Angelis : sed non posse peccare convertitur cum necesse non peccare, ut docet Aristoteles in libro Perihermenias : necesse non peccare non stat cum libero arbitrio, hoc est, cum libera inclinandæ voluntatis facultate ad quod voluerit, sive ad bonum, sive ad malum : ergo videtur,

quod libertas arbitrii non attribuatur bonis Angelis.

SOLUTIO . Dicendum , quodabsquedubioliberumarbitriumestinAngelis ,hocest ,liberainclinandævoluntatisadquodvoluerintfacultas .SicutenimdicitAristotelesinprimoprimæphilo - sophiæ ,liberumdicimushominem ,quicausasuiest ,etquemalienapotestasadnihilcogerepotest .Itadicimuslibe - rumarbitrium ,quodinarbitrandojudexsuiest ,etinvolendopenitusliberumest : etitaestindominiosuorumactuum ,quodnullaalienapotestatecogituradvolendumquodvult .Ethocestinomnirationalietintellectualinatura ,quæcausasuorumactuumesttaminteriorum ,quamexteriorum .EthancnaturamvocatPhilosophusdomi - namsuorumactuum ,etfacultatemcon - vertendiseadquidquidvolueritlibere .

Unde auctoritates et rationes quæ inductæ sunt ad hoc, procedunt.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, Adobect.1. dicendum, quod est facultas ex ratione et natura rationali, et est facultas ex dispositione et habitu. Prima facultas quæ est ex natura rationali eligendi bonum gratia assistente, et malum ea deserente, est tam in bono quam in malo Angelo per naturam. Secunda facultas quæ est ex habitu confirmato in neutro est, quia Angelus bonus confirmato habitu gratiae felicem necessitatem incurrit, qua non potest velle malum : Angelus malus propter pertinaciam in malo, infelicem necessitatem incurrit, qua non potest velle bonum. Et hæc non sunt contraria, ex natura posse eligere bonum et malum, et ex habitu confirmato non posse eligere nisi bonum, et ex perlinacia damnata non posse eligere nisi malum : et in eodem simul esse possunt.

Ad ALIUD dicendum, quod prout liAd object. bertas est arbitrium naturae, non dese-

<--- Page Split --->

ruit naturam, nec natura ipsum deserit : natura enim intellectualis ex ipsa libertate qua causa sui est, semper domina est suorum actuum, et liberam habet facultatem incl.nandi se ad quod voluerit ex natura : sed quod bonus non eligit nisi bonum, et malus non nisi malum, non est ex natura, sed ex habitu confirmato, ut dictum est.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod verba Dionysii vera sunt : libertas enim secundum quod est donum naturae, non est mutata, sed integra, et splendida. Demon enim libere facit quod vult, sed quod numquam bonum vult, nec potest velle, non ex natura, sed habituali pertinacia quam justa damnatione incurrit.

Ad object. 4. Ad ultimum dicendum, quod necesse non peccare ex habitu gratiae confirmato in bono, bene stat cum posse pececare ex naturali arbitrii libertate : sic enim ad non posse peccare, non sequitur necesse non peccare, nec hoc est contra doctrinam Aristotelis : sed quando non posse peccare, et necesse non peccare referuntur a1 idem, tunc unum sequitur ad alterum.

MEMBRUM II.

Secundum quam rationem libertatis conveniat Angelo libertas arbitrii ?

SECUNDO quaeritur, Secundum quam rationem libertatis conveniat Angelo libertas arbitrii ?

  1. Dat enim Augustinus hanc rationem in libro primo de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum cligitur gratia assistente, et malum ea deserente. »

  2. Adhuc, Bernardus in lib. de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium est liberum sui propter voluntatem, judex sui propter rationem. »

Adhuc, Bernardus, ibidem, « Voluntas -habet quocumque se verlat, rationem semper comitem et quasi pedissequam : non quod semper agat ex ratione, sed quod numquam absque ratione moveatur, ita ut multa agat per rationem contra rationem. »

  1. Adhuc, Anselmus in lib. de Libero arbitrio, ostendit, quod posse eligere malum, non est facultas liberi arbitrii : per hoc quod talis facultas libero arbitrio minuit libertatem, et subtracta auget : quia posse mori non est potentia, sed impotentia : et similiter posse cadere. Et ratio sua est : quia qui potest hoc quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in ipsum. Unde post hanc considerationem dat talem definitionem liberi arbitrii : « Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem propter ipsam rectitudinem. »

Has rationes quidam calumniantur, ostendentes, quod secundum eas non convenit liberum arbitrium Angelo.

  1. De prima dicunt, quod ratio non convenit Angelo, sed homini, propter quod etiam rationale differentia constitutiva est hominis, et non Angeli : et ideo liberum arbitrium prout in Angelo est, non potest esse facultas rationis et voluntatis : quia si Angelo non est ratio, non est in eo facultas rationis : et sic liberum arbitrium non est in Angelo secundum quod est facultas rationis et voluntatis.

