QUÆSTIO INCIDENS PRIMA.

Utrum probari possit, quod mundus sit æternus, eo modo quo probatur a quibusdam ?

DEINDE jam expeditis singulis quæ de opinionibus Philosophorum de hac materia loquentium dicenda videbantur, disputanda est hæc quæstio theologice, secundum quod disputat eam beatus Augustinus in libro II de Civitate Dei.

Et quærimus duo. Utrum probari possit, quod mundus sit æternus, eo modo quo probatur a quibusdam ?

Secundum, Utrum hæc duo composibilia sunt secundum intellectum, scilicet quod mundus a Deo factus sit, et tamen duratione hoc modo sit æternus, quod duratio ejus initium non habuerit ?

AD PRIMUM obiiciunt quidam sic :

  1. Bonitas Dei causa efficiens est creationis mundi : sed ab æterno est bonus : ergo ab æterno creavit mundum.

  2. Adhuc, Dionysius dicit, quod amor divinus exstasim facit, et non sinit eum esse solum. Dupliciter autem facit exstasim, ut ipse dicit Dionysius, ad generationem Filii et processionem Spiritus sancti, qui sicut divina lumina et divini flores ab æterno pullulant ex eo : et ad

creationem mundi : cum enim invidia longe relegata sit ab ipso, ut dicit Plato, voluit quod omnia participarent bonitate sua, prout unicuique possibile fuit, et nulli negavit commoda et utilia ad hoc pertinentia, per quæ bonitate sua participare posset. Et hoc etiam dicit Boetius in libro quinto de Consolatione philosophiae. Et hic amor in Deo est ab æterno : Ergo sicut ab æterno fecit exstasim generationis Filii, et processionis Spiritus sancti : sic ab æterno fecit exstasim creationis mundi.

  1. Adhuc, Causa voluntaria perfecta efficitur ad opus tribus, scilicet si possit, si sciat, et si velit : Deus ab æterno potuit, scivit, et voluit creare mundum : ergo ab æterno creavit.

  2. Adhuc, Mundus archetypus causa et exemplar est mundi sensibilis, ut dicit Plato, et concordant cum eo Sancti : mundus archetypus fuit ab æterno : ergo mundus sensibilis fuit ab æterno.

  3. Adhuc, Deus ab æterno aut voluit et potuit creare mundum : aut voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non vo-

<--- Page Split --->

fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et, in eodem, xi, 21 : Sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Ubi dicit Augustinus, quod omnia disposuit in se numero, pondere, et mensura.

Et si sequimur dictum Anselmi, quod minimum de Deo inconveniens, est impossibile, tunc secundum hoc impossibile fuit Deo ab aeterno facere mundum, et sine temporis initio. Et si quaeritur, Quare inconveniens fuit? Antiqui assignaverunt causam, scilicet quod creatura in nullo debet parificari Deo : si autem non habuisset initium durationis et esse, in hoc parificaretur Deo, qui solus est sine initio secundum esse et durationem, eo quod ipse est principium universi esse. Ego autem dico, quod creatura ita fieri non potuit, ut sine initio esset durationis, et ab aeterno : et Deus non respicit quid ipse facere possit, eo quod propter indigentiam propriam non agit : sed potius quid secundum ordinem sapientiæ et affectum sui amoris creaturæ conveniens et commodum sit.

His habitis, facile est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod bonitas Dei causa sufficiens est creationis mundi finalis et movens efficientem : sed quia non movit nisi secundum ordinem sapientiæ et dispositionem, ideo nihil producit nisi convenientissime et ordine congruentissimo, quo unumquodque produci potest : de convenientia autem creaturæ est, quod non ab æterno, nec sine initio temporis fiat, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod si amor sine ordine et dispositione sapientiæ aliquando fuisset in Deo, tunc haberet locum quod objicitur : sed ille amor esset cæcus, et inordinate faceret exstasim : talis autem amor numquam fuit in Deo. Unde licet ab æterno fecerit exstasim ad generationem Filii, et processionem Spiritus sancti, propter identitatem naturæ et essentiae, in qua generatur Filius, et procedit Spiritus sanctus : ta-

men non ab æterno debuit facere exstasim ad creationem mundi, propter causas quæ dictæ sunt.

Ad ALIUD dicendum, quod ab æterno potuit, et scivit, et voluit: si potentia, scientia, et voluntas referantur ad Deum scientem, volentem, et potentem: quia nihil est in Deo, quod æternum non sit. Si autem scientia, potentia, et voluntas referantur ad subjecta, hoc est, ad ea quæ potest, scit, et vult, non est verum de potentia ordinata, et de scientia disponente et ordinante, et voluntate creationis actum eliciente: tunc enim de potentia ordinata potuit, tunc et de scientia disponente disposuit, et de voluntate eliciente actum voluit tunc, quando creavit et non ante: et hoc est propter causas quæ dicta sunt.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc nihil penitus valet: mundus enim archetypus est a proposito secundum ordinem sapientiæ agentis: nec potentia utitur, nisi secundum ordinem et dispositionem sapientiæ: et ideo non agit nisi quod conveniens est, et quando conveniens est, et ubi, et sicut conveniens est: conveniens autem non fuit, quod ab æterno produceret mundum, ut patet ex antedictis.

Ad ALIUD dicendum, quod Deus ab æterno et potuit et voluit creare mundum. Sed hæc locutio duplex est: eo quod hæc determinatio ab æterno, potest determinare hæc verba, potuit et voluit: et sic composita est, et vera. Vel potest determinare hoc verbum, creare: et sic divisa est, et falsa: et nullo sensu procedit divisio: et ideo conclusio falsa est, et non sequitur. Non enim sequitur, si ab æterno voluit, et non ab æterno creavit, quod impotens sit: non enim impotens est, qui inconvenientia non facit: sed, ut dicit Anselmus, qui inconvenientia potest facere, impotens est si facit ea: quia quanto plus potest inconvenientia facere et facit, tanto plus adversitas et perversitas possunt in ipsum. Nec sequitur, si ab æterno potuit, et non ab æterno voluit ut ab æterno fieret, sed

<--- Page Split --->

voluit ut congruo tempore fieret, quod invidus fuerit : sed fuit ordinatissimae voluntatis propter causas quae dictae sunt.

Ad ultimum dicendum, quod bonitas Dei numquam vacua fuit, sed semper exuberans ab aeterno, tam in generatione Filii, quam in processione Spiritus sancti, et praedestinatione sanctorum in

gratia et gloria : sed non semper fuit exuberans in creatione mundi : et hoc est ideo, quia in effectu non exuberat nisi secundum ordinem et dispositionem sapientiae, ne inconvenienter aliquid agat : hoc enim non esset bonitatis, sed inordinationis. Inconveniens autem fuisset, ab aeterno creari mundum, propter antedictas causas.