QUÆSTIO VI.
Quid sit Angelus ?
MEMBRUM I.
An definitio data per Damascenum sit sufficiens1 ?
Et sumatur definitio Damasceni, ubi sic dicit : « Angelus est substantia intelle- « ctualis, semper mobilis, arbitrio libera, « incorporea, Deo ministrans, secundum « gratiam non natura immortalitatem « suscipiens2. »
SECUNDO quæritur, Quid sit Angelus?
Et quæratur primo, Quomodo Angelus dicatur substantia ?
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. III, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summae de Creaturis, Tract. IV, Quest. 20,
Art. unicus. Tom. XXXIV. 2 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.
<--- Page Split --->
Aut enim dicitur substantia materia, aut substantia forma, aut substantia compositum.
Non substantia materia, ut videtur :
Sicut enim dicitur in libro de Substantia orbis, materia non nisi corporum est, et ad motum determinatur : Angelus, ut in hac ipsa diffinitione dicitur, incorporeus est : ergo nec materia est, nec ex materia.
Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicit, quod incorporalia ex nulla materia sunt, ut anima, et Angelus : ergo Angelus est substantia spiritualis incorporea : ergo ex nulla materia est.
Si forte aliquis dicat secundum librum Avicembron, quem quidam Fontem vitæ vocant, quidam autem de Forma et materia, quod duplex est materia, scilicet spiritualis, et corporea : et Angelus nec est materia corporea, nec ex materia corporea, sed est ex materia incorporea, et spirituali. CONTRA : Augustinus super Genesim ad litteram disputat, utrum anima rationalis sit ex materia incorporea : et cum multum ventilet quæstionem, si illa materia sit viva, vel non viva, vel ubi sit : tandem definit, quod ex nulla materia est anima : et nos disputationem ejus infra ponemus in proprio loco, ubi quæremus de causa materiali animæ. Si ergo magis videtur anima rationalis esse ex materia quam Angelus, et non est, nullo modo Angelus poterit esse ex materia.
SIMILITER probatur, quod non sit substantia forma :
Substantia enim in forma esse actuale non habet, nisi in materia cui dat esse, ipsa enim est actus terminans potentiam materiae : et Angelus non est ex materia : consequens est, ut non sit forma, quia forma secundum se separata, nullum habet esse in natura.
Adhuc, Forma de se non est hoc aliquid : Angelus autem de se hoc aliquid est : ergo Angelus forma non est.
Adhuc, Omnis forma de se communis est, nisi sit forma individuationis : et hæc non est forma substantialis, sed potius quæ est ex collectione accidentium, quæ in alio inveniri non possunt. Et si Angelus esset forma substantialis, sequeretur quod esset commune quid, et non hoc aliquid, quod falsum est : Angelus igitur non est substantia quæ est forma.
Eodem modo probatur, quod non sit substantia compositum : primum enim compositum, ut dicunt Philosophi, est quod componitur ex primis principiis generis substantiae : et hæc sunt potentia et actus, sive materia et forma : cum jam constet, quod Angelus materiam et formam non habeat, constat non esse compositum ex primis principiis componentibus substantiam : et sic de necessitate relinquitur, quod non est compositum in genere substantiae. Relinquitur ergo, quod nec sit materia, nec forma, nec compositum : et sic male definit quando dicit substantiam esse Angelum.
ULTERIUS objicitur de hoc quod dicit, Intellectualis.
Intellectus enim si Angelo convenit, potentia Angeli est : potentia autem uniuscujusque rei naturalis, esse et essentiam illius rei est consequens : diffinientia autem quamlibet rem, secundum intellectum sunt ante essentiam et esse rei definitæ : cum omnis definitio indicet esse rei et essentiam, et sit ex principiis essentialibus constituentibus essentiam et esse rei definitæ : et sic male sumitur definitivum a potentia, quando dicit, Intellectualis substantia.
Adhuc, Dionysius non vocat eos intellectuales substantias, denominando ab intellectu: sed vocat eos intellectus divinos, et divinas mentes. Videtur ergo, quod secundum substantiam, et secundum id quod sunt, intellectus sint, et non intellectuales : homo enim secundum id quod est, homo est, et non humanus.
<--- Page Split --->
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit. Semper mobilis : de quo motu intelligatur?
Probat enim Philosophus in VI Physicorum, quod nihil indivisibile mobile est : Angelus autem indivisibilis substantia est : Angelus igitur mobilis non est.
Adhuc, Nullo motu aliquid est mobile nisi quantum : Angelum quantus non est : ergo nullo motu mobilis est.
Adhuc, Quare dicit, Semper mobilis ? sunt enim Angeli assistentes, et Angeli ministrantes : et si moventur secundum ministerium ad exteriora, ut dicit Gregorius, non tamen semper, nec omnes moventur. Non semper, quia non semper ministrant : nec omnes, quia, ut dicit Gregorius, superiora illa agmina usum exterioris officii non habent. Cum ergo definientia omni et semper debeant convenire, male ponitur in definitione, semper mobilis.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Arbitrio libera.
