QUÆSTIO XV.

De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Deinde, Quæritur de tertio attributo, quod est personalis discretio.

Et quæruntur duo, scilicet an discretio personalis conveniat Angelo?

Secundo et si convenit, secundum quam rationem conveniat ei ?

MEMBRUM I.

An discretio personalis conveniat Angelo1 ?

Ad primum sic proceditur : 1. Richardus in libro de Trinitate dicit, quod persona distinguitur tribus modis, scilicet origine tantum, et proprietate tantum, et utroque modo, scilicet origine et proprietate. Origine tantum, sicut in Deo Pater et Filius et Spiritus sanctus : hæ enim tres personæ divinæ relatione ori-

ginis tantum differunt. Proprietate tantum, sicut in Angelis, in quibus unus non originatur ab alio : sed in hoc discernuntur, quod propria unius quae convertuntur cum ipso et singularitatem ejus demonstrant, non sunt propria alterius. Utroque modo, sicut in homine : homo enim et origine differt ab altero, et proprietate accidentium, quae enumerat Boetius, quod sunt patria, parentela, locus, et tempus, et hujusmodi, quorum collectio non potest esse in alio quam in uno, et ostendunt singularitatem ejus. Sed videtur, quod personæ angelicae non differant proprietate tantum : quae enim proprietate differunt tantum, per accidens differunt : si ergo proprietate tantum distinguuntur personæ in Angelis, non nisi accidentaliter differunt : quod falsum est, nihil enim ita differt substantialiter sicut persona a persona, præterquam in divinis : est enim una persona una substantia quæ est hoc aliquid, et alia persona est alia substantia quæ

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. III, Art. 5. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam 1am Part.

<--- Page Split --->

etiam est hoc aliquid : et sic videtur, quod angelicae personae non tantum proprietate distinguantur.

  1. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum, dicit quod in separatis a materia non est numerus, nisi per causam et causatum tantum : sed Angeli separati sunt a materia : ergo si est in eis numerus, vel differentia numeri, hoc erit per causam et causatum : sed ratio causa et causati, ratio originis est : ergo videtur, quod angicae personae distinguantur origine, et non proprietate tantum.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Persona est rationalis creaturae individua substantia : » sed individuum est, ut dicit Porphyrius, collectione accidentium qua in alio non possunt inveniri : et haec sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quorum nullum convenit angelicae naturae : ergo in angelica creatura non est individuum : ergo nec individua substantia : ergo nec per consequens persona.

  3. Adhuc, Quidam objiciunt, quod sicut Angelus distinctionem habet in intellectuali natura, ita habet anima rationalis. Unde anima rationalis est per se una, sicut unus Angelus per se unus est. Sed propter hoc, quod anima est per se una in rationali natura, non potest dici persona. Ergo nec Angelus propter hoc debet dici persona.

  4. Adhuc objiciunt, quod natura humana in Christo perfectioribus proprietatibus distingu'tur, quam aliquis Angelus : non tamen est persona : ergo videtur, quod nec Angelus persona sit propter solam distinctionem proprietattum.

  5. Si forte aliquis dicat, sicut quidam antiquorum dixeruit, quod personam esse in Angelis ostendit Grammaticorum distinctio, ubi dicitur, quod prima persona est, qua? loquitur de se : secunda, ad quam loquitur : tertia, de qua loquitur : sicut, Isaias, dicit, quod Seraphim stantia super solium, clamabant ad se

invicem : Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et, Daniel. x, 22, ubi dicitur, quod Gabriel alii Angelo dixit, ut instrueret Danielem : et similiter, Zachariae, 1, 10. Hoc frivolum est : quia per prosopopeiam inducitur lignum ut loquens, et alterum ut cui loquitur, et tertium de quo loquitur, ut, Judicum, ix, 12 et 13, ubi dicitur, quod ierunt ligna ad vitem, et dixerunt ei : Veni, et impera nobis. Qua?, scilicet vitis, respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna caetera promoveri. Unde si grammaticalis distinctio sufficeret ad constitutionem personae, ligna essent personae, quod valde absurdum est. Videtur ergo, quod in Angelis aut non sit persona, aut non sit hoc modo.

  1. Adhuc, Objiciunt quidam, quod Angelus non est rationalis natura, sed intellectualis : et cum persona sit rationalis naturae individua substantia : ergo Angelus non erit persona.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Quilibet Angelus est per se una substantia sub hoc communi quod est natura rationalis, vel natura intellectualis: ergo secundum Boetium quilibet Angelus est persona.

