QUÆSTIO VII.
Quæ sit causa multiplicationis in Angelis 1 ?
Tertio quaeritur, Quæ sit causa multiplicationis in Angelis?
Numerus enim Angelorum quasi infinitus distribuitur in Scriptura. Ad Hebr. xii, 22 : Accessistis ad Sion montem, et iivitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium Angelorum frequentiam. Matth. xxvi, 53 : An putas
quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ? Si legio est sex millia sexcenta sexaginta sex, sicut in vita beati Mauritii dicitur, tunc legiones fere habebant duodecim millia octoginta sex.Et similiter, Daniel.vn,10 : Millia millium ministrabant ei, et decies
<--- Page Split --->
millies centena millia assistebant ei. Quod tractans Dionysius in Cælesti hierarchia, sic dicit : « Et hoc autem dignum, ut æstimo, intellectuali cognitione : quia eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia, et decies millies, secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte signans innumerabiles cælestium essentiarum ordinationes. Multæ enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem : et a sola cognita (alias, gnostica) definite secundum ipsam sunt mundana et cælesti intelligentia et scientia 1. »
Quæritur ergo, Quæ sit causa tantæ multitudinis Angelorum ?
Videtur enim, quod non debeat esse nisi unus Angelus :
Etenim secundum Boelium et omnes Philosophos, causa quæ multiplicat aliquid in uno genere, est quod immortalitatem et permanentiam in uno solo possidere non potest propter naturae corruptibilitatem et mortalitatem : sed Angelus immortalis et incorruptibilis est secundum naturam : ergo in uno solo quolibet possidet sui esse permanentiam : superflua est igitur multiplicatio.
Adhuc, Quæ magis accedunt ad unum primum, magis debent stare in unitate, quam in multitudine : dicit enim Aristoteles in II de Cælo et Mundo, quod quæ sphæræ plus accedunt ad motorem primum, simplicioris motus et pauciorum motuum sunt, quam illæ quæ plus distant : ergo videtur, quod materialia, quæ maxime distant a primo uno simplici, in majori multitudine debent esse, quam spirituales substantiæ et intellectuales, quæ maxime accedunt ad unum primum simplex : ergo Dionysius male videtur dicere in præindusta auctoritate, quod numerus Angelorum excedat omnem
secundum nos materialium coarctatam multitudinem.
3.Adhuc,Secundum Philosophos,ut dicit Aristoteles in III Physicorum, divisio causa numeri est : et divisio unius generis secundum esse per diversas differentias constitutivas, est causa numeri specierum, et divisio materiae sub uno communi quod est species per diversitatem formarum individuarum, causa numeri individuorum est : propter quod dicit Boetius in commento super Por. phyrium, quod species est totum esse individuorum : intelligentes, quod quidquid est post speciem, est de individuantibus : inter quæ principalis est hæc materia participans formam specificam hoc accidente incommunicabili : et ideo dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo, sicut divisione participatæ speciei unus homo secundum speciem efficitur plures homines et multi.
Quæritur ergo, Ex quo omnes Angeli conveniunt in hoc communi, quod sunt spiritus intellectuales, quid sub hoc communi potest accipi, quod divisum per differentias et individuantia, tantam possit constituere multitudinem Angelorum, sive specie, sive numero differentium ? Et non erit assignare aliquid tale : quia nihil est divisibile, nisi quantum : substantia autem angelica, nec potentia ut materia generabilium, nec actu ut corpus, quantitatis alicujus particeps est : videtur ergo, quod Angelorum non sit tanta multitudo, ut dicit Scriptura.
- Si forte quis dicat, quod propter ministerium quod multiplex est, multiplicantur Angeli. CONTRA : Ministerium accidit Angelo, vel ex amore, ut dicit Ierotheus, sive charitate, quæ movet superiora ad inferiorum providentiam : vel ex obedientia Dei superioris hoc imperantis. Nihil autem accidens pure dividit aut multiplicat substantiam. Ergo
<--- Page Split --->
per ministerium cum accidentale sit, Angelus nec dividitur, nec multiplicatur substantia angelica.
Sed si iterum aliquis dicat, quod hoc est propter hominum custodiam quibus deputantur : tunc essent tot Angeli, quot futuri sunt homines. Et hoc confirmatur per illud Deuteronomii, xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. » Hoc erit contra Dionysium, qui dicit, quod multitudo Angelorum vincit omnem circa nos materialium coarctatam multitudinem.
Adhuc, Custodia hominis ab Angelo, sicut jam dictum est, accidentalis est Angelo, et consequens esse ipsius et officium : sed multiplicans substantiam Angeli, antecedens est esse ipsius, et est de principiis constituentibus esse substantiale ipsius, sicut apparet in omnibus aliis per inductionem quae multiplicantur sub uno communi.
