QUÆSTIO LXXX.
De signis divinae voluntatis.
Deinde quaeritur de signis divinae voluntatis.
Et quaeruntur tria, scilicet de signis in communi.
Secundo, De singulis signis in speciali.
Tertio, De conformitate voluntatis nostræ ad voluntatem divinam.
MEMBRUM I.
De signis divinae voluntatis in communi 1.
PRIMO ergo quaeritur de signis divinae voluntatis in communi, quae ponit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Aliquando vero. Et dicit sic : « Secundum quamdam figuram « dicendi, voluntas Dei vocatur, quod « secundum proprietatem non est volun- « tas ejus, ut præceptio, prohibitio, con- « silium, necnon permissio et operatio. « Ideoque pluraliter aliquando Scriptu- « ra voluntates Dei pronuntiat. Unde « Propheta, Psal. cx, 2 : Magna opera « Domini, exquisita in omnes voluntates « ejus. »
Sed his multipliciter objicitur.
Primo enim videtur, quod voluntas non multiplicetur per signa.
Cum enim de scientia Dei agebatur, non fuit divisa in scientiam per se, et in scientiam signi : cum tamen scientia per se sit essentia divina, et in multis signa scientiæ ejus appareant. Similiter non fuit divisa potentia per signa : cum tamen multa et multipliciter sunt signa potentiae divinae. Ergo videtur, quod voluntas per signa dividi non debet.
Adhuc, Quod per tropum dicitur de aliquo, non proprie dicitur de ipso, sed per translationem. Dicit autem Magister, quod ista quinque per tropum dicuntur voluntas divina, « secundum quem non « ostenditur falsum, sed verum quod di- « citur, sub tropi nubilo obumbratur. » Quæritur ergo, Quæ sit causa translationis, quod ista dicuntur voluntas Dei ?
Adhuc, Multa per tropum conveniunt uni : et quia non per essentiam conveniunt ei, non agunt ipsum in pluralitatem. Si ergo ista quinque per tropum conveniunt voluntati beneplaciti, voluntas pluraliter non debet consignificari circa illa : et ita non debuit dici, exquisita in voluntates ejus, sed exquisita in voluntatem ejus.
Adhuc, Causa et principium dicta de Deo, non multiplicantur ex hoc quod sunt multorum et circa multa, sed una et singularis est causa Deus, et unum et singulare principium : ergo similiter quamvis voluntas sit diversorum volitorum, non debet multiplicari voluntas :
<--- Page Split --->
quinque ergo ista signa non faciunt quinque voluntates.
Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Questionum dicit, quod « alia ratione facit equum, et alia hominem 1 : » et sic scientia Dei est circa plura : et tamen non dicitur plures scientiae : et ideo licet voluntas sit circa plura, non debet dici plures voluntates.
Adhuc, Augustinus in libro II de Doctrina Christiana, dicit, quod « signum est quod praeter speciem quam sensibus ingerit, aliud facit in notitiam venire 2. » Ex quo accipitur, quod omne signum sensibile est, et si non est sensibile, non est signum. Sed ista quinque non sunt sensibilia, sed intelligibilia. Ergo videtur, quod non sint signa voluntatis divinae.
Adhuc, In Littera 3 dicit Magister in illo capitulo : « Et si illa tria dicuntur « Dei voluntas, ideo quia sunt signa di- « vine voluntatis, non est tamen intelli- « gendum Deum omne illud fieri velle « quod cuique praeepit, vel non fieri vel- « le quod prohibuit. Praeepit enim Abra- « hae immolare filium, nec tamen vo- « luit 4... Praeepit sanato ne cui dice- « ret : ille autem praedicavit ubique 5. » Sed signum quod non indicat suum signatum, fallax signum est. Cum ergo illa quinque non semper indicent voluntatem beneplaciti esse circa ea de quibus sunt, fallacia signa sunt, ut videtur.
