QUÆSTIO IV.

De errore Platonis, Aristotelis, et Epicurl.

Hic secundario quaerendum est de hoc quod Magister dicit in libro II Sententiarum, distinct. I, quod Moyses elidit errorem Platonis, et Aristotelis, et Epicuri 1.

Gratia hujus oportet quaerere de erroribus istis : et primo de errore Platonis, de quo dicit, quod tria principia esse dixit, scilicet Deum, et exemplar, et materiam, et ipsa increata et sine principio, et Deum quasi artificem et non creatorem 2.

MEMBRUM I.

De errore Platonus.

ARTICULUS I.

De materia.

Et quia de Deo quod sit principium, nulli dubium est, quaeratur de materia : Utrum ipsa principium sit non de principio, sive increata ?

Secundo, De exemplari, Utrum in hoc erravit Plato, vel verum dixerit ?

Tertio, Utrum ex hoc sequatur Deum esse opificem, non creatorem ?

De materia autem quaerimus quatuor : Primo, An principium sit non de

ARTICULI PRIMI

PARTICULA I.

Utrum materia sit principium non de principio, sive increata ?

Princio, An principium sit non de

Secundo, An una sit omnium ?

Tertio, An materia sit æterna ?

Quarto, An facta sit ad rationem sive ad exemplar aliquod ?

PRIMO ergo quaeritur, An materia sit principium non de principio ?

Et videtur, quod sic :

  1. Omne enim fieri cum sit accidens, habet fundari in aliquo ut in subjecto : creari est fieri : ergo creari habet fundari in aliquo ut in subjecto. PRIMA pars pa-

1 Cf. II Sententiarum, Dist. I, cap. A. Cf. editionem nostram opp. B. Alberti, Tom. XXVII, pag. 50.

2 MAGISTER, II Sententiarum, Dist. I, cap. A : « Plato namque tria initia existimavit, Deum « scilicet, exemplar, et materiam : et ipsa in-

« creata sine principio, et Deum quasi artifi- « cem, non creatorem. » Cf. etiam Commentarios B. Alberti in II Sententiarum, Dist. I, Art. 3 et seq. Tom. XXVII hujusce novæ editionis, pag. 11 et seq.

<--- Page Split --->

tet. SECUNDA scribitur II Sententiarum, distinct. I, cap. 2 : « Cum ergo Deus di- « citur aliquid facere, tale est ac si dica- « tur juxta ejus voluntatem aliquid no- « viter contingere vel esse. » De novo aut aliquid contingere vel esse, fieri est : ergo creari fieri est : et sic habetur propositum.

Inde sic arguitur, Omne quod est in aliquo ut in subjecto, subjectum illud natura et actu præsupponit sibi : fieri est in materia ut in subjecto : ergo materiam præsupponit sibi secundum naturam et actum, sive secundum esse : quod autem præsuppositum est ante aliud, non dependet ab illo secundum esse : materia præsupposita est ante omne fieri : ergo a nullo fieri ipsa dependet secundum esse. Et quod materia sit subjectum omnis fieri, dicit Aristoteles in I de Generatione et Corruptione sic : « Est autem hyle primo et per se generationis et corruptionis subjectum, et per consequens aliorum motuum : » ergo relinquitur, quod creator in creando præsupponat sibi materiam, et ipsa est increata.

  1. Adhuc, Perfectissimi agentis perfectissimum est opus : perfectissimum autem opus non est materia, nec forma, sed compositum ex utraque : Deus autem perfectissimum agens est : ergo suum opus perfectissimum est. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Boetius in III de Consolatione philosophiæ 1 :

Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere par- [tes.

Ergo videtur, quod Dei opus compositum sit, quia solum compositum perfectum est : sed componens præsupponit componentia ex quibus componitur : ergo ante omne opus Dei præsupponitur materia : sed quidquid præsupponitur ante

opus Dei, est increatum : ergo materia increata est : et sic verum dixit Plato.

  1. Adhuc estratio, Nobilissimi agentis ordinatissimum est opus : quia dicit Aristoteles in I primæ philosophiæ, quod sapientis est ordinare : sed non est transitus de extremo in extremum nisi per omnia media, si illa extrema habent media : dicit enim Aristoteles in lib. IX Animalium, quod « natura non venit de extremo in extremum nisi per omnia media. » Sunt autem extrema, nihil esse, et perfectum esse : et inter hæc extrema medium est, quod in potentia est : quod enim in potentia est, secundum quid est, et simpliciter non est. Ergo Dei opus non immediate est ex nihilo in perfectum esse, sed ex eo quod in potentia est, in id quod actu est perfectum. Deus ergo ante omne opus suum præsupponit id quod in potentia est : quod autem in potentia est, materia est : ergo materia præsupposita est ab æterno.

  2. Adhuc, Aristoteles in I Physicorum, ante finem : « Subjecta autem materia scibilis est per analogiam : sicut enim æs ad statuam se habet, sic materia ad formam. » Ergo esse formale in natura non fit nisi in materia, sicut esse formale in arte, ab arte non fit nisi in subjecto materiæ. Cum ergo Deus omne quod fecit, creando fecerit secundum esse formale et disposuerit et ornaverit, ante omne creatum distinctum et ornatum præsupponit materiam, in qua et ex qua faceret formatum creatione et distinctione et ornatu : et sic sequitur, quod materia non est facta, nec creata, sed æterna : est ergo principium non de principio.

  3. Adhuc, In libro de Intelligibilibus dicitur, quod omnis forma quæ est in primo motore ut in agente et exemplari, est in prima materia ut in suscipiente et potentia et capacitate omnium : sed unumquodque esse formale nec fit, nec est in eo quod est capax sui, nisi præsupponat illud in quo fiat et sit : ergo ante omne

<--- Page Split --->

quod factum est secundum formam, praesupponitur id quod est capax omnis esse formalis : et sicut prius sequitur, quod illud non est factum. Et hoc videtur Augustinus dicere in libro de Symbolo sic : « Ordinatissimo Dei munere factum est, ut primo prima capacitas formarum fieret, ex qua postea formarentur quaecumque formata sunt. »

  1. Adhuc, Aristotelis ratio in primo Physicorum est, quod « illud quod est ex quo est omne fieri, et ad quod est omne corrumpi, nec generatum est, nec corruptum, nec factum, nec defactum, sed est ante omne factum esse, et post omne defactum esse : » materia est ex qua est omne fieri, et in quam est omne corrumpi sive deficiens ab esse : ergo materia nec facta est, nec corrupta, nec deficiens.

  2. Adhuc, Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus 1, quod « non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modis commensurationis et harmoniae : » eadem autem ratione generatur quid existentium, vel fit : ergo omne quod fit et deficit, fit et deficit modis commensurationis et harmoniae : hi autem non sunt nisi circa compositum : ergo nec fit nec deficit nisi compositum : sed materia simplex essentia est, et similiter forma : ergo nec fit, nec deficit. Et haec est causa, quod Plato posuit tria principia, Deum scilicet per intellectum agentem opificem, formas sive exemplaria aeterna ad quae in operando respicit, quae in lumine intellingentiae agentis ab aeterno esse dixit, et materiam quasi matriculam ex qua sicut ex matricula produxit quidquid in exemplaribus intelligentiae suae praehabuit : mundum autem esse filium Dei ex matricula materia, scilicet ad exemplar quod in lumine intelligentiae agentis praehabuit productum.

materia creata est, et principium habet durationis et esse : quia aliter principium primum non esset principium universi esse, quod est inconveniens, sicut in quaestione de primo principio paulo ante ostensum est 2 : aliquid enim esse substantiale est in materia, et si esse materia non esset a primo principio, sequeretur quod principium primum non esset principium universi esse, et per consequens sequeretur, quod primum principium non esset principium primum : principium enim universi esse, intellectu et natura est ante principium hujus esse vel illius, sicut universale est ante particulare.

ADOBJECTUMautemdicendumest , quodcrearinonestfierisecundumquodfieriesttransmutari . UndeMagisterinlibroIISententiarum , Distinct . 1 , c a p . 2 : « Deusergoaliquidfacerevelageredi - « citur , quiacausaestrerumnoviter « existentium : dumejusvoluntateres « novæesseincipiunt , quæantenon « erantabsqueipsiusagitatione , utactus « propriedicinonqueat : cumvidelicet « actusomnisinmotuconsistat : inDeo « autemmotusnullussit . » Etideocumomnefieriphysicumsivesecundumsub - stantiam , sivesecundumaccidensdi - c t u m , inmotuettransmutationefit , creariautemnonfitinmotuettransmu - tatione , crearinonpotestessefieri , nisiextensovocabulo , proutdiciturfieriomnequodnuncprimoincipitesseetantenonfuit : hocauteminDeiactioneadimperiumestetvoluntatem , etnonpermutationem : etideopotiusvocaturvocatio , quamactiovelfactio , adRoman . i v , 1 7 : Quivocateaquænonsunt , t a m - quameaquæsunt . Etideoperratio - nemejusquodestfieri , nihilprobatur : hocenimtenetsoluminhisinquibusfieritransmutariest , etipsatransmu - tatioactusimperfectusest . EtsicutdicitCommentatorsupertertiumPhysicorum ,

<--- Page Split --->

talis transmutatio non est nisi formae post formam, in qua materia continuo tempore, non subito (ut dicit Avicenna in Sufficientia) exit de potentia ad actum : et propter hoc exigit materiam subjectam in qua sit. In Dei autem actione, qui in agendo nullo indiget, nec materia, nec instrumento, ut dicit Augustinus, simul fit materia et forma, et forma in materia, et materia substans formae, et compositum : et sic universi esse est principium, scilicet formalis, materialis, et compositi. In tali autem opere non oportet quod materia duratione praecedat formam, sed natura tantum : sicut fundamentum natura prius est superaedificatis : ad hoc enim quod forma sit in actu et secundum esse, oportet esse materiam in qua sit.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit usque ad illud quod dicit, quod compositum praesupponit componentia : hoc enim non est verum, nisi in illis compositis, quae totum esse suum accipiunt a componentibus sicut a prima causa : et hoc in creatis non est verum : haec enim totum esse accipiunt a primo principio efficiente : in his enim fundamentum fit sub forma, et forma in fundamento : et ideo non praesupponit ea secundum esse et durationem, quia sic simul procedunt in esse : sed praesupponit esse secundum naturam exigentiae operis, quia exiguntur ad esse compositi.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit de imperfecto agente, cujus aliquid dum agit, in potentia est, sicut est natura, et sicut est artifex. Perfectissimi autem agentis, quod infinitae potentiae est, dum agit, est excellere medium, et de extremo in extremum venire subito, et non transeundo medium : actio enim quae transit medium, est in tempore continuo et non subito, et ideo est finitae et mensuratae potentiae, sicut est potentia naturae, et potentia artis. Et talis actio irrationabiliter attribueretur primo agenti, qui perfectissimus est et infinitae potentiae, et totum opus et processum operis habet in voluntate et imperii potestate.

Unde, Psal. XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum non probat materiam praecedere secundum esse et durationem opus divinum, sed probat tantum, quod materia praeedit esse formae secundum ordinem naturae et exigentiam operis operati, et non operis operantis.

Ad aliud dicendum, quod similiter illud non probat, quod secundum esse et durationem materia opus divinum praecesserit, sed quod praecessit esse formale ordine naturae et exigentia operis operari. Et hoc Augustinus vocat ordinatissimum Dei munus.

Ad rationem Aristotelis dicendum, quod illa tenet in omnibus in quibus fieri vel deficere est in transmutatione continua, in quibus est forma post formam in tempore continuo : sic enim materia nec deduci potest ad esse, nec deficere ab esse. Talis autem actio non est primi principii : sed suum est vocare ad esse perfectum et totum in momento, ex hoc quod habet in potestate imperii totius esse post non esse collationem. Hoc enim dicit Avicenna, quod primi principii est facere debere esse in omnibus quae sunt.

Ad ultimum dicendum, quod sicut Dionysius dicit, corruptione quae est ex passione magis facta et abjiciente a substantia, ut in Topics dicit Aristoteles, non corrumpitur quid existentium, ita quod existentia dicantur simplicia : sed corruptione quae est tensio in nihil, nisi manu Dei contineatur, corruptibilia sunt simplicia sicut et alia creata : et ideo etiam opposita mutatione sive versione, quae est ex nihilo in aliquid, tendunt in esse. Et hoc non est contra Dionysium. Tamen quia Philosophi non cognoverunt creationem secundum quod est actus creantis, sed unumquodque ens consideraverunt secundum principia proxima enti ut essentialia : ideo considerando principia entis compositi, quae secundum ordinem naturae tria sunt, tria principia posuit Plato, scilicet fundamentum in

<--- Page Split --->

quo esse fundatur, et formam dantem esse. Et quia nihil facit seipsum, cogebatur ponere efficientem sive opificem. Et quia opifex operatur per intellectum, et omnis operans per intellectum, respicit rationem operis ex fine operis sumptam, et dirigit opus totum ad illam et quamlibet partem operis, ideo cogebatur ponere exemplar sive formam idealem. Et in hoc nihil peccavit, nec creationi contradixit : non enim ista posuit esse principia nullo modo principiata, sed dixit esse principia entis perfecti secundum ordinem operis et exigentiam operati : et hoc modo dixit ea praesupponi et esse æterna, non simpliciter, sed prout æternum dicitur quod per transmutationem naturæ non accipit esse nec finem, nec subjacet transmutationi.

Et quod Magister, et Ambrosius in Hexameron, dicunt eum errasse, propter hoc est : quia haec dixit æterna fuisse, æternum nihil aliud intelligens, nisi intransmutabile, quod naturali non subjacet transmutationi : quod non est æternum simpliciter, sed secundum quid, participatione scilicet proprietatis æterni, quæ est non mensurari nunc temporis, sed nunc æternitatis : secundum quod dicitur in libro de Causis, quod « inter rem cujus substantia et actio est in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio est in momento temporis, media est res cujus substantia est in momento æternitatis, et actio in momento temporis : » horum enim principiorum secundum Platonem substantia est in momento æternitatis, et actio qua faciunt et dant esse in momento temporis : talia enim omnia, ut in libro de Intelligibilibus dicitur, sunt in horizonte æternitatis et temporis.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II.

Utrum una materia sit omnium 1 ?

Secundo quæritur, An una materia sit omnium ?

Et quia multipliciter una materia omnium dicta est : dicitur enim una materia confusione, quæ præcedit distinctionem rerum corporalium, ut dicunt sancti Basilius, Ambrosius, Gregorius, Hieronymus, Beda, Strabus, et alii quidam : quod etiam ante dixerunt philosophi, Epicurus, Anaxagoras, Melissus, Parmenides, Democritus, et Leucippus : licet diversimode. Anaxagoras enim et Melissus ponebant mixtum sive chaos esse materiam omnium corporalium. Democritus autem et Leucippus atomos dicebant materiam omnium. Unde et Ovidius in libro quem dicit Metamorphoseon, mentionem faciens de opinione Anaxagora, dicit :

Ante mare et terras, et quod tegit omnia cœlum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.

De quo etiam Boetius facit mentionem in libro tertio de Consolatione philosophia, metro nono, loquens de distinctione confusi sic :

Ta numeris elemen'la ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras.

Et de hujusmodi unitate materiae non

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 4. Tom. XXVII hujusce

<--- Page Split --->

quaeremus hic, sed infra, ubi agetur de operibus sex dierum.

Dicitur iterum materia una, quae principium individuationis est, in qua individuatur universale ad esse particularis, sive sit universale a natura forma accidentalis acceptum, ut proprium universale, et accidens : sive sit in natura formae substantialis acceptum, ut genus, differentia, et species. Et hoc modo quaremus, An una sit materia omnium, hoc est, tam corporalium, quam spiritualium ? Hoc enim modo quidam dicere praesumpserunt omnium esse materiam unam.

Et videtur, quod verum dicant :

  1. Nihil enim fii ab opifice per creationem, quod secundum esse secundum quod est terminus actus creantis, non sit perfectum et hoc aliquid : omne autem quod est hoc aliquid et perfectum, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, aliud habet quo sit aliud quo hoc aliquid sit : sed quo hoc aliquid est, non est nisi materia, ergo videtur, quod materia una sit omnium tam corporalium, quam spiritualium.

  2. Adhuc, Omnis forma de se communis est : cujus probatio est, quia illa qua sunt unius speciei, substantia ultima formali non differunt, sed differunt per materiam : et similiter est in omnibus formis; tam substantialibus, quam accidentalibus : albedo enim non est haec albedo, nisi per materiam in qua est, a qua si extrahatur per intellectum, communis est et conjungibilis multis. Similiter hoc animal non est hoc animal nisi per materiam in qua est : et similiter hic homo, et hoc rationale. Talis autem individuatio est in omnibus, tam in corporalibus, quam in spiritualibus. Ergo videtur, quod principium individuationis illius in omnibus sit unum, quod est materia.

  3. Adhuc, Impossibile est, quod idem principium sit communicabilitatis et incommunicabilitatis. Dicit autem Aristoteles in primo de Cælo et Mundo, quod

cum dico cælum, dico formam : cum dico hoc cælum, dico materiam sub hac forma. Dicit autem Boetius, quod « idem est judicium de similibus. » In omnibus ergo cum dicitur universale, dicitur forma: et cum dicitur particulare, dicitur materia sub hac forma : sed iste modus dicendi per se est in omnibus corporalibus et spiritualibus : dico enim Angelum, et hune Angelum : ergo videtur, quod una materia sit in omnibus corporalibus et spiritualibus, quæ principium individuationis est in ipsis.

  1. Adhuc Avicembron in libro Fontis vitæ hoc probat sic : Propria passio extra proprium subjectum non invenitur: substare autem et subsistere propria passio est materiae : ergo præter materiam non invenitur, et gratia materiae convenit cuicumque convenit : subsistere autem et substare convenit et Angelo, et animæ, et cælo, et elemento, et elementatis : ergo in omnibus illis est materia una, gratia cujus convenit eis hæc passio : et sic spiritualium et corporalium materia una est.

  2. Adhuc, Omni quod singulare est, univoco convenit incommunicabilis existentiae modum habere : sed dicit Aristoteles in secundo primæ philosophiæ, quod quidquid est in multis per unam rationem, in illis existens est in uno primo quod est causa omnium illorum : ergo in omnibus incommunicabilibus unum est, quod est principium incommunicabilitatis : et hoc non potest esse nisi materia, quia omnis forma de se communicabilis est : et sic in omnibus corporalibus et incorporalibus una est materia, quæ est principium incommunicabilitatis in ipsis.

  3. Adhuc, Commentator super undecimum primæ philosophiæ dicit, quod hoc est materia quod est in ente præter omnem formam : sed omnis forma quæ est in ente, distinguitur ab aliquo : si ergo removeatur distinguens quod est in ente, sive illud sit corporale, sive spirituale, non remanet nisi unum quod præter omnem formam est in ipsis : in omni

<--- Page Split --->

ergo ente corporali et spirituali unum est materiale principium, quod per formas substantiales et accidentales distinguitur in ipsis : et sic omnium corporalium et incorporalium est materia una subjecta.

  1. Adhuc dicit Philosophus, quod idem numero est idem materia, et diversum numero diversum per materiam : sed omne quod vere est in natura, sive corporeum, sive incorporeum, est unum numero : ergo omne quod in natura vere est, ideo est, quia unum numero est et per materiam unum est : et inde sequitur, quod omnium est materia una.

Sed contra. In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Materia scitur et determinatur per potentiam et motum vel mutationem. Dicit enim Aristoteles ante finem primi Physicorum : Subjecta autem natura scibilis est per analogiam : sicut enim ad statuam aes, aut ad lectulum lignum, aut aliquod aliorum habentium formam materia et informe se habet, priusquam accipiat formam : sic subjecta natura se habet ad substantiam et hoc aliquid : sed haec analogia in spiritualibus et corporalibus non est una : ergo materia in corporalibus et spiritualibus non est una.

