QUÆSTIO XII.
Ubi Angeli creati sunt ?
Secundo quaeritur, Ubi Angeli creati sint ? Et hanc quaestionem tractat Ma- gister in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Jam ostensum est.
Et accipitur ex verbis suis, quod tria dicit de coelo illo in quo creati sunt Angeli, scilicet quod locus corporeus est, quod totus luminosus est; quod a volubi- litate mundi secretus est.
Et ideo tria quaeremus, scilicet utrum locus creationis corporeus sit, hoc est, utrum cœlum empyreum corpus sit ?
Secundo, propter verbum Strabi, Utrum sit uniforme in lumine ?
Tertio, propter verbum Bede, Utrum quiescat vel moveatur ?
Quarto, fiet inquisitio de coelo Trinitatis, Utrum scilicet sit corpus, vel non, et quid in eo contineatur ?
MEMBRUM I.
Utrum cœlum empyreum sit corpus 1 ?
PRIMO ergo quaeritur, Utrum cœlum empyreum corpus sit ?
Et videtur, quod non :
- Locus enim et locatum ejusdem naturam sunt, secundum Philosophum. Unde dicit, quod idem est motus ad formam
et ad locum, et idem motor : et quod quantum res accipit de forma sive de na- tura generantis, tantum accipit de motu consequente formam et naturam ejus et de loco ejusdem. Constat autem, quod contentum in coelo empyreo totum spirituale est. Ergo videtur, quod etiam locus spiritualis sit. Cœlum empyreum est locus : ergo cœlum empyreum non est corpus, sed spirituale est, vel ad minus spirituale quoddam.
Adhuc, Locus est ad quem est motus : motus autem Angeli totus in Deum est, ut dictum est in quaestione de definitione Angeli : ergo locus Angeli Deus est : ergo locus creationis Angeli non est aliquod corpus.
Adhuc, Angeli intra Deum currunt, quocumque mittuntur : sed intra quod- cumque aliquid movetur, locus est ejus : ergo Deus locus creationis Angeli est : ergo non est cœlum empyreum.
Adhuc, Locus, ut dicit Philosophus, contentivus et salvativus est locati : nullum corpus ut contentivum et salvativum se habet ad spiritum : ergo si cœlum empyreum est locus Angeli, aut non est corpus, aut non est locus creationis Angeli.
Adhuc, Omne corpus quod in cœlestibus est, cognoverunt per rationem Philosophi : de coelo empyreo nihil cognoverunt : ergo videtur, quod cœlum empyreum in cœlestibus non sit.
1 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in II Senten- tiarum, Dist. II, Art. 3. Tom. XXVII hujusce
novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summa de Creaturis, Quæst. 4, Art. 13. Tom. XXXIV.
<--- Page Split --->
ied contra.
IN CONTRARIUM est, quod
Dicit Dominus in Evangelio Lucæ, x, 18 : Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Et sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Jam ostensum est, « non appellatur « hoc cœlum firmamentum quod secunda « die factum est, sed cœlum splendidum, « quod dicitur empyreum, id est, igneum « a splendore, non a calore : quod fa- « ctum, statim Angelis repletum est, quod « est supra firmamentum. » Sed omne splendens corpus est. Ergo cœlum empyreum corpus est, in quo fuit Satanas tamquam in loco creationis ante casum, et similiter alii Angeli.
Adhuc, Genes. 1, 1, super illud : In principio creavit Deus cœlum et terram, dicit Strabus sic : « Cœlum non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est, igneum, vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur : quod statim factum, sanctis Angelis est repletum.» Et ex hoc accipitur idem : quia igneum sine splendidum corpus est, et sic locus creationis Angelorum corpus est.
Adhuc, In libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, determinatum est, quod omnis creatura localis est, et quod solus Deus loco non continetur, eo quod immensus est : ergo angelica creatura localis est : locus autem omnis, sive circumscriptive, sive definitive contineat, corpus est : ergo cœlum empyreum quod definitive continet Angelum, corpus est.
implet corporale, sicut anima implet corpus, quando ubique vivificat et informat per omnes partes. Hoc non potest dici de Angelo. Sed hoc dicitur de tali spirituali, quod est actus corporis : secundum hoc enim Angelus esset vivificans cœlum et actus ejus, quod absurdum esset : videtur ergo quod non possit dici, quod cœlum empyreum Angelis sit repletum.