Adhuc, Videntur esse pauciora quam quinque. Magister Hugo in Sententiis : « Voluntatem beneplaciti duae sequuntur voluntates sicut signa hujus voluntatis. Una permittens vocatur, alia faciens. Et duo ista sunt quasi consequentiae voluntatis summae et quasi ex-
plicatio ejus et effectus illius et paria illi : numquam tamen coaeterna : quidquid enim in illa semper est, in istis aliquando est : et quidquid in istis aliquando non est, in illa numquam est. » Ex hoc relinquitur, quod duo sunt signa divina voluntatis, et non plura.
Adhuc, Hugo, ibidem, « Beneplactum voluntatis quod aeternum est, perficitur et consummatur et manifestatur his duobus quae sequuntur, in tempore permissionis scilicet, et operatione divinae. » Ergo videtur, quod tantum duo sint.
Adhuc, Videtur quod duo coincidant in idem, praeceptum scilicet et prohibitio. Exodi enim, xx, 1 et seq., ubi enumerantur praecepta decalogi, prohibitiones continentur sub praeceptis, et praecepta dicuntur : ergo praeceptum et prohibitio non sunt diversa signa voluntatis divinae, sed unum.
Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit : vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo 6. » Ergo videtur, quod duo tantum signa sint, scilicet permissio et operatio.
Adhuc, Dicit Damascenus 7, quod in Deo consilium non est : ergo videtur, quod consilium non sit signum voluntatis divinae.
In contrarium hujus videtur, quod plused cont ra debeant esse signa.
- Respectu enim boni tria determinantur signa, scilicet praeceptum, consilium, et operatio. Cum ergo malum amplioris divisionis sit quam bonum, plura debent assignari respectu mali quam respectu boni. Respectu boni autem assignantur duo tantum, scilicet permissio. et prohibitio.
<--- Page Split --->
Adhuc, Permissio et praeceptum concurrunt in eodem. Quia super illud Psalmi civ, 37 : Eduxit eos cum argento et auro, dicit Glossa, quod « asportare vasa Ægyptiorum, devotis fuit praeceptum, et infirmis permissum. » Cum ergo sunt circa eumdem actum praeceptum et permissio, non debent differentiam et numerum facere in signis voluntatis divina.
Adhuc, Sicut est bonum et melius, ita est malum et pejus. Sicut ergo est unum signum respectu melioris boni quod est consilium, et unum respectu boni quod est praeceptum : ita debent esse duo contra malum et pejus, quorum unum opponatur praecepto quod est prohibitio, et alterum consilio, et hoc non habemus : et sic diminute assignantur signa.
Adhuc, Permissio et prohibitio non videntur esse signa voluntatis et voluntatum. Circa enim id quod prohibet vel permittit Deus, non est voluntas Dei una.
Adhuc, Permissio non videtur esse unum signum sed multa. Multipliciter enim dicitur permissio. Dicitur enim aliquando permissio indulgentia minoris boni, I ad Corinth. vii, 23, super illud : De virginibus praeceptum Domini non habeo, Glossa : « Virginibus permittitur nubere. » Dicitur etiam permissio eorum quae temporaliter a judice non puniuntur, Marc. x, 5 : Ad duritiam cordis vestri Moyses scripsit vobis praeceptum istud, scilicet permisit scribere libellum repudii. Dicitur etiam permissio in his quae non prohibentur : unde Glossa super illud Psalmi iv, 5 : Irascimini, et nolite peccare, « Permittit quod necessitatis est, hoc est, venialem motum irae, hoc est, non prohibet. » Dicitur etiam permissio in his quae quis non cohibet cum cohibere possit, sicut generaliter dicitur permissio in malis mundi quae non cohibet Deus. Cum ergo istae permissiones non sint circa idem, videntur esse diversa signa voluntatis divinae.