Si quis' dicat, quod Aristoteles non loquitur de materia prima,sed de materia secunda, quae proportionata est huic forme vel illi : et verum est, quod illa non est una cum primo modo prima materia. Contra : Prima materia est, quae est in potentia ad ens actu in genere : nulla autem potentia in quantum potentia, scibilis est, nisi per actum et motum : dicit enim Philosophus, quod motus indicat potentiam : et ratio sua est, quia potentia non est nisi ejus quod non habetur : et quod non habetur, non acquiritur nisi per motum. Ergo cujus non est unus motus cum alio in genere, illius non erit una in materia cum alio : constat autem, quod non est unus motus spiritualium et corporalium ad actum : ergo spiritualium et corporalium non est una materia.

  1. Adhuc, Expresse hoc dicit Boetius

in fine libri de duabus naturis in una persona Christi,sic: « Omnis enim incorporea substantia nullo materiae nititur fundamento : nullum vero corpus, cui non sit materia subjecta. »

  1. Adhuc, Boetius, ibidem, « Cum alia res materiae fundamento nititur, ut corpus : alia omnino materia subjecta non egeat, ut incorporeum : quomodo fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur ? »

  2. Adhuc, Boetius, ibidem, « Nulla est in incorporalibus rebus materia. »

  3. Adhuc, Philosophus in primo primæ philosophiæ, et etiam in IX ejusdem : « Quorum est una materia, eorum est transmutatio ad invicem : » sed corporalium et spiritualium non est transmutatio ad invicem : ergo a destructione consequentis, quorum non est transmutatio ad invicem, eorum non est materia una.

Et quamvis hoc concorditer dicant Philosophi et Sancti, tamen quia sunt quidam defendentes contrarium, ponende sunt rationes eorum, ut melius videatur veritas.

Общстур ерго сие :

  1. Omne creatum non ens in alio, prius est omni creato ente in alio : sed omne creatum est ens in alio praeter materiam solam quae est non ens in alio : ergo materia prior est omni creato.

Quod autem omne creatum sit ens in alio praeter materiam, sic probant: Omne ens creatum praeter materiam, vel est substantia, vel accidens : accidens autem in alio est: substantia vero praeter materiam, vel est forma, vel compositum : si forma, constat quod in materia est: compositum vero etiam in alio est, quia in componentibus : ergo sola materia est non ens in alio, et sic prima inter creata.

Et ex hoc procedunt ulterius sic: Quidquid est prius alio, et non prius illo tempore tantum, sicut praeteritum ante praesens : vel ordine tantum, sicut mane ante meridiem, cum dicitur, ex mane

<--- Page Split --->

fit meridies : vel dignitate tantum, vel consequentia naturae tantum : relinquitur, quod sit prius causa : ergo materia cum sit sic prius ad alia, prioritatem causaliatis habebit ad omnia : et non habebit causalitatem efficientis, nec forma, nec finis : dicit enim Aristoteles in secundo Physicorum, quod efficiens et forma et finis numquam tendunt in idem cum materia : ergo relinquitur, quod causalitatem materiae habeat ad omnia alia : ergo omnium est materia una.

  1. Adhuc, Potentia materialis est quae seipsa non reducitur ad actum, ut dicit Aristoteles in IX primae philosophiae : sed talis potentia est tam in spiritualibus, quam in corporalibus substantiis : cum ergo potentia materialis non sit sine materia, erit una materia tam corporalium, quam spiritualium.

  2. Adhuc, Post unum indivisibile in essentia et substantia, non est nisi principium multitudinis in essentia et substantia, sicut post monadem est dias, ut dicit Avicembron : sed unum indivisibile in substantia et essentia non est nisi Deus : ergo in omnibus quae sunt post ipsum, creata est dias sive binarius : principium multitudinis substantiae et essentiae : ergo in omnibus creatis est talis binarius ; sed primus binarius est formae et materiae : ergo in omnibus creatis est forma et materia : et sic omnium creatorum est materia una prima : et hoc dicunt Boetium velle, quando dicit, quod « in omni quod est citra primum, est hoc et hoc. »

  3. Adhuc, In omni ordine secundum supponit prius : ergo in ordine compositionis secunda supponit primam : sed secunda est ex subjecto et accidente, quae est tam in corporalibus, quam in spiritualibus : in spiritualibus enim sunt illuminationes gratiae et gloriae et theophaniae, quae secundam dicunt compositionem : prima autem compositio est materiae et formae : ergo in omnibus tam corporalibus, quam spiritualibus est materia et forma.

  4. Adhuc, Per Augustinum probant

hoc, qui dicit in libro XII Confessionum : « Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus : non tamen omnino nihil, erat enim quaedam informitas sine ulla specie. » In hac auctoritate eadem materia aptatur omni formae, scilicet coloris, figura, corporis, et spiritus : ergo videtur, quod omnium formatorum una sit materia.

In contrarium hujus dicit Aristoteles Sed contra, in X primae philosophiae, quod quorumcumque non est idem genus, eorum non est una materia. Et ibidem dicit, quod corruptibilium et incorruptibilium non est idem genus : sed spiritualia incorruptibilia sunt, et magis distant genere spiritualia et corporalia, quam corporalia corruptibilia et incorruptibilia : ergo multo minus erit unum genus spiritualium et corporalium, et sic nec una materia.

SOLUTIO. Quidam Platonici Philosophi, solutio. ut Avicembron, et alii dicentes cum Platone mundum creari verbo Dei ad exemplar quod est in lumine intelligentiae, dixerunt omnium materiam esse unam primam, quam matriculam esse dixerunt omnium seminum; quae a primo opifice procedunt in materiam concipientem semina formarum, a prima causa in intelligentias orbium inferiorum, et ab illis in materiam sive matriculam procedentium. Et hoc dicunt sensisse Platonem in Timaeo sic dicentem : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum erit par exsequi, » hoc est, quod a me fluit in vos, sic exsequamini ad par, quod unicuique potentiae materiali attribuatis formam sibi debitam. Et hoc est quod dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod « intelligentia dat omnes formas, et secundum diversitatem materia diversas. » Et Boetius, quod « seeundum meritum materia forma infundantur : » ut sic omnis sementis et tota

<--- Page Split --->

per creationem fiat ab opifice, sed per intelligentias orbium aliorum instrumentaliter operantium in motibus et qualitatibus ccclestibus, et qualitatibus elementalibus, materiis suis propriis adaptentur. Et hi dicunt materiam ut matriculam omnium formarum conceptivam esse unam, sicut unus est opifex totius sementis omnium formarum factivus et generativus. Et ideo dicitur, Sapientiae, XIII, 3 : Speciei enim generator haec omnia constituit. Generator enim speciei non diceretur, nisi omnis species per creationem ab illo esset : nec hoc diceretur constituere, nisi virtutibus ccclestibus et elementalibus hoc in materia ad esse deduceret : ita quod unumquodque in actu naturas esset perfectum.

Isti dicunt, quod materia a forma perficitur tripliciter per actum creantis : perficitur enim forma substantiali tota materiae potentialitas, ita quod nihil ejus est in potentia ulterius, nec ad ubi, nec ad formam : et sic dicunt esse materiam in intelligentiis, anima rationali, et Angelo. Unde subjectum in his ita perfectum dicunt, quod nec in potentia est ad quantitatem, nec in potentia ad formam, sed sola forma substantiali determinatum est : et sic una est materia spiritualium substantiarum. Aliquando determinatur forma substantiali, ita quod non remanet in potentia ad aliquam formam substantialem : remanet tamen in potentia ad formam secundariam, quae proxima est materiae, hoc est, ad quantitatem : et sic una est materia corporum incorruptibilium secundum locum mobilium : quia omne quod secundum locum movetur, quantum est : et hanc vocant materiam quantitate determinatam. Aliquando etiam materia non sic determinatur forma substantiali per actum creantis, quin remaneat in potentia et ad ubi, et ad formam : et sic oportet eam esse cum contrarietate qualitatum elementalium, quia transmutatio non fit sine contrarietate : et hoc modo unam materiam dicunt esse generabilium et corruptibilium, transmu-

tabilium ad invicem : et hanc esse materiam dicunt determinatam contrarietate. Et sic dictum eorum redit ad hoc, quod materia per solam analogiam ad formam substantialem determinantem potentialitatem ejus, sit in omnibus spiritualibus et corporalibus una unitate talis analogiae : materia autem per formam substantialem et quantitatem determinata, sit in omnibus corporalibus incorruptibilibus una unitate analogiae ad formam substantialem quantitate et figura determinatam : materia autem contrarietate determinata, in omnibus generalibus et corruptibilibus est una unitate analogiae ad formam substantialem, quae in esse et potentiis consequentibus et actibus determinationem exigit per contrarietatem. Et hoc modo dicunt intelligi quod Philosophus dicit, quod « materia scibilis est per analogiam : » et ea quae objecta sunt ad hoc quod dicitur, quod una sit materia, concedunt.

Hæc tamen positio Peripateticis nullo modo placuit : considerabant enim, quod materia per potentiam ad actum determinatur et cognoscitur : relationem enim potentiae ad actum analogiam vocabant, sive proportionem, ut paulo ante dictum est : et ideo quorum non est una analogia ad unum et eumdem actum in genere vel specie, horum dicebant non esse unam materiam : et hæc sunt quorum materia non est tota intus, nec sunt ex materia sua tota : sed extra ea est pars materiae transmutabilis ad eumdem actum, et pars materiae quae est intra sub actu illo, transmutabilis est ad actum alium : et ideo talia omnia transmutabilia sunt ad invicem : et propter unam analogiam quam materiae talium habent ad actum sive ad actus diversos, horum dicebant esse unam materiam : et pro principio supponebant, quod quorumcumque sic est una materia, horum omnium est transmutatio ad invicem. Considerabant etiam, quod 'quædam sunt ex materia sua tota, ita quod materia stans sub actu, nullam' potentiae analogiam

<--- Page Split --->

habeat ad alium actum, nec aliqua materia extra ipsam habeat analogiam ad eumdem actum, sicut est sol, et aliae stella : et illa dixerunt esse ex materia sua tota, ita quod nihil materiae extra ipsa existentis analogiam habeat ad eumdem actum, nec aliqua materia intra ipsa existens analogiam habeat ad alium actum. Et ideo pro principio posuerunt, quod quaecumque sunt ex materia sua tota, nullo modo transmutantur ad invicem, sed sunt incorruptibilia, et ut dicit Aristoteles in II de Cælo et Mundo, et in primo Meteororum, talia non recipiunt in se impressiones peregrinas. Considerabant item, quod potentia est ejus quod non habetur, et in eodem potentia semper praecedit actum secundum naturam, qui est generatio : et ideo quorumcumque suppositum vel subjectum talem analogiam non habet ad actum, horum nullam penitus dicebant esse materiam, sicut est Angelus proxime juxta creatorem factus, et sicut est intelligentia præsidens ordinibus stellarum, et sicut est anima rationalis, quæ (sicut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus) in umbra creatur intelligentiae, sicut et sensibilis in umbra rationalis animæ, et vegetabilis in umbra sensibilis, et cœlum in umbravegetabilis, et elementa et elementata in umbra cœli. Et ideo in talibus transmutatio incipit secundum formam et esse tam substantiale quam accidentale. Et hanc positionem videtur defendere Augustinus in libro super Genesim ad litteram, qui dicit animas ex nulla creatas esse ma terra. Similiter Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Et ideo secundum Catholicam fidem et philosophiam hæc via videtur mihi esse tenenda.

Ad 0BJECTA ergo quae inducta sunt ad hoc, quod sit una omnium materia, per ordinem respondendum est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Boetius verum dicit : sed primum quo id quod creatum est, est hoc aliquid, non est materia, sed potius suppositum na-

turæ communis, quod in antehabitis diximus esse id quod est. Et quo est primum, non est forma materiae : quia hoc non prædicatur de toto, sed est sumptum a forma totius. Unde licet spiritualia sint composita ex quod est, et quo est, non tamen sequitur quod sint composita ex materia et forma.

Ad ALIUD dicendum, quod materia per rationem materiae non est principium individuationis, sed potius per rationem proprii subjecti est principium individuationis, ut primum subjectum. Individuum enim, ut in Logica sua dicit Algazel, fit individuum ab accidente incommuniciabili : et hoc est proprii suppositi, quod vocatur id quod est. Et ideo primum individuans est id quod est. Nec materia est individuans, nisi prout est primum subjectum ejus quod est. Et ideo illa ratio supponit falsum, et ideo non procedit.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicit Aristoteles, quod cum dicitur, hoc cælum, dicitur materia sub hac forma : vocat materiam primum fundamentum in quo fundatur compositio entis creati : et hoc modo universale et particulare accipitur in omnibus creatis, tam spiritualibus, quam non spiritualibus : sed ex hoc non sequitur, quod illud fundamentum sit unum vel unius rationis in omnibus, quia in quibusdam est materia, et in quibusdam id quod est : licet in hoc similia sint, quod in utroque fundatur esse creati et compositi.

Ad RATIONEM Avicembron dicendum, quod non procedit : eo quod sustinere et substare æquivoce dicitur in spiritualibus et corporalibus. Non enim substantia spiritualis eadem ratione substat illum inationibus, gratiis, et theophanis, quæ materia substat formis naturalibus, accidentalibus, et substantialibus. Si enim sic esset : tunc sicut materia denominatur a forma cui substat, et dicitur alba, calida, lapis, et lignum, et sic de aliis : ita natura spiritualis a qualibet forma quæ per intentionem est in ipsa, deno-

<--- Page Split --->

minaretur et diceretur alba, calida, lapis, et lignum : quod falsum est. Et iste fuit error Theophrasti, ut dicit Commentator super tertium de Anima. Et ideo dicit Aristoteles, ibidem, quod receptio formarum in intellectu, non est nisi secundum esse intentionale, quod Commentator spirituale vocat : et non est nisi secundum quid, et in quantum est receptio, plus assimilatur receptioni loci, quam materiae. Et in hoc deficit illa ratio : si enim deberet esse unum principium substandi et sustinendi in omnibus substantibus et sustinentibus, oporteret quod una et eadem ratio esset substandi et sustinendi in omnibus.

est : sed ens non ut materia se habet ad entia particularia, sed ut principium ad decem genera entium se habet per prius et posterius inventum in illis.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc dictum Philosophi non est verum, nisi de corporalibus, in quibus numerum cognoscimus divisione continui : sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum. In aliis autem, ut dicit Damascenus, differentia est causa numeri, et maxime differentia propria, quae est per accidens incommunicabile, ut dictum est.

ILLAquæadducunturincontrarium , concedendasunt .

Ad ALIUD dicendum, quod in communi una ratio est incommunicabilitatis, quae sicut dicit Algazel, est ab accidente incommunicabili: et Boetius dicit, quod est a collectione accidentium quae in alio impossibile est inveniri, quae nomine proprii significatur, cum dicitur, socraticas, vel platonitas. Et hoc modo unum est principium singularitatis et incommunicabilitatis: et hoc est hic suppositum naturæ communis in qualibet natura. Unde materia secundum quod materia, non est talis singularitatis principium, sed in quantum est fundamentum primum, in quo fundatur esse hujus suppositi, cui convenit accidens incommunicabile.

Ad ALIUD dicendum, quod Commentator ibi non loquitur, nisi de corporalibus : horum enim materia proprie formatur et distinguitur et determinatur ad esse. In spiritualibus autem, in quibus est quod est et quo est, utrumque accipitur a toto : quod est enim prædicatur de toto quod est : omne enim quod est, est id quod est. Quo est autem, est acceptum a forma totius, secundum quod substat naturæ communi, secundum quod universale dicitur forma totius : sicut cum dicitur, homo est homo. Unde talium resolutio, est resolutio particularis in universale, et non resolutio compositi in componentia. Et hoc quidem est verum : quia hoc stat in ente quod indistinctum

Ad RATIONES eorum qui unam materiam esse omnium dicunt, dicendum ad primam, quod illa ratio bona est, sed supponit falsum in hoc, quod dicit, quod sola materia est non ens in alio. Sed in corporalibus materia est substantia non ens in alio, in qua fundantur omnia alia quae formaliter insunt ipsi. In spiritualibus autem substantia non ens in alio, est id quod est, in quo fundatur secundum esse quo est, et alia quae secundum bene esse sunt in ipso, ut illuminationes, et gratiae, et theophaniae.

Ad ALIUD dicendum, quod materiale dicitur dupliciter, scilicet a veritate naturæ quæ dicitur materia, et a convenientia proprietatis alicujus cum materia, licet veritatem materiae non habeat. Primo modo materiale non invenitur extra materiam. Secundo modo multa sunt materialia nihil materiae habentia : sicut in III de Anima dicit Aristoteles, quod sicut in omni natura aliud est quo est omnia facere, et aliud quo est omnia fieri : ita et in anima rationali est accipere has differentias : et intellectus possibilis quo est omnia fieri, materialis dicitur, cum tamen nihil habeat materiae. Et secundum hunc modum id quod est in spiritualibus distinguibile et proprium et formatum, dicitur materiale : cum tamen nec materia sit, nec ex materia, sed in quadam proprietate conveniat cum materia.

<--- Page Split --->

Ad aliuD dicendum, quod omne creatum est hoc et hoc : sed illa sunt quod est et quo est, et non materiaet forma in omnibus, sicut in quaestione de compositione creaturae ostensum est. Nec hoc est verum, quod primus binarius rerum, sit forma et materia, sed potius quod est et quo est : et ideo per hoc argumentum nihil probatur.

Ad aliuD dicendum, quod secundum supponit primum, ubi primum est causa secundi: sed sic non est in compositione, quia compositio forma et materia non est causa compositionis accidentis et subjecti: sed ipsum subjectum, ut dicit Avicenna, occasio est accidentis. Et haec sunt ejus verba in prima philosophia sua : « Sub ectum est ens in se completum, occasionem dans alteri existendi in ipso. » Et ideo in multis invenitur compositio accidentis cum subjecto, in quibus nulla est compositio materia et forma : sicut linea inest curvum et rectum, cum tamen linea non sit composita ex materia et forma.

Ad aliuD dicendum, quod tam Au gstinus, quam Plato in Timaeo materiam dicunt esse informitatem : eo quod nihil capax est omnis forma, nisi quod nullam formam habet, ut dicit Plato, ibidem. Sed haec materia prima est secundum intellectum accepta, et non prima secundum esse. Dicunt etiam, quod media est inter nullam, et aliquam substantiam : omnis enim aliqua substantia per formam aliqua substantia est, nulla autem substantia est quae nihil est : et sic materia media est inter nihil, et aliquam substantiam : quia informitas non omnino nihil est, licet nihil sit eorum quae formata sunt. Et hoc modo dicit Augustinus, quod informitas proprie nihil est : quia esse materiale actum habet matriculae, vel nutriculae, ut dicit Plato : quae ex nullo quod ipsa sit, concipit et generatur, sed ex aliquo quod

recipit ex altero, sicut senien maris. Unde comparat facturam mundi Plato tribus, scilicet materia quae ex alio concipit sicut matricula, opifici non in se sed in alio generanti, et nato sive filio, hoc est, forma mundi archetypi, quam opifex per stellas et qualitates elementales in materiam tamquam in matriculam mittit. Sed ex hoc non sequitur, quod una sit materia omnium : quia sicut paulo ante dictum est, non est una analogia talis matriculae ad cujuslibet formae susceptionem.

Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod Aristotelis propositio est vera : sed accipit ibi genus secundum esse, et non secundum intentionem logicam : hoc enim modo unum genus est eorum, quorum una est analogia potentiae ad actum : hoc enim modo genus habet potentia differentias specificas, et hoc modo constitutivis differentiis genus determinatur ad species : et sic non potest esse unum genus corruptibilium et incorruptibilium, et corporalium et spiritualium : licet secundum intentionem logicam accipiendi genus, omnia sint in genere substantiae.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA III.

Utrum materia sit aeterna 1 ?

Tertio quaeritur, An materia sit aeterna.

Et videtur, quod sit aeterna.