Adhuc, Unus potest custodire multos, sicut dicitur, Eccli. xvii, 14, quod in unamquamque gentem preposuit rectorem : et sicut dicitur, Daniel. x, 20, quod cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. Et ibidem, post pauca, 21 : Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Micalei, princeps vester. Et sic non est necesse, quod ad numerum custoditorum custodes multiplicentur : quinimo esset supefluum, cum unus possit custodire multos.
Si propter hoc aliquis dicat, quod Angeli sunt intelligentiae quibus datum est movere corpora cœelestia : et ad numerum corporum cœelestium et motuum multiplicantur Angeli. Hoc frivolum est :
- Scitum enim est, quod alia est multiplicatio ordinum intelligentiarum, quae secundum Philosophos multiplicantur in
decem ordines : et sunt intelligentiae activae, quae utuntur motibus orbium suorum, ut dicit Philosophus, sicut intellectus practicus utitur manu. Frivolum ergo est, quod ad numerum motuum superiorum dicantur multiplicari Angeli.
Adhuc, Intelligentia a nullo loco recedit, et ad nullum de novo venit. Angelus saepe de uno loco venit ad alterum, propter quod et Angelus vocatur, hoc est, nuntius : frivolum ergo est dicere, quod intelligentia movens aliquid corporum cœelestium sit Angelus.
Adhuc, Intelligentia numquam assumit corpus in quo appareat, nec assumere potest : cum secundum Philosophos sit ubique et semper, sicut universale : Angeli autem saepe assumunt corpora, et in his conversantur cum hominibus : intelligentia ergo non est Angelus.
Solutio. Dicendum, quod sicut Job, xxx, 2, dicitur, numerus Angelorum sive celestium militum incertus est homini : eis tamen certum est, ex quo hominibus salvandis ruina Angelorum possit reparari. Unde Augustinus in libro Enchiridion dicit sic : « Non pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquid hominibus per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, ex ipsa hominum redemptione ruinæ illius Angelicæ detrimenta reparantur. Et utique moverunt sancti Angeli docti a Deo, cujus veritatis æterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementnm de genere humano integritas illius civitatis exspectet 2. » Ex quo accipitur, quod licet nobis incognitus sit numerus eorum, tamen eis est cognitus numerus electorum homi-
<--- Page Split --->
num, ex quibus ruina cœlestis civitatis est reparanda.
Per quod etiam, ad Hebr. 1, 14, dicitur, quod omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi : et ministrant non tantum in custodiendo hominem, sed in omnibus creaturis mundi, quae sunt instrumenta divinae potestatis ad hominem erudiendum vel corrigendum. Unde Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : « Cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum, qui glultivit Jonam. Nec solum ad ista majora, verum etiam ad vermiculum : nam et huic legimus divinitus jussum, ut radicem cucurbitae roderet sub cujus umbraculo Propheta requieverat 1. Si enim homini donavit Deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum pecora et jumenta suis usibus subdita, et non solum domesticas aves, verum etiam liberae voluntatis quaslibet etiam sevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare, potentia rationis, non corporis : cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque illiciendo, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tamquam humanis moribus induit : quanto magis Angeli hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili et jussa quibus moveantur, et appetitum carnalis indignitae possunt efficere omni animae vive, ut quo eam venire opus est, nesciens abducatur 2. »
Dicendum ergo, quod causa multitudinis Angelorum duplex est, scilicet multiplicitas ministerii ad indigentiam
hominis ordinati, quod non in uno vel in certo numero comprehensis rebus fit, sed in omnibus creaturis hujus mundi, ex quibus vel erudiri, vel corrigi, vel adjuvari corporaliter vel spiritualiter homo potest ad salutem corporalem vel spiritualem.
Alia causa est multitudinis Angelorum : quia bonitatis et liberalitatis divinea est, non uno modo vel certo numero comprehenso communicare creature beatitudinem suam et lumen in theophanis descendentibus ab ipso, sed omni modo qui pertinet ad ornatum regni, et omni modo perfecte potestatis, et omni modo perfecte operationis, ut dicit Dionysius. Et ideo infinitos quoad nos fecit Angelos, ut omnis modus communicationis illuminationum a magnificentia divina in Angelis manifestetur. Et hoc intendit Propheta Daniel. vn, 10, cum dicit : Millia millium ministrabant ei : per hoc innuens multiplicitatem ministerii. Et decies millies centena millia assistebant ei : per hoc innuens supereffluentem magnificentiae suae bonitatem in infinitis modis quoad nos participatae illuminationis et beatitudinis suae : qui ad nullum numerum materialium et coarctatum apud nos redigi possunt : sic enim limitaretur et coarctaretur superefluens modus participationis bonitatis ejus. Et hoc est quod intendit dicere Job, xxv, 2 : Numquid est numerus militum ejus ? Et super quem non surget lumen illius ?