  2. Adhuc, Hoc nomen, persona, nomen civile est : et individui homines insigniti praelaturis, personae dicuntur, sicut praeses, tribunus, proconsul, et hujusmodi : sed tales praelaturae sunt in Angelis ad dignitatem pertinentes, quia unus purgat, et alius purgatur : et unus illuminat, et alter illuminatur : et unus perficit, et alter perficitur, ut dicit Dionysius in Caelesti hierarchia : igitur personatus sunt in Angelis : sed personatus non committuntur nisi his qui secundum naturam personae sunt distinctae sub hoc communi quod est rationalis natura: ergo Angeli distinctae personae sunt : ergo personalis discretio convenit Angelis.

SOLUTIO. Dicendum, quod personalis solutio:

<--- Page Split --->

discretio convenit Augelis, ut probatum est : et haec discretio sola proprietate cognoscitur, ut dicit Richardus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Richardus bene dicit, quando dicit, quod tribus modis distinguuntur personæ. In divinis enim non nisi relatione originis, ut in prima parte Summæ theologiae probatum est: substantia enim una et eadem est in tribus personis. In humanis autem distinguuntur origine et proprietate: nec una substantia est eadem in pluribus personis, sed sunt substantiae individuæ a se invicem distinctæ. In Angelis etiam aliud est discretionem substantiae faciens, et aliud est discretam substantiam ostendens. Sicut enim in materialibus individuatio naturae communis super hanc materiam determinatam et propriam, facit hoc aliquid, et hoc est individuum: ita in natura spirituali in qua differt quod est a quo est, natura communis quæ significatur per quo est particulata super hoc quod est singulariter demonstratum, facit singularem existentiae modum, et facit hoc aliquid et spiritualis naturae individuum. Et sicut in corporalibus est collectio accidentium, quæ indicat in hoc corporali individuo singularis et incommunicabilis existentiae modum: ita in hoc spirituali individuo quædam collectio proprietatum est, sicut circumscriptio sive localitas definitiva, non corporalis, et sicut officium, et actus proprius, quæ in eo indicant singularis existentiae modum et incommunicabilis. Et quando dicit Richardus, quod proprietate sola distinguuntur personæ angelicæ, tangit illud quod est ostendens distinctionem, et non faciens.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Rabbi Moysis intelligitur de his quæ separata sunt a materia et materiali principio: et hoc non est in divinis, quæ sunt in fine simplicitatis, et est in eis idem quod est et esse. In Angelis autem licet non sit materia corporalis, tamen est ibi diversum quod est et quo est,

et quod est in hoc materiale est, quod principium est individuationis naturae communis : et per hoc fit divisio substantiae per quam personæ differunt secundum substantiam : quæ differentia ostenditur collectione proprietatum incommunicabilium.

Ad ALIUD dicendum, quod Angelus unus, et individuum est, et rationalis naturæ est, et ideo persona est. Et quod dicit Porphyrius de collectione accidentium, dicit de corporalibus quæ individuantur per hanc materiam : et ideo spiritualibus individuis illa non conveniunt : et ideo illorum est collectio spiritualium proprietatum, quæ incommunicabilis existentiae modum ostendunt in uno, et non in alio.

Ad ALIUD dicendum, quod vilis objection est : non enim vere individuum est, quod unibile est alteri. Individuum enim est in se consistens unum ab omnibus aliis divisum. Et sic anima etiam separata non est individuum : quia adhuc unibilis est corpori.

EoDEM modo dicendum est ad sequens : natura enim humana in Christo unita est divina in una persona Filii : et ideo nec per se proprie una est, nec individua.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil valet dictum illud, sicut bene improbatum est: Angelus enim per se et propria persona est : est enim hypostasis individua, distincta a proprietate ad dignitatem pertinente : intellectualis enim natura semper digna est : et propter hoc hujus solius individuum est persona, et nullius alterius naturae individuum persona est, ut dicit Boetius.

Ad ALIUD dicendum, quod omnis rationalis natura est intellectualis, et e converso : rationale enim non constituitur nisi ex intellectu composito, sicut in praehabitis determinatum est.

Quæ sunt in contrarium, procedunt.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

Si convenit Angelo personalis discretio, secundum quam rationem ei conveniat ?

SECUNDO, Si convenit Angelo personalis discretio, quaeritur, secundum quam rationem ei conveniat ?