Definitio enim terminus est, et convertibilitatem habet proprii : definitiona ergo convenire debent primo, omni, et soli : arbitrii libertas non primo convenit Angelo, sed Deo : nec soli convenit Angelo, Deo enim convenit et homini : nec semper convenit, confirmati enim in bono, deflecti in malum non possunt : obstinati etiam in malo, eligere bonum non possunt. Cum ergo liberum arbitrium sit ideo liberum, quia potest facere quod vult, et eligere sibi bonum sive malum, ut dicitur, Eccli. xv, 14 : Reliquit illum in manu consilii sui : videtur. quod non omni Angelo conveniat, libera arbitrio : et sic male ponitur in definitione.
spectu Dei,quia respectu Dei omnis omnis creatura corporea est : sed dicitur incorporea respectu corporum, sive respectu corporalis creaturae : quia scilicet longitudine, latitudine, et profunditate non determinatur sive mensuratur. Quod autem respectu unius convenit, non generaliter videtur convenire : et sic in definitione non debet poni.
- Adhuc, Quæcumque ponuntur in definitione, separare debent ab oppositis, et non ab his cum quibus habent convenientiam. Verbi gratia : cum dicitur, homo est animal rationale mortale, per animal non separatur homo ab asino et aliis brutis, sed per rationale quo opponitur illis. Similiter per mortale, non separatur a brutis, sed a calodæmonibus, et cacodæmonibus qui secundum Philosophos Stoicos, ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis, sunt natura animalia, corpore aerea, mente rationalia, tempore æterna.
Si forte dicat aliquis, quod Angeli animalia non sunt per naturam, hoc est contra Gregorium, qui in homilia de Epiphania dicit, quod gentibus tamquam irrationabilibus, stella irrationalis creatura Salvatorem ostendit : Judæis autem tamquam ratione utentibus, rationale animal Angelus Salvatorem prædicavit. Cum ergo Angelus sit animal rationale, δαίμων enim in Græco ídem est quod intellectus in Latino : et cum omne animal corporeum sit simpliciter, videtur quod Angelus non debeat dici substantia incorporea, sed corporea.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Deo ministrans.
- Sicut enim ei convenit ministrare quanlum ad inferiores Angelos, ita convenit ei assistere quantum ad superiores : et ita debet dicere, Deo assistens, sicut dicit, Deo ministrans.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Incorporea.
- Hoc enim ipsemet reprehendit dicens, quod non dicitur incorporeus re-
<--- Page Split --->
numquam cessabit : cum ergo quæ ponuntur in definitione, semper debeant convenire et ubique, videtur quod Angelus potius definiendus erat per assistere,quam per ministrare : et ita videtur male dicere, Deo ministrans.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Secundum gratiam, non natura immortalitatem suscipiens.
Hoc enim videtur falsum : si enim sequamur Philosophos Peripateticos, mortalitatis sive corruptionis non sunt nisi duae causae. Una scilicet, si compositum est ex contrariis : omne enim compositum ex contrariis de necessitate dissolvetur, ut in IV de Cato et Mundo probat Aristoteles. Levia enim distabunt a gravibus, humida a siccis, et calida a frigidis : eo quod continue agunt et patiuntur ab invicem : et omnis passio magis facta abjicit a substantia. Secunda causa est, quam etiam ponit Gregorius Nyssenus, si est actus vel forma simplex super compositum ex contrariis delatus : tunc enim cum non habeat esse nisi in tali composito, dissoluto composito destruitur talis actus sive talis forma : sicut dicit Aristoteles de universalibus in Praedicamentis, quod destructis primis, impossibile est aliquid aliorum secundariorum remanere. Neutram istarum corruptibilitatum ex natura habet Angelus : non enim compositus est ex contrariis : similiter non est inibilis alicui corpori composito ex contrariis : et sic videtur, quod per naturam sit immortalitatem suscipiens, et non per gratiam, nisi gratia dicatur a Deo datum cum natura.
SOLVRIO. Dicendum, quod haec definitio a Damasceno data est de bonis Angelis in communi, secundum quod ab optimo creatore boni ad esse deducti sunt : et data est secundum intentionem finis creantis, ad hoc enim creati sunt : et notificat Angelum in esse, nosse, et
posse, secundum quod constitutus est in his tribus ab optimo creatore, licet per malitiam quidam ab his sint aversi.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Angelus secundum id quod est, substantia est, et est substantia composita ex quod est et quo est : non enim habet idem esse suum et quod est, eo quod non est in fine simplicitatis sicut primum.
Et ea quae inducuntur, quod non sit materia, nec ex materia, concedenda sunt. Quod enim substantia dividitur in materiam, formam, et compositum, non intelligitur, nisi de substantia quae est in physicis corporibus : secundum autem quod substantia in genere accipitur, ut dicit Boetius, hoc est, ens per se existens, alio non indigens ut sit, sic aliam habet divisionem : sic enim prima substantia est ens, et non ab alio, quod est Deus, idem habens esse quod est et quo est, et quo omnia alia indigent ut sint : quia illud est primum principium esse, quod facit debere esse in omnibus quae sunt, sicut in quaestione de primo principio dictum est4.
Et quod quidam dixerunt de materia spirituali, dicendum quod responsio eorum nulla est : quia secundum Boetium et Augustinum, nulla est materia spiritualium : sed id quod sunt, est in eis suppositum et substans et subjectum esse simplex : quod accipiunt a primo esse, quo determinantur ad genus, speciem, et individuum.
Ad ID quod objicitur, utrum Angelus sit substantia forma : dicendum, quod non est forma simplex, sed est substantia composita ut suppositum et subjectum : componitur enim ex quod est et quo est, ut dictum est. Angelus enim eo quod est hoc aliquid, in se habet diversa : habet enim quod est ex hoc, quod est habet ex nihilo ens : esse autem habet a primo principio influente sibi esse : et habet esse in participatione prima et nobilissima.
<--- Page Split --->
Unde quæcumque inducta sunt ad hoc quod non sit forma simplex, concedenda sunt.