SOLUTIO. Dicendum, quod signa volunSolutio. tatis divinae sunt quinque, et vera sunt signa, nec plura, nec pauciora : significant enim voluntatem beneplaciti divini esse circa aliquid illorum de quibus sunt. Etenim super illud epist. ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quae sit Dei voluntas bona, etc., dicit Glossa, quod duplex est voluntas Dei. Una scilicet qua vult quidquid vult, et haec est essentia divina simplex, et nullo modo multiplex in seipsa. Alia quod vult, et illa est multiplex : illa enim est volitum, et volita sunt multiplicia, et actus voluntatis multiplex circa ea. Unde sic possunt accipi signa voluntatis, quod voluntas Dei aut est respectu boni ut sit vel fiat : aut respectu mali ne fiat, vel si est, ne placeat. Si respectu boni quod rationali creaturae bonum est, accipitur dupliciter, scilicet vel ut fiat, vel ut sit. Si est respectu boni ut fiat : aut est respectu boni communis necessarii ad salutem, et sic est praeceptio : aut est respectu boni melioris sub quo indulgetur bonum minus quod est necessarium ad salutem, et sic consilium. Si autem respectu boni ut sit, tunc est operatio sive impletio : Deus enim omne bonum nostrum operatur in nobis. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Si autem est respectu mali ne fiat, est prohibitio. Si est respectu mali indicans, quod non placet factum, est permissio, prout permissio dicitur eorum quae non cohibentur a Deo cum cohiberi possint. Et sic sunt quinque signa voluntatis divinae, quae hoc versu continentur.
Praecipit, et prohibet, permittit, consulit, implet.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile de scientia, potentia, et voluntate. Scitum enim ad scientiam relatum, in una specie et forma veri refertur ad ipsam : et ideo actus scientiae non multiplicatur ad scitum. Similiter possibile sub una ratione possibilis refertur ad potentiam. Sed volitum non sub una
<--- Page Split --->
ratione boni refertur ad voluntatem, sed sub pluribus et differentibus in bono : alia enim est ratio boni necessarii ad salutem, et alia ratio pertinentis ad perfectionem, et alia ratio boni quod est impedire malum ne fiat, hoc enim bonum est, et alia ratio boni quod est tolerantia mali facti : et ideo multiplicatur voluntas secundum volita, et non multiplicatur scientia secundnm scita, nec potentia secundum possibilia.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod tropus dicitur hic, quia per similitudinem conveniunt, et non per veritatem, sive per essentiam. Bonum enim praecepti quod est effectus voluntatis beneplaciti in praecepto, est circa hoc quod est voluntas beneplaciti in actu : et quia actus divinae voluntatis est circa hoc, ideo sicut signum indicat voluntatem beneplaciti. Unde actus voluntatis dicitur ibi voluntas : quia est in forma et ratione voluntatis : et quia actus est circa volitum, ideo per actum accipit volitum formam et speciem boni, quod disponit voluntatem agentem : et sicut accipit speciem disponentis voluntatis, ita accipit nomen, et vocatur voluntas. Et per hanc similitudinem signum dicitur voluntas, Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Hoc enim de voluntate signi intelligitur. Sicut et illud Matthæi, xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ex eo quod voluntas beneplaciti intelligitur, non multiplicatur in his : sed potius quia bonum multiplex est, quod efficitur ut volitum in illis sub diversa differentia boni, ideo actus voluntatis est in illis : et ille actus dicitur voluntas, et multiplicatur in illis : propter quod in signis plures sunt voluntates, quae tamen omnes signa sunt unius voluntatis quae est essentia divina.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod nomina dicta de Deo, quae non connotant effectum in creatura differentem secundum speciem
et ordinem ad diversa, non possunt pluraliter significari, nec proprie, nec tropice, sicut causa et sicut principium. Causa enim est, a qua est esse in omnibus quorum causa est : et similiter principium. Esse autem non diversam rationem habet in effectibus, sicut nec verum in scibilibus. Dicit enim Dionysius, quod et contingentia et necessaria Deus scit uno modo. Sic autem non est de volitis, ut jam dictum est.'Et ideo licet non dicantur causa plures vel principia plura, tamen dicuntur voluntates plures : quia connotata in voluntate beneplaciti in signis istis non sunt sub una et indifferenti ratione boni et voliti : et ideo tropice loquendo non est una voluntas, sed plures.
