QUÆSTIO V.
Utrum Angeli sint vel non 1
Ad hoc quod non sit angelica natura, quidam adducunt persuasiones : quia, sicut dicit Plato in Timæo, « In magna materia sive magnæ rei consideratione non sunt exquirendæ multum subtiles et profundæ rationes, sed potius mirandum, quod qualescumque haberi possint. » Quod ergo non sit Angelus sicut Sadducæi dicebant, tales antiqui adducebant persuasiones ad exercitium potius, quam ad assertionem veritatis.
Objiciunt igitur primo sic :
In tota universitate creaturarum ordo est ad unum sicut ad ducem excercitus : et quod non habet gradum in hoc ordine, nihil est : si ergo Angelus in hoc ordine gradum non habet, nihil est. Dicit autem Augustinus in sermone de imagine, quod inter mentem hominis qua ad imaginem Dei factus est, et Deum nihil est medium : ergo homo in hoc ordine ponitur in summo juxta Deum : Angelus ergo non habet superiorem gradum ad hominem, nec potest habere inferorem ad ipsum, eo quod spiritualis natura pure non potest esse inferior creatura corporali, nec illa quae composita est ex spirituali et corporali : ergo nec inferioritatis gradum habet ad ipsum : ergo nullum gradum habet in universitate, et sic nihil est.
Si quis dicat, quod omnia sunt propter hominem, et Angeli etiam propter hominem, sicut videtur dicere Apostolus, ad Hebr. 1,14 : Nome omnes sunt
administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ? Secundum hoc Angelus gradum inferioritatis haberet : secundum enim quod propter hominem est, actus habet, revelare, custodire, ministrare : secundum autem nullum illorum actuum Angelus est assistens Deo : nulli ergo essent Angeli Deo assistentes, quod valde absurdum est : dicit enim Gregorius, quod illa superiora agmina quæ immediate Deo assistant, usum exterioris officii non habent.
Adhuc, Nihil movetur propter inferius et indignius se : homo autem inferior et indignior est Angelo : Angelus ergo non movetur in ministerium propter hominem.
Adhuc, Ejusdem virtus in omnibus naturis est dare esse et custodire in illo : sed virtutis divinae est dare homini esse : ergo virtutis divinae et custodire hominem in esse : frustra ergo dicitur, quod Angelus sit propter hominem creatus in ministerium : et hoc videtur dici in Psalmo cxxvi, 1 : Nisi Dominus adficaverit domum, in vanum laboraverunt qui adificant eam. Et iterum, Nisi Dominus custodierit civitatem, etc. Et sic videtur, quod in gradibus universitatis Angelus non habeat locum : propter quod nihil videtur esse, sicut dicunt Sadducæi.
IN CONTRARIUM est.
- Quod inducit Augustinus in libro XII Confessionum, sic dicens : « Duo fecisti,
<--- Page Split --->
Domine : unum prope te, alterum prope nihil : unum quo superior tu es, alterum quo inferius nihil est. » Et dicit, quod prope Deum est angelica natura, quod cœlum vocatur. Et sunt hæc ejus verba : « Nimirum cœlum cœli, quod in principio fecisti, aliqua creatura est intellectualis, quamquam nequaquam tibi trinitati coæterna : particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ulle lapsu. ex quo facta est, inhærendo tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista informitas terræ invisibilis et incompositæ, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam, nec præterit. Et ubi hoc non fit, non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium. » Ergo secundum Augustinum, omne creatum in tribus est ordinibus. Aut enim est in supremo prope Deum, felici contemplatione mutabilitatem cohibens : aut in infimo prope nihil, ex ultima sui informitate mutari non valens, sicut materia prima, quæ terra, nihil, et abyssus vocatur secundum Augustinum 4. Aut est in medio, sicut ea quæ dispositione Dei vel formatione producta sunt. Et cum sapientiæ Dei sit ordinare creaturas unamquamque in proprium gradum, eo quod nihil inordinatum relinquit, et sicut dicunt Plato et Boetius, nulli negat commoda sui ordinis et gradus : constat quod dignissimam in supremo gradu ponit. Dignissima autem est intellectualis et spiritualis et Deo propinquissima inter omnes creaturas. Hæc autem est sola intellectualis natura, quam vocamus Angelum : ergo Angelus est, et inter creaturas maxime est. Aliter enim Deus imperfectus esset in complendo gradus universitatis, quod inconveniens est dicere : cum, Sapientiæ, viu, 1, scriptum sit, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Adhuc, Et est ratio sumpta ex verbis beati Bernardi in quinto libro de Consideratione ad Eugenium : « Deus enim omne quod creavit, ad hoc creavit, ut sua bonitate frueretur. Creavit autem quædam in infimo loco, quæ solo appetitu naturæ vel vitali motu, vel sensibili, bonitate Dei perfrui possunt. Creavit quædam in medio, quæ per speculum et ænigma bonitatis Dei cognitionem quasi mendicando acciperent, et sic quasi per scalas continris incrementis et gradibus ascendendo, perfecta cognita bonitate Dei perfruerentur : sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xni, 12 : Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Et ibidem, Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. » Si autem Deus per omnem gradum entium debuit se præbere participabilem, ne esset insufficiens in operibus creaturarum, sicut fecit gradus participationis infimæ et mediæ, ita fecit aliquam creaturam quæ participaret eum secundum summum gradum participationis qui esse potuit. Ille autem gradus esse non potest, nisi secundum contemplationem intellectualem sine medio præsenter exhibitam, et non per speculum et ænigma mendicatam. Ergo talem substantiam intellectualem, inter quam et Deum nullus gradus creaturarum esset, fecit Deus : sine illa enim opus universitatis completum non esset : talis autem substantia intellectualis non potest esse, nisi angelica natura : ergo angelica natura in summo gradu entium est.