Ad hoc quod ulterius objicitur, quod non sit substantia composita : dicendum quod non est composita ex materia et forma, nec est in genere talis substantiae.
Et quod objicitur, quod prima componentia sunt potentia et actus : si potentia dicitur potentia materiae, et actus dicitur esse formæ quo potentia materiae determinatur, falsum est : hæc enim non sunt nisi principia substantiae, quæ a substando dicitur, et cui materia confert substare. Si autem potentia dicitur ens possibile, secundum quod dividitur contra ens necesse : tunc in potentia est, quod est in potentia causæ efficientis, sicut in potentia est omne quod est ab alio per creationem : et actus ejus est quo in esse specificatur et determinatur, ita quod sit actu ens participatum esse a primo : et sic verum est, quod prima principia substantiae quæ est ab alio, sunt potentia et actus : et hoc modo Angelus in genere substantiae compositæ est : sic enim substantia ens ab alio est, per se, et in se in suis principiis existens : et alio cui innitatur ad hoc quod sit, non indigens : sicut accidens ad hoc quod sit, indiget ut innitatur alii ut subjecto.
potentia quæ est ratio. Similiter Angelus dicitur intellectualis, ut intellectualas est differentia constitutiva ejus : non enim dicitur intellectualis substantia ab intellectu potentia simpliciter, sed ab intellectu secundum quod radicatur in tali natura, quæ de naturali constitutione et substantiali est ad intelligere intellectus simplicis et per se constantis veritatis : intellectus enim intuetur res ut sunt, ut dicit Plato : nec oportet ad hoc, quod sciat res per discursum inquisitionis ab uno in alterum. Et hæc est causa quare dicitur substantia intellectualis, et non rationalis : non enim habet discursivam disciplinam ab uno in aliud per inquisitionem, sicut ratio inquisitiva potentia est, ut dicit Isaac in libro de Definitionibus, per collationem componens prædicatum subjecto, et majorem minori, et præmissas per habitudinem localem vel syllogisticam, vel ut generaliter dicatur, argumentalem, ad conclusionem : talis enim scientia collativa rationis proprie est et hominis, et non stantis in uno intellectu.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius considerando naturam quæ de se ad intelligere est, vocat eos intellectus divinos et divinas mentes : nihilominus tamen quia a tali natura fluit potentia quæ est intellectus, quæ potentia, quia naturalis potentia est in genere qualitatis, et sic ab ea potest denominari substantia : et hoc modo dicitur substantia intellectualis, sicut homo dicitur substantia rationalis.
Ad aliud quod quæritur de hoc quod dicit, Intellectualis : dicendum, quod sæpe differentia constitutiva nomen sumit a potentia, non a potentia secundum quod est consequens esse, sed a potentia secundum quod radicatur in tali natura : sicut patet cum dicitur, homo animal rationale : ratio enim potentia hominis est, a qua sumitur rationale, quod est differentia constitutiva hominis : nec transumitur a ratione secundum quod est potentia consequens esse, sed sumitur a ratione secundum quod radicatur in tali natura quæ ex propriæ naturae habitudine et facultate est apta ad ratiocinandum : quia ut sic considerata fluit ab ea
Ad in quod ulterius quæritur de hoc quod dicit, Semper mobilis : dicitur, quod intelligitur de Angelo secundum quod creatus est a summo bono : sic enim secundum intellectum et appetitum semper movetur in ipsum secundum naturam in qua creatus est : et si aliquando non movetur in ipsum summum bonum, hoc est per aversionem intellectus et affectus a summo bono, et non per naturam, quæ sicut lumen, in eo ipso
<--- Page Split --->
quod secundum lumen est exiens a primo, semper intellectualiter movetur in primum. Dixerunt tamen quidam, quod semper mobilis dicitur, quia versioni subjacet secundum vicissitudinem intellectus, qui vicissitudinatur per intellecta, et secundum mutabilitatem voluntatis, et secundum substantiam creatam, quae sicut in omni creato de se semper tendit in non esse : et in non esse decideret, nisi manu Omnipotentis contineretur. Sed iste non est intellectus Damasceni. Ipse enim sic se exponit dicens, quod Deus est Angelos de non esse ad esse deducens velut quemdam spiritum vel ignem immaterialem, ut ait divinus David in Psalmo ciii, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem : levitatem et ignitionem et incisionem et acuitionem eorum circa divinum desiderium et ministerium describens, et ad superiora allationem eorum, et ab omni materiali intelligentia libertatem.
Et quod dicit Philosophus, quod nihil indivisibilium movetur, intelligitur de motu naturali quocumque, et de indivisibili quod positionem habet in continuo : hoc enim non transit spatium, nisi commensurando se spatio. Et hoc modo non movetur Angelus, ut in prima parte Summae theologiae, quaestione de motu Angeli dictum est1.
Ad ALIUD dicendum, quod dicit Aristoteteles, quod nihil movetur nisi quantum de motu physico intelligendum est : Angelus enim non movetur motu physico, sed motu jussus divini, ut dicit Damascenus : ubi enim jubetur, statim adest.
Ad ALIUD dicendum, quod licet quidam sunt assistentes, et quidam ministrantes, tamen ad jussa divina omnes sunt mobiles, et semper.