Ad aliud dicendum, quod sicut jam patuit, in connotatis non est simile de scientia et voluntate : et ideo non tenet objectio.
Ad aliud dicendum, quod signum dicitur multipliciter. Dicitur enim signum cujus usus est in significando vel causando in usu sacramentorum veteris vel novæ legis : et hoc definitur ab Augustino : et hoc necesse est esse sensibile : quia sacramentum est corporale et visibile elementum, ex similitudine significans, et ex 'sanctificatione [invisibilem gratiam conferens. Dicitur etiam signum, quod sicut adjunctum demonstrat id cui adjunctum est. Et hoc dupliciter, scilicet probabiliter, vel de necessitate. Probabiliter, ut habere lac in mamillis, signum est, quod mulier peperit. Et secundum hoc accipitur signum in II Priorum, ubi Aristoteles docet syllogizare ex icotibus et signis. Si de necessitate, sic signum convertibile est cum causa, secundum quod Aristoteles in secundo Posteriorum demonstrare docet ex signo convertibili cum causa, sicut demonstratur planetas esse prope, quia non scintillant : cum tamen prope non possit esse causa non scintillationis, sed signum. Scintillationis autem vera causa est tremor formæ visæ in humido oculi, vel in humido medii per quod videtur, ut dicit Alphara-
<--- Page Split --->
bius. Et sic accipitur signum cum dicitur signum divinae voluntatis, quod sicut adjunctum significat voluntatem beneplaciti esse circa aliquod illius, cujus est signum.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod non dicuntur signa, eo quod indicent voluntatem beneplaciti esse circa illa de quibus sunt: sed quia indicant voluntatem beneplaciti esse circa aliquod illorum. Sicut in Abraham non indicabatur voluntas circa immolationem et occisionem, sed circa intellectum mysterii de immolatione Christi. Unde Christus secundum humanitatem occisus est, non secundum divinitatem, sicut in immolatione Abraham occisus est aries, non Isaac. Unde in hoc Deus voluit probationem fidei Abrahae. Et in caeco illuminato voluit formam humilitatis in evitanda laude, sicut ex verbis Augustini dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Et si illa. Unde vera signa sunt vere indicantia id quod vult Deus in his de quibus sunt signa.
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo signa voluntatis beneplaciti assignat secundum quod beneplacitum est omnibus creaturis generaliter, sive ad bonum, sive ad malum : sic enim beneplacitum Dei declaratur et significatur respectu boni per operationem, quia omne bonum creaturae facit Deus : et respectu mali per permissionem, permittit enim quod non cohibet. Sed Magister Hugo in Sententiis assignat signa secundum quod referuntur ad rationalem creaturam per providentiam ordinatam ad salutem : et sic sunt quinque : quia quinque modis ordinatur ad salutem secundum duas partes justitiae, quae sunt declinare a malo, et facere bonum.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens, quod idem est cum isto.
Ad aliud dicendum, quod praeceptum dupliciter dicitur, large scilicet, et stricte. Large dicitur praeceptum omne id quod praeccipitur ut sit principium et regula vitae in faciendo bono, vel vitando malo :
et sic dividitur praeceptum in affirmativum et negativum : et sic prohibitio est praeceptum, et ponitur inter praecepta decalogi. Stricte dicitur praeceptum quod obligat ad faciendum id quod praecipitur : et sic prohibitio non est praeceptum, sed prohibitio et praeceptio diversa sunt signa voluntatis divinae.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus generaliter signa ponit divinae voluntatis, et non specialia specialiter respicientia bonum creaturae rationalis.