His duabus causis quidam adjungunt tertiam, quae quasi civilis est. Dicunt enim, quod sicut in humanis de magnificentia regali est, quod innumerabiles habeat ministros ad curiae regalis frequentiam pertinentes, et innumerabiles proceres gloriae regali assistentes : ita multo magis pertinet hoc ad magnificentiam Regis cœlestis, ut innumerabiles sint ministrantes, et innumerabiles as-
<--- Page Split --->
sistentes. Et videtur hoc innui cum dicitur, III Regum, XXII, 19, ubi dicit Michæas Propheta : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et sic intelliguntur tres auctoritates præinductæ, scilicet ad Hebr. XII, 22, de Evangelio Matth. XXVI, 33, et Daniel. VII, 10.
Ad 1. Ad 1D quod contra objicitur, dicendum, quod illa causa quam ponit Boetius et Philosophi,non est nisi in corruptibilibus, ubi multiplicatio unius est ex altero, propter naturam fugientem. In cœelestibus autem sapientia ordinans est, et multiplicans secundum multiplicitatem ministerii vel participationis illuminationum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod quae originaliter accedunt ad unum secundum participationem formæ unitatis, illa magis sunt unum : sed quae accedunt ad unum secundum multiplicitatem ministerii illius, et multiplicem modum participationis illuminationum ejus, non stant in uno, sed in multis.
Et quod dicit Dionysius, quod excedunt coarctatam materialium multitudinem secundum nos, ideo dictum est, quia materialium multitudo secundum nos, secundum potestatem naturae est se multiplicantem : et haec potestas coarctaa est : multitudo autem coelestium spirituum est secundum superfluentem magnificentiam bonitatis divinae, quae potestas numquam coarctari vel limitari potest.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod unum divisibile in multa non est causa multitudinis, nisi in materialibus. In cœelestibus autem non est sic : sed potius in cœelestibus sicut multiplicantur lumina materialia a sapientia divina, non per materia divisionem, sed in administrationem generationis et corruptionis inferiorum, in quibus, ut dicunt Philosophi, orbis luna movet aquam, et orbis solis ignem, et orbis quinque aliorum planetarum, scilicet Saturni, Jovis, Martis, Veneris,
et Mercurii, movent aerem, propter quod in aere motus sunt multi : et orbis stellarum fixarum cum omnibus imaginibus et stellis, quae in ipso sunt, movent terram ad multiplices figuras et formas generatorum et corruptibilium : ita eadem sapientia ordinans curiae cœelestis magnificentiam, causa est multitudinis spirituum cœelestium, ministrantium, et assistentium summo Regi.
Ad aliud dicendum, quod per ministerium non dividuntur, nec multiplicantur, sed potius per ordinem sapientiæ, qui ministeria non vult confundi, sed unumquodque in ordine et vice sua ministrare.
Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tantæ multitudinis, sicut bene probatur objiciendo : nec statuti sunt termini populorum juxta numerum Angelorum, nisi secundum modum participationis fortis in beatitudinem : ad sortes enim beatitudinis Angelorum assununtur homines, ut dicit Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tantæ multitudinis, ut dictum est, sed ordinatrix sapientia, et hæc præcedit esse Angeli ut principium efficiens.
Ad aliud dicendum, quod provinciales Angeli multos custodium : nihilominus unicuique deputatur unus Angelus in custodiam. Concedimus tamen, quod custodia non est causa tantæ multitudinis Angelorum.
Ad aliud quod objicitur de intelligentiis, dicendum quod hoc frivolum est dicere, sicut bene probant objectiones, et nos inferius in proprio loco ostendemus, ubi tractabimus de differentia Angeli et intelligentiae.
Duo ultima quae sequuntur, concedenda sunt. Nulla enim est talis causa : nec hoc dixerunt primi philosophantes, sed quidam Judæi, Rabbi Moyses scilicet, et Isaac, frivole volentes reducere opiniones Philosophorum ad dicta Legis. Unde etiam Rabbi Moyses dicit, quod Angeli
<--- Page Split --->
non veniunt ad nos, nisi in signis per visiones somniales, et in effectibus per immutationes corporum. Unde super illud Genesis, xxxviii, 13, ubi Judas vi-
dit Thamar in bivio, dicit, quod tetigit eum angelus concupiscentiae. Et frivola et absurda sunt secundum Catholicam fidem.