Ad HOC quod ulterius quaeritur de hoc, Arbitrio libera : dicendum, quod Da-
mascenus se exponit, et bene : vult enim, cum potentia naturalis non sit nisi ad unum, quod appetitus naturalis non potest esse liber ad hoc vel illud, sed de necessitate constringitur ad unum. Cum vero potentia rationalis vel intellectualis sit ad unum et ad aliud, et ad unum et ad oppositum, consequens est, ut voluntas sive appetitus rationalis libere eligat unum vel alterum, vel detestetur unum vel alterum : aliter enim appetitus non responderet rationi, nec facultas motiva proportionaretur facultati nuntiantis : apprehensiva enim et motiva ad apprehensum (ut dicit Aristoteles in III de Anima) ad invicem habent se, sicut nuntians et exsequens.
Ad id quod inducitur, dicendum, quod, sicut dicit Anselmus, posse facere malum, nec est libertas, nec pars libertatis : sed in hoc consistit libertas confirmatorum in bono, quod libere et sine coactione et sine obligatione ad aliquid alterum volunt bonum hoc quod volunt : libertas autem obstinatorum in malo in hoc consistit, quod sine coactione volunt et eligunt malum hoc quod volunt, et eligunt ex obstinatione et pertinacia propriae voluntatis.
Ad ID quod quaeritur, Quomodo dicitur substantia incorporea ?
Dicendum quod incorporeum et corporeum duobus modis dicuntur, scilicet a forma corporis quae per essentiam est in corpore : quae est longum esse, latum, et profundum. Et sic Angelus simpliciter substantia incorporea est, sicut et anima rationalis, et nullo modo substantia corporea : et esset Tertulliana haresis sic animam vel Angelum dicere corporeum. Tertullianus enim dixit animam esse spiritum corporeum, lineamentis corporalibus figuratum : et similiter dixit de Angelo, propter hoc quod talibus lineamentis figurari aliquando
4 Cf. Opp. Alberti. la Part. Summae theologie, Tract. XVIII, Quest. 74. Tom. XXXI hu-
<--- Page Split --->
apparent, sensibili, vel imaginaria visione.
Dicitur etiam incorporeum et corporeum a proprietate consequente corpus, quae est localitas : ex hoc enim quod corpus longitudine, latitudine, profunditate terminatum est, loco circumscriptum est : et termini sui interiores, qui sunt superficies ejus, terminantur ad superficies loci exterioris. Et hoc modo omne cujus extensio terminata est, corporeum dicitur, et anima, et Angelus, et omne creatum : ad omnem enim situm sursum, deorsum, detrorsum, sinistrorsum, terminatum est. Cum enim nihil sui sit extra terminos essentiae suae, relinquitur, quod terminetur ad id quod est supra ipsum, et ad id quod est infra ipsum, et ad id quod est a dextris, et ad id quod est a sinistris : et sic efficitur hic, ita quod non alibi, et non ubique. Et sic solus Deus ubique est, cujus essentia infinita est et nusquam deest : et hic simul et ubique nullis terminis inclusus, solus incorporeus est. Et sic dicit Damascenus Angelum esse corporeum respectu Dei : simpliciter tamen et primo modo accepta corporeitate, Angelus substantia incorporea est : et sic ponitur incorporeum in definitione Angeli.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod animal duobus modis dicitur, scilicet ab animalitate, et ab animeitate. Angelus a Gregorio dicitur animal, eo quod actum animeitatis et animae rationalis assumpsit in prædicando Salvatorem. Et ex hoc non sequitur, quod sit animal ab animalitate dictum : et sic non sequitur ulterius, quod sit corporea substantia : hoc enim non competit nisi animali ab animalitate dicto : tale enim animal perficitur sensu tactus, ut dicit Avicenna, tactus enim non nisi corporum esse potest.
Et quod dicunt Philosophi Stoici, error est etiam secundum philosophiam : animal enim aereum esse non potest, eo
quod aer figuras corporis animalis tenere non potest.
Ad in quod ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Deo ministrans : dicendum, quod omnes ministrant, et superiores, et inferiores, et in æternum ministrabunt. Et ideo dicitur, ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? Sed verum est, quod inferiores ministrant per seipsos, superiores autem per inferiores, sicut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia 1, tractans illud Isaïæ, vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim. Dicit enim, quod « ille qui purgavit Prophetam, de inferiori ordine fuit, sed vices superioris exercuit. » Ac si diceret inferior de superiori : Per me ille te purgat : sicut sæpe diximus quod lex divinitatis est, per prima media, et per media ultima reducere : et sic superiores illuminationes ministeriorum transfundunt super medios, et medii super inferiores, et sic quodammodo omnes ministrant. Et hoc ministerium non cessabit, nec ante diem judicii, nec post : ad hoc enim omnes creati sunt tam boni quam mali, quamvis mali per aversionem voluntatis aversi sunt ab illo : et ideo modo non ministrant, nisi ministerium valde large accipiatur pro exercitio tentationum, secundum quod dicit Gregorius, quod Deo militat etiam illud quod per malitiam voluntatis Deo obnitiur et resistit. Et beatus Bernardus super Cantica, super illud Canticorum, 1, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me, dicit sic : « Jucundum plane judicium, quod ille iniquus omnium humilium malleator, etiam nolens fabricet eis coronas perpetuas, dum omnes tentat, et ab hominibus superatur. » Sed hoc non vocatur ministerium proprie, sed potius ministerium primo modo dictum.