  1. Dicit enim Plato sic in Timaeo : « Et natura quae cuncta recipit corpora, illa minime recedit ex conditione propria.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 3. Tom. XXVII hujusce

<--- Page Split --->

Recipit enim cuncta, nec ullam ex eisdem trahit formam : et cum velut intra gremium ejus formentur quæ recipiuntur, ipsa informis manet : estque usus ejus similis molli cedentique materiæ, in quam imprimuntur varia signacula : moveturque et conformatur omnimode ab introeuntibus ipsam, nec formam nec motum habens ex natura sua. » Et dat simile de auro, cui si imprimantur diversæ figuræ, mutatur quidem figura in figuram, semper tamen manet in natura auri a qua nullo modo mutatur.

Inde procedunt sic : In quocumque omnia formantur, et ipsum non formatur in aliquo, ante omnia formata ponitur esse. Materia est in qua omnia formantur, et ipsa non formatur in aliquo : ergo ante omnia formata et creata est materia : quod autem ante omnia creatum est, est æternum : ergo materia æterna est.

  1. Adhuc,Plato,ibidem, « Tria in præsenti genera sumenda sunt : unum quod gignitur : aliud in quo gignitur : aliud a quo similitudinem trahit quod nascitur. Idcirco comparare hæc ita decet. Quod recipit, matri : unde recipit, patri : naturam istorum mediam, proli. Sed ita intelligendum est, quod cum esse debeat effigies rerum omni formarum varietate distincta, numquam illud ipsum formationis hujus gremium bene erit præparatum, nisi informe sit, et suapte natura omnibus formis quas recepturum est, careat. » Et dat simile sic dicens : Ut qui unguenta suaviter redolentia confecturi sunt, humidam materiam quam certo condire odore volunt, ita præparant, ut odorem nullum proprium habeat. Etenim si hæc erit alicujus eorum quæ in se recipit, statim non est omnium receptaculum, sed unius. Et sic vult ostendere, quod materia receptaculum omnium formarum ante omnia est, et penitus informis, nulla forma formata. Sicut ergo opifex et exemplar ad id quod formatur, æterna sunt : ita materiam in qua format opifex, necesse est æternam esse.

  2. Adhuc, Ratio Platonis est hæc, quod nihil formatum fieri potest, nisi formator præhabeat in quo formet : sed summus opifex et omnis speciei generator, omne quod est creatum format : ergo necesse est, quod præhabeat omnis formæ receptaculum, in quo formet, ex quo formata diversæ essentiae et substantiæ sunt ab ipso.

  3. Adhuc, Plato, ibidem, « Sitne ignis aliquis seorsum a materia ipse permanens in seipso, et cætera quæ sæpe diximus per seipsa manere ? An hæc sola sunt quæ corporis sensu percipimus, et talem in se continent veritatem ? nec ullo pacto præter hæc ulla uspiam, sed frustra intelligibilem uniuscujusque speciem aliquam petere solemus, nec aliud hæc sunt quam verba ? » Quasi dicat : Non. Et supponit, quod species intelligibiles fuerunt ab æterno, ad quas factus est mundus sensibilis, et opificem, et matriculam in qua format opifex sensibili forma omnia quæ in intelligibilibus formis habuit ab æterno. Et sic videtur, quod sicut opifex et exemplar æterna sunt, ita et materia æterna sit.

  4. Adhuc, Omne cujus esse præcedit non esse, æternum est, et radicatur in aliqua materia : materia esse præcedit non esse. Probatio : Quod præsupponitur in omni deductione ad esse, illius esse præcedit non esse : sed materiæ esse præsupponitur in omni deductione ad esse : ergo materia esse præcedit non esse. Et sic habetur propositum, quod materia increata est.

  5. Adhuc, Omne formatum, id in quo formatur, sibi præsupponit, ut annulus aurum : sed omne creatum, formatum est : ergo omne creatum sibi præsupponit id in quo formatum est : quod autem præsupponitur ante omne creatum, creatum esse non potest : et materia præsupponitur ante omne esse creatum : ergo materia creata esse non potest : et quod non est creatum, est æternum : ergo materia est æterna.

  6. Adhuc, Ars imitatur naturam, sicut

<--- Page Split --->

natura primum opificem : sed omnis ars in opere artis præsupponit materiam, et natura similiter : cum ergo ista exemplata sint ad opus opificis primi, in opere opificis primi præsupponitur materia : oportet ergo, quod æterna sit.

1 contra. In CONTRARIUM hujus est :

  1. Nihil est æternum nisi Deus : materia prima non est Deus, et impossibile est eam esse Deum : quia, sicut dicit Aristoteles, et probat in II Physicorum, efficiens et forma et finis cum materia numquam coincidunt in idem : Deus autem est efficiens et forma et finis : ergo materia numquam potest esse Deus.

  2. Adhuc autem, ut ait Augustinus, « Vera incommutabilitas est vera æternitas : » ergo nihil commutabilium potest esse æternum : sed ita nihil est commutabile sicut materia : hæc enim,sicut dicit Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, subjecta est omni mutationi et motui : ergo nullo modo potest esse æterna.

solutio. Solutio. Dicendum, quod materia creata est, sicut probant duæ ultimæ rationes : et impossibile est eam duratione æternam esse. Unde Augustinus in libro II Confessionum ait : « Tu, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re penes nullam rem. »

d 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod per dicta Platonis nihil probatur, nisi hoc solum, quod materia prius natura est ante formatum ex materia vel in materia : sed quod sit prior duratione, non habetur ex verbis Platonis : maxime, quia secundum sanctam Scripturam, et præcipue secundum dicta Augustini, simul cum re formata creatur materia. Et est simile in vestigio pedis in pulvere, quod fieri non potest, nisi pulvis ponatur esse cum impressione pedis in pulvere.

d 2. Ad ALIUD eodem modo est dicendum, quod per dicta Platonis nihil probatur

nisi hoc solum, quod materia præcedit formata ut fundamentum, et suscipiens : et hoc fieri potest et salvari, si materia in ipso creato et formato producatur esse.

Ad ALIUD dicendum, quod hæc \ratio teneret in opifice qui aliquid potentiae habet, et aliquo indiget : et ideo est opifex imperfectus. Sed in opifice perfectissimo (cujus nihil est in'potentia et nullo indiget) non tenet : ille enim nihil præsupponit, in potestate enim et voluntate habet et informe producere cum formato et informato, sicut in antehabitis de principio primo dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod opifex et exemplar sunt æterna : quia exemplar in opifice idem est quod opifex, indistinctum ab essentia opificis : et hoc est ideo, quia in per se agentibus efficiens, forma, et finis in idem coincidunt : sed materia numquam in idem coincidit cum efficiente et forma : propter quod oportet materiam cum diversæ essentiae sit ab opifice, per creationem deduci in esse. Unde Plato sic dicit : « Cuncta sui similia prout cujusque natura capax poterat esse beatitudinis, effici voluit : quam quidem voluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. » Unde patet, quod Plato materiam in materiato vult esse creatam, et non habere ordinem prioritatis ad alia, nisi naturæ : sicut est ordo fundamenti ad superædificata.

Ad ALIUD dicendum, quod materiae esse non præcedit non esse simpliciter, sed potius e converso non esse medium præcedit esse materiae duratione : sed esse materiae ordine naturæ, subjecti, et fundamenti, non durationis, præcedit esse formatorum : et aliud non probatur per illam rationem.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod materia per illam rationem non probatur antecedere omne creatum et formatum, nisi ordine naturæ : sicut ordine naturæ pulvis præcedit vestigium pedis in pulvere, quamvis secun-

<--- Page Split --->

dum esse et durationem possit esse cum ipso.

Ad ultimum dicendum, quod illa ratio decepit Platonem : quia in veritate videbatur sibi ab aeterno esse, et sic esse principium non de principio : sed deceptus est, quia licet ars imitatur naturam in aliquo, tamen in certitudine imitari non potest : certius enim est opus naturae, quam artis. Similiter ars et natura cum imperfecta sint, et multum potentiae habentia, perfecte imitari non possunt creatorem qui nihil admixtum habet de potentia. Et ideo licet ars et natura praesupponant materiam, non tamen oportet quod primus opifex praesupponat eam. Nec Plato intendit, quod ex ratione actionis primi opificis oporteat praesupponi materiam, sed quod ex ratione operati operis et constituti in esse perfecto ordine naturae, oporteat praexistere materiam.

Quæ in contrarium adducta sunt, procedunt.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA IV.

Utrum materia facta sit ad rationem sive ad exemplar aliquod 1 ?

Quarto quaeritur, Utrum materia facta sit ad rationem, sive ad exemplar aliquod ?

Et videtur, quod non.

  1. Exemplar enim non est nisi formae materia autem nec forma est, nec a forma habet quod est materia : ergo videtur, quod materia ad exemplar facta non sit.

  2. Adhuc, Nihil materiale est in Deo,

ut dicit Augustinus. Ergo nihil est in Deo, quod possit esse exemplar materia, exemplar enim materiae materiale est : ergo exemplar materiale non est in Deo : et sic materia non est facta ad exemplar.

In contrarium est, quod

  1. Quidquid Deus fecit, ut dicit Augustinus, ad rationem fecit : Deus materiam fecit : ergo ad rationem fecit : ratio autem est exemplar : ergo materiam fecit ad exemplar : et sic materia aliquod exemplar est.

  2. Adhuc, Omne quod aliquo modo bonum est, bonitatis suae causam et exemplar habet in summo bono : sed materia aliquo modo bonum est : ergo bonitatis suae causam et exemplar habet in summo bono. Quod materia aliquo modo bonum sit, dicit Augustinus in libro XII Confessionum sic : « Sicut fatemur majus bonum esse quod creatum et formatum est, ita dicimus minus bonum quod creatum informe formabile est, sed tamen bonum. » Non est autem bonum, nisi quod est a bono primo, ut in tractatu de bono determinatum est ex verbis Dionysii, Boetii, et Augustini. Ergo videtur, quod materia bonitatis suae causam habet in summo bono et formam, et sic videtur ad ideam esse facta.

  3. Adhuc, Omne creatum antequam crearetur, in potentia fuit causae efficientis, et ideo est ens possibile, et non ens necesse : materia creata est, quod constat ex praehabitis : ergo est ens possibile : ens autem possibile non est in potentia in causa efficiente (quae non est causa per accidens, sed causa per se) nisi secundum rationem forma exemplaris : ergo materia antequam esset in esse materia secundum actum, in potentia causae efficientis fuit secundum rationem forma et exemplaris.

  4. Adhuc, Sicut in prima parte:

<--- Page Split --->

Summæ theologiae, quaestione, Qualiter omnia creata sunt in Deo 1, determinatum est, quod creata antequam fiant, in Deo sunt, sicut artificiaa sunt in intellectu artificis : artificiaa autem non sunt in mente artificis, nisi per exemplar : et sic cum materia creata sit, oportet quod per exemplar sit in mente divina.

  1. Adhuc, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod si causa prima non novit aliquod causatorum a se, sequitur quod causa sit vacua secundum aliquid. Ergo prima causa novit omne suum creatum : sed non noscitur nisi cujus ratio apud noscentem habetur : cum igitur prima materia creatum sit prime causae, et noscatur ab ipsa, oportet quod prima materia per aliquam rationem sit in notitia prime causae.

et materiae : et hac ratione formali materia artificiatorum est in mente artificis. Et ideo dicit Aristoteles in II Physicorum, quod architectus non tantum considerat formam et finem, sed etiam materiam. Et dat exemplum de serra, in qua non consideratur tantum finis qui est incisio, nec forma quae est figura dentium, et dispositio et incidendum : sed oportet, quod consideretur materia, in qua talis figura dentium et dispositio fieri possit. Propter quod, ut ibidem dicit Philosophus, intendens facera serram, non quaerit materiam lanam, vel aliud molle quod facile cedit, sed quaerit ferrum in quo figurari possint dentes acuti anguli, facile dividentes et corrodentes id quod dividendum est. Et sub hac ratione ab artifice quaeritur et consideratur materia.

Solutio .

Solutio . SicutdicitAnselmusinMonologio , præsumptioestdicere , quodaliquodenssitquodnonsitabenteprimo : etquodestabenteprimo , pernotitiamestinenteprimo , s e - cundumrationemquasehabetadens , etsimpliciterestens , etactuens . Ethocmodoestmateriamdupliciterconsiderare , scilicetsecundumquodesthocensabsolute : etsecundumquodestinhabitudineadensactu , quæha - bitudoabstrahiabeononpotest , inquantuminformeformabileest : sicutinartificiatisapudartificemratioestfun - damenti : hæcenimrationonestabso - luteejusquodestfundamentum , sedestratioquasehabetutsustentansetreci - piensomnesuperædificatum .

Et sic dicendum est de materia prima, quae licet informis sit ab omni forma ad genus vel speciem vel inviduum determinata, tamen rationem habet habitudinis et receptaculi et analogiae ad omnem formam : et negari non potest, quin hæc sit ratio formalis et fundamenti

Et per similem rationem informis materia prima, formabilis in omnem formam, producta est et quaesita a primo opifice, et hoc modo fuit in mente divina. Informitas enim, quae est evacuatio ab omni forma secundum actum, qua evacuatione formabilis est in omnem actum formae cujuslibet, aliqua forma est, ut dicit Augustinus, et aliqua ratio est qua in entis veritate constituitur : et quantum ad illam habet exemplar in mente divina, et hac ratione producitur ab ipsa sicut a per se agente. Per se enim agens est, ut in II Physicorum vult Aristoteles quod est agens univocum : et hoc est quod agit in ratione efficientis et formæ. Et dat exemplum : sicut Polycletus causa statuæ est sive idoli per accidens : sed statuarius causa statuæ est per se formaliter, et similiter Polycletus statuarius, quia tunc agit secundum eam quæ in ipso est, formam et artem statuæ. Et sicut medicus per se est causa sanitatis, et similiter Hippocrates medicus, quia sanitatem agit

<--- Page Split --->

secundum eam quae in ipso est, formam et artem medicinae sanitatis. Hippocrates autem est causa per accidens, quia Hippocrates secundum quod Hippocrates non habet in se formam et artem qua agat sanitatem : sed sanitatem agit per aliud quod in nomine efficientis non intelligitur, agit enim per hoc quod est medicus, eo quod medicina forma est et ratio sanitatis. Ita oportet intelligere in Deo, quod nihil agit sive creat, nisi cujus ratio et forma exemplaris est in ipso : aliter enim (ut dicit Augustinus) non ageret secundum rationem.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet materia secundum id quod est, formam non habeat, et ideo non possit habere exemplar formale : tamen secundum quod se habet ad ens actu, sine forma non est, et sine ratione, ut dictum est. Et hoc modo refertur ad mentem opificiis primi, et idealem rationem habet in ipso.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod nihil in potentia est in Deo : habitudo autem materiae et ratio habitudinis ad ens actu, non est materialis, sed formalis : et ideo secundum illam et non simpliciter potest esse materia in Deo.

Quinque argumenta quae in contrarium adducta sunt, concedenda sunt secundum distinctionem rationis et formae, quae in principio solutionis determinata est.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

Utrum erraverit Plato in hoc quod dixit exemplar esse principium'?

Deinde quaeritur de exemplari, Utrum

in hoc erraverit Plato, vel verum dixerit ?

Et videtur, quod non erraverit.

  1. In prima enim parte Summa theologia, quaestione de ideis 2, inducta est auctoritas Augustini in libro LXXXIII Quaestionum dicentis, quod Plato posuit ideas in mente divina, quas qui negat esse, Filium Dei negat esse, praecipue sub hoc attributo, quod Filius Dei est Dei sapientia, et Dei verbum, per quod omnia facta sunt : non enim sapiens est artifex, qui in mente apud se non habet rationes operis, et omnium eorum quae ad opus exiguntur.

  2. Adhuc, Ut dicit Aristoteles in V Ethicorum : Sapiens est in artificibus, qui ex fine operis rationem reddit de universo opere : sapientissimus autem Deus est, ut saepius probatum est : ergo apud eum ratio est ex fine sumpta de universo opere : opus autem suum est universum sive mundus, cujus bonum sive finis in ipso est, sicut in duce exercitus : ergo universorum quae sunt in mundo et ordinis eorum ad finem, ratio et forma exemplaris est apud ipsum. Hoc ergo ponere nihil habet erroris : et sic Plato non erravit.

  3. Adhuc, Boetius in procemio primi Arithmeticorum dicit sic : « Numerorum scientiam hujus mundanae molis conditor Deus, primum habuit sua» ratiocinationis exemplar, et ad hanc cuncta constituit quaecumque fabricante ratione per numeros assignati ordinis invenere concordiam. » Ergo numerus est exemplaris forma omnium eorum quae per formas distinguentes ponuntur in numerum in ordine ad finem universi, antequam esset in esse naturae, et in actu est apud Deum : et haec est Catholica fides, et non error : ergo Plato non erravit hoc ponendo.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 5. Tom. XXVII hujusce nova editionis, pag. 15.

logiae, Tract. XIII, Quæst. 55, Membr, 2, Art. 4, 2 et 3. Cf. etiam, Quæst. 60, Membr. 2. Tom. XXXI nova editionis nostra.

<--- Page Split --->

4. Adhuc, Boetius in libro III de Consolatione philosophiae :

Quem non externè pepulerunt fingere causa Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere par-

Hoc ergo ponere non est error, sed Catholica veritas : talia enim exemplaria ponere increata verissimum est : ergo non est error.

  1. Si forte aliquis dicat, quod in hoc erravit Plato, quod exemplaria posuit extra mentem divinam. CONTRA : Hæc sunt verba Platonis in secunda parte Timæi : « Certe non est dubium ad cujusmodi exemplum adverterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens proprietatem, an ad factum atque elaboratum. Nam si est, ut certe est, pulchritudine incomparabili mundus, opifexque et fabricator ejus optimus, perspicuum est, quod juxta sinceræ atque immutabilis proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio. Sin vero (quod nec cogitari quidem aut mente concipi tas est) ad elaboratum, quod cum sit rationis alienum, liquet opificem Deum venerabilis exempli normam in constituendo mundum esse secutum. » Ex hoc patet, quod mundus non est constitutus ad elaboratum exemplum, sed ad æternum et incommutabile : hoc autem non est nisi in Deo : ergo ad exemplum quod in Deo est, mundus factus est : et sic non posuit exemplum extra Deum.

  2. Adhuc, Plato post pauca ibidem dicit : « Hic, scilicet mundus archetypus, qui scilicet est venerabile exemplum elaborati mundi, cujus imago est hic mundus, factus est, qui generatorum omnium speciosissimus est : et ille

actor maximus sive opifex, qui operis sui ratione prudentiaque his quae semper eadem existunt accommodatus, imago est, opinor alterius. » Ergo iste sensibilis mundus pulcherrimus est propter hoc, quia accommodatus est exemplari archetypi mundi : archetypus autem mundus exemplaria sunt in mente divina, cujus similitudines et imagines quasdam constat esse mundum sensibilem : ergo videtur, quod exemplaria non posuit extra mentem divinam : et sic videtur idem quod prius.

In contrarium hujus est,

  1. Quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap. 1 : « Plato « namque tria initia existimavit, Deum « scilicet, exemplar, et materiam : et « ipsa increata sine principio, et Deum « quasi artificem, non creatorem : » quia scilicet in præjacentem materiam formam non suam, sed alienam inducit.

  2. Adhuc, Magister in Historiiis sic dicit : « Plato tria fuisse ab æterno dicit, Deum, ideas, et hylen : et in principio temporum de hyle mundum factum fuisse, et ad ideas formatum. »

  3. Adhuc, Ibidem, Plato dicit, quod « ad unum vultum opifex non potest facere diversa in forma. » Ergo Deus opifex secundum Platonem, ad unam ideam omnia quæ in mundo sunt, facere non potuit : et ita videtur, quod Plato posuit multitudinem idearum : sub multitudine autem non sunt in mente divina secundum positionem Platonis : sic autem ponere error est : ergo Plato erravit.