Eodem modo objiciunt contra secundam quae est beati Bernardi, quae dicit, quod « liberum arbitrium est judex sui propter rationem : » si enim in Angelo non est ratio, non erit in eo judicium

<--- Page Split --->

de faciendo, quia judicium rationis e-t : et s'c non erit in eo ratio judex sui.

  1. Adhuc, Damascenus dicit, quod « judicium est sententia quam dat ratio post inquisitionem et dispositionem de faciendo sive eligendo : » si autem in Angelo non est ratio, tunc nullus actus rationis in ipso est : ergo nec inquisitio, nec dispositio, nec sententia, quia ut dicunt Gregorius Nyssenus et Damascenu s, liberum arbitrium de faciendo et eligendo libere inquirit, libere consiliatur, libere disponit, libere judicat, libere eligit, libere impetum facit ad opus post electionem. Et si ratio non est in Angelo, nihil de istis erit in ipso, et sic nec liberum arbitrium.

  2. Fortius objicitur ad idem per hoc quod dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod « ratio creatur in umbra intelligentiae : » in Angelis nulla intelligentia umbrosa est : ergo in Angelis nulla creatur ratio.

  3. Adhuc, Dionysius in Caelesti hierarchia dicit, quod « rationalis natura sub intellectuali est, sicut sensibilis sub rationali, et vegetabilis sub sensibilis. » Cum ergo Angelus sit natura intellectualis, ut dicit Damascenus, rationalis natura erit sub ipso : et sic ratio non erit in ipso, sed sub ipso : ergo nec lib erum arbitrium secundum quod est facultas rationis et voluntatis, nec secundum quod est judex sui propter rationem.

  4. Similiter contra tertiam quae est Anselmi objiciunt : quia si liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem propter ipsam rectitudinem : cum Angelus malus nullam habeat potestatem conservandi rectitudinem quam non habet, nec potest habere, videtur quod non habeat liberum arbitrium : quod tamen falsum est : de omnibus enim essentialiter dicitur a Damasceno, quod sunt natura intellectuales arbitrio liberae.

Similiter, in II Sententiarum, distinct. III, cap. Ecce ostensum, dicitur, quod

omnibus sicut natura attributum inest liberum arbitrium, id est, libera inclinandae voluntatis sive ad bonum, sive ad malum facultas : poterant enim per liberum arbitrium sine violentia et coactione propria voluntate deflecti.

SOLUTIO. Dicendum, quod secundum solutio, qualmibet rationum induciarum inest Angelo liberum arbitrium.

Et quod objicitur de ratione, quod non insit Angelis, solutum est in praehabitis, ubi quaesitum est de illo verbo Magistri., in libro II Sententiarum, distinct. III, ubi ex verbis Augustini dicit, quod « per rationem naturaliter Angelis insitam inest memoria, intelligentia, et voluntas. » Et dictum est ibi, quod duplex est ratio, scilicet inquisitiva, et umbrosa, colligens intellectum ex phantismatibus eorum quae creata sunt per sensum acceptis : et haec est ratio a qua homo dicitur rationalis. Et est ratio quae est intellectus compositivus et collativus eorum ex quibus est consequentia, quae est certae scientiae causa de rebus : et hic intellectus est, qui per extensionem fit practicus, et motiva potentia enuntiata quid eligendum vel faciendum est : et hic potentior est in Angelo, quam in homine : secundum Aristotelem enim in III de Anima, motiva sive appetitiva non movet ad eligendum vel faciendum, nisi facto ad cam nuntio per apprehensivam : et si est motiva rationalis, hoc est in rationali natura fundata, id est, voluntas, non movet, nisi facto nuntio per rationem.

His prænotatis, facile est respondere ad objecta.

AD PRIMUM enim dicendum, quod Ad object. 1. ratio est in Angelis, sed non hoc modo sicut in hominibus, ut prædictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod ratio in Ad object. 2. Angelo est secundum quod est judex sui, et judicat de faciendo et eligendo, et consulti lumen rationis, et disponit et ordinat utilia ad finem voluntatis, et profert sententiam de faciendo et eligendo,

<--- Page Split --->

et eligit, et impetum facit ad opus, et utitur electo et facto, ut dicit Damascenus, ad finem de quo voluntas est obtinondum.

Ad object. 3. AD ALIUD dicendum, quod ratio quae creatur in umbra intelligentiae, ratio hominis est inquisitiva, et non est illa quae est compositivus et collativus intellectus : quae per certam scientiam veri et boni voluntati nuntiat de faciendo et eligendo.