Sunt enim quatuor rationes personae. Una est, secundum quod personae dicuntur quae repræsentantur in theatris, quando facta heroum recitantur vel cantantur a commodis et tragedis : sicut circumligatur ab aliquo facies sive larva similis faciei Hectoris, vel; Hecuba, et cantantur facta heroica illius. Et sic persona accipitur in poetis. Propter quod etiam dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod debet pronuntiari media circumflexa, eo quod inter os poeta cantantis, et figuram oris larva per quod cantat, cantus fieri non potest nisi accentu circumflexo et spiritu. Hoc modo persona non potest accipi in Angelis, nisi forte quando assumunt corpora : sed nos hic de tali discretione personali non loquimur, sed potius de illa qua quilibet Angelus ab alio discreta persona monstratur.

Est et alia ratio personae quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod « persona est rationalis naturae hypostasis sive substantia individua. » Et secundum hanc iterum videtur personalitas non convenire Angelo : quia secundum Philosophum, principium individuationis est haec materia, et collectio accidentium quae in alio inveniri non possunt : inter quae (sicut dicit Boetius) praecipuum est distinctio per locum : quia individuum sic est hic, quod non est alibi : et sic est hic, quod aliud non est secum in eodem

loco. Propter quod etiam Philosophus dicit, quod « distincta 'subjecto, sunt distincta loco. » Igitur secundum hanc rationem personalitas non convenit Angelo.

Est iterum ratio personae quam dat Richardus in libro de Trinitate, dicens, quod « persona est existens per se solum secundum quemdam singularis existentiae modum. » Et secundum hanc rationem iterum non videtur personalitas convenire Angelo : quia secundum Richardum, existens est quod ex alio quodam sui generis secundum causalitatem vel principii rationem procedit, ut Deus ex Deo, et homo ex homine. Et talis processus originis non convenit Angelis, ut praestensum est.

Est et ratio personae in civilibus, quod persona est hypostasis sive substantia individua insignata ad dignitatem pertinente. Et secundum hanc rationem iterum non convenit discretio personalis Angelis : quia secundum hoc non quilihet Angelus esset persona, sed tantum illi qui in sublimioribus officiis et ordinibus constituti sunt ordine hierarchico : et hoc falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod secundum quamlibet rationum inductarum, Angelo convenit personalitas. Dictum est enim in membro praecedenti hujus quaestionis, quod discretionem personalem facit individuatio naturae communis, quae significatur cum dicitur, quod Angelus est spiritualis et intellectualis natura super id quod est, quod est suppositum et res naturae ejusdem, eductum de non esse ad esse per creationem. Sed proprietates incommunicabiles, quae sic sunt unius, quod non alterius, ostendunt unum discretum esse ab alio : quae cum accipiantur ex officiis et actibus et gratiis Angelorum singularibus, sunt sicut facies sive larva circumligata in theatro, quae unum singularem Angelum secundum discretum esse demonstrant.

Similiter cum ex jl'o individuus An-

<--- Page Split --->

gelus ab omnibus aliis divisus, ab hoc communi quod est spiritualis naturae intellectualis, sicut suppositum demonstretur, secundum discretum esse suppositi erit Angelus secundum rationem secundam personae : erit enim rationalis naturae substantia individua. Sed verum est, quod principium individuationis in eis non est materia, sed id quod est sub quadam convenientia ad materiam, de qua in membro praecedenti istius quastionis dictum est.

Secundum tertiam autem rationem Richardi, si existens refertur ad rationem originis secundum quod unum originatur ad aliud sui generis, personalitas non convenit Angelis. Si autem referatur ad principia essentialia, quaesunt quod est et quo est, secundum quod dicitur existens vere ens in natura ex quo est determinato ad quod est, ex qua determinatione discretum esse accipit, nihil prohibet etiam secundum illam rationem

personalitatem etiam convenire Angelo: sic enim quilibet Angelus secundum se est existens per se solum secundum quemdam singularis existentiae modum.

Secundum quartam rationem, qua persona nomen civile est, scilicet proprietas ad dignitatem pertinens, si sumitur ab officio, tunc secundum eam non generaliter personalitas convenit Angelo. Si autem sumitur a natura, secundum quod dicimus, quod dignissima creaturarum est natura spiritualis et intellectualis, quae propria efficitur ex individuatione sui super id quod est : tunc etiam secundum eam personalitas convenit omni Angelo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Quod enim quidam quaerunt, Utrum Angeli differant solum numero, vel genere, vel specie ad invicem ? Jam in prehabitis in quaestione de differentia Angelorum ab invicem, a nobis determinatum est 4.