  4. Adhuc, Plato, ibidem, « Intelligendum fieri non posse, ut una existat facies, quæ omnes rerum formas vultusque contineat, variaque corporis undique ora demonstret : » ergo secundum Platonem unum non potest esse, quod sit imago et exemplar omnium formarum : oportet ergo, quod hoc ponat sub di-

<--- Page Split --->

versitate : et sic non sunt in mente divina, sed extra : et hoc est error : ergo Plato erravit.

  1. Adhuc, Hoc accipitur ex verbis paulo ante inductis, ubi sic dicit Plato : « Est ne ignis aliquis seorsum a materia ipsa permanens in seipso, et cætera quæ sæpe dicimus per seipsa manere ? an hæc sola sunt, quæ corporis sensu percipimus, et talem in se continent veritatem, nec ullo pacto præter hæc ulla sunt uspiam, sed frustra intelligibilem uniuscujusque speciem aliquam ponere solemus, nec aliud hæc sunt quam verba ? » Quasi dicat : Tales species necesse est esse.

  2. Adhuc, Hoc idem probat per distinctionem intellectus et opinionis. Opinio enim cum sit tremens habitus, necesse est objecti trementis esse. De formis autem in materia existentibus, quæ continue, ut dicit Plato, tremunt, tamquam in Euripo, hoc est, in ebullitione sint (Euripus enim ebullitio maris est) nihil certum, nihil stabile concipi vel dici potest : unde de his non potest esse nisi opinio, et nihil de his sciri potest, sicut dixit Heraclitus. Essentiae autem rerum secundum se acceptae per intellectum in principiis essentialibus, uno et eodem modo sunt ubique et semper. Ergo ista separatae sunt, et intelligibiles, et vere sunt : ergo forma separatae quae sunt principia esse simpliciter, et scientiae separatae a materia, vere sunt. Et haec fuit necessitas quare Plato posuit formas separatas.

  3. Adhuc, Quare a quibusdam tales formaen non ponantur esse, Plato assignat causam, et dicit, quod patiuntur idem quod somniantes : et sunt haec ejus verba : « Denique cum ad id animo intuemur quod sedem praebet his quae generantur, putamus necesse esse, ut omne quod est, in aliquo loco sit positum, regionemque obtineat aliquam. Porro quod neque in terra, neque in cœelo est, minime existere putamus : ob quam depravationem, itemque alias con-

sanguineas, hoc est, consimiles, nec in reputatione quidem et consideratione vere existentis vereque pervigilis natura mente consistimus, propter hujusmodi somnium. » Et intendit dicere, quod ita consuevimus sensibilia mente et animo volvere, quod vere existentia non videmus. Et sic patet, quod Plato posuit ab aeterno formas separatas esse, et intelligibiles, et vere existentes.

  1. Adhuc, Constat, quod principia rerum prima, quibus sunt et sciuntur, nec facta, nec temporalia esse possunt. Si enim talia essent, oporteret, quod principiorum essent alia principia, et illorum alia, et sic iterut in infinitum : omne enim quod fit, vel factum est, a suis principiis in esse constituitur. Et sic patet, quod ibitur in infinitum, si principia facta sunt. Principia ergo constituentia in esse unumquodque, facta non sunt : et quae facta non sunt, ab aeterno sunt : ergo principia esse et cognitionis ab aeterno sunt.

  2. Adhuc, Plato sic dicit : « Vera quidem opinionis ut quilibet particeps intelligentiae est. Intelligentiae vero dii quidem omnes,homines vero pauci admodum participes sunt. Quae cum ita se habeant, fateri oportet esse speciem, quae semper eadem sit, sine ortu atque interitu, quae nec in se accipiat quidquam, sensuque corporis nullo percipiatur, atque hoc est quod ad solam intelligendam pertinet, ejusque intentionis est proprium. » Ex hoc expresse patet, quod Plato posuit species esse immutabiles ab aeterno in semetipsis locatas, quae horum sensibilium sunt principia. Unde dicit paulo post : « Porro quod ab hac, scilicet specie, est nativum, sensibile, substentabile, hoc est, quod in aliquo receptaculo materiae sustineatur, cum immutatione, et interitu recedens, sensibus, et opinione noscendum. Tertium genus locus est, qui interit quidem numquam, sed omnibus quae gignuntur, sedem exhibet, hic sine tangentis sensu tangitur, adulterina quadam ratione vix opinabilis. » Ex his patet,

<--- Page Split --->

quod directe et distincte Plato ponit tria principia esse ab æterno, scilicet opificem, materiam sive receptaculum, et formas, quæ sunt essentialia principia eorum quæ per generationem oriuntur et occidunt.

  1. Si forte aliquis diceret, quod Magistri Sententiarum et Historiarum imponunt hoc Platoni : sed Sancti præ omnibus commendant eum, sicut dicit Chrysostomus in prima homilia super Joannem. Contra est, quod dicit Ambrosius expresse in Hexameron sic : « Plato disertissimus discipulique ejus tria principia constituerunt omnium, scilicet Deum, exemplar, et materiam, et ea esse incorrupta et increata, ac sine initio asseruerunt, Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ad ideam intendentem fecisse mundum : vocaveruntque hylen, quæ gignendi causas rebus dedisse asseritur omnibus : ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum aestimarunt. » Ex his verbis expresse patet, quod Plato in ponendo principia erravit.

Juno, Pallas, etc., et propter hoc deos deorum appellari, quia isti incorporei existentes, per numina corporea, cœelestia scilicet corpora et elementalia numen divinum habentia, sicut per instrumenta organica, formas exemplarium æternorum, quas essentias et veritates rerum appellat, materiae sensibili influunt, ex quibus esse rei constituitur et ratio cognoscendi.

Tertio, gemino errore erravit circa materiam: hanc enim dixit æternam sive increatam, et receptionem materiae dixit esse receptionem loci: et sicut est motus ad locum, ita esse motum formarum a datore formarum ad materiam: hoc enim erroneum est: forma enim et essentia, quæ est veritas rerum, secundum philosophiam et theologiam educitur de materia, et non ab extrinseco aliquo inducitur in ipsam: sed sicut dicit Augustinus de anima humana, quod infundendo creatur, et creando infunditur, talis forma quæ est essentia et veritas rerum educendo de materia creatur, et creando reducitur. Et hoc non convenit loco et locato: neutrum enim horum educitur de reliquo: aliter enim non esset motus et mutatio in rerum generatione: motus enim, ut in III Physicorum probatum est, est actus imperfectus et actus imperfecti. Actus autem imperfectus et perfectus ejusdem formæ sunt in essentia, licet secundum esse non sint idem, sicut esse imperfecti quod potentiae permixtum est, et esse perfecti cujus potentia per actum completa est: et ideo idem esse non possunt.

Solutio. Dicendum, quod procul dubio, sicut Sancti dicunt, et Platonis verba ostendunt, Plato erravit circa principia tripliciter.

Primo scilicet, quia tria principia sine principio ab æterno esse dixit, scilicet opificem, exemplar sive formas, et materiam.

Secundo, quia dixit ex exemplaribus, quæ mundum archetypum vocavit, mundum istum sensibilem sic constitui, quod sementem omnium rerum in exemplaribus sive formis æternis diis secundis attribuit : et sic formas universi extra mentum Dei positas, per deos cælestes, hoc est, stellas, et orbes et qualitates elementales, materiae invahi, et sic formas æternas sensibiles fieri. Propter quod etiam dixit, ante mundum sensibilem deos deorum esse, qui duodecim in libro de Deo Socratis esse dicuntur, ut

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ideas et exemplaria ponere in divina mente, non est error, sed Catholica veritas. Sed hoc modo non posuit Plato, sed potius in semet consistentes, et ipsas esse essentias et rerum veritates in luminibus intelligentiarum, quas deos vocat, eo quod in Græco δαίμων idem sonat quod intellectus Latine, accommodatas, et easdem, ut dictum est, temporaliter materiae invectas.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod si hoc modo Plato posuisset, nihil errasset : sed hoc modo non posuit, sed dixit, quod ex fine operis rationem sumens, formas quae sunt rerum essentiae et veritates, ab aeterno ex se productas fecit, et eas luminibus intelligentiarum accommodavit : ut his in factura mundi et formationibus rerum sensibilium tamquam adminiculantibus exemplaribus uteretur tamquam prototypis, ad quae formaret imagines sensibilium : unde illas separatas vocavit formas : eas autem quae in materia ad ipsas formatae sunt, dixit esse imagines illarum et non formas. Unde, sicut in I primae philosophiae dicit Aristoteles, ista sensibilia ab aeternis dixit procedere sicut ex quodam ethicagio, hoc est, sicut sigillata a sigillo.

Ad aliud dicendum, quod Boetius verum dicit : sed numerus quem attendit ratio divina in constituendo res, non est numerus formarum, sed est numerus proportionis, acceptus penes similitudinem acceptam in solidis secundum arithmeticam medietatem conjungibilibus. In arithmeticis enim duo solida a radice sesqui alterae proportionis surgentia, stabili proportione non conjunguntur, nisi per duo media, ut patet in primis solidis, quorum radices sunt duo et tria, quae in sesquialtera proportione se habent ad invicem : tria enim continent duo et alteram ejus partem, quae proportio Graece δμοιολεια, Latine sesquialtera vocatur. Solidum autem surgens a binario, est bis duo bis, hoc est, octonarius : solidum vero surgens a ternario, est ter tria ter, hoc est, viginti septem. Et haec duobus mediis conjunguntur, scilicet duodecim, et decem et octo : decem et octo enim est ter tria bis : et sic conveniunt cum utriusque radice. Duodecim autem est bis duo ter : et sic etiam hoc convenit cum utriusque radice. Et sic, ut dicit Boetius, cum mundi sensibilis duo extrema solida, ignem scilicet, et terram, jecit fundamenta Deus : duobus mediis cum extremis convenientibus,

aqua scilicet et aere conjunxit : propter quod mundus perfectus esse dicitur. Et hoc quidem etiam dixit Plato, et in hoc non erravit, sed in hoc quod formas ab aeterno ab ipso opifice ex se productas, extra in semetipsis esse dixit, et uti eis opificem tamquam sigillo, per quod imagines earum materia imprimeret. Unde etiam dixit, quod ab aeterno Deus produxit omnes animas pares numero stellarum, quas in creatione caeli stellis inseruit, ut per lumina intelligentiarum stellis praesidentium, et per radios stellarum corporales moventes et informantes qualitates elementales, corporibus sensibilibus inveherentur, et sic juberentur nasci, et cibus provideretur eis : et post dissolutionem corporis, ab intelligentiis quas deos vocabat, id foenus quod dii crediderant, et simile illis erat per participationem rationis et intellectus, si in corpore existens justitiam coluisset et pietatem amasset, 'ad se revocarent : et iterum comparibus stellis attribuerent ad secundae generationis instrumentum : et hoc patet, quod error est.

Ad aliud dicendum, quod in hoc verbo Boetius corrigit errorem Platonis : Plato enim externas causas, quae Deum opificem ad creandum impellerent, posuit : et hoc est error, ut dictum est : cum non impulerit eum ad creandum, ut dicit Dionysius, nisi exstasis amoris summi boni, sibi per naturam insiti : nec duxit ab extrinseco exemplo mundum, sed a se, qui est supremum bonum, et per rationem idealem omnium exemplum.

Ad aliud dicendum, quod Plato vocat elaboratum exemplum, quod de materia factum est temporaliter : sincerum autem et venerabile vocat, quod ab aeterno a Deo productum, solo intellectu comprehensibile in suae essentiae puritate, simplicitate, et veritate consistit : et talia exempla ab aeterno ponere, erroneum est.

Ad aliud dicendum, quod Plato bene posuit in hoc, quod rationis divinae dixit

<--- Page Split --->

esse formas separatas et exemplaria quae sunt in mente divina : sed in hoc erravit, quod exemplaria illa ab æterno dixit in esse distinctum producta ab opifice, ut postea creando mundum sensibilem, illis uteretur ut sigillis.

MEMBRI PRIMI

Id 7, 8 et 9. ILLA quae in contrarium, adducuntur satis ostendunt errorem Platonis. Ratio tamen Platonis fuit, in quam omnes Stoici consenserunt ei : quia omnis rei consideratio triplex est, scilicet in principiis suis primis simplicibus, et sic consideratur in formis quae sunt ante rem : et in formis dantibus esse rei, quae sunt formae existentes in re : et in formis quae sunt intentio rei ab ipsa re abstracta per rationem. Et ideo dixit triplex esse universale, scilicet ante rem, in re, et post rem. De eo quod est ante rem, dicit Porphyrius, quod nullo animali existente, per intellectum adhuc accipitur substantia animata sensibilis, quae est veritas et essentia animalis, ante animal in lumine intelligentiae existens. De universali quod est in re, dicit Avicenna, quod animal est unum sensu tactus determinatum. De universali post rem, dicitur, quod animal est prædicabile de homine, de asino, et sic de aliis. Et per hoc patet causa dicti Platonis, et causa ejus erroris.

Ad 10. Ad ultimum dicendum, quod Plato commendatur in hoc, quod posuit opificem per verbum suum, sicut per artem et rationem, mundum creantem : sed vituperatur in modo positionis, sicut patet in verbis Ambrosii præinductis.

ARTICULUS III.

Utrum ex dictis Platonis sequatur Deum esse opificem, non creatorem ?

Deinde quaeritur, Utrum ex dictis Platonis sequatur Deum opificem esse, non creatorem ?

  1. Dicit enim Magister in secundo libro Sententiarum, distinctione prima, cap. 2, quod opifex est, qui de aliquo facit cum motu, ita quod in operando et ipse movetur, et materia circa quam operatur 1. Et secundum hoc videtur, quod Plato non posuerit Deum opificem : sicut enim in præhabitis a Platone præinductum est,Plato dixit, quod si quis posuerit Dei voluntatem solam causam esse eorum quae facta sunt in mundo sensibili, dicit eum non errare, sed veritatem dicere : sed qui sola voluntate operatur, nihil facit, nec instrumento utitur vel subjecta materia : ille ergo non operatur ut opifex vel artifex : ergo Deus secundum positionem Platonis, opifex esse non dicitur, sed creator.

  2. Adhuc, Gregorius Nazianzenus distinguens inter activum et operativum, dicit, quod activum est cujus actus est operativus motus : operativum autem dicitur quod ex seipso movetur. Plato autem posuit, quod Deus nec a seipso nec ab alio movetur, sed omnimode immobilis est. Omnis enim motus, ut dicebat Plato, est aliter se habentis. Quod nec Deo competit secundum Platonem, nec materiae secundum esse materiale,

<--- Page Split --->

sed soli competit Euripo, qui est ebullitio formarum ingredientium in materiam a formis separatis sicut a sigillis, et egredientium ex ipsa per materiae transmutationem ex transmutalis in ipsa, ipsa tamen semper immobiliter permanente in esse materiali. Et ex his non sequitur, quod Deus est opifex, sed creator : non ergo Plato posuit Deum esse opificem, sed creatorem.

Ad aliud dicendum, quod ex Platonis dictis Deum moveri in hoc quod instrumentaliter moventia non movent nisi mota, et in hoc quod movet instrumentaliter moventia quae ante non movebat : sequitur moveri artificem, sicut dicit Aristoteles, quod « movetur artifex quando ex otio, actu fit agens. »

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod ars est factivum principium cum ratione. Et ibidem dicit, quod facere est super praejacentem materiam operari : quod non potest fieri sine motu et transmutatione. Plato autem posuit praejacentem ab aeterno materiam, sicut habitum est, et posuit exemplar artis ab aeterno in seipso consistere, et Deum dictu, jussu, et verbo facere quod facit, et uti diis deorum et stellis et qualitatibus elementalibus in productione imaginum sensibilis mundi in materiam. Has enim formas quae sunt in materia, imagines esse dixit formarum separatarum, sicut paulo ante ex verbis suis demonstratum est : et hoc est non ex nihilo aliquid facere, sed ex aliquo, et per aliquid sicut ad formam, et aliquo cooperante sicut instrumento. Posuit ergo Deum non esse creatorem, sed opificem et artificem mundi.

MEMBRUM II.

De erroribus Aristotelis.

Consequenter quaerendum est de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, Distinct. I, cap. 2 : « Aristoteles « vero duo principia esse dixit, scilicet « materiam, et speciem, et tertium ope- « ratorium dictum : mundum quoque « semper esse, fore, et fuisse. » Quae ilerum verba Ambrosii sunt in Hexameron. Dicit enim sicAmbrosius : « Alios quoque, ut Aristotelem cum suis discipulis, miror tantam opinionem assumpsisse, ut duo principia ponerent, materiam scilicet, et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere quod ad oriendum putasset. »

Quod concedendum est sicut, dicit Magister in Sententiis ex verbis Ambrosii in Hexameron sumptis.

Ad PRIMUM ergo respondendum, quod Plato dixit voluntatem Dei causam esse mundi sensibilis ut primam, et non ut proximam : unde sub illa causas proximas posuit, quae dicta sunt, materialem scilicet, exemplarem, et instrumentalem motas a divina voluntate, jussu, dictu, et verbo, sicut dictum est, Et ex hoc sequitur ipsum esse opificem mundi sensibilis, et non creatorem.

Ratione quorum verborum quaeruntur hic quinque.

Primum, Si forma potest esse principium non de principio ?

Secundum, Si materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles potest esse principium non de principio ?

Tertium, Quid sit illud quod vocatur operatorium ?

Quartum ? Utrum Aristoteles duo principia vel tria posuerit ?

Quintum, Utrum mundus duratione semper fuerit, est, et erit 1 ?

<--- Page Split --->

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS 1.

Utrum forma possit esse principium non de principio ?

PRIMO ergo quaeritur, Utrum forma possit esse principium non de principio ? Et videtur, quod sic :

  1. Omne enim quod est, aut est principium, aut de principio : constat autem, quod forma est : aut ergo est principium, aut de principio : sed non est de principio, quod probabo : ergo est principium. Et est syllogismus hypotheticus fundatus super disjuncta. PROBATIO mediae. Forma actus est : sicut autem dicit Aristoteles in IX primae philosophiae, actus simpliciter praeedit potentiam, substantia, ratione, et tempore : sed id quod est de principio, ut idem dicit in quinto primae philosophiae, prius est in potentia quam in actu : ergo forma cum sit simpliciter actus, non potest esse de principio : et sic sequitur, quod sit non de principio principium : et hoc est propositum, quia quidquid non de principio est, principium est.

  2. Adhuc, Ratio Platonis est : quia efficiens formam dat causato : et constat, quod non dat formam nisi ad imaginem formae quam habet apud se, aliter enim non esset efficiens per se : sicut statuarius formam dat statuae ad imaginem ejus quam habet apud se : propter quod Aristoteles dicit in VII primae philosophiae, quod in talibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, plaga ex plaga. Et idem procedit Plato dividendo sic, quod aut forma quam dat efficiens, procedit ab exemplari elaborato, aut ex sincero et semper uno modo existente. Si

ab elaborato : cum illud imperfectum sit, et multipliciter privationi et potentiae permixtum necesse est quod imperfectum faciat opus : efficiens ergo perfectum faciens opus et per se, sicut natura facit, cum ex homine producit hominem, et equum ex equo, et fabam ex faba, et sic de aliis, et numquam deficiat in necessariis, nec abundet in superfluis, nisi per occasionem materiae vel alterantis materiam per accidens : sicut dicit Ptolomaeus in his quae recipiunt impressionem a figura positio nis stellarum infaustarum : sequitur necessario, quod talis efficiens omnem formam quam producit, producit ad exemplar sincerum et uno modo se habens : exemplar autem prima forma est : ergo prima forma sincera existentia est et uno modo se habens : tale autem est principium, et non principiatum : igitur forma in eo quod forma, principium est, et non principiatum. Non igitur erravit Aristoteles ponendo forma principium non de principio.