Adhuc expresse dicit Psalmista, ubi loquitur de dignitate hominum in Psalmo viii, 3 et 6, et quantum ad naturam supponit eum Angelo sic : Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minus ab Angelis.
Adhuc, Addunt quidam persuasionem talem, quod homo parvulus est et infirmus et debilis : talis autem tutore
<--- Page Split --->
indiget. Ad Galat. iv. 1 et 2 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Si ergo Deus nulla adminicula negavit homini, quin omnia exhiberet, quibus juvaretur ad beatitudinem : constat, quod etiam creavit Angelum, quo tutore et gubernatore ad beatitudinem pertingeret.
- Adhuc, Quidam objiciunt sic, quod in anima rationali sunt duo, intellectus scilicet possibilis, quo homo conjungitur continuo et tempori quod est sub se : et intellectus agens, quo se habet ad illuminationes superiorum. Sicut ergo per possibilem conjungitur naturae inferiori, ita necesse est, quod per agentem conjungatur alicui naturae superiori, a qua illuminationes accipiat. Talis autem natura non potest esse nisi Angelus : ergo est, et in supremo gradu creaturae est : et anima secundum intellectum illumiinationes accipit ab ipso.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Angelus est : et de perfectione universi esse est, quod Angelus sit : et, sicut dicit Augustinus, est in primo gradu juxta Deum, inter omnia entia plus participans et bonitatem divinam et aeternitatem secundum ordinem creaturarum.
Et quod Angelus sit, multipliciter probatur ex Scriptura. Missus est enim Angelus ad Manue '. Et quod pra omnibus auctoritatem dat, est quod, Matth. 1, 20, dicitur, quod Angelus missus est ad Joseph. Et, Luc. 1, 26 et 11, ad Virginem Mariam, Angelus scilicet Gabriel, et ad Zachariam. Et, Actuum, xii, 7 et seq., ubi Angelus Petrum a vinculis absolvit. Et ex multis aliis locis probatur Angelos esse expresse.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo quod est contra hoc, dicendum, quod Ang-lus habet gradum in universitate : quia secundum naturam spiritualem prope Deum est in altissimo
gradu, sicut dicit Augustinus : secundum relationem autem similitudinis potentiarum, quibus et homo et Angelus capax est Dei, si similitudo attenditur in ordine potentiarum, et defertur illa similitudo ad ordinem naturae, qui est in personis divinis : tunc verum est, quod expressior similitudo est in homine, quam sit in Angelo.
Si autem attenditur similitudo in participatione Dei, sive in modo participationis : tunc cum Angelus participet deiformem intellectum, homo vero collationem rationis, qua scilicet intellectus ex memoria formatur, et voluntats ex utroque : tunc expressior similitudo est in Angelo, quam sit in homine. Et ideo, Ezechiel. xxvii, 12, dicitur signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Ubi dicit Gregorius, quod quo inter alios simiilor Deo fuerat, eo magis imago Dei intelligitur in eo impressa : signaculum enim est signum sive sigillum profundatum. Dicit tamen Augustinus super Genesim ad litteram, quod imago Dei in duobus attenditur, scilicet in imitatione exteriori, et in imitatione interiori. In imitatione exteriori secundum quod dicitur, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terræ. Et sic solus Adam vir ad imaginem est, et non mulier, et non Angelus. Quia sicut simpliciter propter Deum omnia sunt, et Deus praeponitur omnibus : ita quodammodo omnia prôpter hominem sunt, et homo præponitur omnibus, secundum quod Apostolus, Iad Corinth. ii, 22, dicit : Omnia vestra sunt. Et, ad Hebr. i, 14, dicitur, quod Angeli propter hominem sunt. Et hæc sunt verba : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient saluti s ? Et quoad hoc Angelus non est ad imaginem Dei.
<--- Page Split --->
Attenditur etiam in imitatione interiori, sicut ante dictum est. Et si tunc referatur imitatio ad ordinem potentiarum, et ad ordinem naturæ in personis divinis, homo est ad imaginem Dei, et non Angelus. Si autem referatur ad modum capacitatis, uterque immediate per mentem conjungitur Deo : et sic sunt æquales. Sed in hoc non attenduntur gradus entium, sed potius penes dignitatem naturæ secundum Augustinum, qui Angelum propter dignitatem naturæ ordinat juxta Deum, et materiam propter imperfectionem ponit prope nihil, et cætera ordinat in medio, propter diversam dignitatem naturæ eorum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod custodia qua Angelus custodit hominem secundum omnes actus custodiae, non ponit eum in gradu inferioritatis ad hominem : hoc enim non facit de debito servitutis, sed potius ex affectu charitatis et ordine legis divinae. Dicit enim Dionysius, quod legis divinae est prima per media, et per media ultima reducere. Et Ierotheus dicit, quod movet
superiora amor in genere acceptus ad inferiorum providentiam.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nihil ex seipso movetur ad indignius se : sed ex ordine legis divinae et charitatis, quo superiora habent providere inferioribus, saepe ad inferiora moventur, et propter inferiora.
Ad aliud dicendum, quod licet eadem virtus custodiat in esse quæ dat esse, tamen propter multitudinem alterantium, et debilitatem alterabilis, sæpe virtus dans esse, adjungit sibi multa adminicula custodiae, non propter defectum suum, sed propter defectum custoditi et debilitatem. Ita Deus, licet perfectissimus sit ad custodiam nullo indigens, et sine cujus custodia nulla valet custodia : tamen propter debilitatem hominis et mutabilitatem et ad malum pronitatem, necessaria etiam fuit custodia Angelorum : sicut dicitur, Isaiae, LXII, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.
Ea quæ in contrarium adducuntur, concedenda sunt.