Ad in quod ultimo quaeritur de hoc
<--- Page Split --->
quod dicit, Immortalitatem non natura, sed gratia suscipiens : dicendum, quod immortalitas dicitur multis modis. Uno enim modo dicitur immortalitas immutabilitas. Unde, I ad Timoth. vi, 16, super illud : Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, dicit Glossa, quod « vera immortalitas est vera immutabilitas : quæ enim mutantur, in his ipsa mutabilitas nonnulla mors est. » Et ratio dicti est, quia quæcumquè mutantur secundum formam, necessè est, quod destruantur in esse formæ secundum quam mutantur, et sic quodammodo moriuntur secundum aliquod esse. Et hoc modo Angelus non est immortalis, nisi sicut dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod « participatione æternitatis et beatitudinis divivinae Angelus beatus mutabilitatem suam nusquam exerit. » Sed vere et simpliciter solus Deus hoc modo immortalis est : quidquid enim in Deo est, Deus est, et mutari non potest, nec abjici, nec adjici per aliquam mutationem.
Secundo modo dicitur immortalitas ejus quod morti et corruptioni non subjicitur per aliquam causam naturalem, sicut sunt illæ duæ causæ quas induxit Philosophus. Et hoc modo Angelus immortalis est et incorruptibilis per naturam : quia scilicet non habet in se causas, quibus dissolvantur de necessitate principia essentialia ipsius, sicut habet homo et cætera animalia mortalia.
Tertio modo dicitur mortale sive corruptibile, quod quantum est de se, semper tendit ad non esse : sicut dicit Damascenus de omnibus his quæ a versione incipiunt, et ex nihilo producuntur in esse. Sæpius enim in antehabitis ostensum est, quod ea quæ ex nihilo sunt, secundum id quod sunt, et nihil sunt, et ex nihilo sunt. Et hoc modo omnis creatura, et spiritualis, et corporea,et mortalis est : et in nihilum tenderet, nisi manus omnipotentis Dei eam teneret, ut dicit
Gregorius. Et hæc continentia in esse vocatur gratia : unde Angelus non natura, sed gratia habet, quod immortalis est. Hoc modo loquitur Plato in Timæo sic dicens : « Conditor universitatis Deus observanda jubet, sancitque oratione tali : O dii deorum,quorum opifex idemque pater ego : opera siquidem vos vestra dissolubilia natura, me tamen ita volente indissolubiles. » Omne siquidem quod conjunctum est, natura~dissolubile est : hoc vero quod bona ratione junctum atque modulatum est, dissolvi velle non est Dei. Quapropter quia facti generatique estis, immortales nequaquam, nec omnino indissolubiles : nec tamen umquam dissolvemini, nec mortis necessitatem subibitis : quia voluntas mea major nexus est et vegetatior ad æternitatis custodiam, quam illi vitales nexus ex quibus æternitas vestra coaugmentata est atque composita ad mortis necessitatem. Omne autem creatum conjunctum est et compositum : quia in eo aliud est quod est et esse : et ideo omne creatum mortale et corruptibile est per naturam : nec est susceptibile immortalitatis, nisi per gratiam.
Et iste est intellectus definitionis Damasceni.
MEMBRUM II.
An definitio Angeli secundum Dionysium sit essentialis ?
Juxta hoc quaeritur de definitione quam ponit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', ubi ostendens, quod neque in Angelis bonis est malum, dicit sic : « Si enuntiat bonitatem divinam boni- « formis Angelus, illud existens secun- « dum participationem secundario quod
<--- Page Split --->
« est secundum causam enuntiatum in « primo, imago Dei est Angelus, mani- « festatio occulti luminis, speculum pu- « rum, clarissimum, incontaminatum, « incoquinatum, immaculatum, susci- « piens totam (si est conveniendsicere) pul- « chritudinem boniformis deiformitatis, « et munde resplendere faciens in seipso, « quemadmodum possibile est, bonitatem « silentii quod est in abditis. »
OBIICITUR autem circa istam definitionem primo sic : quia
Non videtur proprium boniformis Angeli, sive boni Angeli, enuntiare bonitatem divinam : omnia enim enuntiant bonitatem divinam quae a bono facta sunt. Dictum enim est et probatum in tractatu de bono per verba Dionysii, quod bonum est, quod est a bono, et in bono plantatum, et ad bonum. Non ergo specialiter convenit Angelo enuntiare divinam bonitatem.
Adhuc, Ibidem in commento dicit Maximus : « Boniformis bene et veraciter in Angelis posuit : nam Deus essentiliter ipsum optimum cum sit, quae post ipsum, ex participatione ac extrinsecus bona effecta sunt : appetitu enim circa bonum flagrant, et consequenter boniformia dicuntur, non bona per seipsa. » Ex hoc accipitur, quod boniformem esse non est proprium Angelis, sed commune omnibus his quae a Deo bono facta sunt.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, quod Angelus est imago Dei. Hoc enim falsum videtur : quia
In primo libro Sententiarum, dist. XXXI, ex verbis Augustini et Hilarii probatur, quod soli Filio convenit esse imaginem Dei : videtur ergo, quod non convenit Angelo, quia de propriis Filii est, sicut dicit Apostolus, ad Coloss. 1, 13 : Qui est imago Dei invisibilis.
Adhuc, Damascenus : « Ipse scilicet Deus Angelorum est factor et condi-
tor, ex non esse ad esse eos deducens, secundum propriam imaginem creans eos 1. » Ergo Angelus factus est secundum imaginem, vel ad imaginem. Cum ergo praepositiones transitivae sint, et notent diversitatem : diversitas ex vi constructionis accipitur inter imaginem, et factum ad imaginem vel secundum imaginem : ergo si Angelus factus est secundum imaginem, Angelus non est imago.
A dhuc, Hilarius, « Imago est rei ad rem imitandam et coaequandam species indifferens. » Angelus non est species indifferens ad Trinitatem imitandam et coaequandam : ergo non est imago : et sic male dicit quando dicit, quod est imago Dei.
