QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Deus possit praecipere contra jus naturale et contra decalogum quem ipse scripsit in tabulis 1 ?

Hic determinata ista quaestione secundum dicta Sanctorum, fortior quaestio fit de jam determinatis, utrum scilicet Deus possit praecipere contra jus naturale, et contra decalogum quem ipse descripsit in tabulis, Exodi, xx, 1 et seq. ?

Et videtur, quod sic.

  1. Quod enim Abrahae praecepit, contra jus naturale fuit. Et quod Osee, 1, 2 et seq., praecepit, contra decalogum fuit. Et, Exodi, xii, 36, vasa Ægyptiorum asportari fecit, quod fuit contra istud praeceptum : Non furtum facies : ibi enim praecipitur, non contrectari res alienas invito domino, secundum quod furtum generaliter intelligitur de omni illicita contrectatione rei alienae.

  2. Adhuc, Idem objicitur per rationem : Lex enim superior solvere potest praeceptum legis inferioris : sed lex æterna qua utitur Deus et quæ ipsa justitia Dei est et essentia sua, superior est omni lege, et lex naturalis est sub ipsa :

ergo potest praecipere contra eam sicut lex superior contra inferiorem.

  1. Adhuc, Nihil justius quam quod Deus vult, ut dicit Augustinus. Si ergo Deus vult aliquid praecipere contra legem naturae, eo ipso quo praecipit, justum est: et si justum est, constat quod praecipere potest : ergo potest praecipere juste contra legem naturae.

In contrarium est quod in praehabitis sed contra, determinatum est, quod

  1. Non potest quae sunt impotentiae et perversitatis. Perversitas autem est praecipere contra legem naturae. Ergo contra legem praecipere non potest.

  2. Adhuc, In praehabitis de potentia ab Augustino inductum est, quod creator naturae nihil facit contra naturam : quia faciendo contra naturam quam ipse condidit, faceret contra seipsum : et sicut se habet creator naturae ad naturam, sic lex æterna creatoris se habet ad legem naturae : ergo creator lege æterna

<--- Page Split --->

nihil præcipere potest contra legem nature creatam.

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Facultas libertatis non est nisi de hoc quod expedit et decet. » Deus ergo non potest facere facultate libertatis, nisi quod expedit et decet : et sicut se habet ad facere, ita ad præcipere : quia nihil differt utrum malum fiat aliquo præcipiente vel faciente.

  2. Adhuc, Tullius in libro de Amicitia : « Prima lex amicitiæ sancitur, ut pro amicis non nisi honesta faciamus. » Sed ordination est homo ad Deum, quam ad hominem. Ergo multo magis pro Deo non sunt nisi honesta facienda : facienda autem sunt quæ præcipit : ergo contraria legi naturæ, vel legi decalogi a Deo non sunt præcipienda : et si præcipit, non sunt facienda.

  3. Adhuc, Facere contra legem naturæ vel contra legem decalogi, facit hominem deteriorem et pravum : sed dicit Augustinus 1, quod Deus non potest facere quo homo fiat deterior : ergo videtur, quod non possit præcipere contra legem naturæ vel decalogi. Et hoc expresse dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVI : et inducit ibi Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum, quæst. 3, sic argumentum : « Nullo « sapiente homine auctore fit homo de- « terior : tanta enim est ista culpa, quæ « in sapientem hominem cadere nequit. « Est autem Deus omni homine sapiente « præstantior : multo minus ergo Deo « auctore fit homo deterior 2. »

  4. Adhuc, Arguit in eodem capitulo sic : « Multo est præstantior Dei volun- « tas, quam hominis sapientis : et cum « Deo auctore aliquid fieri dicitur, illo « volente fieri dicitur. Ergo est vitium « voluntatis, quo homo fit deterior, « quod vitium longe est a Dei volun- « tate 3. » Constat autem, quod id quod

fit Deo præcipiente, fit Deo auctore et Deo volente : quia præceptum signum voluntatis est. Ergo videtur, quod id quo homo deterior fit, nec præcipere, nec velle potest.

  1. Adhuc, Habacuc, I, 13 : Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Præcipere autem contra jus naturale et contra decalogum, et malum est, et iniquum, secundum quod iniquum dicitur, quod rectæ regulæ vitæ non adæquatur. Ergo videtur, quod talia præcipere Deus non potest.

  2. Adhuc, Justitia humanæ naturæ et rectitudo exemplata est ad justitiam divinam et rectitudinem : ergo quod est contra rectitudinem humanam, est contra rectitudinem divinam : sed facere contra decalogum et contra jus naturale, est contra rectitudinem humanam : ergo contra rectitudinem divinam : sed Deus non potest præcipere contra rectitudinem suam, quia faceret contra seipsum : ergo nec contra legem naturæ, nec contra decalogum.

QUOD SI CONCEDATUR, in contrarium videtur esse.

  1. Quod dicit Bernardus in libro de Dispensatione præcepti et regulæ, cap. 5, sic : « Quod non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari non potest, ut exempli causa : Non occides, non machaberis. Nec cuiquam hominum ex his aliquo modo solvere aut licuit, aut licebit : Deus tamen horum quod voluit et quando voluit, solvit, sive cum Hebræis Ægyptios spoliare, sive quando Prophetam Osee cum muliere fornicaria misceri præcepit. » Ex hoc patet, quod præcepti contra legem naturæ, et contra legem decalogi.

