QUÆSTIO INCIDENS SECUNDA.

Utrum hæc duo compossibilia sint secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo sit factus, et tamen duratione hoc modo sit æternus, quia duratio ejus initium non habuerit ?

SECUNDO quaeritur, Utrum hæc duo compossibilia sint secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo sit factus : et tamen duratione hoc modo sit æternus, quod duratio ejus initium non habuerit ?

Et ad hoc objiciur :

  1. Secundum determinata a Boetio et Platone, Deus nulli negat commoda ad bonitatis suæ participationem : et omnia facit convenientissimo modo quo fieri possunt : et ideo etiam gradus distinguuntur in entibus : ergo temporale facit temporaliter : Sed omne illud quod totum esse suum, nosse, et posse in uno esse simplici non possidet, sed per vices accipit, et uno tempore habet, quod alio tempore non habet, aliquo modo temporale est : hoc igitur nec in æterno, nec ab æterno (nisi ab præpositio notet ordinem) fieri non potest secundum convenientiam naturæ suæ : omnis autem creatura tale habet esse : ergo nulla creatura

sive sit spiritualis, sive corporalis, nec in æterno, nec ab æterno fieri potuit, nisi sicut dictum est, præpositio ab ordinem notet, qualis est ordo temporis ad æternitatem.

  1. Adhuc, Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram 1, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Cumque divina : quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus, creaturam autem corporalem per tempus et locum : sed nihil movet Deus per tempus, nisi quod aliquo modo temporale est.

Si enim dicatur, quod in actibus intelligentiae et affectionis, quae simul non sunt in Angelis, sed per vices, creatura spiritualis movetur per tempus tantum. CONTRA hoc est, quod nullus intellectus capit, quod actus numeretur per vices et moveatur, quin potentia agens a qua egreditur actus, et cui ipse actus substantialis est, sicut intelligere substan-

<--- Page Split --->

tiale est intellectui, et velle substantiale voluntati : nullus, inquam, intellectus capit, quod actu tali numerato per vices, et distenso per tempus, potentia a qua egreditur actus, non numeretur per vices, et per tempus non distendatur: ita quod in uno tempore præsenti totum esse suum possideat. Et cum radicetur potentia in essentia, impossibile est intelligere, quin esse substantiale secundum quod est in potentiis, quæ sunt naturales potentiae ipsius, per tempus extendatur in illis: potentiae enim tales omnes consequuntur esse per naturam, et sunt substantiales ipsi essentiae, secundum quod substantiale dicitur, quod non derelinquit substantiam per naturam et per esse radicatum in illa. Ergo tale temporale est, et simul esse suum non habet in uno: nec igitur ab æterno fieri potuit convenienter.

  1. Adhuc, Omne fieri quod non extenditur in infinitum, initium habet et finem: omnis creaturæ creari, ex parte creaturæ fieri est non extensum in infinitum: ergo initium habet quo incipit, et finem quo desinit: ergo quadam mensura finita mensuratur, ita quod dicitur momentaneum, vel horarium, vel diurnum, et sic de aliis: ergo quamvis creator infinitæ potentiae sit, et possit in momento producere quidquid vult, tamen ex parte creaturæ necesse est quod fieri illud tempore mensuretur: ergo temporale est et in tempore. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod « in tempore esse, est quadam parte temporis mensurari. »

  2. Adhuc, Solius Dei est proprium, ut dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophiae, in uno simplici nunc æternitatis præsenti semper totum esse, nosse, et posse suum possidere: ergo hoc nulli convenit creaturæ: nulla ergo creatura totum esse, nosse, et posse in uno simplici nunc possidet: sed immediate ex opposito dividuntur, in uno simplici nunc esse possidere, vel in nunc non simplici neque stante, sed movente

sese per tempus, esse accipere : ergo sic accipere esse in nunc non stante, sed sese movente, convenit omni creaturæ : nulla ergo creatura ab æterno, vel in æterno fieri potuit, sed in nunc temporis.

  1. Adhuc, Sancti dicunt super principium'Genesis, quatuor esse coaequæva, et simul facta, scilicet coelum, materiam quatuor elementorum, et angelicam naturam, et tempus. Nec esset ratio quare tempus coaequævum esset creatum, et ratione primi sui nunc, quod substantia ipsius est, tempus inciperet cum creatura, si extra nunc temporis aliqua creatura fieri posset: quidquid autem initio temporis fit,ab initio sine principio et sine initio esse non potest: contra intellectum ergo creaturæ est, quod creata sit, et sine initio temporis.