Si propter hoc aliquis dicat, quod Angelus est ad imaginem Dei, non imago : erit hoc contra Augustinum in sermone de imagine sic dicentem : « Nulli creaturae dedit Deus ut esset ad imaginem, nisi soli homini. De nulla enim creatura legitur, Genes. 1, 26, nisi de solo homine : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. »
Si forte quis dicat, quod uterque est ad imaginem, et homo, et Angelus, ut videntur dicere Sancti. Tunc quaeratur, Cui per prius conveniat ? Et videtur, quod Angelo. Isidorus dicit : « Quanto simplicior est Angelo natura, tanto invenitur imago Dei in eo magis expressa. »
Adhuc, Constat, quod per potiora imitatur Angelus, quam homo : imitatur enim Angelus in lumine gloriæ, homæ vero in lumine gratiae : et sic videtur per prius convenire Angelo quam homini.
Adhuc, Ut dicit Aristoteles in libro de Memoria et reminiseentia, imago ab imitando dicitur : eo quod formam alicujus prius accepti repraesentat, et facit eam quasi praesentem. Sed Angelus plus repraesentat bonitatem Dei, quam homo.
<--- Page Split --->
Ergo plus est ad imaginem, quam homo.
- Adhuc, Videtur quod æqualiter homo et Angelus sint ad imaginem Dei : quia quod per idem convenit, videtur æqualiter convenire : sed per idem convenit homini et Angelo esse ad imaginem Dei, quia per memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et hæc tria tam in homine, quam in Angelo sunt : et sic videtur æqualiter utrique convenire.
rum et origini unius personæ ex alia in una essentia. Propter quod ibidem dicit, quod etiam non est in mente secundum quod refertur ad ista inferiora, sed potius secundum quod refertur ad Deum, et capax ipsius est per aliquam similitudinem, quamvis imperfectam. Sed hæc capacitas vel plus vel æqualiter convenit Angelo cum homine : videtur ergo, quod vel plus convenit Angelo ad imaginem esse, quam homini, vel æqualiter homini et Angelo.
Si forte quis dicat, quod materia non convenit Angelo : memoria enim, ut dicit Damascenus, thesaurus est formarum prius acceptarum : et talis thesaurus non convenit Angelo, qui omnia vel in Deo vel in ipsa rerum præsentia videt, ut Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. CONTRA : Certum est, quod secundum quod memoria est thesaurus sensibilium formarum prius acceptarum, non convenit Angelo : quia non accipit formas per sensus quas apud se teneat. Sed secundum quod memoria est, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, tentio notitiæ cujuscumque rei apud se est.Dicit enim, quod meminisse, est notitiam rei apud se tenere, et ad illam converti per intellectum. Sic constat, quod Angelo est memoria : et ita accipitur memoria quando ponitur pars imaginis : et sic redit, quod in Angelo sit imago sicut in homine, vel plus.
Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate disputat et inquirit, secundum quid imago Dei sit in homine ? Et ostendit, quod non secundum sensum, nec secundum rationis inferiorem partem, quæ mulier dicitur, sed secundum rationis partem superiorem, quæ contemplandis et consulendis superioribus inhærescit : et adhuc in illa est secundum mentem, quæ suprema pars ejus est : et dicitur a metior, metiris, ut dicit Damascenus, quia secundum illam quantum potest, commetitur se Trinitati persona-
Adhuc, Glossa super illud Psalmistæ, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : distinguit triplicem imaginem, scilicet creationis, recreationis, et similitudinis.
Et dicit, quod imago creationis est ratio : et hæc magis pollet in Angelo, quam in homine : unde in hac magis vel æque est Angelus ad imaginem, quam homo. Et sic videtur Angelus non esse imago, sed ad imaginem.
Dicit etiam Glossa, quod imago recreationis sunt fides, spes, et charitas. Et secundum hanc etiam cum Angelus loco fidei habeat apertam visionem, loco spei certam apprehensionem, et charitatem habeat perfectam, videtur magis esse capax Dei, quam homo, et sic plus ad imaginem.
Dicit etiam Glossa, quod imago similitudinis attenditur in memoria, intellectu et voluntate : quia sicut ex memoria oritur intellectus secundum actum, quando intellectus intuetur notitiam rei quam habet apud se : et sicut ex memoria et intellectu oritur voluntas, quando mens nocsens se, intuens se, vult se, et amat se : ita ex Patre Filius, et ex Patre et Filiio Spiritus sanctus qui amor est. Et sicut tres personæ in Trinitate sunt una substantia, una essentia, una vita, unus Deus : ita hæc tria in animo pro modo suo sunt una substantia, una essentia, una vita, una mens. Hoc autem est in Angelo sicut in homine, vel plus in
<--- Page Split --->
Angelo, quam in homine : et sic videtur Angelus esse ad imaginem Dei sicut homo, vel plus quam homo.
Ex omnibus his arguitur, quod nec esse imaginem, nec esse ad imaginem potest esse propria differentia et essentialis Angelo, et sic in definitione ejus poni non debet.
dere, Speculum, quod ad eumdem actum est.
ULTERIUS incalculatio verborum videtur esse quod dicit, Purum, clarissimum, incontaminatum, inconquinatum, immaculatum : omnia enim haec videntur ad idem pertinere : et sic videtur, quod incalculatio quaedam est superflua.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Manifestatio occulti luminis.