  1. Adhuc est alia ratio Platonis, quod intellectus et opinio differunt : opinio enim cum sit tremens habitus et acceptio, objecfi erit trementis : intellectus vero cum sit divinus et verorum necessariorumque semper, oportet quod sit veri semper et necessarii et uno modo se habentis : est autem omnis scientia, ut Aristoteles in principio Posteriorum dicit, ex praeexistenti cognitione principiorum : igitur omnis scientia cum sit ex forma, eo quod per materiam nihil scitur, erit ex formis intellectualibus semper existentibus, et uno modo se habentibus : tales autem non sunt formae quae sunt in materia : igitur ex formis quae sunt in materia et rationibus earum, nulla potest esse certa scientia.

  2. Si quis dicat Platoni, quod licet forma quae est in materia, sit stans et necessaria : tamen ratio forma stans est, et necessaria. Objicit Plato in contrarium dicens, quod ratio non est probabilis vel necessaria, nisi relata ad id quo est. Dicit enim Aristoteles in V primae philosophiae,

<--- Page Split --->

quod « veritas est adæquatio rerum et intellectuum. » Unde si res de qua est ratio, certa et stans esse non potest, nec ratio secundum quod est in anima potest esse stans et necessaria : et si non est stans et necessaria, principium scientiæ non est ex tali : ergo ratione nulla causatur scientia. Est autem scientia necessariorum : dicit enim Aristoteles in principio primi Posteriorum, quod scire opinamur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est aliter se habere. Ratio ergo sive definitio, quæ medium demonstrationis est, non potest esse de tali forma quæ quiescit in materia, sed oportet quod sit de forma quæ ut principium est fôrmans hanc formam, et est ante eam. Si quis igitur formam ponat principum, nihil videtur peccare.

generatio, finita est : ergo quod est in ea, finitum est utraque finitale : omne autem finitum ab omni finito segregabile est, ita quod nihil plus sui est in ipso : contingit ergo,quod illud quod latet in materia, totum educatur de ipsa, ita quod nihil sui remanet in ipsa, et per consequens nihil segregrabile erit ab ipsa : necesse est ergo, quod tunc stet generatio : quod est inconveniens, et contra philosophiam : omnium enim Philosophorum positio est, quod necesse est generationem inquietam et infinitam esse.

Alii dixerunt, sicut Democritus et Leucippus, et eorum sequaces, quod principium omnium atomi sunt, in vacuo ab æterno discurrentes, et formas esse omnium non nisi figuras, et actus formarum sive ad vitam, sive ad cæteros actus, non esse nisi motus figuras atomorum consequentes : rotunditatem enim atomorum consequitur mobilitas. Hos dixerunt operari ad vitam et ad actus vitæ. Latitudinem atomorum sive quadraturam, dixerunt operari ad quietem, et ad ea quæ non viva sunt, ut terra, et hujusmodi. Acutum angulum in atomis, dixerunt operari ad penetrationem velocem et ascensionem : sicut est motus ignis et spiritus et luminis in mundo. Hebetem angulum sive expassum, dixerunt operari ad diffusionem super alia corpora : sicut est operatio aquæ, et aeris, et aliorum humidorum. Figuras autem corporum et partium corporum esse diversas, secundum quod ex diversis rotundis, vel quadratis, vel rectis constituuntur. Hoc destruxit Aristoteles dupliciter. Uno modo : quia omne atomum indivisibile est : cum ætòmòv in Græco idem sit quod indivisibile in Latino : componitur enim ab α quod est privativum, et τέμνω, quod est divido : omne autem figuratum est divisibile, cum figura nihil aliud est, nisi superficies plana una vel pluribus lineis terminata, et nihil divisibile ex indivisibilibus possit componi. Secundus modus est, quod si etiam ita esse diceretur, ni-

<--- Page Split --->

hil horum esset, nisi consequens esse substantiale uniuscujusque rei : sicut figura capre consequitur esse capre, ut dicit Aristoteles, et figura leonis esse leonis, et figura hominis esse hominis, tam in toto, quam in partibus : propter quod alia est figura manus, alia capitis, alia pedis. Et ponit rationem, quod figura organorum sunt secundum exigentias potentiarum operantium in eis operationes proprias, sicut est in potentis artium : potentia enim textilis artis, alias quaerit figuras in organis, quam potentia tibicinis : et alias similiter tectonica potentia. Propter quod Aristoteles contra Pythagoram dicit, quod qui dicit animam unius animalis ingredi in corpus alterius animalis, idem est ac si dicat, tectonica instrumenta tibicines indui : non enim tibicinat tibicen induens dolabrum et securim, quae sunt instrumenta tectonici : et sic non operabitur anima humana, induens figuras membrorum capre vel leonis. Propter quod etiam dicit Commentator super secundum de Anima, quod omnis diversitas quae est in membris corporis, est propter diversitatem virium animae sive potentiarum, quae in aliis membris aliarum figurarum et complexionum operationes suas exsequi non possent. Ex omnibus his arguit Aristoteles quod cum ista sint consequentia esse, de accidentalibus sunt : nullum autem accidentale dat esse substantiale : forma vero dat esse substantiale : ergo de nullo istorum potest esse forma substantialis.

Post dictas opiniones de formis, quae Epicureorum fuerunt, supervenit Socratis et Platonis opinio, dicentium omnes formas esse a datore formarum efficienter, formaliter autem a formis per se existentibus, quarum sementem dator formarum facit, et diis deorum tradit, sicut in quaestione de erroribus Platonis dictum est 1. Et dicit, quod par sive æquum est eos exsequi dupliciter, scili-

cet quod simile sibi noverint in justitiae cultura et pietatis amore et intellectu divino, sicut est anima rationalis divinorum hominum, quod hoc merito justitiae et pietatis et intellectus ut immortale et bene meritum ad se revocent : quod vero immortale est non bene meritum, transcorporent ad corpora animalium similia affectibus eorum, donec tandem bene meritum cultu justitiae et pietatis et intellectus sedes mereatur æthereas. Hanc opinionem defendit Socrates in Phedone, ubi dicit, quod animæ infernales ab undis Cocyti, Lethes, et Stygis sæpe revectæ ad superos, a diis petunt reincorporari, promittentes emendam ut sedes æthereas mereantur. Alia pars sementis quæ cedit ad formas corporum corruptibilium et animalium corruptibilium, in infimis remanet generata et corrupta, et sicut in Euripo multis mutationibus subjecta. Hanc opinionem dextruxit Aristoteles et sequaces ejus per hanc rationem, quod nihil extrinsecum ab aliquo per naturam et originem potest intelligi dare esse substantiale, nec potest esse causa ipsius secundum substantiam : cujus ratio est, quia natura est principium intrinsecum ei in quo est per se et non secundum accidens, sicut scribitur in principio II Physicorum : forma autem vel sola vel principaliter principium est omnis ejus in quo est : ab extrinseco ergo esse non potest hoc modo quo dixit Plato, scilicet quod extrinsecus primo separata sit, et postea ingrediatur.

Post ista Anaxagoræ venit tractatus, qui dixit, quod omnium materia erat confusum quid et chaos ex omnium formis indistinctis et non continuatis ad propria subjecta, ita quod capita sive principia germanorum sive connaturalium erant ibi sine cervice, hoc est, sine continuante. Et tunc dividebatur secta illa in duas partes : ipse enim Anaxagoras dicebat, quod intellectus agens, qui solus immixtus, purus, et nulli nihil ha-

<--- Page Split --->

bet commune, lumine suo superveniens mixto, mixtum illud distinxit in formas speciales, alicui dans formam similem sibi, ut intelligentiae, et animae rationali : alicui dans formam depressionem in materia, secundum quod plus vel minus participat de lumine intellectus agentis. Empedocles autem et Melissus et collega eorum Parmenides dicebant, quod distinguens oportuit esse in materia : supponebant enim, quod omne distinguens in aliquo, in ipso est si naturale est : et ideo dicebant, quod lis et amicitia distinguebant formas in mixto, separando et congregando : amicitiam enim dicebant congruentiam cognatorum ad unum et idem constituendum naturaliter convenientium : litem autem disconvenientiam oppositorum repugnantium ad unum et idem constituendum. Et quamvis haec opinio valde vicina sit opinioni Sanctorum quantum ad primam partem quam defendit Anaxagoras, tamen ab Aristotele improbata est per hunc modum : quia intellectus ex quo ponitur esse immixtus, purus, separatus, nulli nihil habens commune, non potest esse essentiale principium rei alicui : sed quidquid est ex ipso, adveniens est rei et accidens, sicut apparet in forma artis, et sicut est videre in splendoribus intelligentiarum illustrantium super animas nostras, ut dicunt Philosophi, Avicenna scilicet, et Algazel, et alii quidam sequaces eorum. Forma autem principium intrinsecum est per se, et non secundum accidens causa esse rei in quo est : forma igitur in tali principio secundum quod extrinsecum est, esse non potest : hoc enim nec intellectus admittit, nec sustinet natura, sicut patet per antedicta.

Omnia haec superveniens correxit Aristoteles, dicens formam esse in materia in potentia formali et effectiva: quamvis enim materia secundum quod materia est, nullo modo potest esse causa forma, sicut nec e converso forma potest esse causa materiae secundum esse et substantiam: tamen in materia sunt quae-

dam principia formalia et effectiva, quae faciunt materiam esse hujus materiam vel illius secundum analogiam quam habet ad hanc formam vel illam. Et haec principia secundum eum colliguntur ex tribus, scilicet ex calore vel virtute cœelesti, in quibus est virtus motoris primi, et motoris secundi, et tertii et sic deinceps: quae virtus immittitur materiae per respectum luminis cœelestis ad materiam, et virtute cujus principia quae sunt in materia, movent et mutant materiam ad hanc speciem vel illam. Colligitur etiam ex virtutibus elementalibus, sicut calore ignis digerente et purificante materiam, spirituali humido aeris spirante in materia et undique deferente virtutem, corporali humido aquae continuante partes materiae, et terrestri siccitate continente in figura et consistentia partes materiae. Colligitur etiam ex formativa quae est ex generante in semine ex quo fit generatio. Et est in his complexus sicut in fato: formativa enim movet virtute et informatione quasi instrumentaliter virtutibus elementalibus. Virtutes elementales instrumentaliter se habent ad virtutes cœelestes. Et in his omnibus principatur causa prima secundum providentiam qua singula producit ad esse, alia ratione producens asinum, et alia equum, ut dicit Augustinus: praeter hoc solum, quod animam rationalem sive intellectualem secundum seipsum producit prima causa Deus ad imaginem et similitudinem suam, non ad imaginem vel similitudinem virtutum cœelestium, vel elementalium, vel virtutum formativarum generantium. Et hoc est quod dicit Aristoteles in libro de Causis, quod primum est dives in se, et dives in omnibus aliis: et quod -primum regit res omnes, praeterquam quod permisceatur cum eis. Propter quod dicit Aristoteles in XI primae philosophiae, quod omnis generatio est ex convenienti. Et hoc multipliciter ibidem probatur in commento, tam in generatis univoce, sive per se, quam in generatis æquivoce, sic-

<--- Page Split --->

ut ex putrefactione, et monstris quæ per occasionem fiunt. In omnibus enim hæc principia influxa sunt in materiam generabilium, ex quibus ipsa materia fit conveniens ad hanc formam vel illam : et per quæ ipsa forma producitur in esse. Et si quis subtiliter hoc inspiciat, prima causa in his principatum tenens, ex providentia sua et largitate bonitatis ejus, in omnibus dat esse formæ per creationem, quia creatio est proprius actus ejus. In aliis autem secundis, et deinceps principiis, quæ sine ipsa nihil possunt, operatur ad formæ determinationem et distinctionem, præter hoc quod animam intellectualem seipsa producit operatione propria. Et hoc est quod dicit Aristoteles in libro XVI de Animati bus, quod solus intellectus est ingrediens ab extrinseco : extrinsecum vocans primum principium materie nullo modo commixtum : et ex hoc habet intellectus, quod nullius corporis est actus, et quod subjectum est veritatis æternæ secundum Platonem : et anima intellectualis ex hoc habet radicem immortalitatis, ut dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili. Et hanc fateor esse meam opinionem : quia et philosophiæ congruit, et Catholicae fidei et Sanctorum dictis in nullo contradicit : sic enim Deus operatur omnia in nobis, ut dicit Apostolus, ad Philip. 11, 13 1.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod forma non est principium non de principio, nisi particulariter, et quorumdam, et secundum esse formale tantum. Et secundum dictum Aristotelis, nihil probatur : non enim intendit Aristoteles, nisi quod actus est ante potentiam definitione, substantia, et tempore : sicut efficiens primum, quod simplex actus est et purus, est ante omnia quae fiunt ab ipso.

vina : et hoc verissimum est. Et ex hoc non sequitur, quod hæc forma huic rei dans esse, sit principium non de principio, imo potius quod creata sit ad hoc, quod hujus esse sit principium.

Ad ALIUD dicendum, quod intellectus et scientia sunt de formis secundum rationem et intellectum existentibus : et sic procedit ratio Platonis. Nec est verum, quod ea quæ secundum rationem et intellectum stantia et necessaria sunt, secundum esse stantia et necessaria sint : sic enim "causata sunt, et sunt in his quorum sunt. Nos autem quærimus hic de forma secundum quod est principium esse hujus rei vel illius causatae et creatæ : et hoc est de principio. Et in argumento est fallacia secundum quid ad simpliciter : sicut hic intellectus est stantis et necessarii secundum rationem : ergo est stantis et necessarii simpliciter.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod ratio quæ medium demonstrationis est, sive definitio, non est stans et necessaria, nisi relata ad principia intellectualia ipsius, et sic est ubique et semper : relata autem ad esse quod habet in materia, non facit nisi trementem habitum et opinionem, quæ per inquisitionem est de uno in alterum : quas acceptiones Dionysius vocat discursas disciplinas. Propter quod Ptolemaeus in principio Almagesti dicit, quod de naturalibus quæ, ut dicit Aristoteles, in ratione sui concipiunt materiam, non potest esse scientia, nisi multis opinionibus permixta. Sed ex hoc non sequitur, si forma est stans in se ad principia universalia et intellectualia relata, quod sit principium stans et semper existens, secundum quod est principium esse hujus : sed peccat argumentatio secundum quid ad simpliciter, ut dictum est.

<--- Page Split --->

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

Utrum materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles, possit esse principium non de principio ?

Secundo quaeritur, Utrum materia secundum rationem qua posuit eam Aristoteles, possit esse principium non de principio ?

Et videtur, quod sic:

  1. Sic enim arguit in fine primi Physicorum : Quidquid subjicitur in omni generatione, ante omnem est generationem : materia subjicitur in omni generatione naturali : ergo est ante omnem generationem naturalem : sed generari est mutari ad esse, ut dicit Aristoteles : ergo materia est ante omne mutari ad esse : quod autem est ante omne mutari ad esse, principium est non de principio : materia igitur erit principium non de principio.

  2. Adhuc, Boetius in Topicis : Generatio est ingressus in esse : quod igitur est ante omnem generationem, est ante omnem ingressum in esse : sed, ut jam probatum est, materia est ante omnem generationem supposita et ordine naturae, et ordine causa : ergo et ordine naturae et ordine causa est ante omnem ingressum in esse : ergo materia principium et causa est omnis esse, nec causatum vel principiatum est ab aliquo materia : igitur est principium non de principio.

  3. Adhuc, Aristoteles probat materiam esse incorruptibilem in fine primi Physieorum sic : Id in quod corrumpitur omne quod corrumpitur, manet post omnem

corruptionem : materia est in quam corrumpitur, omne quod corrumpitur : ergo materia manet post omnem corruptionem. Ex his concludit, quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis.

Ex hoc ulterius arguitur sic : Quidquid est ingenerabile et incorruptibile, nec est in potentia ad esse, nec est in potentia ad non esse, et per consequens nihil habet potentiae, omnis enim potentia vel est ad esse, vel est ad non esse : omne autem quod nihil habet potentiae, principium est non de principio : materia secundum quod materia nihil habet potentiae : ergo materia in eo quod materia principium est non de principio.

  1. Adhuc Aristoteles in fine primi Physicorum dicit, quod materia se habet ut parens in totam naturam : parens autem habet rationem principii ad ea quorum est parens : ergo materia rationem principii habet in totam naturam : sed quod rationem principii habet in totam naturam, non potest esse principiatum in natura : ergo materia principium est in totam naturam, et non de principio.

In contrarium est, quod

  1. Materia etiam secundum Aristotelem, supponitur in omni generatione et mutatione naturali : quaeratur ergo, unde veniat ? Aut enim ex se est : quod esse non potest, quia nihil suiipsius principium est in esse : ergo relinquitur, quod sit ab alio.

  2. Adhuc, Si materia esset principium sui in esse : cum constet etiam primum principium efficiens esse, quod, sicut dicit Avicenna in prima philosophia sua, facit debere esse in omnibus quae sunt, oporteret plura esse principia universi esse : quod nec intellectus capit, nec natura admittit, sicut in prehabitis in trachtu de principio universi esse probatum est 1. Oportet ergo, quod materia et materiae esse in esse processerunt a primo, principio creante.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Materia in eo quod materia nullius esse potest esse principium, nisi elementale, in quo principietur esse uniuscujusque quod est, ab eo quod est vere omnis esse principium. Contra intellectum igitur est et contra rationem primi principii, quod materia alicujus esse ponatur principium non de principio : nec hoc umquam aliquid Philosophus dixit, qui sciret quid diceret. Unde et Plato qui dixit voluntatem Dei, mundi et universi esse principium esse, dixit quod primo præparavit materiam tamquam receptaculum et matriculam, in qua omnium esse fundaretur.

  2. Adhuc, Si plura principia essent universi esse, efficiens scilicet, et materia : tunc bonum universitatis quod convertitur cum esse, non esset in uno sicut in duce exercitus : quod est contra Aristotelem et in VII primæ philosophiæ,et in XI ejusdem.Hoc etiam esset contra probata a Pythagora in II Arithmetica, ubi probatur, quod omnis multitudo redit ad unum, et ab uno procedit. Hoc etiam esset contra Dionysium in libro de Divinis nominibus, cap. de uno et multo, ubi probat, quod « quæ multa sunt processibus, sunt unum principio. »

in ipsa habitum principium esse divini et optimi : materia igitur nullius esse potest esse principium. Propter quod Aristoteles in fine primi Physicorum dicit, quod materia appetit formam sicut divinum et optimum, sicut turpe bonum, et sicut fœmina masculum : præter hoc, quod non secundum se est turpe, sed per accidens, secundum quod subjacet privationi : quod non convenit ei secundum se, sed secundum analogiam quam habet ad formam, ad quam mutatur, et non habet eam : omnis enim motus propter indigentiam est. Nec secundum se est fœmina, sed per accidens, scilicet secundum analogiam, qua formabilis est ad esse per formam : sicut in generatione gutta fœmina (ut dicunt Aristoteles et Avicenna) postquam ingreditur in eam gutta maris, sicut spiritus in corpus, digeritur, purificatur, distinguitur, et formatur in partum. Propter quod etiam mari et fœmina assimilatur, non per esse suum quo materia est, quia ab illo non mutatur, sicut in præhabitis rationibus Platonis probatum est, sed per analogiam ad formam, qua formabilis est ad esse hujus vel illius in genere, specie, vel individuo.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Aristoteles non ponit principia naturae nisi proxima : et ideo ratio illa non probat, nisi quod sit ante omne esse acceptum per generationem : et hoc verum est. Sed in præhabitis ostensum est, quod actus principii universi esse creatio est : et ideo non est remotum, quin per illum actum acceperit esse, et sic de principio est.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicit Boetius, quod generatio ingressus est in esse, intelligit ingressum qui est mutatio naturalis ad esse : in præhabitis autem in tractatu de creatione ostensum est, quod creatio non est mutatio naturalis, sed ut dicunt Damascenus, et Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, est opus voluntatis divina, ut nunc aliquid sit, quod antea numquam fuit : et hoc

Solutio. Solutio. Dicendum sicut probant ultimæ rationes, quod nec intellectus admittit, nec natura, quod materia sit principium non de principio : sed principium elementale est eorum, quorum est principium, hoc est, generatorum et corruptorum : et est principium ut subjectum, et non ut causa esse alicujus : propter quod dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, quod materia primum et per se subjectum est generationis et corruptionis. Et ratio potissima probans hoc est haec : quia quidquid appetens est aliquid extra se tamquam divinum et optimum quod in ipso sit principium esse divini et optimi, hoc illud non habet intra se, nec potest esse principium illius : materia est appetens divinum et optimum quod extra se est, quod insit

<--- Page Split --->

modo materia exivit in esse, et principium habuit.