SOLUTIO. Dicendum cum Sanctis, quibus solis de cœlo credendum, eo quod illi soli Patrem cœlestem cognoverunt, quod cœlum empyreum summum cœlum est, et corpus est : et quod creatura omnis quamvis etiam in se sit spiritualis, aliquo modo corporea est, sicut in quastione de definitione Angeli secundum definitionem a Joanne Damasceno sumptam declaratum est : et ideo cœlum empyreum corpus est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc quod probat objectio, verum est in his quæ circumscriptive sunt in loco : in his enim partes loci et locati ad unum terminum communem copulantur : quod non potest esse, nisi eædem lineæ mensurent locum et locatum. Angelus autem non sic continetur in aliquo loco, sed definitive : quia, sicut dicit Damascenus, ibi necesse est eum esse, ubi operatur : et quando est hic, non est alibi. Et hoc modo Angelus creatus est in cœlo empyreo, et quando est ibi, non est in terra : et quando in terram aliquid nuntiaturus vel operaturus mittitur, in terra est, et non in cœlo empyreo.
Quæst.
Sed TUNC quaeritur, Quomodo dicatur sanctis Angelis esse repletum ?
Repletus enim dicitur locus uno solo modo, quando scilicet ita plenus est, quod eadem distantia est quantitatis loci impleti, et contenti implentis. Constat autem, quod cum Angelus spirituale sit, hoc modo penitus nihil implet : ergo videtur, quod cœlum empyreum Angelis non possit esse repletum.
Si forte aliquis dicat, quod spirituale
Ad ALIUD dicendum, quod motus effectivus Angeli totus in Deo est : et ideo in Psalmo LXXXII, 13, flamma ignis dicitur, ut dicit Damascenus, quia semper accensivus est per effectum, et ascensivus in Deum, ut dicit Augustinus. Quod in corporalibus est pondus, hoc in spiritualibus est amor : et sicut corpus movetur ad locum ad quem tendit pondus ejus, ita in spiritualibus movetur spiritus in id ad quod tendit amor ejus.
<--- Page Split --->
Habet tamen Angelus alium motum ministerii, quo mittitur : et hoc modo movetur de loco ad locum et per spatium, et hoc modo definitive continetur in loco, et exigit locum corporalem.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Deus locus est Angeli ut causa salutis et continens in esse, intra quem est Angelus ubicumque est : sed tamen quoad motum ministerii et locum et definibilitatem suam, exigit etiam locum corporalem.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod illæ conditiones loci, contentivum et salvativum esse, non conveniunt nisi his quæ physice sunt in loco : sic autem Angelus non est in celo empyreo, nec in aliquo loco : et ideo illa objectio non procedit.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Philosophi non cognoverunt corpus in observationibus astrorum, nisi quod per motum aliquem manifestabatur illis : quia cœlum empyreum nullo motu manifestabatur illis, ideo non cognoverunt.
Id object. Tria quæ inducuntur in contrarium, procedunt.
d quest. Ad id quod quæritur, Quomodo cœlum dicatur repletum Angelis? planum est respondere, Non enim est repletum sicut corporalis locus corporali contento repletur, sed est repletum proportionaliter ad mansiones beatitudinis, quæ per sapientiam Dei creatae sunt in ipso, ita quod nulla illarum vacua est, sicut dicitur, Joan, xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Illarum enim nulla vacua est, quin habeat Angelum in beatitudine sibi proportionatum.
Ad id quod dixerunt quidam, quod Angelus replet sicut anima corpus: dicendum, quod hoc dicere absurdum est et hæreticum, sicut bene probat objectio.
MEMBRUM II.
Utrum cœlum sit uniforme in lumine 1 ?
SECUNDO quæritur propter verbum Strabi, Utrum cœlum, sit uniforme in lumine ?
Et videtur, quod sic.
Strabus enim dicit, quod igneum dicitur non ab ardore, sed a splendore, quia totum splendidum est.
Adhuc, Cœlum empyreum locus contemplantium est: contemplantibus autem per congruentiam debetur locus luminosus : ergo cœlum empyreum locus luminosus et uniformis est in lumine.
Adhuc, Locus damnatorum per oppositas dispositiones habet se ad locum beatorum : sed locus damnatorum perpetuis tenebris est addictus : ergo per oppositum locus beatorum perpetuo lumine plenus est.