Lumen enim divinum non potest dici occultum : non enim potest esse occultum, quod se et omnia alia manifestat : lumen autem divinum est, quod se et omnia alia manifestat : ergo male dicit, Occulti luminis.
Adhuc, Majus in minori non manifestatur, nisi secundum partem, et sic tantum occultatur, quantum manifestatur. Cum ergo in infinitum majus sit lumen divinum, quam angelicum, non debet dici manifestatio occulti luminis, sed occultatio : et sic male ponitur in definitione, Manifestatio occulti luminis.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Speculum purum.
Hoc enim videtur non convenire Angelo, sed sapientiae increatae, quae appropriatur Filio. Sapient. vn, 26 : Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
Adhuc, Speculum est in quo resplendent res per reflexionem luminis ad ipsum : primum autem in quo resplendet sapientia ingenita, est sapientia genita, quae est Verbum. Unde in Psalmo cix, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Et sic primo non convenit Angelo esse speculum, sed Filio Dei.
Adhuc, Actus speculi manifestare est : ergo cum ante dixit, Manifestatio occulti luminis, nugatorie videtur ad-
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Suscipiens totam (si est conveniens dicere) pulchritudinem boniformis deiformitatis.
Scitur enim, quod non est conveniens dicere, quod aliquid secundorum totam p.ssit recipere pulchritudinem boniformis Dei : male ergo dicit, si est conveniens dicere.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Munderesplendere faciensin seipso,quemadmodum possibile est, bonitatem silentii quod est in abditis.
Silentium enim quod est in abditis, in nullo possibile est resplendere : splendor enim est diffusio luminis ejus, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1 : et propter hoc in idem determinatur bonum et lumen : diffusio autem luminis, est productio omnium eorum quae sunt : et sic non manet in abditis si splendet : nec manet in silentio, quia sicut dicitur, ad Roman. iv, 17, tunc vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.
SOLUTIO. Dicendum, quod beatus Dionysius in illo loco vera et essentiali definitione non intendit definire Angelum, sed ex boniformitate Angeli intendit ostendere, quod malum non est in Angelo : sicut ante ostendit, quod malum non est quid existentium, neque quid in existentibus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnia quae a bono facta sunt, enuntiunt
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
<--- Page Split --->
bonum et ostendunt : neque hoc specialiter convenit Angelo, sed antonomastice convenit ei, eo quod hoc in bonis intellectualibus et divinis enuntiat, sicut causa enuntiatur in effectu, et sicut signum enuntiat signatum, et sicut nutus enuntiat hoc ad quod innuit, ut dicit Augustinus.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Maximus verum dicit : quia quae participative bona sunt, non sunt essentialiter bona, ita quod bonitas sua sit essentia ipsorum : et hoc et non amplius intendit Maximus.
Ad 1. Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod imago dicitur dupliciter. Est enim imago imitans, et coæquans id quod imitatur, in essentia et in omnibus aliis attributis essentiae : et hoc solum convenit Filio Dei, quia haec est species indifferens : et hoc modo solus Filius imago Dei est. Et est imitans imago et non coæquans, sicut est imago Herculis, quæ non imitatur nisi in exterioribus lineamentis, et non coæquat ipsum : et hujus prototypus est Hercules, non tamen species indifferens et coæquata. Et hoc modo Angelus dicitur esse imago Dei non coæquans ipsum, sed imitans et repraesentans in quibusdam, et ex parte, non perfecte : propter quod etiam non tam dicitur imago, quam secundum imaginem, ut dicit Damascenus.
Ad 2. Ad DICTUM Damasceni jam patet solutio. Distantiam enim illam et diversitatem, quod non est coæquans, nec species indifferens: sed imitans et ex parte, notat præpositio secundum quam ponit Damascenus.
Ad 3. Ad DICTUM Hilarii similiter patet solutio per prædica.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod secundum Augustinum in libro primo super Genesim ad litteram, imago dicitur quasi imitago, et potest notare imitationem in ratione principii potestatis, et in simili-
tudine ordinis naturae trium personarum in unitate essentiae.
Si primo modo dicatur imago, solus Adam ad imaginem Dei factus est : in illo enim solo sicut in principio fuit tota universitas humani generis, quemadmodum ab aeterno in Deo fuit tota universitas creaturarum omnium. Si autem imago dicat imitationem prælationis et potestatis, tunc homo qui factus est ut præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terrae 1, ut dominetur in terra, et subjiciat eam sibi, ad imaginem Dei est, et nulla alia creatura, nec Angelus, nec alia. Et hoc modo vir qui præest mulieri, ad imaginem Dei est, et mulier non perfecte. Et hoc modo intelligitur quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 7 : Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est : mulier autem gloria viri est.
Si vero imago dicat imitationem ordinis naturae trium personarum in una essentia : tunc proprie imago in mente hominis est perfecte, et aliquo modo in Angelo est, eo quod in Angelo propter simplicitatem non ita repræsentatur origo potentiae unius ex altera, sicut repræsentatur in mente hominis : et ita Angelus non ita expresse repræsentat ordinem naturae originis personarum, sicut repræsentatur in mente hominis.
Ad DICTUM Isidori dicendum, quod Isidorus refert dictum suum ad imitationem imaginis in capacitate Dei : magis enim capax Dei est Angelus, quam homo : quamvis aliqua anima, ut anima Christi, et anima beatae Virginis, magis capaces fuerint, quam aliquis Angelorum : hoc enim non accidit animae Christi in quantum fuit anima humana, sed in quantum est unita divinitati : nec accidit animae beatae Virginis, in quantum anima humana, sed in quantum ex conceptu Filii Dei super omnem creaturam repleta est omni gratia.
