QUÆSTIO VIII.

Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo 1 ?

Quarto quaeritur, Utrum Angeli a se invicem differant specie, vel genere, vel numero solo?

Et videtur, quod singuli differant specie ab aliis.

  1. Constat enim, quod multiplicatio quae ex æquo est sub uno communi, quod se habet ad multa differentia non per materiam, est per species dividentes illud commune : Angeli omnes multiplicantur sub uno communi, quod se habet ut genus ad species illas, et hoc commune est substantia spiritualis intellectualis : ergo videtur, quod differentia eorum ad invicem est per species : ergo singuli a singulis differunt specie.

  2. Adhuc, Commune substantiale non contrahitur ad hoc vel illud, nisi differentia constitutiva vel materia : constat autem, quod hoc commune quod est substantia intellectualis in Angelis, ad hunc et illum non contrahitur per materiam : relinquitur ergo, quod contrahatur per formam, quae est differentia constitutiva. Differentia autem constitutiva cum genere facit speciem, ut dicit Porphyrius: ergo videtur, quod singuli sint in singu-

lis speciebus, et quod singuli a se invicem differant specie.

  1. Adhuc, Proportio est et similis habitudo luminum cœlestium corporalium ad lumina cœlestia spiritualia : sed lumina cœlestia corporalia singula a singulis differunt specie, ut vult Philosophus, quia quodlibet est ex materia sua tota : propter quod etiam non sunt transmutabilia ad invicem : ergo videtur etiam, quod lumina spiritualia cœlestia a se invicem differant specie, ita quod singula singulas habeant species.

  2. Adhuc, Quorum est una natura speciei, eorum est una participatio eorum quae consequuntur naturam illam : ergo a destructione consequentis, quorum non est una participatio consequentium naturam unam in communi, eorum non est una natura communis in specie : constat autem, quod simplicitas essentiae, perspicacitas intelligentiae, consequentia sunt propriam naturam angelicam : et hoc, ut dicit Augustinus et ponitur in libro II Sententiarum, distinct. III, participant Angeli inaequaliter : ergo videtur, quod non participent naturam unam

2 Cf. Opp. B. Alberti. I Part, Summae de Creaturis, Quaest. 28., Art. 2. Tom. XXXIV hujusce nova editionis. Cf. etiam Commentarios

<--- Page Split --->

in specie singuli : ergo in singulis sunt speciebus.

  1. Adhuc, Multiplicatio per numerum sub una specie (ut dicunt Boetius et Philosophi omnes naturales) non convenit nisi naturae mortali, quae ideo se multiplicat per successionem, ut esse divinum quod in se tenere non potest, teneat in succedente, quod quasi pro pignore retinet : propter quod etiam nati pignora dicuntur. Cujus signum est, quia animalia parva, quorum vita brevis secundum naturam, sicut dicit Philosophus, multae sunt generationis, et multum ponunt in semine, eo quod in paucis non diu salvaretur species, sicut patet in vermibus, parvis avibus, et parvis animalibus. Sed natura angelica non est mortalis : non ergo indiget multiplicatione sub una communi specie, in qua teneatur esse divinum specificum illud : videtur ergo, quod singuli in propriis sint speciebus.

In contrarium hujus est, quod

  1. Angeli de una hierarchia plus differunt ab Angelis de alia hierarchia, quam Angeli ejusdem ordinis differant a se invicem : si ergo Angeli ejusdem ordinis a se invicem differant specie, Angeli diversarum hierarchiarum differrent a se invicem genere : et sic non solum specie differunt Angeli, sed etiam genere.

  2. Adhuc, Videtur quod omnes sunt ejusdem speciei. Quorum enim unum est nomen in communi, natura eorum est una et definitio secundum nomen illud, nomen enim et definitio ejusdem naturae sunt, et non differunt nisi per implicitum et explicitum : quia quod definitio dicit explicite, hoc nomen dicit implicite. Sed omnes conveniunt in tribus, ut dicit Dionysius : omnes enim dicuntur cælestes essentia, omnes dicuntur cælestes virtutes, et omnes dicuntur Angeli. Et Dionyssius reddit rationem de singulis horum : dicit enim, quod cælestes essentia dicuntur omnes, quia hoc commune quod est cælestis essentia, æqualiter participant : omnes enim in cælo empyreo creati sunt, et omnes ad ministerium regni cæ-