Adhuc, Matth. xin, 43: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum : sed in tota natura locus semper per congruentiam respondet locato. Cum ergo locati in cœlo empyreo fulgeant sicut sol, et cœlum empyreum respondeat eis per congruentiam, cœlum empyreum debet splendere sicut sol.
In contrarium hujus est, quia secunsed contra, dum ordinem naturae primum, semper et supremum influentiam habet super inferiora : et sicut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, idem eodem modo se habens, semper facit idem : si ergo cœlum empyreum uniforme est in lumine, secundum cœlum cui influit et formam et virtutem, erit etiam uniforme in lumine : sed hoc falsum est, quia se-
<--- Page Split --->
cundum cœlum est firmamentum, quod valde difforme est in lumine, sicut patet in deformitate stellarum, et in partibus etiam cœli non stellatis.
solutio.
SOLUTIO. Dicendum cum Sanctis, quod cœlum empyreum uniforme est in lumine: aliter enim non congrueret contemplationi beatorum, quæ tota in lumine est. Unde Basilius etiam dicit super illud Psalmi xxvii, 7 : Vox Domini intercidentiis flammam ignis, quod « in die judicii lumen quod est in igne, ascendet ad locum beatorum : et ardor fuliginosus descendet ad locum damnatorum : et sic vox Domini sive præceptum intercidit flammam ignis. »
Unde argumenta inducta ad hoc, concedenda sunt. Nihil enim in corporalibus ita simile est spiritualibus sicut lux : et ideo spirituali luci in contemplatione beatorum nihil ita congruit sicut locus luminosus corporali luce.
Ad object.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod non semper est verum, quod idem eodem modo se habens, semper facit idem, nisi in recipiente quod etiam eodem modo se habet. Unde quamvis dicamus, quod primum cœlum influit super secundum, non tamen oportet, quod secundum fiat uniforme sicut primum: quia secundum non habet se eodem modo in recipiendo, et in quadam parte sui receptibile est luminis, et in quadam parte non : et ideo licet primum sit uniforme in lumine, tamen secundum potest esse difforme.
MEMBRUM III.
Utrum cœlum empyreum quiescat vel moveatur 1 ?
TERTIO quaeritur propter verbum Bedæ,
Utrum cœlum empyreum quiescat vel moveatur ?
Magister enim in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Jam ostensum est, inducit Bedam sic dicentem : « Hoc su- « perius cœlum, quod a volubilitate « mundi secretum est, mox ut creatum, « sanctis Angelis repletum est. » Si ergo a volubilitate mundi secretum est, videtur quod non volvatur, nec moveatur : et sic immobile est.
Adhuc, Quies congruit beatis et contemplationibus : quia illi quiescunt omnes in una fruitione, scilicet summi boni: et cum habitator et habitaculum congruere debeant, et cœlum empyreum sit habitaculum fruentium et beatorum, erit cœlum empyreum immobile.
IN CONTRARIUM est, quod dicit Alpetrased cqgius, quod virtus primi motôris fortior et vehementior est in mobili sibi proximo, quam in eo quod sibi per medium conjungetur : et ideo primum cœlum est vehementissimi motus : est autem cœlum empyreum, primum cœlum et supremum : ergo primo motori proximum : ergo velocissimi motus.
Si quis dicat, quod omnis motus est propter indigentiam, et primum cœlum nullo indiget, quia totum est in actu : et ideo non movetur. Hoc nihil est : quia propositio quam inducit, et super quam se fundat, falsa est. Non enim omnis motus est propter indigentiam : aliquis enim motus est in demonstrationem potestatis et virtutis : sicut si extendo brachium, et moveo ad hoc, quod demonstrem virtutem quam habeo in brachio.
Similiter, motus secundum quod est actus motoris, numquam est indigentiae, sed secundum quod est actus mobilis aliquando est propter indigentiam.
Similiter, si cœlum empyreum inter orbes corporeos magis appropinquat primo motori, videtur quod in eo per velo-
<--- Page Split --->
cissimum motum debet demonstrari virtus motoris primi.
solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod cœlum empyreum immobile est, ut dicunt Sancti : eo quod immobilitas et quies in habitaculo magis congruit habitatori qui fruitur summo bono, quam motus: quia quod movetur, renovatur secundum formam vel situm, et numquam stat in uno: et non hoc congruit ei qui fruitur, quia ille stat in uno. Unde Augustinus in libro II de Doctrina Christiana : « Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit. »
Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum, quod duplex est appropinquatio ad primum motorem. Una est appropinquatio ad ipsum in quantum motor est: et sic maxime appropinquat, quod maxime movetur ab ipso: et de hoc procedit objectio. Alia est appropinquatio non in quantum motor est, sed per conformitatem ad eum, in quantum est objectum beatitudinis: et sic quod maxime accedit, minime movetur. Et hoc modo inter orbes corporeos magis accedit cœlum empyreum: et ideo dicunt Sancti, quod magis a volubilitate mundi secretum est.