<--- Page Split --->
Ad 6. Per hoc patet etiam solutio ad sequens. Angelus enim non capit potius, quam mens hominis : sed modo potiori capit idem, quia inter mentem hominis et Deum nihil est medium, sicut nec inter mentem Angeli et Deum.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod Angelus potiori modo repræsentat, sed non plus, vel aliud, sed idem.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod licet memoria, intelligentia, et voluntas, tam in mente hominis sint, quam in Angelo, tamen origo unius ex altero, non ita repræsentatur in Angelo sicut in homine. Et hoc est, quia Angelus, vel in verbo vel in præsentia rerum habet stantem intellectum, et non discurrentem, quemadmodum intellectus hominis discurrit, nunc ad memoriam, nunc ad phantasmata, nunc ad res in sensu præsentes.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod memoria secundum quod accipitur ab Augustino, et est pars imaginis, est in Angelo : sed notitia rerum non est in eo per formas acceptas vel habitus acquisitionis, sed per formas et habitus concreatos sibi : et ideo non habet ita discurrentem intellectum quemadmodum homo.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod imago Dei non est in homine, nisi secundum mentem, ut dicit Augustinus, et non est in ea, nisi secundum quod ad Deum refertur, ita quod sit actus imitans : si enim in seipsis considerentur illæ tres potentiae, potentia imitantes sunt, et non actu : et hoc modo bene sunt in Angelo, et etiam modo potiori : sed quantum ad repræsentationem originis personarum, plus sunt in homine, quam in Angelo.
Ad 11. Ad aliud dicendum, quod imago triplex est, sicut Glossa dicit : sed ratio ut ratio, non ita est in Angelo sicut in homine : ratio enim ut ratio, virtus collativa est, et confert principia conclusioni : intellectus autem Angeli est stans in uno simplici : propter quod etiam Angelus dicitur magis substantia intellectualis, quam rationalis.
Similiter licet Angelus habeat loco fi-
dei visionem, et loco spei comprehensionem, et charitatem habeat perfectam : tamen haec non habet ut recreantia, sed ut beatitudinem perfectam constituentia : et ideo non habet imaginem recreationis.
Similiter licet habeat memoriam, intelligentiam, et voluntatem : tamen ita in his non repræsentatur ordo naturae, qui est secundum originem personarum unius ex alia, quemadmodum in potentiis quae sunt in mente hominis, ut dictum est. Secundum tamen quod imago imitago dicitur, et imitatur in potioribus bonis, intellectualibus scilicet et divinis : sic imago ponitur in boniformitatibus Angeli, in descriptione Angeli introducta.
Ad id quod ulterius quæritur de manifestatione occulti luminis, dicendum, quod lumen et se et omnia alia manifestat, sed in se acceptum excellit visus nostros, et fit intolerabile nobis, ut in Mystica theologia dicit Dionysius. Sicut lumen in rota solis intolerabile visibus nostris est, diffusum tamen in medio perspicuo efficitur nobis tolerabile et manifestum, ita lumen divinum in se occultum nobis est, receptum autem in Angelica creatura, in claritate manifestatur : et hoc intendit dicere Dionysius.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum Ad 2. est, quod non manifestatur in Angelo nisi secundum partem : totum enim non comprehenditur nisi a seipso : et illa manifestatio secundum partem, vocatur manifestatio nobis et creaturae facta. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Videre Deum possumus, comprehendere vero minime : ipse enim solus comprehenso suiiipsius est. »
Ad id quod ulterius quæritur de specuAd 1. lo, dicendum, quod speculum esse primo et per se convenit sapientiæ divinæ, in qua species ideales omnium resultant : sed modo quodam secundario convenit Angelo, in quo suo modo resultant boniformitates luminis divini.
<--- Page Split --->
Ad 2. Per idem patet solutio ad sequens. Filius enim secundum quod est sapientia genita, speculum est primo et per se, totum quod est in Patre repræsentans : Angelus autem suo modo speculum est, ut dictum est.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod actus speculi manifestare est, sed non simpliciter, sed manifestare receptum et per reflexionem : et ideo modum manifestationis addit speculum, quem non dicit manifestatio simpliciter : propter quod non est nugatorie additum.
originalis peccati non fœdatum. Immaculatum dicit labem actualis peccati non habens.
Ad id quod ulterius quaeritur, Si est conveniens dicere, dicendum, quod propter hoc dicit : Si est conveniens dicere, ut notetur totalitas ex parte suscipientis, et non ex parte suscepti : suscepit enim secundum optimum naturae, et secundum optimum gratiae et gloriae : et hoc vocatur totum quantum conveniens est creaturae. Ipsum autem secundum seipsum totum, nulla creatura suscipere potest.
Ad aliud dicendum, quod non est inculeatio verborum. Purum enim dicit naturae puritatem. Clarissimum dicit intellectualis naturae perspicuitatem, quasi quod recipit in profundum sui boniformitates divini lumnis. Incontaminatum autem dicit, eo quod terrena natura cui uniatur, non est obscuratum sicut mens hominis. Sapient. ix, 13 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Inconquinatum dicit macula
Ad ultimum dicendum, quod secundum quod in seipso est, semper in abditis est : et silent de eo, ut dicit Ambrosius, non solum linguae hominum, sed etiam Angelorum : sed secundum quod est refulgens in alio, semper resplendens est, et munde : et sic omnia vocantur ab ipso : et sic resplendens esse et in abditis occultari, et silentium esse de ipso, et omnia vocari ad esse non sunt opposita.