Si forte dicat aliquis, quod creatura secundum esse creata est et principium habet, sed duratione infinita est et sine initio, sicut dicit Augustinus, quod vestigium pedis in pulvere causatur quidem, et principiatur a pede, et esset æternum si pes in pulvere esset æternus. Similiter instant quidam de sole, qui ex se emittit radium, cujus causa et principium est, et esset radius æternus si sol esset æternus. Et sic volunt dicere, quod cum Deus sufficiens causa mundi, æternus sit et sine initio durationis, mundus creatus ab ipso, licet secundum esse causaliter creatus sit, tamen duratione Deo potest esse coæternus et sine initio esse durationis. Sic dicere est dicere ea quæ homo non potest intelligere: non enim intelligibile est, quod esse alicujus rei initium habeat temporis, et proprietas consequens esse ejusdem temporis non habeat initium: cum non possit intelligi, quod proprietas in definitione et intellectu suo non claudat subjectum secundum incipere et perficere et desinere: aliter enim non valeret ars demonstrativa Aristotelis in primo Posteriorum, ubi dicit, quod secundus modus dicendi per se est, quando subjectum po-

<--- Page Split --->

nitur in definitione prædicati, nec negari potest, quin duratio propria proprietas sit uniuscujusque esse quod durat.

MEMBRUM III.

  1. Adhuc, Constat, quod creatura sit ex nihilo, hoc est, post nihil, ut dicunt Sancti : ita quod negatio quae est nihil, neget totum quod de creaturà potest esse antequam fiat : sed constat, quod duratio aliquid est de esse creaturæ : ergo duratio non potest intelligi extendi in præteritum, nec ultra nunc inceptionis creaturæ, creatura enim sic fieret ex aliquo, non ex nihilo. Constat enim, quod præposisitio ex, cum dicitur, creatura fit ex nihilo, non notat aliquod principium materiale essentiale, quod materiale sit seu formale, sed simplicem ordinem tantum, hoc est, post nihil.

Et licet hæc certissime probata sint, tamen sunt qui dicunt, quod cum dicitur, Creatura fit ex nihilo, nihil præcedit creaturam natura, non ordine durationis : quia scilicet creator in creando non indiguit aliquo, cum ipse sit principium universi esse : quod probatum est in præhabitis, quaestione de principio universi esse 1. Sed hoc dictum mirabile est : illud enim præcedit natura, quod aliquid est de principiis naturalibus rei, et quod in sequenti est actu et intellectu, et est in primo modo dicendi per se quando prædicatur de ipso, secundum doctrinam Aristotelis in primo Posteriorum. Cujus autem natura vel naturale principium nihil sit, nullus umquam intelligere potuit. Unde constat, quod cum dicitur, creatura fit ex nihilo, præpositio ex notat ordinem durationis ejus quod est nihil ad creaturam, ita quod nihil fuit privativum omnis esse creaturæ et durationis ejus.

Et hoc simpliciter concedendum est, et est finis nostrae intentionis in hac quaestione, cum probata sit veritas, et exclusus omnis error.

De erroribus Epicureorum, et maxime de antiquo errore Anaximenis, qui dixit Deum et materiam primam esse idem.

Deinde quæritur de erroribus Epicureorum, et maxime de antiquo errore Anaximenis, qui nuper per quemdam David de Dinanto renovatus est, qui dixit Deum et materiam primam esse idem.

  1. Inducens super hoc antiquum Anaximenem, qui dixit omnia esse unum, ut dicit Aristoteles in primo primæ philosophiz, et hoc unum dixit esse Deum : et illud unum David de Dinanto interpretatur esse materiam, eo quod nihil secundum eum verum est, nisi materia : formas enim non dicit esse, nisi secundum sensum.

Inducit etiam discipulum Anaximenis Democritum, qui compulsus sequi sensum, duo dixit esse, unum scilicet secundum rationem, et alterum secundum sensum : dicebat enim, quod omnia quæ sunt, unum sunt indivisibile, eo quod omni forma ablata a materia, substantia indivisibilis est : indivisibile autem in quo omnia fundantur et tenentur, et quod in omnibus est, non esse nisi materiam primam, de qua dicit Plato, quod est sicut matricula concipiens omnia quæ in natura formata sunt : et de qua Aristoteles dicit in fine primi Physicorum, quod est parens in totam naturam. Et hoc dixit esse Deum : quia hoc quod omnia tenet, et in quo omnia fundantur ut in esse permaneant, non potest esse nisi Deus.