Ad 3. Ad aliuD dicendum, quod per hoc nihil probatur, nisi quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis mutatione naturae, et quod non habet potentiam ad esse materiale mutatione naturae: sed non removetur per hoc, quin sit in potentia ad efficiens primum, et quin secundum potentiam efficientis primi, mutabilis sit ad esse per creationem, eo modo quo creatio elargato nomine potest dici mutatio.

Ad 4. Ad ultimum dicendum, quod parens non est principium nisi ut femina, et quod est principium ut femina, semper est principiatum ab alio, sicut paulo ante dictum est. Unde per hoc non probatur, nisi quod materia est principium materiale in rebus naturalibus, formabile in omni esse rerum naturalium : ab alio tamen principiatum, et ad esse deductum.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

Quid sit illud quod vocat Aristoteles operatorium ?

Tertio quaeritur, Quid sit illud quod Aristoteles vocat operatorium ?

De hoc enim dicit Ambrosius in Hexameron, quod Aristoteles dicit esse operatorium, quod ex materia et forma facit, quod ad oriendum esse putasset. Et secundum hoc operatorium videtur, quod primum format res in genera, species, et individua, sine sui motu et passione. Et in hoc Gregorius Nyssenus videtur distinguere opus ab actu, quod opus sive operatio sit uniuscujusque naturalis et substantialis actus sive motus, secundum

quod in movente est motus, et non in eo quod movetur : actus autem est uniuscujusque a sua forma procedens actio non sine passione et motu, secundum quam in id quod subjicitur, agere dicitur.

Queratur ergo secundum hoc, Quid sit operatorium primum, quod formam dat omnibus quae ad orienda sive generanda esse praeordinavit ?

Et videtur Avicenna in VII de Naturalibus dicere, quod hoc est intelligentia : dicit enim, quod intelligentia dat omnes formas. Et ratio sua est ab hoc, quod uiuiscujusque rei lumen quod intelligibilis efficitur, forma sua est : lumen autem intelligibile omne, necesse est, quod ab intelligentia sit : propter quod sicut lux corporalis se habet ad colores, ita quod non sint visibiles nisi in actu lucis : ita se habet intelligentia ad formas, ita quod non sunt intelligibiles secundum actum, nisi secundum quod sunt in lumine agentis intellectus. Propter quod Aristoteles in III de Anima dicit, quod intellectus agens est sicut sol illustrans super intelligibilia. Dicit etiam in primo Ethicorum, quod sicut oculus in corpore, ita intellectus in anima. Propter quod dicit Avicenna, quod intelligentia dat omnes formas : sed recipiuntur secundum dispositionem materiae in qua sunt : generaliter enim verum est quod dicit Aristoteles in II de Anima, quod actus activorum sunt in patientibus et dispositis, secundum potentiam patientium, et non secundum potentiam agentium. Et dat simile Avicenna, quod sicut ignis ex se generans ignem in lignis, primo in materia impura fumigosa non statim generat sibi similem formam, sed aliquam sub ipsa impuriorem, ut fumum, et postea in materia depurata et sibi plene convenienti, generat sibi similem in splendore et lumine : ita intelligentia in materia multum recedente ab aequalitate cœeli, formam generat oppressam a materia, sicut sunt formae coagulationis, liquidationis, elixationis, et alia quas determinat Aristoteles in IV Meteororum.

<--- Page Split --->

In materia vero non ita recedente ab aequalitate cœli, generat formam minus oppressam, ut est forma vitæ in vegetabilibus. In alia vero minus recedente ab aequalitate cœli, generat adhuc minus oppressam, ut formam sensus. Et si omnino accedat ad aequalitatem cœli in complexione et compositione, generat formam sibi similem, ut animam rationalem et intellectualem. Intelligentiam vero dicit esse cœli formam et motorem.

Et hæc de operatorio sententia Avicennæ est in VII de Naturalibus, et similis est positioni Democriti, in cujus physica hoc positum expresse invenitur.

alio operatorio : intelligentia ad sui esse indiget alio operatorio, producitur enim in esse a prima causa : ergo non potest universaliter et per se esse operatorium esse.

  1. Adhuc, Error est contra Catholicam fidem, quod intelligentia hoc modo det animam rationalem, et quod sic educatur de materia, quod ubi invenit materiam propinquissime accedentem ad aequaltatem cœli, in illam inducat animam rationalem : dicitur enim in Psalmo xxxii, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligi omnia opera eorum. Et constat, quod secundum expositionem Augustini per corda intelliguntur animæ.

Sed contra.

CONTRA hoc tamen objiciitur : quia

  1. Operatorium proprie est, quod ex se operatur : ex se autem non operatur nisi primum principium : intelligentia non est primum principium, sed procedens a primo principio, secundum quod in libro de Causis determinatum est : ergo intelligentia non est operatorium proprie.

  2. Adhuc, Hoc videtur esse contra Platonem, qui Deum inducit loquentem ad deos sive ad intelligentias sic : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam. » Et constat, quod sementis intelligitur formæ, operatorium autem formarum proprie Deus est : non ergo convenit intelligentiæ esse operatorium.

  3. Adhuc, Operatorium proprie est, quod primum et per se et in se et in omnibus operatur, illi enim soli operatio gratia suiipsius attribuitur : hoc autem non est nisi Deus, et non intelligentia : videtur ergo, quod solus Deus operatorium sit.

  4. Adhuc, Operatorium esse est per se, et non secundum accidens, nec per aliud quod facit debere esse in omnibus quae sunt : hoc autem est solum primum principium, ut saepius habitum est : ergo solum primum principium proprie et per se est operatorium.

  5. Adhuc, Non potest esse universaliter operatorium, quod ad sui esse indiget

Patet ergo, quod non sic est tenendum, quod intelligentia dat omnes formas, et maxime animas rationales.

Er hoc concedendum est.

Unde dictum Avicennæ non potest esse verum, nisi uno modo, quod intelligentia dicatur esse Deus intelligens, per intellectum idealem unicuique propriam formam attribuens : et hoc modo etiam per intelligentiam creat animam rationalem : quia per intelligentiam quæ in ipso est,et quæ ipse est,et ad conformitatem et ad imaginem illius creat eam. Et sic etiam in libro de Causis dicitur, quod per inintelligentiam prima causa creat animam, et posuit eam ut instrumentum ipsius, et quod intelligentia illuminationes et splendores imprimit in animam, sicut anima vitam, et motum, et sensum imprimit in naturam corporis. Et hac ratione dictum est, quod inter mentem hominis et Deum nihil est medium, neque Angelus, neque intelligentia (quam ponunt Philosophi) cujuscumque ordinis immediator est quam mens hominis. Ex ordine tamen quo nobilitate naturae et simplicitate, et Angeli secundum Theologos, et intelligentiæ secundum Philosophos, superiores sunt hominibus : et Angeli et intelligentiæ habent immittere splendores in animas. Quia sicut dicit Dionysius in Cælesti Hierarchia, « divinitatis lex est in

<--- Page Split --->

commi ordine naturae per prima media, et per media ultima reducere. »

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS IV.

Utrum Aristoteles duo principia vel tria posuerit ?

Quarto quaeritur, Utrum Aristoteles duo principia, vel tria posuerit ?

Et sumantur verba Aristoteles ante finem primi Physicorum, ubi dicit, quod « principia numero sunt duo, ratione autem tria. » Et exponit se, quod materia in duplici ratione sumitur, scilicet secundum se, et sic est principium entis corporalis, et non est principium rei mobilis : et ut subjecta privationi, et sic est alia secundum rationem et esse, sed non alia secundum substantiam et numerum. Aliud principium est forma, quod et principium entis est, et principium motus, et est aliud numero a materia. Forma enim secundum quod forma est et esse formale habet, nec est materia, nec hoc habet a materia : sicut materia secundum quod materia est, et esse materiale habet, nec forma est, nec hoc habeta forma. Et sic planum est quomodo principia numero tantum sunt duo, ratione vero tria.

Sed quaeritur hic, Utrum materia per se sola subjiciatur motui, vel non ?

. Et videtur, quod sic :

  1. Non enim generator unum ex alio nisi corrupta forma substantiali quae in primo est : et si corrumpitur forma substantialis; necesse est corrumpi alias formas : consequentes illam : et si sic est, omnes forme corrumpuntur quae in ea sunt : . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

formam. Et ut hoc pateat, detur exemplum. Cum de semine hominis fit homo, ad idem nunc ad quod corrumpitur forma seminis et desinit, et incipit forma hominis, ad idem corrumpitur quantitas seminis, et qualitas seminis, et sic de aliis formis. Videtur ergo, quod sola materia et nuda sine omni forma transferatur ad formam hominis. Et sic videtur, quod sola materia subjicitur mutationi.

  1. Adhuc, Aristoteles in fine primi Physicorum probans, quod materia manet post omnem corruptionem, dicit quod omne quod corrumpitur, corrumpitur in hoc, hoc est, in materiam. Cum ergo corruptio unius, sit generatio alterius, videtur quod generatio alterius ex sola sit hac et nuda : et sic videtur, quod mutationis et entis non sint nisi duo principia, materia scilicet, et forma.

In contraRium hujus est,

  1. Quod Aristoteles dicit, quod materia appetit formam sicut divinum et optimum : privationem vero non appetit nec materia, nec forma. Et dicit rationem : quia nihil appetit suiipsius corrupitonem : privatio autem corruptio forme est, et corruptio materia est secundum esse divinum at optimum quod habet a forma : privatio ergo nec appetitur a forma, nec a materia : si ergo aliquid appetitur, necesse est, quod forma appetatur a materia. Inde arguunt Porphyrius et Boetius, quod nihil appetitur ab aliquo nisi per aliquid quo appetens est simile sibi quod appetitur : et ratio eorum est, quae dicta est ab Aristotele, quod nihil appetit destructionem suiipsius, sed conveniens sibi : non autem conveniens est nisi per aliquid assimilans : ergo nihil appetit aliquid nisi per hoc quod est simile illi in aliquo.

  2. Adhuc, Ratio Porphyrii est super finem primi Physicorum, quod omne quod appetit aliquid delectatione naturali, delectatur in consecutione illius, et in ipso refloret et diffunditur, ut ipso undique perfruatur : constat autem et secun-

<--- Page Split --->

dum Platonem et secundum Aristotelem et secundum omnes Philosophos, quod etiam expresse dicunt Dionysius et Augustinus, quod delectatio naturalis numquam est nisi ex conjunctione convenientis cum convenienti : ergo necesse est, quod materia in aliquo convenientiam habeat cum forma : aliter enim non delectaretur naturaliter in consecutione ipsius.

  1. Adhuc, Dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, ubi assignat quomodo principia sunt duo, et quomodo tria, quod album fit ex non albo, non ex quolibet non albo, quia ex linea (ut ipse exemplificat in V Physicorum) non italbum, sed ex non albo, quod esse potest album, sicut nigrum, vel medio colore coloratum. Et hoc modo non est album, quod in eodem genere est cum albo. Regulariter enim verum est, quod quorum est unum genus, eorum est una materia. A simili, homo fit ex non homine, et faba ex non faba, et equus ex non equo, et leo ex non leone, non ex quolibet, sed ex eo quod analogiam habet ad formam hominis, faba, equi, et leonis. Sed quorum est analogia ad invicem, eorum est convenientia in analogia illa. Analogia enim non facit æquivocum casu et fortuna, sed ponit respectum ad unum : et ille respectus non causatur, nisi per aliquid conveniens illi ad quod respicit : sicut patet cum dicitur, animal sanum, cibus sanus, urina sana. Cibus enim non dicitur sanus, nisi per analogiam quam ponit ad sanitatem animalis ut conservans, urina etiam non dicitur sana, nisi quia respectum ponit ad eamdem sanitatem animalis ut indicans. Similiter ens non dicitur de substantia, quantitate, qualitate, et sic de aliis, nisi quia res aliorum prædicamentorum convenientem analogiam. ponunt ad ens principale quod est substantia. Verbi gratia, Quantitas dicitur ens, quia mensura est ejus quod est vere ens. Qualitas dicitur ens, quia dispositio est ejus quod est vere ens. Relatio dicitur ens, quia respectus

est ejus quod est vere ens. A simili ergo, si materia analogiam habet ad formam (quod certum est, et negari non potest, aliter enim non moveretur ad ipsam) et ex se secundum quod ipsa est, nullam analogiam habet, oportet quod aliquid sit in ipsa suppositum, per quod illam habet analogiam.

  1. Adhuc, Constat, quod privatio et habitus sicut et alia omnia opposita, sunt in eodem genere : omnium autem quorum est unum genus, est una convenientia in genere illo et in forma generis illius : privationis ergo et habitus convenientia est in forma generis. Cum ergo materia supponatur motui et mutationi, sub privatione existens, sub forma generis supponitur ad habitum quem accipit per motum et mutationem.

  2. Adhuc, Dua sunt definitiones, materialis scilicet, et formalis : et oportet, quod una reducatur ad alteram, quia sicut dicit Aristoteles, sicut est unum esse, ita necesse est esse unam definitionem quae esse indicat. Reducatur ergo : constat tunc, quod materialis reducitur ad formalem. Sed quorum nulla est convenientia, nulla est reductio ad invicem. Oportet ergo, quod convenientiam inter se habeant formalis et materialis : sed non est convenientia nisi materia se habeat ad formam sicut genus ad differentiam constitutivam : sed certum est, quod genus potestate indistincta et confusa in se habet differentiam : dicit enim Porphyrius, quod genus potestate habet omnes differentias, actu nullam : ergo et materia indistincta et confusa potestate in se habet formam, et sub alia subjicitur motui et mutationi : nec aliter subjectum motus et mutationis esse potest. Et ideo dicit Aristoteles, quod omnes forma educuntur de materia, et potestate sunt in materia. Et Commentator super XI prima philosophiae multipliciter probat propter hoc, quod omnis generatio est ex convenienti : et hoc jam in antehabitis in quaestione de forma explanatum est.

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Dicendum, quod materia secundum quod in ultimis objectionibus probatum est, potentia in se habet formam : et sicut dicit Porphyrius super Physicam Aristotelis, potentia haec est potentia inchoationis formae, hoc modo quo omnis habitus inchoatur in sua privatione : ambitus enim unius generis continet et privationem et habitum : et in genere illo est speciei inchoatio.

Præterea,Omnis privatio relinquit subjectum cum aptitudine, quamvis aliquando ponat subjectum remotius ab habitu, et aliquando propinquius, ut docet Aristoteles in V prime philosophiae, cap. de privatione. Aptitudo autem illa non potest esse nisi ex analogia ad formam : et ideo dicit Commentator super XI prime philosophiae, quod omnes alii Philosophi, scilicet et ponentes latentiam, et ponentes datorem formarum, qui mediantibus virtutibus cœelestibus et elementalibus et formativis generantium virtutibus, influit et invehit formas in materiam, voluerunt idem dicere quod dixit Aristoteles, quod scilicet formae potentia in materia essent : sed verbis propriis nesciverunt exprimere : et nisi sic dicatur, omnis materia æqualiter se habebit ad omnem formam : quod valde absurdum est. Quædam enim sunt ex materia sua tota, sicut incorruptibilia, et hæc potentiam non habent ad aliam formam, ut sol, et luna, et hujusmodi. Quædam sunt ex materia sua non tota, ut transmutabilia ad invicem, et hæc habent potentiam ad aliam formam, cujus in seipsis habent privationem.

Præterea, Nisi sic dicatur, motus non erit continuus exitus de potentia ad actum, sicut probatur in II Physicorum, et in textu, et in commento. Idem enim quod est in actu, fuit in potentia : propter quod Commentator ibidem dicit, quod motus est forma post formam, vel ubi post ubi : aliter enim oporteret di-

cere, quod definitio quæ complectitur potentiam et actum, non esset unum, sed multa : quod multipliciter Aristoteles reprobat in VII prime philosophiae.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud procedit, ac si dicatur, quod formæ actu sint in materia : et hoc non est verum. Quamvis enim omnes formæ quæ actu sunt, in ea corrumpantur : tamen potentia quam habet ad alias formas, et privatio qua informis est respectu aliarum formarum, formabilis ab eis et transmutabilis ad eas, nullo modo in ea corrumpitur, nec ab ea tollitur : et hæc nonnulla forma est in ea. Propter quod dicit beatus Augustinus, quod informitas materiæ nonnulla forma est, non secundum quod informitas est, sed secundum quod relinquit formabilitatem ad formam : et per hanc, ut dicit Augustinus, accipit rationem entis et veri et boni, sicut in prima parte Summæ Theologiæ, tractatu de ente vero et bono 1, determinatum est.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc vile argumentum est : corruptio enim in materiam nullius generatio est. Et quod dicit Aristoteles, quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso : hoc dicit in secundo de Generatione et Corruptione, ubi agit de circulari generatione simplicium elementorum ex se invicem, et in solis illis verum est, quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso.

EX HIS PATET, quod secundum Aristotelem, duo sunt proxima principia motus et rei mobilis : quia materia secundum se et sine privatione, nec subjicitur motui, nec mutationi.

Patet etiam, quod duo sunt numero, scilicet materia et forma : tria autem sunt secundum rationem : quia privatio nihil numero addit super materiam, quod sit actu ens, nisi rationem informitatis formabilis.

<--- Page Split --->

Aristoteles intendit facere hanc rationem.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS V.

De erroribus Philosophorum mundi aeternitatem ponentium.

Quinto quaeritur, Utrum mundus duratione semper fuit, est, et erit ?

Et quia in hac quaestione Epicurei et Stoici et etiam Peripatetici Philosophi, Theologis contradicunt, necesse est, quod dicta omnium inspiciantur et ponderentur.

Quare ut melius videatur veritas, propter hoc tria quaeremus.

Primo, Ponemus rationes Aristotelis in VIII Physicorum, et ponderabimus eas, utrum sufficienter probent mundi aeternitatem secundum dicta Anaxagora et Empedoclis, qui ambo Epicurei fuerunt ?

Secundo, Quaeremus de opinione Stoicorum Socratis et Platonis, qui dixerunt mundum saepe incipere et saepe desinere.

Tertio, Ponemus septem vias, quas colligit Rabbi Moyses in secunda parte libri, qui dicitur Dux neutrorum, sive dubiorum quorumdam probantium mundi aeternitatem, et ponderabimus singulas quantum concludere possint.

ARTICULI QUINTI

PARTICULA I.

Utrum mundus semper fuerit, et est, et erit ?

. CIRCA PRIMUM attendendum, quod

Si principia causantia mundum in effectu, semper fuerunt, et numquam defecerunt, et numquam inceperunt : mundus semper fuit, et est, et erit. Sed principia mundi causantia mundum in effectu, semper fuerunt in actu causandi. Ergo mundus semper fuit, est, et erit. PROBATIO primae. Principia causantia mundum in actu et in effectu, sunt motus orbium coelestium et stellarum : et motus orbium coelestium et stellarum semper fuit, est, et erit, sine inceptione est et sine finitione erit : ergo mundus semper fuit, et non incepit : est, et erit, et non desinet.