« sicut differens vigor, et subtilitas na- « turæ infirmitatem non adducit, mi- « norque cognitio sapientiæ ignorantiam « non ingerit : sic libertas inferior nullam « arbitrio voluntatis necessitatem in- « ponit. » Ex hoc accipitur, quod inferior Angelus minoris est libertatis, quam superior : cum ergo homo multo inferior sit Angelo, liberum arbitrium erit minoris libertatis in homine, quam in Angelo.

Ad object. 4. PER IDEM patet solutio ad sequens : quia de tali rationali natura loquitur Dionysius, quæ est inquisitiva et dubitativa, sicut est ratio hominis.

Ad object. 5. AD ULTIMUM quod contra rationem Anselmi objiciur, dicendum, quod duplex est potestas conservandi rectitudinem, scilicet ex parte naturae conservantis, et ex parte rei conservatae. Licet enim aliquis habeat facultatem conservandi thesaurum quantum est ad se, tamen non potest servare thesaurum quem nec habet, nec habere potest : et ita est in Angelo malo, quod ex natura facultatem habet servandi rectitudinem si haberet eam : quam tamen quia nec habet, nec habere potest, servare non potest : et hoc non est ex natura, sed ex justissima damnatione perlinacis voluntatis ad malitiam.

MEMBRUM III.

Utrum libertas arbitrii plus conveniat Angelo, quam homini, vel æque' ?

TERTIO quaeritur, Utrum libertas arbitrii plus conveniat Angelo, quam homini, vel æque ?

Et videtur, quod plus Angelo.

  1. II Sententiarum, distinct. III, cap. Hic considerandum, dicit Magister : « Et

  2. Adhuc, Ibidem in capite sequenti, Et sicut in prædictis, dicit sic : « In « subtilitate vero essentiae, et intelligen- « tia sapientiae, et libertate voluntatis « Angeli differentes erant. » Ergo cum homo inferioritate naturae multo magis differat ab Angelo, quam Angelus ab Angelo, differt etiam libertate arbitrii ab Angelo : ita quod minor et inferior libertas arbitrii erit in homine, quam in Angelo.

  3. Adhuc, Ibidem inter quatuor attributa angelicae naturae ponit Magister talem ordinem, quod ubi plus est de subtilitate essentiae, ibi sit plus de perspicacitate intelligentiae, et plus de libertate voluntatis. Cum ergo homo ab Angelo differat multum in subtilitate essentiae, et perspicacitate intelligentiae, differt etiam in libertate voluntatis, ita quod homo minoris erit libertatis, quam Angelus.

  4. Adhuc, Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis : ita tamen, quod facultas sive libertas voluntatis sequitur arbitrium rationis, quia per arbitrium rationis voluntati fit nuntium de faciendo vel eligendo : sed arbitrium rationis in Angelo multo certius est, quam in homine : ergo etiam facultas voluntatis, sive libertas inclinandæ voluntatis ad faciendum vel eligendum quodeumque voluerit, major erit in Angelo, quam in homine.

  5. Adhuc, Liberum arbitrium est in Deo, in Angelo, et in homine : et constat,

<--- Page Split --->

quod libertas completissima est in Deo : ille enim sufficit sibi ad quocumque vult faciendum vel eligendum, sive in se, sive in creaturis sibi subjectis : ad quod non sufficit nec Angelus, nec homo : cum ergo liberum arbitrium non sit in Angelo, nec in homine, nisi per aliquam similitudinem ad Deum, cumque Angelus per similitudinem plus accedat ad Deum, quam homo, videtur liberum esse arbitrium plus in Angelo, quam in homine.

  1. Adhuc, Perfectior et liberior est ad faciendum et eligendum potentia completa per habitum concreatum sibi, quam potentia non habens habitum nisi acquisitum per assuetudinem vel doctrinam : Angeli ad faciendum et eligendum et arbitrandum completi sunt per habitum concreatum sibi : homo vero non nisi per habitum acquisitum per assuetudinem vel doctrinam : cujus signum est, quod pueri non sciunt statim eligere et facere et arbitrari, sed exigitur tempus quo per assuetudinem et experimentum et doctrinam ad ista sufficiant. Sed perfectiorem potentiam ad faciendum, eligendum, et arbitrandum, sequitur major libertas ad eadem. Ergo major libertas ad faciendum, eligendum, et arbitrandum, est in Angelo, quam in homine.

. At omnia haec respondent quidam, quod libertas a coactione æqualis est in Angelo et in homine.

Et sex argumenta inducta non procedunt : quia

  1. Fundantur super quoddam falsum, super hoc scilicet, quod major libertas arbitrii sequatur ad majorem vel minorem nobilitatem naturae intellectualis : et hoc dictum est falsum : dicentes libertatem arbitrii non esse in Angelo vel in anima rationali ex hoc, quod est intellectualis naturae vel rationalis, sed ex quadam dignitate quae a Deo fluit in Angelum, vel in animam rationalem. Sed non determinant quae sit illa digni-

tas : propter quod insufficiens est eorum responsio.