  1. Ad hoc etiam inducit versus quosdam, qui scripti leguntur in templo Palladis, apud eos qui Palladem dixe-

<--- Page Split --->

runt esse deam omnium, eo quod Palladem dixerunt esse deam sapientiæ. Per sapientiam autem et providentiam et omnia producuntur et reguntur et continentur. Hoc autem dixerunt esse materiam et Deum. Sensus autem versuum iste est, quod Pallas est quidquid fuit, quidquid est, et quidquid erit : nec aliquis homo detexerit peplum quo facies ejus velabatur.

Dicit etiam, quod refert Plutarchus, quod vetustissimi Philosophorum interpretati fuerunt, illud fuisse dictum de Deo, qui peplo tectus est, quia omnes eum ignorant, et omnes nihil aliud quam ipsum vident. Peplum autem quo ipse tectus est, videtur esse sensus qui est in anima, et forma quae est in corpore : quibus duobus circumscriptis ab anima et corpore, apparet ipse Deus in propria sui natura.

Et hæc est ratio sua prima.

  1. Secundo, Inducit, quod Aristoteles dicit in primo Physicorum, quod antiqui Philosophi dixerunt unum solum esse id quod est, et illud esse invisibile et immobile, et hoc esse hylen, sive primam materiam. Unum autem quod est indivisibile et immobile, dicit non posse convenire nisi Deo : et sic Deum et materiam primam dicit esse idem.

  2. Tertio, Pro se inducit versus Orphei, in quibus, ut dicit, Deum universum esse affirmat : et cum constet, universum esse in forma diversum et unum in materia, arguit quod hoc non potest esse, nisi Deus et materia prima sint idem. Dicit etiam, quod ipsos versus Aristoteles inseruit cuidam libro suo in quo sermonem facit de Deo.

  3. Quarto, Pro se inducit, quod longo tempore post, Lucanus eosdem versus operi suo inseruit dicens :

Scimus et hoc melius nobis non inseret Hamon. Hæremus cunctis superis, temploque tacente, Nil agimus, nisi sponte Deum.

Et post pauca :

Estne Dei sedes, nisi terra, pontus, et aer ? Juppiter est quodcumque vides, quocumque [moveris.

  1. Quint. inducit pro se Senecam sic dicentem : Quid est Deus ? Et respondet : Mens universi. Quid est quod vides totum, et quod non vides totum ? Totum ubique est : opus suum in terra et extra replet : cui demum magnitudo sua redditur, quo nihil majus excogitari potest. Hæc omnia intelligi vult de materia prima, et quod hæc sit Deus.

  2. Discipulus autem ejus quidam, Balduinus nomine, contra meipsum disputans, talem licet vilem induxit rationem, quod quæcumque sunt et nullo modo differunt, sunt eadem : Deus et materia prima et 5: sunt, et nullo differunt : ergo sunt eadem. No3:^ autem Græce, Latine sonat mens. Et nolebat, quod ita se haberet vo3: ad intellectum et intelligibilia, sicut se habet hyle ad sensibilia. Quod autem nullo modo differant, sic nitebatur probare : Quæcumque nullam differentiam habent, nullo modo differunt : dicit enim Aristoteles in VII Topicorum, quod idem est, a quo non differt differentia. Simplicia autem prima nullam differentiam habent, quia si differentiam haberent, composita essent : Deus, hyle, vo3:, simplicia prima sunt : ergo nullam habent differentiam : ergo nullo modo differunt : et sic per consequens eadem sunt : et hoc est propositum ipsius.

Et hæc sunt fortiora quæ de errore isto ad me pervenerunt.

Sed quia hi auctoritates Sanctorum sed contra. non recipiunt, philosophice disputandum est contra eos.

  1. Dicit igitur Aristoteles in II Physicorum 1 : Est et propositio concessa ab omnibus, quod tres causæ in unam rem coincidunt : quarta vero numquam cum

<--- Page Split --->

eis, scilicet materia. In una enim re aliquando sunt efficiens, formalis, et finalis : quamvis causalitatum semper sint diversarum. Materia autem cum aliis numquam in unam rem coincidit : sequeretur enim, quod contradictoria verificarentur de eodem. Efficiens enim semper actu est agens : materia semper in potentia est, et numquam actu. Si ergo materia et efficiens essent idem, sequeretur quod idem esset actu, et non esset actu, quod est impossibile. Constat autem, quod omnes qui Deum ponebant, ponebant ipsum universi esse principium, et quod facit debere esse in omnibus quæ sunt. Et hoc non potest esse, nisi principium efficiens. Ergo hoc non potest esse umquam idem cum materia.