Quod autem motus orbium sit principium mundi et omnium quae in mundo sunt, probat Aristoteles primo per auctoritatem omnium Philosophorum : et sunt haec verba ejus : « Esse quidem igitur motum omnes affirmant de natura aliquid dicentes : propter hoc quod mundum faciunt et de generatione et corruptione inesse considerationi omnibus, supple, quae mundi sunt : quod impossibile est esse nisi sit motus. » Et vocat motum circularem, qui causa est omnium aliorum, sicut probatur et in VII et in VIII Physicorum : et praecipue motus accessionis et recessionis in circulo obliquo qui vocatur zodiacus, super cujus polos totus motus est, qui dicitur planes, hoc est, erraticus, septem planetarum et omnium imaginum caeli et omnium stellarum. Propter quod in II de Generatione et Corruptione dicit, quod accessus et recessus in obliquo circulo, quia sine quiete sunt et numquam deficiunt, necesse est generationem et corruptionem in mundo sensibili inquietas esse et non deficere. Ex omnium autem Philosophorum auctoritate quasi concludendo dicit, quod « motus coelestis, nec factus est, nec corrumpitur, sed erat semper, et erit. Et hoc immortale est, et sine quiete inest his quae sunt ut vita quaedam natura subsistentibus omnibus. » Et inten-

<--- Page Split --->

dit dicere, quod sicut vita est continuus actus animæ in corpus quod vivit, et quamdiu durat continuitas actus, tamdiu durat vivum : ita vis cœlestis motus influens per motum in mundum istum sensibilem inferiorem, continue causat in eis esse, et generationem et corruptionem : et sicut non incepit motus cœlestis circuli, sed semper est, fuit, et erit : ita mundus iste inferior sensibilis numquam incepit, sed semper fuit, est, 'et erit. Et ideo in libro de Plantis dicit, quod mundus iste numquam cessavit producere plantas et animalia, sicut nunc producit, nec cessabit.

Ad hanc rationem confortandam, Rabbi Moyses inducit in secunda collectione Ducis neutrorum, cap, 20, quod Aristoteles dicit in I de Cælo et Mundo, quod omnes antiqui convenerunt in hoc, quod cælum esset locus et sedes Dei. Et dicit, quod Aristoteles hoc ideo dixit, quod sicut Deus sine initio est, et semper fuit, et erit : ita cælum quod est locus ejus, sine initio et semper fuit, est, et erit : ita et motus cæli.

Hæc igitur est prima ratio, qua Aristoteles videtur probare mundum semper fuisse sine initio.

SECUNDAest , quodsidetur , quodmo - tusincepit : autincepitsicutdixitAna - xagoras , autincepitsicutdixitEmpedo - c l e s . DicitenimAnaxagoras : « Similiterhocestunomodoomnibusexistentibusetquiescentibus , ininfinitotemporemo - tumfacereintellectumetdisgregasse . » Etutverbaistaintelligantur , notandum , quodAnaxagoras , sicutalii , posuitmix - t u m , quodchaosvocaverunt , inquoomnialatebantinomnibus , ethocsicstetisseinfactosiveindeterminatotem - p o r e , etintellectumagentemquisolusseparatusetimmixtusest , etnullinihilhabetcommune , quiperconsideratio - nemsuperterebaturmixto , etdistinxitsegregandounumabalioinformasge - nerum , specierum , etindividuorum . C u - jusopinionismentionemfacitBoetiusin

libro III de Consolatione philosophiæ sic dicens :

Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Forma boni.

Et infra :

Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras.

Facit etiam mentionem Ovidius in libro I Metamorphoseon, sic :

Ante mare, et terras, et quod tegit omnia cælum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.

Hæc opinio inter omnes vicinior est opinioni Sanctorum, sicut in antehabitis notatum est in quaestione de forma.

Empedocles autem dixit, quod mixtum quidem erat, sicut dixit Anaxagoras, ab initio : sed dixit hoc saepe moveri, et saepe quiescere secundum partes temporum. Dixit enim duo esse moventia, amicitiam scilicet et discordiam. Moveri quidem per amicitiam, cum amicitia ex multis facit unum, vel complexione, vel compositione : complexione, cum contraria ab excellentia virtutum suarum alterata, conveniunt in unam formam mixti et complexionis, sicut sunt complexiones hominum et animalium diversorum et plantarum. Compositione componuntur corpora animalium et plantarum ex diversis membris tam homogeniis quam heterogeniis, ut est manus, pes, caput, cor et hepar : et in plantis radix, stipes, ramus, virga, folium, et hujusmodi. Discordia autem movet, ut dicebat, quando actione contrariorum hæc resolvuntur in prima miscibilia et in prima componentia. Quies autem ab omni.motu est in mediis temporibus, quando nec amicitia movet ad congregationem, nec discordia ad segre-

<--- Page Split --->

gationem : et tunc dicebat, quod uno modo omnia quiescunt in mixto. Unde dicebat, quod tunc in mixto multorum capita germanorum fuerunt sine cervice, hoc est, sine colligatione, quae postea per amicitiam colligata sunt.

CONTRA utrumque istorum disputat Aristoteles, quod hoc modo quo dicunt, motus nec cessare, nec incipere potuit. Si enim ita inciperet ut dixit Anaxagoras, hoc non posset esse nisi ex altera duarum causarum, scilicet ut nec movens, nec mobile esset, et ideo esset impedimentum motus : aut quod essent movens et mobile, sed propter aliquam causam movens non moveret, et mobile non moveretur. Si primo modo : tunc oporteret ad hoc, quod motus inciperet, quod movens mutaretur ad esse, et mobile similiter : mutatio autem de non esse ad esse, generatio est, et est mutatio causata non prima : motus enim primus causans omnem motum et mutationem, motus circuli est duplex, planes scilicet et aplanes. Motus aplanes est, qui est super polos mundi et super circulos parallelos, sive æquidistantes circulo qui dicitur æquinocitalis. Motus planes est, qui est super polos zodiaci et super circulos parallelos, sive æquidistantes secundum latitudinem, quæ est ab Austro in Aquilonem, zodiaco, qui a Philosophis vocatur circulus orbis signorum, et circulus declivis.

Et quocumque istorum modorum dicatur, secundum Aristotelesem sequitur inconveniens, scilicet quod mutatio quæ ordine naturae et causati posterior est, sit ante primum motum qui ordine naturæ et causæ primus est, quia ab ipso causatur omnis mutatio : et hoc est magnum inconveniens in natura. Ex hoc enim sequitur, quod omnia naturalia confusa et inordinata sint, et quod nihil proprium esse et proprium gradum retineat. Esse enim, ut dicit Boetius, est quod ordinem retinet servatque naturam. Si autem altero modo est, scilicet quod movens fuit semper, et mobile semper

fuit : sed tamen movens non semper movit, nec mobile semper movebatur : hoc non potuit esse nisi ex altera duarum causarum, scilicet quod fuerit aliqua dispositio prohibens moventem, ne movere posset : vel aliqua dispositio prohibens mobile, ne moveri posset : vel utrumque, et movens scilicet, et mobile. Et quocumque modo dicatur, duo magna inconvenientia sequuntur.

Unum, quod oportebat alterari movens antequam moveret, si impedimentum fuit ex parte moventis, et oportebat alterari mobile antequam moveretur : vel oportebat alterari utrumque, si ex parte utriusque fuit impedimentum. Et sic iterum sequitur, quod alteratio, quæ est causata et secundi ordinis, mutatio fuit ante motum circularem, qui ordine naturae et causæ primus motus est : quod est inconveniens.

Secundum inconveniens quod addit Abubaker, quod hoc modo sequitur, quod impressiones peregrinae ingrediuntur super motorem primum, et super mobile primum : quod ab omnibus Philosophis improbatum est. Inducit etiam Abubaker ad confirmationem istius rationis, rationem quam dicit esse formatissimam sic : Si motus illius qui omnis motus et mutationis et omnis factionis causa est, est aliquod principium inceptionis quo nunc sit et non ante, hoc non potest esse nisi motus vel mutatio in movente, vel mobili, vel utroque : et tunc quaeretur eodem modo de illo motu : si inceperit, vel non? Si inceperit, iterum de illo motu quo ille incepit, quaeretur, et ibitur in infinitum.

Hæc sunt quæ disputat Aristoteles contra Anaxagoram, nec plus, nec minus.

Si autem incepit motus, sicut dixit Empedocles, per amicitiam scilicet, et discordiam, non multum contra hoc disputat Aristoteles, eo quod hoc sibi irrationabile videtur. Sed hoc solum dicit, quod oportet hoc mirari : si enim quies fuit primo ante motum, oportuit quod aliqua esset causa quietis illius : quies

<--- Page Split --->

autem privatio motus est : ergo ante primum motum et mutationem erat mutatio illa, cujus illa quies privatio fuit : quod absurdum est.

Tamen etiam contra Anaxagoram dicit Aristoteles, quod contra ordinem naturæ locutus est : et sunt hæc ejus verba : « Nihil inordinatum eorum est quæ in natura et secundum naturam sunt. » Natura enim omnibus causa ordinationis est. Infinitum autem ad infinitum nullam habet rationem ordinis : ordinatio autem omnis rationis est, omnis enim ordo secundum rationem determinatur. Infinito autem tempore quiescere omnia in mixto, ut dicit Anaxagoras, postea motum esse aliquando : hujus autem neque unam differentiam esse rationis quare nunc magis quam prius, supple, distinguat intellectus per motum, et sic motus incipiat : neque iterum aliam rationem ordinis habere, non naturae est opus. Aut enim similiter se habet quod est naturae, et non aliquando quidem sic, aliquando vero aliter, ut ignis sursum natura fertur, et non aliquando quidem, aliquando vero non. Aut rationem habet quare non simpliciter, hoc est, semper. Dupliciter enim fertur deorsum, hoc est, duplici ratione : sicut sequendo propriam materiam, sicut titione descendente, sequitur ignis titionem sicut propriam materiam. Et in asup, qui cum non invenit locum ascendendi, repellitur a contrarietete loci et descendit. Asup autem ignis ascendens est, qui a vulgo vocatur stella cadens. Propter quod dicit in hac parte Empedoclem melius dixisse, quam Anaxagoram : quia ille ad minus rationem qua inciperet motus dixit ex discordia et amicitia. Et dicit, quod in naturis non oportet dignitatem irrationabilem facere. Dignitas enim est, ut dicit Boetius, quam quisque probat auditam : et illam causam ostendit, quia aliter non probaretur. Et oportet causam dicere in naturis, aut inductionem, aut demonstrationem ferre : quod non fecit Anaxagoras.

Adhuc inducit rationem Aristoteles, quam fortissimam reputat ad hoc, quod æternus sit motus, et sic mundus non inceperit, neque desinat : et hanc accepit propositionem tamquam per se notam, quod prius et posterius non possunt esse nisi in tempore, nec possunt esse nisi tempore existente. Deinde accipit hanc, quod tempus non potest esse nisi sit motus, et probat eam per hoc, quod tempus est numerus motus, aut motus quidam, quia passio motus. Ex his concludit, quod si tempus semper est, nec incipit, nec desinit, quod et motum necesse est esse perpetuum, neque incipere, neque desinere. Deinde probat, quod tempus semper est, nec incepit, nec desinet, ab auctoritate omnium philosophantium, præter unum, hoc est Platonem : de tempore enim præter illum similiter omnes videntur intelligere in hoc, quod dicunt ipsum esse ingenitum et non factum.

Et hoc probat a signo per Democritum, cui sicut dicit Ambrosius in Hexameron, tota antiquitas concessit auctoritatem : et hic dixit et demonstravit, quod impossibile est omnia esse facta. Et dat instantiam in tempore, dicens quod impossibile est tempus factum esse. Plato autem tempus generat solus : simul enim ipsum cum cœlo, factum esse dicit : cœlum autem factum esse dicit. Et sunt verba Platonis hæc in secunda parte Timæi : « Tempus cœlo coæquævum est : una orta, una dissolventur, si modo dissolvi fas ratioque patietur. » Ex hac auctoritate Democriti arguit Aristoteles, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc : præteritum enim abiit, et accipere non est futurum : quod enim nondum est, accipi non potest. Nunc quod medium est et instans est, solum accipi potest ; sed accipi non potest nisi in ratione finis et principii, finis præteriti quod terminatur ad ipsum, principium futuri quod incipit ab ipso. Accipiatur ergo nunc in quo incepit motus, illud erit finis præteriti : ergo ante

<--- Page Split --->

hoc fuit tempus : et si tempus, ergo et motus : et si motus, ergo motus ante primum motum : quod impossibile est, quia in nullo genere est aliquid prius primo.

Eodem modo probat, quod non desinat motus : quia accipiatur nunc ad quod definit motus, illud erit principium futuri : ergo post hoc erit futurum temporis : et si tempus, ergo et motus : ergo post ultimum motum in quo motus esse desinit, erit motus, quod est impossibile : quia in nullo genere est aliquid ultimius ultimo.

Hæc sunt omnia quæ induxerunt Aristotelem ad hoc, quod dixit motum nec factum esse, nec corrumpi aliquando, sed esse sine quiete, et immortale, et esse ipsum tamquam vitam quamdam existentibus omnibus : et qui causa esset et principium, quare materia omnium generabilium et corruptibilium continue et sine quiete moveretur ad generationem et corruptionem : et hoc dixit nec aliquando incipere, nec aliquando posse desinere.

d conua. IN CONTRARIUM hujus sunt, 1. Duo quaE Commentator inducit super VIII Physicorum : quia si mundus et motus cœli est antiquus in præteritum secundum infinitum tempus, tunc infinita circulationes cœli fuerunt ante hodiernam : sed infinitum non contingit transire : ergo numquam fuit devenire usque ad hodiernam : et sic dies hodierna non est, quod est contra sensum.

Aliud est, quod si mundus stetit in infinito tempore in antiquitate præterita, ex morientibus hominibus remanserunt infinitæ animæ, cum anima sit immortalis : et sic infinitum secundum additionem in numero factam actu est : quod est contra Aristotelem in III Physicorum, qui dicit, quod infinitum secundum divisionem in continuo et secundum additionem in numero non est, nisi potentia, et non actu.

  1. Fortius objicitur ad hoc quod tempus inceperit : quia, secundum doctrinam Aristotelis in X primæ philosophiæ, omnium eorum quæ sunt in uno genere, id quod est simplicissimum in illo genere, principium est : sicut patet in generatione continui, cujus principium punctum, quod fluxu suo constituit lineam, quæ fluxu suo constituit superficiem in latum, et non in longum fluens : superficies autem in profundum fluens constituit corpus. Et hoc vocatur in geometricis duci in se : ita quod linea ducta in se, facit superficiem : et superficies ducta in se, facit corpus : et sic procedit discretum ab unitate, in discretis habentibus permanentiam in partibus : vel ab indivisibili sono elementi litteræ in oratione quæ permanentiam in partibus non habet : et est discreta quantitas. Ergo cum æternum, et ævum, et tempus, sint in uno genere moræ, ut dicit Gilbertus Porretanus : æternitas enim est mora indeficientis et immutabilis, ævum ejus quod extensam habet potentiam, sed non substantiam : tempus mora ejus quod extensam habet potentiam, substantiam, et actum, et mutabilia. Hæc igitur tria in uno genere sunt, quod est mora. Necesse est igitur, quod a simplicissimo sui principientur secundum esse : simplicissimum autem inter illa æternum est : ævum ergo et tempus fluunt ab æterno secundum esse. Et hoc est quod dicit Boetius in libro III de Consolatione philosophiae :

...... Qui tempus ab ævo Ire jubes 4.

Et ponit ibi ævum pro æterno : eo quod et Plato semper accipit ævum pro æterno.

  1. Adhuc (salva pace Aristotelis) ipse non ponit rationem Platonis, quam si poneret, ratio sua parum valeret. Et est hæc, quod id quod non factum est, sed

<--- Page Split --->

aeternum, semper sibi praesens est et totum simul, nihil sui abjiciens in praeteritum, et nihil sui exspectans in futurum : sed totum se possidet in uno indivisibili nunc stante, et non movente sese : et ideo non novit fuisse, nec fore, sed esse tantum. Sed quod factum est, distentum habet esse, et non stat in uno simul, sed aliquid sui abjicit in praeteritum, et exspectat in futurum. Cum ergo mensuretur unumquodque mensura sua propria et sui generis, factum non potest mensurari aeterno. Sed sicut factum se habet ad aeternum, ita se habet tempus ad aeternitatem. Constat autem, quod factum principium sui esse habet a non facto, quia aliter iretur in infinitum. Ergo tempus secundum esse principiatum est ab aeterno, et est imago aeternitatis, serpens (ut dicit Plato) continue ad imitationem aeternitatis secundum permanentiam : sicut forma quae est in materia, imago est forma secundum se accepta, et quantum potest serpit ad imitationem ipsius : ut quod in uno simul et totum habere non potest, saltem per vices et successionem obtineat.

  1. Adhuc, In praehabitis, tractatu de primo principio1, probatum est, quod sicut in nullo quod est circa primum, idem est quod est et esse : ita nihil eorum quae sunt citra primum, totum suum esse habet simul : sed, sicut dicit Boetius, quod heri habuit, hodie non habet : et quod hodie habet, cras non habebit. Constat autem, quod omnium eorum quorum esse non est simul, mensura est tempus : omnium ergo quae sunt a primo secundum esse, proprie loquendo mensura tempus est. Propter quod in libro de Intelligibilibus dicitur, quod « tempus mensurat esse, et locus mensurat ens. » Et intelligitur de loco, qui per definitionem mensurat, eo modo

quo quaelibet res in se definita et terminata localis est, ut dicit Augustinus, et in prima parte Summae Theologiae, quaestione de localite rerum, determinatum est2.

Ex hoc proceditur sic : Incipiente mensurabili, incipit mensura secundum naturam proprie adjacens illi : esse autem eorum quae sunt a primo, constat quod incepit a primo per creationem, sicut in praehabitis multipliciter ostensum est, tractatu de primo principio : esse ergo mensurae propriae illorum adjacentis illis, per creationem incepit a primo esse : esse autem illius mensurae, est esse temporis.

Er hoc est concedendum, hoc enim et naturae consonum est, et rationi, et fidei.

UNDE ad rationes Aristotelis respondendum est : et primo ad primam. et dicendum, quod hoc verum est, quod si principia causantia secundum actum, motum, et mutationem in inferioribus semper fuerunt sine initio : sequitur de necessitate, quod motus et mutatio semper fuerunt et sine initio : quia causa in actu, ponit causatum in actu. Sed nos negamus hanc, quod motus cœelestis circuli semper fuerit sine initio.

Et quod dicit Aristoteles, quod omnes philosophantes hoc posuerunt, falsum dicit : quia Plato, qui inter philosophantes fuit praecipuus, oppositum dicit. Dicit enim, quod Deus faciendo mundum sensibilem, primo cœelestem circulum fecit, et eumdem in duos circulos divisit, scilicet in circulum aplanes, et in circulum planes : sicut et Eudoxus dicit. Deinde circulum planes in octo distribuit, scilicet in circulum stellarum fixarum et imaginum cœeli, et in septem circulos planetarum, qui descendendo sic numerantur, Saturni,

<--- Page Split --->

Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Luna : et eis sic distributis motus proprios adhibuit, et cum motu tempus adesse fecit et partes temporis, quae sunt annus, mensis, septimana, dies, et hora.

Ad alud quod dicit Aristoteles, quod omnes antiqui dixerunt, quod cœelum esset sedes Dei : dicendum quod hoc non ideo dictum est, quod cœelum sit sine initio sicut est Deus : hoc enim esset contra ipsum in epistola de principio universitatis, ubi probat, sicut dicit Alpharabius, quod principium universitatis non est nisi unum, a quo sunt omnia alia, et in quo sicut in regente et movente sunt omnia alia quae sunt in universo, et sunt in ipso sicut in duce exercitus. Sed ideo dictum est, quia cœelum uno modo se habet, et impressiones peregrinas non recipit, et ideo per ipsum et per motum ejus sicut in throno sedens, regit et ordinat universa quae generantur et corrumpuntur et moventur in inferioribus.

Ad m quod Aristoteles deducendo ad inconveniens dicit, dicendum, quod secundum theologiam et Catholicam fidem dicimus, quod mixtum, hoc est, confusum ex materia quatuor elementorum, primo quidem fuit, ut dicit Moyses : sed in infinito tempore non 'quievit : sed potius Deus quando voluit, illud secundum intellectum idealem quem in se habuit, secundum quod praevidit et praeordinavit ab aeterno, in formas distinxit, sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap. I : Moyses spiritu Dei afflatus.