Adhuc, Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Joannes Damascenus, concorditer dicunt et probant, quod libertas agendi vel eligendi, de ratione voluntarii est in homine : voluntarium autem est, ut iidem dicunt, cujus principium est in ipso consciente singularia, sive singulares circumstantias in quibus est actus. Ergo in quacumque natura principium agendi et eligendi et arbitrandi de singularibus circumstantiis est intus ex principio naturali et essentiali, in illa est per naturam liberum arbitrium sive libertas arbitrii. In natura intellectuali per hoc quod est intellectualis sive rationalis, principium agendi et eligendi est intra : et similiter principium arbitrandi de circumstantiis in quibus est actus : ergo libertas arbitrii sequitur naturam intellectualem per hoc quod est intellectualis : ergo non valet responsio inducta.

  1. Aliter tamen objicitur in contrarium : Dicit beatus Bernardus in libro de Libero arbitrio : « Libertas a necessitate, nec peccato nec miseria amittitur, nec per opposita istorum augetur, nec plenior est in homine, quam in Angelo, nec e converso. Hac praerogativa conditor rationalem creaturam insignivit, ut sicut sui juris suæque voluntatis, non coactionis est, quod bona est : ita et sui juris existeret, ut non (nisi vellet) bona vel mala faceret. »

  2. Adhuc, Bernardus, ibidem, distinguit triplicem libertatem, scilicet libertatem consilii, libertatem complaciti, et libertatem a coactione sive a necessitate. Et dicit, quod « libertas a coactione sequitur imaginem, libertas vero consilii et complaciti similitudinem : » sed imago tam in homine, quam in Angelo est secundum naturales potentias : ergo videtur, quod etiam libertas arbitrii insit homini et Angelo secundum naturales potentias : et sic praeinducta nulla esse videntur.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Bernardus, ibidem, « Divinæ similitudinis summum gradum tenent Angeli boni, nos infinum, Adam in primo statu medium, dæmones nullum. » Constat ergo, quod cum in dæmonibus sit libertas arbitrii, libertas arbitrii non descendit in intellectualem naturam per aliquam rationem sive dignitatem similitudinis ad Deum.

Sed contra. In contrarium tamen omnium horum objicitur : quia

  1. Videtur esse major libertas in homine, quam in Angelo. Libertas enim ex veribilitate voluntatis videtur inesse : sed magis veribilis est homo, quam Angelus : cujus signum est, quia homo vertibilis est in bonum et in malum sicut vult : et quando vertitur in malum, iterum polest redire in bonum : quod non potest Angelus : ergo videtur, quod major libertas sit in homine, quam in Angelo.

  2. Adhuc, Libertas, ut dicit Bernardus, sequitur imaginem : sed expresse dicitur, Genes. i, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : quod non expresse dic tur de Angelo : ergo sicut imago expressior est in homine quam in Angelo, ita videtur libertas major esse in homine quam in Angelo.

In contrarium omnium istorum objiciunt quidam dicentes, quod

  1. Libertas arbitrii consistit in vertibilitate voluntatis ad bonum et ad malum : sed vertibilitas illa causatur ex hoc, quod creatura rationalis ex Deo est et ex nihilo : sed esse ex Deo et ex nihilo aequaliter convenit Angelo et animae rationali : ergo libertas arbitrii convenit utrique aequaliter.

  2. Adhuc, Libertas sequitur voluntatem intellectualem sive rationalem : sed voluntas intellectualis sive rationalis ex æquo inest Angelo et homini : cujus

probatio est, quia neutri inest per alterum : ergo libertas arbitrii æqualis est in Angelo et in homine.

Solutio. Sicut dic't Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Est namque triplex libertas, scilicet acoactione sive ex necessitate, a peccato, et a miseria'. Libertas a coactione triplicem habet gradum, scilicet quod in quibusdam nec habet cogens ad malum vel ad bonum, nec inclinans ad malum. Et sic est in Angelo bono, sed non in Angelo malo : et sic etiam in homine bono, sed non in homine malo : quia dicit Gregorius, quod « peccatum quod per pœnitentiam citius non deletur, suo pondere adfaliud trahit. »

In quibusdam non habet cogens ad bonum vel ad malum : tamen infirmitatis aliquid habet ad bonum, sicut in homine, quem pondus carnis facit infirmum ad bonum.1 Sapientiae, ix, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et, ibidem, 14 : Cognitiones3 mortalium sunt timidae, et incerta providentiae nostrae. Propter quod etiam remediabile dicitur peccatum4 hominis, et non Angeli. Unde Gregorius in Moralibus : « Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccavit, quia Angeli tanto robustius stare poterant, quanto cos carnis fragilitas non aggravabat. Homo vero post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset, accepit. » Idem per omnia dicunt Gregorius Nyssenus, et.5 Damascenus, et inducunt illud Genesis, vi, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Quod exponuut de spiritu indignationis divinae. Ac si dicat : Spiritus indignationis meae non erit in homine in aeternum, sicut fuit in

<--- Page Split --->

Angelo peccante, quia infirmitate carnis deprimitur : et ideo remediabile est peccatum ejus, quod non fuit in Angelo.

