QUÆSTIO XI.
Quando Angeli creati sint ?
Et in hoc ordine quaestionum primo occurrit disputandum, quando Angeli creati sunt ?
Et inducuntur ad hoc auctoritates et rationes, quod ante omne tempus facta sit angelica natura.
Prima auctoritas est et expressior quam Magister inducit in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Simul ergo, ubi Hieronymus dicit super epistolam ad Titum
sic : « Sex millia necdum nostri tempo- « ris implentur annorum : et quantas « prius æternitatates, quanta tempora, « quantas sæculorum origines fuisse ar- « bitrandum est : in quibus Angeli, « Throni, Dominationes, cæterique or- « dines servierunt Deo absque tempo- « rum vicibus atque mensuris, et Deo « jubente substiterunt 2. »
Secunda auctoritas est Augustini in
1 II Sententiarum, Dist. II, cap. A. Tom. XXVII nostrae editionis, pag. 32.
2 Cf. Opp. B. Alberti Magni. Comment. in II Sententiarum, Dist. II, Art. 1. Tom. XXVII,
pag. 43.
3 S. HIERONYMUS, Ad cap. 1. epistolæ ad Titum super verbo §. 2 : Quam promisit qui non mentitur Deus, ante tempora sæcularia.
<--- Page Split --->
Ecclesiasticis dogmatibus, quae dicit sic : « Cum adhuc tenebrae ipsam aquam occullarent, facti sunt Angeli et omnes cœelestes virtutes : ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet. » Ex quo apparet, quod ante visibilem istum mundum per multa spatia Angeli creati sunt. Cum ergo, sicut dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, tempus inceperit cum mundo isto, et mundus cum tempore, videtur quod ante tempora Angeli creati sunt.
Tertia auctoritas est Hilarii in libro de Synodo, ubi sic dicit : « Non magnum est, quod ante cœlum et terram Deus Pater Dominum nostrum Jesum Christum genuerit, cum etiam Angelus creatura cœli et terræ inveniatur antiquior. » Sed, ut dicit Plato, tempus incepit cum cœlo : et Angelus est antiquior cœlo : ergo antiquior tempore : ergo ante tempus creatus est Angelus.
Quarta auctoritas est Damasceni qui in libro II de Fide orthodoxa dicit sic : « Quidam aiunt, quod Angeli ante omnem creationem geniti sunt, secundum Gregorium theologum cujus haec sunt verba : « Prinum quidem excogitavit Deus cœlestes virtutes et angelicas, et excogitatio ejus opus ejus fuit. » Alii vero dixerunt, quod Angeli geniti sunt postquam factum est primum cœlum. Quoniam autem ante hominis plasmationem omnes confitentur, ego theologo Gregorio consentio. Dicebat enim primum intellectualem substantiam creari, et inde sensibilem, et tunc quod ex utroque, scilicet hominem 1. » Istæ sunt auctoritates magis expressæ.
Alias autem auctoritates Magister inducit in cap. Quadam, sicut illam Ecclesiastici, xxiv, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam 2. Quod Augustinus exponit de
Angelica sapientia. Et illam ejusdem Ecclesiastici, 1, 4 : Prior omnium creata est sapientia. Quod intelligitur de angelica natura. Nam sapientia illa quæ Deus est, creata non est. Filius enim sapientia Patris est genita, non facta, nec creata : et tota Trinitatis una sapientia est, quæ non facta, nec creata, nec genita, vel procedens est 3. De angelica igitur natura illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura, quod facta sit, cum dicit : Prior omnium creata est sapientia.
Per rationes etiam idem potest ostendi sic :
Quæcumque substantia sic se habet ad alia creata ut præcognoscens fieri ecorum antequam fiant in propria natura, illam necesse est creatione præcedere omnes alias, quia non præcognosceret, nisi esset. Angelus sic se habet ad alia creata. Ergo Angelus creatione præcedit omnia alia creata. Quod autem Angelus sic se habeat ad alia creata, accipitur ex verbis Augustini super Genesim, I, passim : « Cum dicit, Fiat, fecit, et factum est : fiat refertur ad Verbum in quo est ut fiat : fecit ad angelicam notitiam, quæ hoc præcognovit in Verbo : factum est ad existentiam rei in propria natura. » Ergo Angelus est substantia præcognoscens fieri omnis creati : et sic habetur propositum.