Ad aliud dicendum, quod consilium derivatur a verbo consulo. Consulo autem dupliciter dictum est, scilicet a consilium dante, vel a consilium quaerente, secundum quod construitur cum accusativo vel dativo, consulo te, consulo tibi. Et si derivatur a consulo secundum quod construitur cum dativo, significat abundantiam prudentiae in consiliabilibus. Et sic in Deo est. Isaiae, ix, 6 : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius. Unde saepe dicitur in libris Regum, et Paralipomenon, et in Prophetis : Consuluit David vel alius Dominum. Secundum autem quod construitur cum accusativo, tunc consulo te, idem est, quod consilium quaero a te : et sic defectum prudentiae significat et ignorantiam consiliabilium. Et sic dicit Damascenus, quod « in Deo non est consilium : quia consilium ignorantis est. »
Ad 10 quod objicitur in contrarium, quod plura esse debeant, dicendum quod bonum et malum dupliciter considerantur, scilicet secundum se, et secundum fieri, id est, secundum relationem ad aliud. Si secundum se considerantur : tunc malum est amplioris divisionis, quam bonum : quia (sicut dicunt Dionysius et Aristoteles) bonum est ex una sola et tota causa, cujus totalitas congregatur ex omnibus quae faciunt ad esse boni : quae sunt, quod fiat ex habitu bono actum eligente et informante, et vestiatur circumstantiis debitis, et determinetur debito fine. Malum autem fit ex particularibus defectibus omnifariam, ut dicit
<--- Page Split --->
Dionysius. Si autem considerantur malum et bonum in ordine ad aliud secundum fieri et esse, malum minoris est divisionis quam bonum, propter differentias boni quaè diversimode se habent ad causam boni. Et hoc modo se malum habere non potest : eo quod non habet causam efficientem, sed deficientiem, ut dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei 1, ad voluntatem Dei, quaè causa omnium est, ut praebatium est : nec voluntas potest se habere ad ipsum nisi ut prohibens ne fiat, vel ut permittens, quando fit a causa deficiente.
Ad aliud dicendum, quod asportatio vasorum a diversis facta et ex diversis causis, non fuit unus numero actus. Quidam enim vasa asportabant ex avaritia : et hoc fuit illicitum, sed permissum hoc modo quo permittitur quod non cohibetur. Quidam autem asportabant ex devotione ad Dei praeceptum, intelligentes significari in hoc, quod ornatu suo spoliandus est mundus, et ornatus ille Ecclesiae addendus : et ut significarent hoc, asportaverunt. Unde permissio et praeceptum non concurrunt circa unum numero actum : et ideo remanet, quod diversa sunt signa permissio et praeceptum.
Ad aliud dicendum, quod licet sit malum et pejus, tamen in hoc non habent differentiam, quod si referuntur ad causam, quin utrumque sit a causa deficiente, quæ est voluntas creata : et idcirco cum conveniant in causa et privatione speciei boni, sufficit quod habeant unum signum, quod est prohibitio. Sed verum est, quod mortale prohibetur directe, veniale autem in quantum dispositio ad illud.
Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non uno modo est circa signa. In præcepto enim est circa id quod præcipitur : in prohibitione autem est circa oppositum ejus quod prohibetur, hoc enim vult Deus : in permissione autem est circa id
quod ex malo elicitur, sicut persecutiones tyrannorum permisit, ut ex illis probaretur et in exemplum poneretur patientia martyrum, quam voluntate beneplaciti vult Deus.
Ad ultimum dicendum, quod licet perAd obje missio multipliciter dicatur, tamen illa multiplicitas ad unum commune reducitur. Primum quidem quod permissio vocatur, est, secundum quod dicitur permissum, quod non cohibetur cum cohiberi possit. Omnes autem alii modi permissionis, modi quidem sunt istius, vel circa malum, vel circa imperfectum bonum.
Est tamen notandum, quod licet omnia ista sint signa voluntatis divinae, voluntatis dico beneplaciti : tamen cum dicitur, vult Deus quod præcipit, vult quod prohibet, vult quod permittit, vult quod operatur, vult quod consulit, in omnibus his per hoc verbum, vult, essentia divina ut voluntas significatur : sed diversa connotantur in creatura. In præcepto connotatur obligatio ad bonum salutis necessarium : in consilio persuasio et inclinatio ad bonum et debitum perfectioni : in permissione vero ex fuga ejus quod permittitur et ex detestatione, eminentia boni ex illo quod permittitur, elicitur : in prohibitione vero ex fuga prohibiti motus, est electio oppositi sive ad oppositum.