Tertius gradus ejusdem libertatis est privatio a coactione agentis et necessitatem imponentis : et sic aequaliter est in Angelis bonis et malis, et in hominibus bonis et malis, et in damnatis et non damnatis : in nullo enim istorum habet aliquid cogens sive necessitatem imponens, sed libere vult quod vult, et libere eligit quod eligit, et libere facit quod ex voluntate facit. Et causa, quod aequaliter est in eis, est quod fundatur super privationem cogentis et privationem imponentis necessitatem, quæ cum pura sit et omnimoda privatio, in omnibus, non potest intelligi, quod secundum magis et minus insit eis, quia non polest intelligi, quod privatio pura et omnimona secundum magis et minus insit diversis, quia privatio talis non polest recipere intensionem et remissionem.

Libertas autem a peccato, maxime est in Deo, et post hoc in Angelo bono, post hoc in homine bono : nulla in homine malo, et nulla in dæmone. Et similiter est in libertate a miseria. Hæ enim libertates dicuntur per elongationem a peccato, et a miseria, quæ maxime est in Deo, secundo in Angelo bono, tertio in homine bono : nulla in homine malo, nulla in dæmone. Quia sicut dicitur, Proverb. xiv, 34 : Miseros facit populos peccatum. Et hoc, ut dicit Augustinus, notavit Deus quando dixit, Genes. iii, 9 : Adam, ubi es ? hoc est, vide in quanta miseria propter peccatum transgressionis es.

His habitis, facile est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod libertas a coactione propter causam quæ dicta est, quia scilicet in pura et omnimoda privatione coactionis consistit, æqualis est in Angelis superioribus et inferioribus, et in homine : sed quantum ad inclinantia ad bonum et ad malum, cum essentia simplicior, et perspicacitas

intelligentiæ major de natura sui sint inclinantia ad bonum plusquam essentia minus simplex, et perspicacitas intelligentiæ minor : propter quod etiam dicit Aristoteles in X Ethicorum, quod « id cujus natura est simplex, una sola et simplici gaudet operatione : » quantum ad hoc non est æqualis, sed major libertas est in Angelo, quam in homine.

OMNINO eodem modo dicendum est ad sequens : quia hoc eodem modo intelligitur.

PER IDEM patet solutio ad sequens : quia illa tria super idem fundantur.

Ad ALIUD dicendum, quod arbitrium quod est actus rationis de faciendo vel eligendo, lucidius est in Angelo quam in homine, et clarius nuntiat voluntati : et per hoc etiam voluntas sequens in Angelo magis inclinatur ad rectum et ad bonum, quam in homine. Non tamen propter hoc obligatur in Angelo, vel cogitur in homine : sed in utroque manet libertas in hoc, quod in utroque est potestas libere faciendi quod vult sine obligatione vel coactione alicujus.

Ad ALIUD dicendum, quod Angelus magis accidit in similitudinem libertatis ad Deum, quam homo, et ideo magis inclinatur ut libere velit bonum : sed tamen propter accessum illum Angelus non obligatur, sicut nec propter minorem accessum homo cogitur ad unum vel ad alterum.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc non probat, nisi quod Angelus magis dispositus est ad libere volendum bonum, quam homo : sed non probat, quod Angelus obligetur ad aliquid, vel homo cogatur ad aliquid eorum quæ in ipsis sunt, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, quorum nos sumus causa et agendi principium, et conscientes singulares circumstantias in quibus est actus.

Ad ALIUD dicendum, quod sine dubio illa responsio insufficiens est, sicut probant objectiones factæ in contrarium, nisi dicatur, quod illa dignitas quæ a Deo

<--- Page Split --->

descendit in animam rationalem et in Angelum, et quod ipsa natura intellectualis elevatur super materiam et naturam, ita quod ex ipsa elevatione causa et liberum principium efficitur omnium suarum actionum et electionum : quia, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, ubi de libero arbitrio sermo est, hoc est de eo quod in nobis est, primo quidem habet quaestionem, si est quid in nobis '.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod dictum beati Bernardi verum est quantum ad libertatem a coactione, secundum quod libertas illa dicit puram et omnimodam privationem coactionis et nihil plus.