MEMBRUM IV.
Quid sit cœlum Trinitatis, scilicet utrum sit corpus, vel non ? et, Quid in eo contineatur 1 ?
DEINDE ratione hujus quod in fine ejusdem distinctionis dicit Magister, cap. Hic quæri solet : oportet quærere de cœlo Trinitatis, 2. Quid sit, utrum scilicet sit corpus, vel non ?
Et, Quid in eo contineatur ?
Quod corpus sit, probatur sic :
Quæcumque sunt ejusdem divisionis, sunt ejusdem naturæ communis : cœlum Trinitatis cum aliis cœlis quæ enumerat Rabanus in Glossa super Deuteronomium, ubi dicit, quod est cœlum Trinitatis, empyreum, crystallinum, firmanentum, igneum, olympium, æthereum, aereum, hoc cœlum Trinitatis enumeratur sub hoc communi quod est cœlum : ergo commune quod est cœlum, per unam naturam est in omnibus enumeratis : sed per naturam corporei est in cœlo Trinitatis : ergo cœlum Trinitatis est corpus.
Adhuc, Aristoteles in Prædicamentis pro principio ponit : Quando alterum dicitur de altero ut de subjecto, quæcumque de prædicato dicuntur, omnia de subjecto dicuntur. Constat autem, quod cœlum Trinitatis est cœlum : cœlum autem est corpus, ut prius habitum est : ergo cœlum Trinitatis corpus est.
Adhuc, Omne quod per differentias situs determinabile est ad locum, corpus est : cœlum Trinitatis per differentias situs determinatur ad locum, dicitur enim esse supremum, supra autem et infra differentiae situs sunt et loci. Ergo constat propositum, scilicet quod cœlum Trinitatis est corpus.
In CONTRARIUM est, quod Deus est in sed contra. cœlo Trinitatis, sicut dicunt Sancti. Matth, vi. 9 : Pater noster, qui es in cœlis: Si ergo continetur in ipso sicut in corpore, tunc Deus finitur ad aliquod corpus, et est in aliquo corpore inclusus in illo, quod est contra fidem. II Paralip. vi, 18 : Si cœlum et cœli cœlorum non te capiant, quanto magis domus ista quam ædificavi, scilicet tibi. Gregorius : « Deus est in omnibus non inclusus. » Patet ergo, quod cœlum Trinitatis non potest esse corpus.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sentetiarum, Dist. II, Art. 7 et 8. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Item Part.
Summae de Creaturis, Quæst. 4, Art. 10 et 11. Tom. XXXIV.
<--- Page Split --->
Quest. 1. QUERATUR ergo, Utrum coelum Trinitatis sit ipse Deus ?
Et videtur, quod non :
Dicit enim Philosophus in IV Physicorum, quod nihil est in seipso per se : cum ergo Deus sit in coelo Trinitatis, et non in aliquo per accidens, nullum enim accidens convenit Deo, constat quod coelum Trinitatis non potest esse idem cum Deo.
Adhuc, Isaïe, LXV1, 1: Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Constat autem, quod Deus est in coelo illo quod sedes ejusdem est : et hoc dividitur contra terram : cum ergo nullum increatum dividitur contra creatum, et terra creata sit et dividatur contra celum, oportet coelum creatum esse : sed nullum creatum est Deus : ergo coelum Trinitatis non est Deus.
Adhuc, Isa. xiv, 13 et 14, dixit Lucifer : In coelum consendam, super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti... Similis ero Altissimo. Ergo per hoc quod in coelum voluit conscendere, similis voluit esse Altissimo: sed per nullius corporis vel creatura ascensionem potuit esse similis Altissimo: et hoc scivit, cum sapiens esset : ergo non intendit aliquam corpoream altitudinem vel creatam, quando dixit : In coelum conscendam : coelum ergo Trinitatis nec corpus est, nec aliquid creatum.