lestis ordinati sunt. Cælestes autem virtutes dicuntur, ut dicit Dionysius, quia omnes ad actus ministerii sui virtutem plenam acceperunt : propter quod in ordinibus singulis ordinati sunt : ordo autem, ut dicit Priscianus, pars potestatis est. Angeli vero dicuntur : quia Angeli inferiorem ordinem tenent. Ita autem est in omnibus potestatibus virtualibus, quod omnes superiores participant dona inferiorum excellenter et eminenter, inferiores vero dona superiorum minime : et sic quidquid convenit inferioribus Angelis, convenit omnibus superioribus, sed non e converso, scilicet quod convenit superioribus, convenit inferioribus Angelis. Et quia omnes participant donum Angelorum, omnes vocantur Angeli : et quia non omnes participant dona superiorum, ideo non omnes dicuntur Cherubim, vel Seraphim, vel Throni, et sic de aliis descendendo. Videtur ergo, quod omnes sint ejusdem speciei secundum naturam quae est cælestis essentia, et non differant nisi potestatibus et donis.

  1. Adhuc, Proportio est, et similis habitudo militiae regis terreni ad militiam Regis cælestis : sed in militia regis terreni, sicut David, Salomonis, et aliorum, tota militia est unius speciei, licet inter se differant dignitatibus et potestatibus et ornatu ad dignitates illas pertinentibus : ergo videtur, quod similiter sit in militia Regis cælestis : et sic omnes Angeli erunt ejusdem speciei secundum naturam, qua cælestes essentiae sunt et substantiae intellectuales, secundum quod intellectuale a deiformi intellectu denominatur, ut dicit Dionysius : et non differunt nisi potestatibus et donis, quibus in ordinibus constituuntur.

  2. Adhuc, Omnes sunt lumina divina, ut constat, et specula clarissima luminis divini manifestativa : et quorum est una perfectio secundum virtutem quam nati sunt suscipere, eorum est una natura communis secundum speciem. Cum ergo omnium Angelorum una perfectio sit secundum lumen deiformis intellectus,

<--- Page Split --->

quam non reciperent, nisi nati essent eam suscipere, videtur quod omnibus Angelis sit una natura communis in specie. PRIMA probatur ex inductione in hominibus : omnis enim homo natus est suscipere virtutem moralem et intellectualem, et suscipit per assuetudinem et doctrinam, nisi naturale occurrat impedimentum, ut in morionibus : propter quod dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod innati sumus virtutes suscipere. Perficere autem est in assuetudine in virtute morali, vel doctrina in virtute intellectuali : et si aliquid sit, cui non est innatum aliquid suscipere, numquam per assuetudinem vel doctrinam suscipiet illud : sicut lapidi non est innatum sursum ferri, et ideo per assuetudinem numquam assuescet sursum ferri, etsi millies sursum jaciatur. Et sic habetur propositum, scilicet quod si omnes Angeli perceptibiles sint luminis secundum deiformem intellectum, una natura est in omnibus illis secundum speciem, secundum quam perceptibiles sunt luminis illius ut suae propriae perfectionis.

  1. Adhuc, Si distinguerentur Angeli in diversas species, tunc secundum virtutem assistricem, et secundum virtutem ministratricem maxime deberent distingui : sed secundum illa virtutes non distinguuntur : dicit enim Beda, quod « iidem qui ministrant, assistunt dum ministrant, et intra Deum currunt quocumque mittantur. » Si ergo secundum hoc non distinguuntur in diversas species, tunc nec secundum alia officia ordinum in diversas species distinguuntur.

Si quis dicat per illud Matthæi, xxv, 13, quod Deus dat unicuique secundum propriam virtutem, et quod diversitas illius virtutis cognoscitur ex diversitate donorum, et indicat diversitatem naturae secundum speciem. Hoc nihil habet prohabilitatis : quia in eadem natura secundum speciem, sicut in homine, diversitas virtutis est ex diversa perspicacitate intellectus, vel diverso conatu ad cultum illius virtutis, vel ex diversa nobilitate

nature, ex puritate vel impuritate proveniente. Et non posset assignari causa, quare non esset similiter in Angelis, ex quo ab Augustino expresse determinatum est, quod differunt simplicitate essentiae, et perspicacitate intellectus.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa istam materia m tres sunt opiniones solemnes.

Aliqui dixerunt, quod singuli Angeli a singulis differunt specie, et consenserunt in rationes primo inductas.