Ad aliud dicendum, quod libertas a coactione sequitur imaginem, ut dicit beatus Bernardus et naturales potentias imaginis : quia imago est in naturalibus. Libertas autem consilii et complaciti sequuntur similitudinem quae est in gratuitis. Et quod concluditur, quod responsio est insufficiens, concedendum est.

Ad 4. Ad aliud dicendum similiter, quod libertas arbitrii est in homine et in Angelo, per hoc quod principium agendi et eligendi est in ipsis conscientibus singulares circumstantias in quibus est actus. Et verum est, quod hoc sicut omne aliud bonum in intellectualem naturam creatam descendit a Deo.

Ad object 1. Ad id quod objicitur in contrarium, probando quod major libertas sit in homine, quam in Angelo, dicendum quod nihil valet, et fundatur super quoddam falsum, scilicet quod major vel minor vertibilitas sit causa majoris vel minoris libertatis : haec enim non est causa majoris vel minoris libertatis, sed potius hoc quod in ipsa natura intellectuali est, et non extra ipsam, quod liberum sit principium et causa suarum electionum et actionum.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod licet expresse ibi non dicatur Angelus ad imaginem, tamen, Ezechiel. xxviii, 12, sub typo re-

gis Tyri de Angelo dicitur : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Super quod dicit Gregorius, quod « ex eo quod in Angelo subtilior et nobilior est natura quam in homine, eo in Angelo imago Dei magis est expressa. »

Ad aliud dicendum, quod libertas arAd 3. bitrii in quantum est a coactione simplici, quae non dicit nisi privationem puram et omnimodam cogentis et necessitatem imponentis, æqualis est in Angelo et in homine : in aliis tamen non est æqualis, ut dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod voluntas Ad 4. intellectualis æqualis est in homine et in Angelo quantum ad libertatem a coactione necessitatem imponentis, sed non in aliis, ut dictum est.

MEMBRUM IV.

Utrum libertas arbitrii æqualiter conveniat omni Angelo, vel secundum plus et minus uni, quam alteri?

Quarto quaeritur, Utrum libertas arbitrii æqualiter conveniat omni Angelo, vel secundum plus et minus uni, quam alteri ?

Et videtur, quod secundum plus et minus.

  1. Ex quo enim major libertas sequitur ad subtiliorem intelligentiam et simpliciorem essentiam, et in simplicitate essentiae et subtilitate intelligentiae differentes sunt Angeli, videtur quod in libertate arbitrii differentes sint : et sic unus habet majorem libertatem, quam alius.

  2. Adhuc, Secundum hierarchias et ordines distincti sunt Angeli, ita quod illi de prima hierarchia a beato Dionysio

<--- Page Split --->

in libro de Cælesti hierarchia, dicuntur divinum agalna, eo quod similitudo Dei expressius relucet in eis, quam in aliis : sed ista reluctantia similitudinis accipitur secundum participationem bonitatum a Deo descendentium in ipsos : sed præcipua bonitatum est libertas : illa ergo in superioribus expressius resplendet, quam in inferioribus ad similitudinem Dei.

  1. Adhuc, Secundum ordinem causarum in philosophia a Philosophis determinatum, bonitates primæ causæ magis resplendent in proxima secunda causa juxta primam, et potentiores sunt quam in tertia et quarta, et sic deinceps : ergo in ordine Angelorum ad Deum idem est : quia si in naturalibus est ordo, multo magis in divinis : quia magis ordinata sunt divina, quam naturalia. Cum ergo præcipua bonitatum sit libertas arbitrii, in superioribus Angelis proximis Deo erit libertas potentior, quam in inferioribus.

  2. Adhuc, In humanis sic est, quod inferior qui respicere habet ad præceptum superioris, non est æqualis libertatis ad agendum et eligendum quæ vult cum superiori. Cum ergo subjectio et prælatio sit in Angelis, ad quam, ut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia, prælatio et subjectio humana exemplata est, videtur quod in subjecto Angelo non sit æqualis libertas, sicut in Angelo prælato.

  3. Adhuc, Secundum jura canonica et civilia, subditus liberum consensum ad facienda vel eligenda non habet sine licentia superioris. Cum ergo in Angelis sint prælati et subjecti, subjectus liberum consensum ad agenda et eligenda non habet, sed prælatus habet liberum consensum ad hæc : ergo differens libertas secundum plus et minus est prælato, et subjecto.

  4. Adhuc, Sicut a principio dictum est, liberum dicimus hominem qui causa sui est : subjectus non causa sui est, sed respicit ad superiorem, cujus voluntas vel præceptum sibi causa est agendi et volendi sive eligendi quod vult : superior

autem causa sibi est agendi et volendi : ergo æqualis libertas agendi et volendi sive eligendi non est in superiore et inferiore.