Si autem hoc conceditur : tunc queritur, Qua altitudine coelum Trinitatis elevetur super alios coelos ?
Dicit enim Philosophus in II de Cœlo et Mundo, quod extra coelum supremum nec locus est, nec tempus, sed vita beata. Et sic videtur, quod cum Deus infinitus in nullo corpore possit esse inclusus in illo, nec extra aliquod corpus exclusus ab illo, quod coelum Trinitatis elevatione corporali sive locali esse non possit supra coelum empyreum, nec intra ipsum.
Quest. 2. JUXTA hoc ulterius quæritur, Quid in coelo Trinitatis contineatur ?
Et videtur, quod omnes Angeli et omnes beati. Ad Coloss. iii, 1 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Si quærenda sunt illa, tunc permanendum est in eis. Christus autem sedet ad dexteram Dei in coelo Trinitatis. Ergo videtur, quod sanctis omnibus manendum sit in coelo Trinitatis.
ULTERIUS quæritur de beata Virgine, Qui Utrum ipsa sit in coelo Trinitatis ?
Et videtur, quod sic, per verbum Hieronymi in sermone, Cogitis me, o Paula et Eustochium, quod « exaltata est super omnes choros ad coelestia regna. » Super omnes autem choros Angelorum non est nisi coelum Trinitatis. Ergo exaltata est in coelum Trinitatis.
ULTERIUS quæritur de Christo homine Quæ in quantum homo, Utrum sit in coelo Trinitatis ?
Et videtur, quod sic.
In symbolo enim dicitur : « Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris. » Dextera autem Dei Patris est in coelo Trinitatis : ergo Christus homo in quantum homo est, in coelo Trinitatis est.
Adhuc, Idem probatur per verbum Stephani, Act. vii, 56 : Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei.
Adhuc, In Psalmo xviii, 7 : A summo coelo egressio ejus : et occursus ejus usque ad summum ejus. Summum autem coelum, coelum Trinitatis est : nec occursus ejus est usque ad summum, nisi occurrat in coelum Trinitatis : ergo videtur, quod Christus homo in quantum homo, sit in coelo Trinitatis.
IN CONTRARIUM est, quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct.II, cap. ultimo, quod cum dicitur coelum Trinitatis, in quod concupivit Lucifer ascendere, ibi dicitur coelum Dei celsitudo : et est tale, Ascendam in coelum, hoc est, ad æqualitatem Dei 1 : sed ad æqualita-
<--- Page Split --->
tem Dei, nec beata Virgo, nec etiam Christus homo in quantum homo, nec aliqua creatura umquam ascendit: ergo in cœlo Trinitatis nihil est, nisi ipsa Trinitas, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde etiam, Joan. xiv, 28, dicit Christus homo in quantum homo: Pater major me est. Et in symbolo Athanasii: « Æqualis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. »
nitatiś per differentias situs et loci non determinatur ad aliquem locum, Deus enim localis non est: et quando dicitur supremum vel summum, intelligitur de eminentia dignitatis, non loci.
In quod objicitur in contrarium, deducit ad inconveniens, et procedit.
Ad 1D quod ulterius quæritur, utrum Ad quest. 1. sit ipse Deus ?
Dicendum, quod absque dubio cœlum Trinitatis est ipse Deus Trinitas.
Solutio. Dicendum, quod in cœlo Trinitatis nihil est, nisi ipsa Trinitas: et cœlum Trinitatis non est corpus, sed ipsa Trinitatis eminens celsitudo, continens in esse, et salvans omne quod est: quod Philosophi cœlo attribuebant, et hoc cœlum vocabant: ideo cœlum sedem Dei esse dixerunt.