Alii probabilius dixerunt, quod Angeli unius ordinis, sunt unius speciei : diversorum ordinum, diversarum specierum : dicentes, quod sub uno communi quod est species, omnium ordinatrix sapientia Dei multiplicat personas angelicas, propter multiplicitatem ministeriorum et officiorum ad ornatum regni cœlestis pertinentium.

Tertii dixerunt, quod omnes Angeli sunt unius speciei, differunt tamen hierarchiis et ordinibus, eo quod quidam sunt quasi agalmata divina juxta Deum existentia, et quasi continue in Deum motum habentia, vel per ignem charitatis, vel secundum perceptionem illuminationis veritatis, vel per susceptiones divinas : eo quod in omni materialitate Deum suscipiunt, et deiferi sunt.

Alii secundum diversitatem potestatis, diversitatem accipiunt ordinum et agminum. Quidam enim ex multa possessione verorum, pulchrorum, et bonorum, superpositi sunt, ita quod altitudinis et dominationis incessanter sunt appetitivi, et ad scabellaria et conculcabilia inferiora indignationis oculos numquam respiciunt. Quidam virtute, quae est extremum in bono, et medium in actione et passione, ita excedunt, quod omnem voluntatem Dei possunt perficere, et bonam, et beneplacentem, et perfectam, nullo sibi valente obsistere impedimento. Quidam vero libera severitate arcere valent malitiosam potestatem, ne quantum vellet nocere possit, nec bonum ordinationis divinae valeat impedire. Alii

<--- Page Split --->

distinguuntur secundum perfectionem operationis, ad administrationem regni cœelestis pertinentis : hoc enim primo perficitur in legibus æquissimis, in officiiis propriis unicuique personæ deputatis, in definitionibus consiliorum, et in forma boni secundum unamquamque personam. Et sic dividunt eos in tres trinos ornatus.

Et quia hæc sententia Sanctis congruit, et in eam magis consentire videntur, ideo videtur huic opinioni consentiendum esse, sicut persuadent rationes ultimæ inductæ.

Ad 1. Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non semper est verum, quod multiplicatio quæ est sub uno communi non per materiam contracto, sit per speciem, vel per essentialem differentiam : sed in logicis est verum, et in naturalibus. In civilibus autem non est verum. In civilibus enim multiplicatio est ad ministeria per ordinationem politici sapientis : et sicut sæpe dictum est, distributio regni cœelestis magis similis est politicis, et civilibus, quam sit logicis et naturalibus : cujus signum est, quod regnum cælorum etiam civitas vocatur.

Ad 1. Ad alud eodem modo respondendum est, scilicet quod non tenet in distributione et multiplicatione civili.

Ad 3. Ad alud dicendum, quod lumina corporalia cœelestia ad aliud sunt, quam lumina spiritualia : corporalia enim sunt ad movendum materiam generatorum et corruptorum in diversas species et figuras et dispositiones et periodos, et prop-

ter hoc illa necesse fuit differre specie et forma ab invicem : lumina autem spiritualia multiplicantur ad ministeria, et propter hoc illa conveniens fuit convenire in forma et specie.

Ad aliud dicendum, " quod hæc est vera, quod quorum est una materia communis, illorum est una participatio eorum quæ sequuntur naturam illam : sed non oportet, quod uno modo : sicut patet in homme, cujus naturam consequitur risibile et intellectuale esse : tamen non uno modo participant, unus enim homo risibilior est alio, et alius intellectualior alio,cum tamen quilibet sit risibilis et intellectualis. Et ita est in Angelis : licet enim omnes sint simplicis essentiæ et perspicacis intelligentiæ, tamen unus est simplicior alio, et alius perspicacior alio : et hoc non impedit quin omnes sint unius speciei communis.

Ad aliud dicendum est, quod in natura mortali causa multiplicationis est, quæ dicta est in objectione : sed in natura angelica alia causa est, quæ similis est politicae sive civili, ut jam saepius dictum est.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod si esset multiplicatio logica vel etiam physica, tunc procederet objectio : sed quia non est talis, non sequitur, nisi quod differant sacro ordine, et sacra actione. Hierarchia enim non dicit nisi sacrum principatum et sacram actionem.

Omnia quæ ulterius inducta sunt, procedunt ex dictis Sanctorum quæ inter omnia plus concordant.

<--- Page Split --->