IN CONTRARIUM hujus est, quod in omsed contra. ni natura intellectuali, in qua æqualis est elevatio supra materiam et naturam obligantem formam quæ in ipsa est ad hoc agendum et non aliud, æqualis est libertas agendi et eligendi quod vult ; in omnibus Angelis hujusmodi elevatio est æqualis, nullus enim materiae obliganti ad hoc vel ad hoc immergitur vel unitur : ergo in omnibus libertas agendi vel eligendi æqualis est.

SOLUTIO. Dicendum, quod libertas a locutione propter causam in quaestione praecedentis membri dictam, æqualis est in omnibus Angelis, tam superioribus quam inferioribus : omnes enim liberi sunt a cogente et necessitatem imponente ad hoc vel illud agendum vel eligendum : sed ab inclinante plus in bonum vel minus non æqualiter dispositi sunt, nec æqualiter liberi : superior enim melius dispositus est ad bonum, quam inferior et ad meliora, secundum quod vult Dionysius in Cælesti hierarchia.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod ex hoc non probatur, quod unus alio habeat majorem libertatem a coactione, sed quod unus meliori natura disponitur ad bonum quam alius : sicut etiam Dionysius dicit, quod « uniusquisque divinam recipit illuminationem secundum propriam analogiam. »

EODEM modo dicendum ad aliud : per hoc enim non probatur, quod libertas a coactione inæqualis sit in superioribus et inferioribus, sed quod in diversa analogia se habeant ad bonum divinum.

Ad ALIUD dicendum, quòd hoc sine dubio procedit, et verum est, quod divina magis ordinata sunt quam naturalia : sed per hoc quod minus resplendet in inferioribus libertas, per hoc non ponitur coactio in eis : sicut quia magis resplen-

<--- Page Split --->

det in superioribus, nulla ponitur coaction vel ablatio libertatis, secundum quod per meliora et nobiliora disponuntur ad bonum.

MEMBRUM V.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod secus est in humanis et divinis : subjectio enim humana per modum servitutis est et necessitatis, vel ex obligatione voti quod inferior fecit superiori, vel ex pacto pretii, vel ex conditione servili. Nihil autem talium est in Angelis : et si est ibi prælatio et subjectio, ex ordine officiorum divinorum est, et ex ordine actuum hierarchicorum, qui, sicut Dionysius dicit in libro de Calesti hierarchia, tres sunt, scilicet illuminare, purgare, et perficere : et in talibus superior inferiori nullam infert necessitatem, sed potius libertatem : liberius enim et per meliora disponitur purgatus, illuminatus, et perfectus, ut libera voluntate exsequatur quod officii sui est, quam non purgatus, non illumí- natus, non perfectus : et ideo non est simile de humanis et de divinis.

A quo causetur ista libertas in Angelo ?

Quinto quaeritur, A quo causetur ista libertas in Angelo ?

  1. Dixerunt enim quidam, quod libertas a coactione naturam intellectualem sequitur secundum se, et a nullo causatur quod sit in ipsa. Sed si hoc est verum : tunc aut sequitur naturam, in quantum natura et substantia quaedam est : aut sequitur eam, in quantum intellectualis est. Si primo modo, vel secundo dicatur, tunc circumscripta voluntate ab intellectuali natura, adhuc esset in ea talis libertas : et hoc falsum est, liber'as enim faciendi quod vult sine voluntate esse non potest.

Ad b. Ad aliud dicendum eodem modo, quod jura sunt secundum ordinationes humanas : et ideo quod liberum consensum inferior non habeat, ex obligatione voti vel pacti vel conditionis est, per quae libertalem suam in manum tradidit alienam. In superioribus autem non est nisi ex ordine perceptionis illuminationum, quas, sicut Dionysius dicit, lex divinitatis ordinavit per prima media, et per media ultima reducere. Inferior autem in talibus quanto meliores sive sublimiores percepit illuminationes a superiori, tanto liberior et melius dispositus efficitur ad omne quod vult, et exire debet ad faciendum.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod hoc etiam non tenet nisi in humanis, in quibus ipse gradus subjectionis per necessitatem tollit libertatem consensus et voluntatis. In ordinibus autem angelicis non sic est : et ideo in illis non tenet, ut praedictum est.

Ad object. Io quod in contrarium objicitur, concedendum est, quia procedit secundum veritalem.

  1. Adhuc, Beatus Bernardus in auctoritate prius inducta dicit, quod libertas a coactione æqualiter in Deo est, et in Angelis, et in hominibus bonis et malis, et in dæmonibus : in nullo enim eorum est aliquid cogens voluntatem, quod necessitatem imponat, quin libere faciat quod vult, et eligat quod vult, et velit quod vult. Videtur ergo, quod non sequitur naturam intellectualem, nec in quantum natura est, nec in quantum intellectualis est : natura enim et intellectualitas in Deo, in Angelo bono, in dæmone, in homine bono, et in homine malo inæqualis est valde : et tamen libertas a coactione in his omnibus est æqualis : quod esse non posset, si libertas a coactione sequeretur naturam in quantum natura est, vel naturam intellectualem in quantum intellectualis est.