  1. Adhuc, In libro de Causis dicitur, et ponitur ut theorema per se notum, quod primum regit res omnes absque hoc, quod commisceatur cum eis : materia in nullo est, nisi commisceatur cum ipso : ergo primum quod est Deus, cum materia numquam potest esse idem.

  2. Adhuc, In fine primi Physicorum dicit Aristoteles, quod materia appetit formam ut turpe bonum : nihil autem aliquid appetit nisi indigcat ipso ad esse, vel ad bene esse : ergo materia indiget forma ad esse, et ad bene esse : Deus autem nullo penitus indiget, nec ad esse, nec ad bene esse : cujus probatio est, quod si aliquo indigeret, mobilis esset ad illud quo indiget, et sic immobilis non esset, quod est contra omnes qui Deum ponebant : omnes enim ponebant eum esse immobilem, et motorem omnium. Unde est ille versus Boetii in libro III de Consolatione philosophiae :

... Stabilisque manens, das cuncta moveri.

Adhuc, Si mobilis esset, cum nihil moveatur a seipso, oporteret quod haberet alium superiorem motorem se, qui principium motus esset in ipso : et sic ipse non esset primum principium uni-

versi esse, quia aliquod esse per motum ab alio motore causaretur in ipso.

  1. Adhuc, Dicitur in libro de Causis, quod primum est dives in se, et dives in omnibus aliis : materia prima indigentissima est in se, et indigens in omnibus aliis : primum ergo et materia prima non possunt esse idem. Ab omnibus autem dicitur, quod primum est Deus : ergo Deus et materia prima numquam possunt esse idem.

Adhuc, In libro de Causis dicitur, quod secunda causa quod est, et quod causa est, habet a causa prima : nulla causarum quod est, et quod causa est, potest habere a materia : ergo materia non potest esse causa prima. Causa autem prima ab omnibus antiquis ponitur esse Deus : ergo materia et Deus non possunt esse idem.

  1. Adhuc, Causa primaria plus est influens super causatum, quam secundaria : materia minime est influens inter omnes causas : ergo materia numquam potest esse causa primaria : sed inter efficientes causa primaria ab omnibus ponitur esse Deus : ergo Deus et materia numquam possunt esse idem.

SOLVTO. Dicendum, quod pessimus error est, et abominabilis Catholicæ fidei, et rationi, et philosophiæ, quod Deus et materia prima sint idem : et ideo ultimæ rationes procedunt, et de necessitate concludunt.

Ad id quod primo David de Dinanto inducit de Anaximene, dicendum quod Anaximenes falsum dixit, sicut et cæteri Epicurei qui tunc fuerunt : et Democritus falsum dixit, sicut in multis locis probat Aristoteles. Tamen sicut legitur in libro Democriti, hoc non dixit quod imponit ei David, sed potius, quod una esset omnium forma a primo datore formarum data, et non esset diversa nisi secundum ea in quibus est : unde in quibusdam oppressa a materia, non facit nisi esse simpliciter : in quibusdam minus opressa, facit vivere et vitam, secundum quod

<--- Page Split --->

vivere viventibus est esse : in quibusdam adhuc magis libera, facit vivere et sentire. Quamvis hoc etiam error sit : quia secundum hoc una esset forma origine et divina : et diversificatio ejus non esset secundum differentias specificas formæ, sed secundum libertatem majorem vel minorem quam haberet super materiam : et hoc accidit formæ : et sic res non differrent nisi per accidens : quod valde inconveniens est.

vid : tamen hoc non concordat dictis Orphei, qui ponebat inane et atomos, sicut continetur in primo de Anima : unde dicebat, quod anima attrahitur a respirantibus ventis, et quod vivunt animalia quamdiu possunt hoc facere. Et quod dicit Aristoteles inseruisse versus illos libro suo, dicimus talem librum ad nos non pervenisse, nec credimus esse verum, cum Aristoteles probet et dicat contrarium, sicut patet ex præinductis.