MEMBRUM II.
De sungulis signis divinae voluntatis beneplaciti in speciali.
SECUNDO, Quæritur de singulis signis divinae voluntatis beneplaciti in speciali. Et quæruntur quinque. Quorum primum est de præcepto.
<--- Page Split --->
Secundum, De prohibitione.
Tertium, De permissione, et de consilio 1.
Quartum, De impletione sive operatione.
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
De præcepto, Utrum Deus velit, quod præceptum suum semper opere impleatur ?
Primo ergo quaeritur de præcepto, quod consuevit sic definiri : « Præceptum est signum voluntatis divinæ, obligans ad actum de quo est. »
Et hoc videtur probari ex Auctoribus, quos inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Pro præcepto.
Dicit enim, quod illud Matthæi, vi, 10 : Fiat voluntas tua, intelligitur de signo voluntatis, quod est præceptum : per hoc enim quod dicit, fiat, significat quod actus ille fit qui præcipitur.
Adhuc, Idem ibidem inducit illud Matthæi, xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ubi per verbum, facit, vel fecerit, idem significatur.
d contra.
Sed in contrarium hujus videtur, quod
Dicit Magister, ibidem, in capitulo illo : Et si illa dicantur Dei voluntas, ubi sic dicit : « Non est intelligendum Deum omne illud fieri velle quod cuique præcepit. Præcepit enim Abrahæ immolare filium 2, nec tamen voluit : nec ideo præcepit ut id fieret, sed ut Abrahæ probaretur fides. »
Si forte quis dicat, quod non præ-
cepit occidi filium, sed offerri. Contra illud est quod dicitur, ad Hebr. xi, 17 et seq. Sic enim dicitur ibi : Unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones, ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Hoc enim non arbitraretur nisi vellet occidere, et nisi Deus præciperet eum occidi. Unde Glossa Augustini ibidem : « Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur 3. Non trepidavit offerre quando exigebatur. Dextera ejus exigitur ad sacrificium ut moreretur, cujus cor erectum est ad fidem ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Promissionem pater pius fideliter tenens, quam per hunc oportebat impleri quem Deus jubebat offerri. Non hæsitavit quin sibi reddi possit immolatus, qui dari poterat non speratus. Non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis : Occide mihi filium tuum. Cum ergo noluerit filium occidi, videtur quod fieri præcepit quod fieri non volebat. » Videtur ergo, quod aliquando præcipit quod non vult fieri : et sic inducta descriptio præcepti non est vera.
- Adhuc, Ambrosius in libro de Patriarchis : « Aliquando jubendo significamus velle fieri quod tamen fieri nolumus : sed tamen experimentum obedientiae quærimus, sicut Abraham a Deo tentatus legitur in filio primogenito quem Dominus nolebat ab eo occidi : unde statim dixit : Non extendas manum in puerum 4 : ac si dicat, affectum inquisivi, non factum exegi : tentabat affectum patris si Dei præcepta præferret filio. » Ergo videtur, quod directe præcepit eum occidi : et tamen noluit eum occidi : et sic præcepit quod non voluit. Ex quo videtur, quod et signum falsum est, præcep-
<--- Page Split --->
tum scilicet, et ipse praecipiens duplex fuit.
- Adhuc, Constat, quod præcepti Abraham quod occideret, et verbo imperativi modi utebatur, per quod significabatur, quod voluntas beneplaciti esset circa imperatum : et tamen volebat, quod id non fieret : non ergo semper vult fieri, quod præcepti : præceptum ergo est signum voluntatis : et tamen non fuit voluntas circa hoc.