Adhuc, Augustinus in libro XII Confessionum : « Duo fecisti, Domine : unum prope te, alterum prope nihil : prope te angelicam naturam. » Ergo Angelus est substantia immediata conjuncta Verbo. Per Verbum autem est exitus creaturarum : quia in ipso sunt omnia creata vita et lux, ut dicitur, Joan. 1, 4. Cum ergo Angelus habeat potentiam cognoscendi in Verbo, per visionem matutinam cognoscet fieri om-
<--- Page Split --->
nium creaturarum antequam fiant, et sic cognoscet fieri temporis, et erit ante tempus.
- Adhuc, Unum simplex accidit plus ad illud quod est in fine simplicitatis, quam id quod est alicujus compositionis vel quantitatis. Angelus autem est tale simplex : ergo plus accedit ad Deum, qui in fine simplicitatis est : et ordo creationis et ordo naturae respondent sibi invicem : ergo videtur, quod sicut dignitate praecedit, ita creatione praecedere debet : et ita ante omnia alia creata est angelica natura.
contra. In CONTRAIRUM hujus est,
- Quod inducit Magister in libro II Sententiarum, dist. II, cap. Quædam auctoritates, sicut est illa Genesis, i, 1 : In principio creavit Deus cælum et terram. Et in Psalmo ci, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
Et objiciur sic :
Si prior omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur, et ipsa ante omnia,et ita ante cælum et terram. Si in principio fecit Deus cælum et terram, nihil fecit ante cælum et terram : et sic ante angelicam naturam facta sunt cælum et terra, et nihil ante ipsa.
Adhuc, Per rationem fortissimam objicitur in contrarium. Boetius enim in V de Consolatione philosophiae probat, quod nihil creatorum esse suum simul possidet, sed continue trahit illud ex præterito in præsens, et extendit ex præsenti in futurum : ergo ex principio primo quod facit omnibus debere esse quæ sunt, ut dicit Avicenna, nihil accipit totum esse suum simul. Omne autem fieri talis esse mensuratur tempore : nec potest intelligi, quod tale esse non adjaceat tempori : propter quod etiam Augustinus dicit, quod « Deus movet creaturam spiritualem per tempus, corporalem vero per tempus et locum. » Ergo ante creationem temporis nulla potuit esse
creatura. Et hujus causa est, quia nulla creatura esse potuit ante sui creationem cui adjacet de necessitate.
Si forte aliquis dicat, quod creatura angelica non movetur per tempus secundum esse, sed secundum potentiam, sicut secundum intellectum vel voluntatem. Hoc nihil est : quia impossibile est, quod ab esse essentiae quæ omnino in uno stat, fluat essentialis potentia, quæ non stat cum esse talis essentiae, maxime cum sit in potentiis : esse enim talium essentiarum maxime est in potentiis, eo quod est esse sicut totius potestativi est esse, in quo potentia superior potest quidquid potest inferior, et non e converso.