Ad alud dicendum, quod illa inscriptio Palladis non significabat, nisi occultum sapientiae divinae quae nobis non innotescit nisi per signa. Et hoc sufficienter nullus umquam investigavit, nec detexit. Et idem est quod continetur, Actuum, xvii, 23 : Inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Propter quod exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! Tamen hic error fuit, quod antiqui sapientiae diversum numen a Deo attribuerunt, et hoc numen deam Palladem appellaverunt. Nec est verum, quod quidquid continet aliquid sicut materia vel locus, hoc virtutem numinis habeat : sed hoc quod continet aliquid manu potentiae infinitae, ne in nihilum decidat unde factum est, hoc est Deus, ut dicit Gregorius.

Ad 3. Et quod dicit, quod illud unum est immobile quod est materia, falsum est : nihil enim mobile nisi materia.

Et quod dicit, quod illud sit indivisibile, hoc etiam falsum est : quia potentia divisibilis est, et per actum generationis dividitur in omne quod generatum est vel corruptum. Deus autem nec potentia nec actu divisibilis vel mobilis est. Unde concedendum est eodem modo, quod antiqui errabant in hoc : propter quod etiam Aristoteles reprehendit eos. Unde per hoc nihil probatur.

Ad alud dicendum, quod si Orpheus hoc dixit, mentitus est, sicut et ipse Da-

Ad m quod inducit de Lucano, dicendum quod non intellexit : cum enim dicit Lucanus :

« Nil agimus nisi sponte Deum, »

non intellexit, quod Deum ageremus : Deus enim non agitur ab aliquo : sed intellexit, quod dixerunt Aristoteles et Dionysius et multi alii sancti et Philosophi, quod omnia summum bonum desiderant, et propter illud agunt quidquid agunt, licet diversimode quaerant ipsum. Quidam quaerunt ipsum in se et ubi est, ut dicit Augustinus : et illi non errant, sed inveniunt quod quaerunt, sicut Sancti. Quidam quaerunt in imagine sua, sicut in deliciis, divitiis, et honoribus : et quia imago non implet id cujus est imago, sed est imago secundum quid, et non simpliciter, ideo frequenter abducuntur et errant, et non inveniunt quod quaerunt. Propter quod dicit Augustinus : « Vae his qui diligunt nutus tuos pro te, et ignorant quid innuunt ! »

Quod etiam dicit Lucanus :

« Estne Dei sedes, nisi terra, pontus, et aer ?

non intellexit, quod Deus esset ista materialiter, sed quod Deus esset ubique spirituali extensione indeficiente, essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, quemadmodum in prima parte Summa

<--- Page Split --->

theologiae determinatum est 1. Et quod dicit, quod

Juppiter est quodcumque vides,

procul dubio, sicut dicit Josephus ad Caesarem, antiqui Deum cœli Jovem vocaverunt : sed hoc ad stellam quam Jovem appellamus, non retulerunt, sed ad nominis significationem et compositionem. Jupiter enim dicitur juvans Pater. Et sic verum est, quod Deus est in omnibus non inclusus, et non habet sedem in hoc tantum vel in illo. Unde Augustinus : « Domine, ubique es : et qui a te recedit, quo 'it, nisi a te placido ad te iratum ? »

Ad 6. Ad id quod inducitur de Seneca, dicendum quod Seneca verum dixit : Deus enim mens universi est, non per essentiam, sed per regnum mentalis sapientiæ. Et hoc plane verum est, quod opus suum ubique est : quia omnia ab eo sunt : sed

ipse est eorum quæ nihil sunt ab ipso.

Ad ultimum dicendum, quod hæc vera est, quod quæ nullo modo differunt, eadem sunt : quia illam ponit Aristoteles : sed hæc est falsa, quod prima simplicia, quæ propter sui simplicitatem nullam differentiam constituentem se habent, nullo modo differant : imo maxime differunt, quia seipsis differunt : sicut homo et asinus differunt rationali et irrationali.

Et si quaeritur, Quomodo differunt rationale et irrationale ? oportet, quod dicatur, quod seipsis differunt : vel oporteret, quod in differentiis iterut in infinitum, quod est inconveniens : tamen in hoc falsum dixit, quod vosv dixit se habere ad animas, sicut materiam ad corpora : animæ enim ex nullo uno materiali producuntur, sed sigillatim creantur, sicut nos in sequentibus in proprio loco ostendemus.

1 Cf. Opp. B. Alberti. I a Pars Summæ theologia, Tract. XVIII, Quæst. 70 et 73. Tom. XXXI

hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->