Solutio. Solutio. Dicendum cum Ambrosio in auctoritate praeinducta, quod præceptum multiplex est, scilicet præceptum probationis, et præceptum exsecutionis, et præceptum disciplinae. Et præceptum probationis non semper exigit actum, sed præparationem ad actum, et voluntatem exigit, ut fidelitatis et obedientiae accipiatur experimentum, ut hoc aliis ponatur in exemplum. Præceptum exsecutionis est, quod exigit actum : quia hoc est quasi regula actus, per quam mensuratur licitum in actu. Licitum enim est, quod lege præcepti regulatur. Ezechielis, xx, 11 : Dedi eis præcepta mea,... quae faciens homo vivet in eis. Præceptum disciplinae est, in quo accipitur disciplina, utrum quis de præcepto et obligatione præcepti rectam habeat æstimationem. Si enim recte æstimat voluntatem præcipientis, omnibus dictat anteponendam, etiam in his quæ præter rationem esse videntur, sicut fuit præceptum Adæ de pomo non comedendo. Propter quod obedientia ab antiquis sic definitur : Obedientia est virtus qua quilibet amplectitur injuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas.
Dicendum ergo, quod præceptum quod Dominus dedit Abrahæ, tentationis præceptum fuit : et hoc significatur in textu : sic enim dicit : Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Tolle filium tuum, etc. 1. In
præcepto autem tentationis non exigitur actus, ut dictum est, sed perfecta præparatio ad actum, ut probetur fides et devotio obedientis, utrum scilicet aliquid anteponat Dei præceptis, ut probatur ex verbis Ambrosii, et ex verbis Glössæ paulo ante inductis. Et in tali præcepto Dei voluntas est circa præparationem ad actum et promptitudinem obediendi, et non circa actum præcepti.
Ad primum ergo dicendum, quod descriptio illa non tenet nisi de præcepto exsecutionis : et non de præcepto probationis et disciplinae.
Per hoc etiam patet solutio ad duo Ad 1 quae inducit de Evangelio : hæc enim ambo intelliguntur de præcepto exsecutionis.
In quod in contrarium adducit, conAd objec cedendum est, quia de præcepto exsecutionis : sufficiens enim probatio accipitur per præparationem ad actum.
Ad in quod inducit de Apostolo et de Ad objec Augustino, dicendum quod pro certo præcepti immolari et occidi filium, quem etiam occidisset et in igne obtulisset, ut dicit Bernardus in libro de Dispensatione præcepti et regulæ, nisi obstitisset præcipientis auctoritas, dicens : Non extendas manum in puerum. Sed quia præcepti præcepto tentationis, noluit actum, sed promptitudinem obediendi in Abraham, quæ sufficienter ostensa est per præparationem ad actum.
Ad dictum Ambrosii dicendum, quod Ad objec illud totam solvit quaestionem istam. Nec est signum falsum : non enim sequitur, quod voluntas sit circa actum, sed circa promptitudinis obediendi experimentum, non quo Deo innotesceret, sed quo ipsi Abrahæ innotesceret perfectio fidei suæ, et sic aliis poneretur in exemplum. Unde etiam dicitur, ad Hebr. xi, 2, quod in hac, scilicet in fide, testimonium consecuti sunt senes. Et Prudentius : « Senex fidelis prima via credendi est ». Nec præcipiens fuit duplex : quia voluit quod in-
<--- Page Split --->
tendit, probationem scilicet fidei : et quia probari non potuit, nisi in maximo esset promptus ad obediendum, propter hoc posuit in maximo, in occisione scilicet unigeniti, quod difficillimum fuit pio patri, sed coñvenientissimum ad instructionem fidei : in hoc enim instruebatur, quod unigenitus Dei promissus Abraha offerendus erat pro redemptione generis
humani, occisus secundum humanitatem, sed vivens secundum deitatem.
Ad aliud dicendum, quod praeceptum Ad object.4. pro certo signum est voluntatis, sed ex sui significatione in quantum imperans est, non est signum nisi voluntatis imperantis, et non semper imperati, nisi sit praeceptum exsecutionis.