SOLUTIO. Magister in Littera respondet solutio. prime a auctoritati dicens 1, quod quidam nimis adhaerentes verbis Hieronymi, distinxerunt duplex tempus, saeculare scilicet, et ante saeculare, scilicet aeternum, inducentes illud Apostoli, ad Roman. xvi, 23 : Temporibus aeternis taciti : vocantes tempus ante saeculum moram indeficientis aeternitatis, quae includit omne tempus : ut dicit Anselmus in Monologio, quod sicut nunc temporis se habet ad omnem locum, ita quod omnis locus præsens est ei, et ipsum præsens omni loco : ita nunc aeternitatis se habet ad omne tempus, ita quod omne tempus sibi præsens est, et ipsum præsens omni tempori per indeficientiam, nulli enim tempori deficit. Sed quia absurdum est secundum Platonem et omnes Philosophos, quod aliquid fuerit tempus ante saeculum, propter quod dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, quod « mundus non incepit in tempore, sed cum tempore, eo quod ante mundum non fuit tempus in quo mundus inciperet : » sed cum motu cœli incepit, quia, sicut dicitur in IV Physicorum, tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Ideo dicit Magister et bene, quod spiritualis et corporalis na-
<--- Page Split --->
tura simul factæ sunt cum tempore, sicut dicitur, Eccli. xviii, 1 : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Et ideo dicit, quod Hieronymus hoc dixit non asserendo, sed aliorum opiniones referendo. Fuerunt enim, ut in antehabitis dictum est, Stoici, quorum princeps fuit Socrates, qui dicebant ab æterno sibi sæcula succedere, et uniuscujusque sæculi esse proprium tempus, et ante quodlibet sæculum tempus. Et horum refert opinionem. Quorum errorem nos destruximus in antehabitis de erroribus Aristotelis et Platonis 1.
Adauctor . 2 . Adsecundamauctoritatemdicendum , quodillequifecitecclesiasticadogmata , dicerevult , quodDeusfecitAngelosanteomnemdiem , sednonanteomnetempus . Etideodicit , « Cumadhuctenebreaquam , hocest , materiamprimamoc - cultarent , » hocenimfuitanteomnemdiem : homoenimfuitantequamluxdiemcircuitusuodistingueretanocte . Etquoddicit , « UtnonessetotiosaDeibonitas , sedhaberetinquibuspermultaantespatiabonitatemsuamostenderet . » Dicendum , quodhocnonreferturadAngelos : numquamenimDeibonitasfuitotiosaabæterno , sedmanifestavitsegenerandoFilium , etspirandoSpiritumsanctum , dequibusdicitDionysius , quodproceduntabipsosicutdivinaluminaetdiviniflores : seddivinabonitasnonostenditseinAngelis , nisicumtempore .
Ad auctor. 3. Ad auctoritatem Hilarii dicendum, quod est antiquitas duplex, scilicet auctoritatis, et temporis. De prima dicitur, Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Et hoc modo Angeli et cœlestes virtutes sunt cœlo antiquiores, sed
tempore cum cœlo inceperunt, et cum tempore.
AddictumDamasceni dicendum, quod Ad refert ibi opiniones diversorum de ordine creatorum. Et verum est, quod ordine naturae intellectualis natura prima est, et secunda sensibilis, et eodem ordine componentia sunt ante compositum, et sic intellectualis natura et sensibilis natura sunt ante hominem : et hoc vult dicere Damascenus. Sed quod tempore prior sit intellectualis natura, hoc non intellexit.
Ad i d quod objicitur de Ecclesiastico Ad et Psalmo, dicendum quod in omnibus illis intelligitur de prioritate dignitatis, non temporis : prior enim est omnium creata, quae in dignitate sublimi posita est per naturam.
Ad i d quod objicitur in contrarium, Ad e dicendum quod sicut dictum est, corporalis et spiritualis natura simul facta sunt cum tempore. Et hoc est quod dicit Moyses : In principio, hoc est, in initio, fecit Deus cælum et terram 2. Et idem penitus est quod dicitur in Psalmo ci, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti.
Ad rationem aliam quae inducitur, dicendum quod illa ratio assumit falsum, quando dicit, quod Angelum oportet praeexistere ad hoc quod cognoscat fieri rerum in causa : hodie enim visione matutina Angeli cognoscunt fieri rerum factarum in causa, et tamen non praexistunt : semper enim cum videtur verbum ab Angelis, videtur qualiter exeunt res secundum fieri a Verbo.
Ad aliud dicendum, quod Angelus dicitur prope Deum naturae conformitate, non aeternitate.
Omnia quae objiciuntur in contrarium, concedenda sunt.
<--- Page Split --->