Nec ista per discordiam et amicitiam, sicut dixit Empedocles, distincta vel segregata vel ordinata sunt : quia ratio non admittit, quin omnis distinctionis et ordinationis et segregationis prima causa sit intellectus : sed hunc intellectum ponimus esse intellectum Dei, se-

cundum sapientiam et scientiam et prudentiam omnia praeordinantem, qualiter et quando et quomodo unumquodque debeat fieri, et omnia producentem secundum ordinem et tempus et modum, in quo unicuique magis convenit. Sicut enim dicit Plato : « Nulli negat aliquid eorum, quae commoda sunt suae naturae et ordini et tempori : eo quod summae bonitatis est principium, et invidia longe relegata est ab ipso. » Et bene concedimus, quod si infinito tempore quievisset, et postea per amicitiam et discordianu motum esset illud mixtum in formas distinctas per casum et fortunam, sicut dixit Empedocles, hoc non esset naturale, sed potius contra ordinis naturam et rationem.

An m quod Aristoteles contra Anaxagoram dicit, dicendum, quod movens semper fuit ab aeterno, sed mobile non semper fuit : et ideo motus incepit mobili facto ad imperium moventis, et quando voluit, et ubi voluit, et sicut voluit secundum definitionem providentiae aeternae : et quando mobile fuit, ubi voluit, et quando voluit, incepit motus.

Et quod dicit Aristoteles, quod secundum hoc motus fuit ante primum motum, falsum est. Creatio enim, ut probatum est in tractatu creationis1, non est motus, sed simplicis divinae voluntatis vocatio ad esse eorum quae antea nihil fuerunt, et secundum seipsa et nihil sunt et ex nihilo sunt : et ideo Aristoteles multum erravit in ista ratione.

Ad alud dicendum, quod Aristoteles in illa ratione multum oblitus est suiipsius : ipse enim probavit hoc et in III de Anima, et in XI primae philosophiae, quod intellectus agens sine omni alteratione suiipsius quandoque agit, et quandoque non agit pro libertatis arbitrio. Unde multum oblitus fuit sui

<--- Page Split --->

quando dixit, quod intellectus divinus non potest quandoque agere, et quandoque non agere, nisi accipiat impressiones peregrinas quae excitent eum ad agendum quando agit. Nec mobile oportet quod recipiat impressiones peregrinas, quod per substantiam suam et esse naturale, ut dicit Aristoteles, et Averroes in libro de Substantia orbis, factum est, ut moveatur motu primi motoris.

Adaltuddicendum, quod in veritate Empedoclis dictum irrationabile fuit, sicut dictum est : nec illi innitimur secundum Catholicam fidem, sed potius dicimus, sicut dictum est, quod Deus qui est intellectus purus et verus, secundum definitionem providentiae æternae, quando voluit, et sicut, et ubi voluit, mixtum quod creavit ex materia quatuor elementorum, distinxit in formas determinatas, sicut nunc videntur.

Adaltuddicendum, quodAnaxagorassine dubiopræterrationemdixit , quoddixitmixtumilludinfinitotemporequievisse : hocenimfalsumest : etfal - siusinhocdixit , quoddixitintellectumagentemsineomniprovidentiaetra - tionetuncmixtumilluddistinxisse . Nosautemnondicimussic , sequendoMoy - sendoctoremnostrum : quinimodici - musinprincipiotemporisDeumilludmixtuminesseproduxisseexnihilo , etsecundummagnæprovidentiæsuæra - tionemtuncetnonanteinformasdis - tinxisse . Ideoillarationihilfacitcontrafidem .

Ad hoc quod Aristoteles objicit de tempore, multum mirandum est : quia ipse docuit nos, quod omne continuum fluit ab indivisibili : et sicut in continuo est indivisibile medium continuans, ita in eodem est accipere indivisibile principium a quo fluit, et indivisibile ultimum ad quod terminatur : et sicut in divisibili medio, ex parte ante semper est accipere aliquid de esse continui, et ex parte post

aliquid similiter : aliter enim caderet a ratione principii et finis, et a ratione continuantis : opposito modo se habet in indivisibili primo quod principium est continuì: ante illud enim nihil est de esse continui : et si accipiatur in termino, hoc est in indivisibili ad quod terminatur continuum, post illud nihil erit de esse continui. Cum ergo negari non possit quin totum esse continuitatis temporis fluat ab indivisibili nunc : propter quod etiam ipsum nunc ab Aristotele in IV Physicorum dicitur esse substantia temporis, sicut punctum lineæ : quia quidquid principiat et terminat in omnibus existentibus, est substantia principiati et terminati, si secundum esse substantiale principiat et terminat ipsum. Accipiamus ergo tempus in primo nunc, a quo fluit quod in esse per creationem deductum est cum cœlo et terra et confusa materia quatuor elementorum : ante hoc nunc nihil erit de esse temporis, sed tantum nunc æternitatis, in quo solum Deus præcedit mundum. Et hoc dicit Boetius in V de Consolatione philosophiæ, sic : « Non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni, mundum non habuisse initium temporis, nec habiturum defectum, hoc modo mundum conditum conditori coæternum fieri putant. Aliud enim est per interminabilem duci vitam : quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis vitæ totam pariter complexam esse præsentiam : quod divinæ mentis proprium esse manifestum est. Nec enim Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis antiquitate vel quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae 4 . »

Ex hoc patet, quod de primo nunc a quo fluit tempus, nihil valet ratio Aristotelis : et similiter nihil valet de ultimo ad quod terminatur.

Et quod dicit Aristoteles, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc continuans et medium, hoc est verum, si accipiatur tempus secundum esse et de-

<--- Page Split --->

cursum temporis : si autem accipiatur secundum substantiam et naturam et originem qua fluit ab ævo sive ab æterno, certe tunc non est verum : imo tunc naturalius accipitur in primo nunc a quo fluit, et in ultimo ad quod terminatur, quam in medio quod est continuans ipsum secundum esse et decursum ipsius in re temporali.

Hoc quod in contrarium objectum est a Commentatore et Abubaker, dolose objectum est, ut quasi soluto illo error videatur esse confirmatus. Et solvit primum, scilicet de circulationibus, quod circulatio dividitur non per se, una enim manet, sed quoad nos et per accidens: et non est inconveniens continuum in infinitum dividi potentia et per accidens: sed accepta sic per divisionem semper sunt finita, finiuntur enim ad mille, vel ad decem millia, vel ad centum millia annorum, vel quantumvis temporis : et finita sic accepta contingit transire numerando, et contingit devenire ad hoc vel illud terminatum : quia partes infiniti hoc modo acceptæ non sunt infinitæ.

Hoc autem quod objicit Abubaker,solvitur secundum eumdem : quia ambo illi unicum solum intellectum dixerunt inesse omnibus animabus : et dixerunt, quod ex omnibus animabus morientium unum solum est quod remanet, scilicet intellectus : et sic non sequitur, quod sint actu infinita. Hunc autem errorem nos in sequentibus destruemus, in tractatu de homine. Hic autem sufficit, quod multiplicatio animarum hominum, non est ad infinitum, sed ad certum numerum præsciitorum et prædestinandorum a Deo.

ErsiqusconsiderarevultindictisAristotelisetaliorumphilosophorum , procertoinveniet , quodnihilprobaturexdictiseorum , nisiquodmundusetmotusnonincepitpergenerationemna - turalem , etquodnoncorrumpeturpercorruptionemnaturalem . Ethocacciditeis , quiacreationemintelligerenonpot - erantexprincipiisnaturæ . Omnesenim

conveneruntinhocprincipio , utdicitAristotelesinprimoPhysicorum , q u o d « exnihilonihilfit : » etprincipianaturæquæsiveruntnonprima , sedproxima : taliaenimprincipiadare , etextalibusprocedere , physicipropriumest .

ILLAquæobjiciunturcontraquæstio - n e m , concedendasunt : hæcenimtamfidei , quamrationicongruunt .

ARTICULI QUINTI

PARTICULA II.

De opinione Stoicorum, Socratis, et Platonis, qui dixerunt mundum saepe incipere et desinere.

Secundo , QuæriturdeopinioneStoi - corum , Socratis , etPlatonis , quidixe - runtmundumsæpeincipere , etsæpede - sinere .

Et hanc opinionem recitat Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de Homine.

Ponentes enim considerationem in solis astris et circulo cœlesti, quem dixerunt esse causam motuum omnium inferiorum : supponentes etiam propositionem hanc, quod idem eodem modo se habens, facit idem : dixerunt, quod quotiescumque uterque circulus cœlestis, scilicet aplanes, et planes, redit in eamdem figuram imaginum et positionis stellarum, incipit novus mundus, qui per omnia etiam numero coincidit cum præcedenti mundo, ita quod in novo mundo redibit idem Socrates, et idem Plato cum eisdem sociis, eadem tractantes quæ tunc tractaverunt cum viverent. Hanc autem revolutionem Chalcidius in commento super Platonem, dicit fieri in quibuslibet quindecim millibus annis. Epicureus autem Democritus hæc dixit fieri in viginti septem millibus annis.

<--- Page Split --->

Et utrumque sine ratione dictum est: Ptolemaeus enim in Almagesto demonstravit, quod stella fixe super polos orbis signorum, qui est motus planes, non moventur in centum annis nisi gradu uno, et in eodem spatio temporis moventur auges planetarum : et hoc secundum divisionem circuli in trecentos sexaginta gradus non completur nisi triginta sex millibus annis : et in his secundum veram rationem astronomicam completur magnus annus. Et tamen non est probatum, quod in tota illa revolutione imagines revertantur in easdem figuras et respectus platenarum, sive radiationes eorum ad easdem figuras revertantur. Radiationes enim fixarum stellarum et planetarum fiunt secundum descriptionem et figuram polygonii descripti in circulo : et demonstratum est in Geometria, libro IV, quod si polygonii descripti in circulo anguli in infinitum multiplicentur, polygonium illud nec ad quantitatem nec ad figuram circuli deveniet : certum est autem, quod ex figura radiationum, cœelestis circulus movet inferiorem materiam ad generationem et corruptionem : et sic secunda circulatio non erit eadem, eodem modo se habens cum prima : propter quod radix positionis Socratis et Platonis falsa est : et per consequens totum falsum est quod sequitur ex radice illa.

ne talium circulationum stetit infinito tempore, et stabit sine fine. Et hoc mirum est, quomodo tanti viri dixerunt : quia nos Ptolemaeo docente in Quadripartito, cap. 1, didicimus per probationem efficacem, quod virtutes astrorum non deveniunt ad inferiora, nisi per aliud et per accidens, Per aliud, quia per qualitates elementorum. Per accidens, quia per virtutes quae sunt in materia. Et sic sola astra non sunt causa omnis mutationis quae fit in inferioribus, sed etiam dispositiones materiae inferioris : et sic ex solis stellis inferiorum mutationes non possunt causari. Et ideo etiam dicit Ptolemaeus in Centilogio,quod « sapiens homo dominatur astris. » Et Hali in commento dat exemplum, quod si corpora cœelestia scintillant ad quartanas et ad melancholiam, sapiens medicus corpora disponet ad sanguinem, et non inducentur quartanae. Et Meseallach dicit in libro de Sphaera mota, quod sapiens homo juvat cœelestem circulum, sicut juvatur terra aratione et seminatione. Et Aristoteles in libro de Somno et vigilia dicit, quod in talibus est sicut est circa principem de consilio procerum, et de consilio familiarium secretorum : saepe enim consilium procerum apud principem mutant et annihilant familiares consiliarii. Ita scintillationes stellarum et motus saepe mutant et annihilant dispositiones materiae inferioris.

Adhuc, Probatum habemus ab Aristotele in II de Generatione et Corruptione, quod quæcumque habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eadem numero : constat autem, quod individua primae circulationis habuerunt substantiam corruptibilem motam : ergo in secunda circulatione non reiterantur eadem numero : et sic non redibit idem Socrates et idem Plato cum eisdem amici eadem tractantes.

Tamen ita dixerunt Socrates et Plato. Et dixerunt, quod dii quorum tempus vitae longum est, in una circulatione discunt quid in secunda prædicere debeant. Dixerunt etiam, quod mundus successio-

<--- Page Split --->

ARTICULI QUINTI

PARTICULA III.

De septem viis quas collegit Rabbi Moyses, quibus probatur mundi aeternitas.

TERTIO, Ponemus septem vias quas collegit Rabbi Moyses in secunda parte libri, qui dicitur Dux neutrorum, sive dubiorum quorumdam probantium mundi aeternitatem : et ponderabimus singulas quantum concludere possint.

Prima via est, quae dicta est per rationes Aristotelis positas in principio VIII Physicorum : et de illa jam satis expediti sumus.

Secunda via est, quae fundatur super illam, et est illa quam adduximus de Abubaker, quod scilicet quidquid est^omnis factionis et mutationis et motus quae fiunt in materia, principium, non potest esse de principio aliquo : circularis motus cœli omnis factionis et mutationis et motus quae fiunt in materia, principium est, ut omnes philosophi dicunt : ergo non potest esse de principio, et per consequens non potest incepisse, sicut in rationibus Aristotelis probatum est. Et de hac via constat per antedicta, quod non probat motum non incepisse per creationem, sed quod non incepit per mutationem et motum, ut in primo articulo istius quaestionis sufficienter dictum est. Tertiam rationem inducit ad idem ex ratione temporis, ad hoc quod motus nec incepit, nec destruitur, et illa etiam jam in primo articulo istius quaestionis a nobis soluta est. Haec omnia Rabbi Moyses ponit in una via : quia fundantur super tres rationes quas ibidem inducit Aristoteles. In secunda via ponit id quod dicit Aristo-

teles in fine primi Physicorum de materia, et est haec : Materia nec generatur, nec corrumpitur : nec incipit esse, nec desinit : si enim incipit esse, quidquid incipit esse, mutatur ad esse : quidquid mutatur ad esse, subjectam habet materiam : ergo materia est antequam sit materia, quod est impossibile. Eadem ratione probat, quod non desinit nec corrumpitur. Et hac via procedit sic : Res mundi sensibilis numquam separantur a materia, nec e converso materia ab ipsis : ergo quandoque fuit materia, et est, et erit, quandoque fuit et est et erit mundus sensibilis : sed sine initio fuit materia, et sine fine est et erit : ergo mundus sensibilis semper fuit sine initio, et sine fine semper est et erit. Et de hac via jam expediti sumus in tractatu de erroribus Aristotelis, quaestione de materia.

Tertia via est sumpta de natura cœli, cujus materia elongata est a generatione et corruptione : propter quod omnes antiqui convenerunt, quod cœlum esset locus Dei : manente autem cœlo numquam defuit motus ejus : manente motu numquam cessavit mundus producere animalia et plantas : substantia orbis et motus sine initio manserunt, et manent, et manebunt sine fine : ergo mundus sine initio mansit, manet, et manebit sine fine. Et per hanc viam etiam non probatur, nisi quod mundus per naturalem mutationem non incepit, nec per naturalem corruptionem desinet : et hoc verissimum est. Corpus enim cœleste tale est, quod non recipit impressiones peregrinas, et ideo non patitur ab aliquo corpore agente in ipsum passione abjiciente a substantia. Sed per hanc viam non probatur, quin possit dissolvi, sicut Plato dicit, scilicet per rectam rationem ejus qui condidit ipsum.

Quarta via est, quae in veritate Aristotelis non est, nec ex verbis ejus accipitur, sed Commentatoris et Graecorum scilicet quorumdam, ut Alexandri, et Themistii, et quorumdam Arabum, ut Averrois, et

<--- Page Split --->

Abubaker, et Alpharabii et aliorum. Et est hæc, quod omne quod incipit esse, prius est in potentia quam in actu : omi nis autem potentia in materia est subjecta privationi : si ergo cœlum et motus cœli incipiunt esse, prius fuerunt in potentia quam in actu, et de potentia exiverunt ad actum : sed exitus de potentia ad actum, est motus : ergo ante primum motum cœli, qui principium omnis motus est, secundum naturam fuit motus, quod est impossibile. Et hæc vita debilis est : non enim concludit, nisi in his quæ fiunt secundum naturam. Nos autem dicimus, quod cœlum et materia quatuor elementorum a principio universi esse quod est Deus, facta sunt per simplicem voluntatem et per creationem : quæ ausic fiunt, antequam fiant in actu, non sunt in potentia nisi causæ efficientis, et non materiae : aliter enim (sicut in præhabitis in quæstione de primo principio 1 ostensum est) non esset primum principium universi esse, si præexigeret materiam vel instrumentum : ens enim in potentia, ut in libro de Causis probatur, non est in potentia, nisi ad ens necesse, quod est solum principium primum, quod est principium universi esse, et quod solum facit esse debere in omnibus quæ sunt.

Quinta via est debilis valde, et sumitur ex XI primæ philosophiæ, scilicet quod sit primum principium agens per intellectum et voluntatem, et quandoque agit et quandoque non agit : tunc de potentia agente fit actu agens : sed nihil educit de potentia ad actum seipsum : ergo habebit alium diviniorem se qui extrahat ipsum de potentia ad actum. Et hæc via debilis est, ut diximus, et in quæstione de immutabilitate Dei improbata. Non enim sequitur, quod Deus aliter se habuerit quam prius, sed quædam aliter se habeant ad ipsum, quam prius quæ facta sunt ab ipso : voluntas enim ejus et intellectus immutabiliter ab æterno sunt,

ut hoc fiat nunc, et hoc nunc, ut unumquodque in suo tempore. Et est exemplum Augustini de sole, qui quædam objecta sibi illuminat, quæ ante non illuminavit : et tamen non sequitur, quod sol mutatus sit, vel aliter se habeat, quam prius, sed quædam ad illuminationem suam aliter se habeant, quam prius.

Sexta via est in qua multum gloriantur, quod omne agens per voluntatem et intellectum, si quandoque agens sit, et non semper, indiget altero duorum, scilicet aut removente impedimentum suæ actionis cum velit agere, et non possit propter aliquod impedimentum suæ actionis : aut expergefaciente sive excitante intellectum et voluntatem ejus, ut modo agat, cum ante non egerit. Et hoc probant, quia sic est in nobis agentibus per intellectum et voluntatem. Et ista via debilissima est : probatur enim XI primæ philosophiæ, quod intellectus Dei semper est in actu, et quod nihil accipit ab intelligibilibus, sed potius ipse est causa omnium intelligibilium. Et talis intellectus non potest habere impedimentum, quin agat quando vult : nec potest habere expergefaciens, cum ipse semper sit in actu, et nihil accipiat ab intelligibili : omne enim expergefaciens intellectum qui in potentia est, sicut in nobis, ab intelligibili est acceptum, sicut probat Aristoteles in III de Anima, cap. de movente, quod antequam fiat motus per voluntatem et appetitum, oportet quod fiat nuntium de appetibili ad quod movet : talis autem non est intellectus Dei, ut in XI primæ philosophiæ demonstratum est.

Septima via est, quae sumitur ex XI primæ philosophiæ, et fundatur super quasdam propositiones ibidem probatas, scilicet quod ordo sive inclinatio motoris primi ad motum, est substantia sua, et voluntas sua : et ipsa substantia sua est voluntas sua, et e converso : sicut ergo numquam defuit, nec deest, nec deerit ei substantia, ita nec voluntas mo-

<--- Page Split --->

vendi, nec ordo ad motum et mobile : ergo semper movit, movet, et movebit : sed ad motum sequitur mundum esse : ergo mundus semper fuit, est, et erit. Per hanc viam nihil concluditur : quia licet in Deo in quo nihil est nisi Deus, idem sint substantia, voluntas, et ordo ad motum : tamen modus significandi non est idem, nec connotata sunt eadem, nec subjecta voluntati subjecta sunt sub-

stantia, nec etiam ordini ad motum. Et si fiat tale argumentum : Substantia ab aeterno non defuit : et voluntas movendi vel causandi mundum est substantia : ergo voluntas movendi et causandi mundum ab aeterno non defuit. Incidit fallacia accidentis : eo quod putatur idem subjecto et accidenti inesse : et hoc non est necessarium.