  2. Adhuc, Posse facere quod vult, in Deo est per omnimodam sufficientiam, qui et in se et in omnibus creaturis sibi subjectis semper potest sine impedimento facere quod vult. In Angelo autem non

<--- Page Split --->

est per talem sufficientiam : natura enim creaturarum, ut dicit Augustinus in lib. super Genesim ad litteram, non subjicitur Angelis bonis vel malis vel hominibus ad faciendum in ea vel ex ea quod volunt. Ergo libertas faciendi in ea quod volunt, inæqualiter est in Deo et in Angelo et in hominibus bonis vel malis, et in dæmonibus, sed libertas a coactione in omnibus his est æqualis : ergo libertas a coactione nec sequitur naturam intellectualem in quantum natura est, nec sequitur eam in quantum intellectualis est, nec sequitur eam in quantum habet voluntatem.

ULTERIUS, quia libertas dicitur esse in hoc, quod potest in bonum vel malum se flectere per electionem, quaeritur, Utrum ista duo, posse in bonum et posse in malum, sint ab eodem principio ?

Et videtur, quod non : quia posse se converlere in bonum, non potest esse nisi a Deo sine quo nulla creatura potest aliquid bonum vel velle vel facere. Joan. xv, 13 : Sine me nihil potestis facere. Ad Philip. n, 13 : Deus operatur in vobis et velle et perfecere, pro bona voluntate. Posse autem declinare non potest esse a Deo : quia concorditer dicunt Augustinus, et Dionysius, et alii sancti Doctores, quod Deus non potest esse causa mali : Deus enim non potest ejusdem rei esse auctor, cujus est ultor : est autem ultor mali : ergo non est causa ejusdem.

Si dicatur, quod causa hujus, scilicet quod potest declinare in malum Angelus et homo, est quia est ex nihilo uterque eorum : ab illo enim, ut dicit Damascenus, est veritibilitas et in natura et in electione. CONTRA : Nihil nihil ponit : et quod nihil est nec causa, nec causatum potest esse cstis. Ergo cum talis potentia inclinandi in malum et eligendi malum, sit aliqua potentia, et aliquid entitatis habeat, ex pure nihilo causari non potest.

SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicendom, quod in natura intellectuali potestas faciendi quod vult, sequitur ex eo, quod facit eam per id quod ipsa est, sufficiens principium esse suorum actuum et suarum electionum. Et hoc est serundum Damascenum et Gregorium Nyssenum, quod facit esse voluntarium principium actionum et electionum, secundum quod definitur voluntarium quod opponitur involuntario tam per violentiam quam per ignorantiam, cujus principium est in ipso consciente singularia, hoc est, singulares circumslantias, in quibus est actus sive electio. Hujus autem tamquam proxima causa est elevatio intellectualis naturae super materiam corporalem et naturam, ita quod nullius materia est actus. Omne enim quod est actus naturalis materia et naturae, obligatur ad hoc vel illud faciendum, et non aliud, et per consequens privatur libertate faciendi quod vult vel eligendi. Causa autem prima est Deus sic disponens et ordinans et faciens naturam intellectualem. Unde concedimus, quod non sequitur naturam in quantum natura est, nec in quantum intellectualis est : sed sequitur eam in quantum est principium voluntarium, sic super materiam et naturam per voluntarium elevata.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dictum est, libertas a coactione fundatur in pura et omnimoda privatione cogentis et necessitatem imponentis : et quia intelligi non potest, qualiter haec major sit in una intellectuali natura quam in alia, ideo dicit Bernardus, quod æqualis est in omnibus.

Ad ALIUD dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod libertas faciendi quod vult, per prius et posterius est in Deo, et in Angelis, et in homine : sed ex hoc non sequitur, quin libertas a coactione sit æqualis propter causam quæ dicta est.

Ad SECUNDO quaesitum, dicendum quod sicut probatum est, quod liberum arbitrium possit converti in bonum et velle

<--- Page Split --->

illud, pro certo non habet causam, nisi summum bonum, quod est Deus: sed quod potest converti in malum, ut dicit Augustinus, non habet causam efficientem, sed deficientem, hoc est, bonum creatum deficiens ab immutabili bono, quod veribilitatem quidem habet in

quantum est ex nihilo, sed actum inclinationis in malum habet in quantum est aversum et deficiens a summo bono: sic enim ens est, et bonum deficiens: et sic est causa actus deficientis, qui est peccatum, et actus sub deformitate peccati existens.