Ad 1 AD PRIMUM ergo dicendum, quod ea quae sunt ejusdem divisionis sub aliquo communi, sunt ejusdem rationis et ejusdem naturae in illo communi, si illud commune ut genus prædicatur de eis. Si autem prædicatur ut commune per analogiam sive proportionem, tunc non est verum: et ita prædicatur cœlum de cœlo Trinitatis, et aliis cœlis. Secundum hoc enim dicitur cœlum, quod est continue continens et salvans contenta sub ipso: et hoc modo cœlum Trinitatis per prius est cœlum: quia simpliciter continet et salvat omnia Dei summa celsitudo: alii autem cœli quædam continent et salvant quodam modo et non simpliciter. Dico autem quodam modo, quia per influentiam luminis et motuum, et non simpliciter: non enim salvant ut causa efficiens quae per essentiam, præsentiam, potentiam, sit in omnibus, sicut est eminens Dei celsitudo.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod regula Aristotelis intelligitur de his quae prædicantur ut genus, vel ut natura communis: et non de his quae prædicantur in communitate analogiæ sive proportionis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod cœlum Tri-
Ad 1D quod objicitur in contrarium, dicendum quod nihil est in seipso, ut dicit Philosophus: sed oportet diversitatem esse inter continens et contentum: sed hæc est diversa: in compositis enim localibus inter continens et contentum est diversitas rei: et de his intelligitur dictum Philosophi. In simplicibus autem non localibus sufficit diversitas secundum modum significandi: et sic est hic cum dicitur, Deus est in eminentia dignitatis suæ, sive in cœlo: tunc enim per Deum significatur causa continens et salvans omnia, et per cœlum significatur idem, sed alio modo, significatur enim ut ambiens omnia quæ continet et salvat,
Ad aliud dicendum, quod Isaias non loquitur de cœlo Trinitatis, sed de cœlo prout locus beatorum est: et hoc dicitur sedes Dei, quia per eminentiorem effectum gratiae et gloriae apparet in illo. Et bene concedendum est, quod hoc est creatum. Et terra dicit scabellum pedum ejus: quia non apparet in ea expressa species quam contemplantur beati, sed potius obscurumvestigium, quod sequuntur hi qui per creaturas quasi mendicando discutendum. Videmus nunc per speciem in ænigmate: tunc autem facie, ad faciem, sicut dicitur, I ad Corinth. xiii, 12.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et probat veritatem secundum Catholicam fidem.
Similiter dicendum est ad sequens, scilicet de elevatione cœli, quod hac ratione vere concludit et procedit: extra cœlum enim empyreum nec locus nec
<--- Page Split --->
tempus est, sed vita beata, quæ dicitur ibi esse in Deo sicut in objecto, non sicut in loco : Deus enim cum infinitus sit, nullo loco vel tempore finitur vel continetur, sed est in quolibet non inclusus, ut dicit Gregorius.
Ad quest.2. Ad id quod ulterius quaeritur, Quid sit in coelo Trinitatis ?
Dicendum, quod solus Deus Trinitas est in coelo Trinitatis. Nihil enim creatorum potest pervenire ad aequalitatem eminentiae divinae :
Et quod objicitur de dicto Apostoli ad Colossenses, dicendum, quod ibi dicuntur esse sursum in dextera Dei bona potiora, quibus fruitur Christus : et dicunturjad dexteram, quia spiritualia sunt : et per oppositum temporalia per metaphoram dicuntur esse ad sinistram.
Ad quest. 3. Ad m quod objicitur de beata Virgine, dicendum, quod ipsa quia creata est, non est in aequalitate Dei, et per consequens non est in coelo Trinitatis.
Ad dictum Hieronymi dicendum, quod licet super choros Angelorum nihil sit nisi cœlum Trinitatis quantum ad distinctionem mansionum in beatitudine : tamen chori Angelorum ad Dei aequalita-
tem non ascendunt, sed inter eminentiam Dei et elevationes Angelorum infinita distantia est tam in gradibus dignitatis, quam in gradibus gloriae, in quibus beata Virgo exaltata super choros Angelorum esse dicitur : quod, ut dicit Hieronymus, nulli Sanctorum praeter eam est concessum : tamen ad aequalitatem eminentiae divinae non ascendit.
Ad m quod quaeritur de Christo, dicenAd qui dum, quod Christus homo est in coelo Trinitatis, sed non in quantum homo : quia hoc quod dico, in quantum, syncategorem atice sumptum, conditionem naturae dicit, et ex conditione humana non habet Christus, quod sit in coelo Trinitattis, sed potius ex unitate persona.
Et sic de Christo homine non in quantum homo intelligitur dictum symboli, sicut bene explanatur per dictum Athanasii in symbolo, Quicumque vult.
Per idem patet solutio ad illud quod objicitur de auctoritatibus et Psalmo.Hæc enim de Christo homine dicuntur, non in quantum est homo, sed in quantum est divina persona.
In quod objicitur in contrarium, simAd pliciter concedendum est : quia hoc est Catholica fides.
<--- Page Split --->