  2. Adhuc, Augustinus in libro XXII

1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 3. 2 Cf. I Sententiarum, Dist. XLVI, cap. K.

<--- Page Split --->

contra Faustum, sic dicit : « Lex æterna in medio quædam posuit, ut in eis usurpandis comprehendatur audacia, in exsequendis jure laudetur obedientia 1. » Et vocat media quæ possunt bene et malefieri fieri, sicut occidere, quod potest bene ex obedientia, male autem ex temeritate propria. Ergo Deus potest præcipere occisionem, sicut præcepit Abrahæ de filio.

u. 1. Solutio. Ad hoc diversi diversas dederunt solutiones.

Distinguunt enim quidam de natura, scilicet quod est natura ut natura, cujus lex est jus naturale, secundum quod diffinitur jus naturale in decreto et in institutis, quod jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Et hæc natura est lex quædam inserta potentiis activis et passivis naturae, ligan s et obligans naturam ad ea tenenda quæ pertinent ad naturae conservationem in specie et individuo, et ad ordinem naturae quo res illius ordinantur ad invicem secundum naturalem illius naturae cursum : unde fit consuetus concursus naturae, ut dicit Augustinus. Et hæc natura in homine non dictat nisi conjunctionem maris et feminae in eadem specie.

tate religionis : quemadmodum etiam Plato hoc dicit esse naturale: eo quod unus multas implet, sicut unum sigillum multa sigillat, licet una non possit habere plures, eo quod plurium coitus cum una impedit fecunditatem. Sicut est in agentibus et patientibus in natura, quod si idem patitur a diversis agentibus, impeditur actio utriusque et confunditur : diversa autem bene patiuntur ab uno agente. Quando autem necessitas religionis non est, sed melius fit propagatio per semen spirituale quam naturale, tunc dictat unum uni esse conjungendum : eo quod hoc sufficit ad fecunditatem, et melius est ad domus ædificationem et ad prolis educationem, et majorem in natis facit germanitatem.

Ratio aut ut ratio est, quæ ex legibus ordinat conjunctionem, et ex his quæ magis faciunt ad civilitatem : dicit enim Aristoteles in VIII Ethicorum, quod homo naturaliter est animal conjugale, et naturaliter animal civile : et sic ratio sumpta dictat, quod unus uni commisceatur, quæ secundum leges patriæ sua est sibi secundum individuam vitam conjuncta, secundum quod dicimus, quod « matrimonium est conjunctio maris et feminae legitima, individuam vitæ consuetudinem retinens. »

Isti dicunt, quod Deus non potest præcipere contra jus naturale primo modo dictum, sed potest præcipere contra jus naturale secundo, et tertio modo dictum. Quod enim Jacob habuit quatuor uxores, fuit contra jus naturale secundo modo dictum. Quod Abraham commixtus est Agar, Genes. xvi, 1 et seq., fuit contra jus naturale tertio modo dictum. Agar enim non fuit sua, quia non fuit sibi legitime conjuncta.

Sed istis objicitur, quod directe contra jus naturale primo modo dictum fuit quod præcepit Abrahæ, quod occideret filium innocentem. Similiter quod præcepit Osee, quod commisceretur cum

<--- Page Split --->

fornicaria soluto. concubitu : solutus enim concubitus non ordinatur ad sustentationem speciei vel individui.

Et sic videtur, quod solutio illorum non valeat.

Pro pter hoc alii dicunt, quod est malum per se, de quo dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « mox nominatum est malum : » et Augustinus dicit, quod « non potest bene fieri. » Et est malum in genere quod potest bene et male fieri. Sicut malum per se est mechari sive adulterari. Occidere autem et commiseri. mulieri potest bene et male fieri : si enim fit ex causa occisio, bona est : si non ex causa, mala est. Similiter si quis commisceatur ex causa femine, ut ex commixtione sua eam sanctificet et sibi conjungat, bonum est, sicut dicit Hieronymus super Osee, quod conjunxit sibi fornicariam ex præcepto Domini, ut honestam faceret, quæ honesta esse non potuit, nisi ex conjunctione ad Prophetam. Et loquitur ibi contra Manichæos, qui Deum accusabant ut turpitudinis patronum, qui turpia præciperet, ostendens nihil esse turpitudinis, sed multum utilitatis in hoc quod conjungitur turpis honesto ut honesta fiant. Et ponit exemplum de Socrate, qui honestissimus fuit, et Plotinum tunc turpem de societate ganeorum et ganearum assumptum sibi associavit, et honestissimum philosophum fecit.

Dicunt ergo isti, quod malum per se quod non potest bene fieri, non potest præcipere Deus : sed malum quod potest bene et male fieri, quod vocatur malum in genere, dicunt quod potest præcipere. Et assignant rationem : Sicut enim indifferens quod nec bonum nec malum est, ex præcepto prohibitionis efficitur malum, ut comestio pomi Adæ, ex præcepto mala facta est, cum alias esset indifferens : ita id quod bene et male potest fieri, ex præcepto Dei efficitur bonum.

Contra hos iterum objicitur : quia licet occidere possit fieri bene et male, tamen

occidere primogenitum innocentem numquam potest bene fieri. Similiter licet commixtio cum femina possit bene etmale fieri, tamen fornicatio numquam potest fieri bene et male, sed semper male. Dicit enim Aristoteles in VII Ethicorum, quod fornicator deterior est incontinente, in hoc quod incontinens rationem habet sanam, quamvis vi passionum corruptus sit in affectu. Fornicator autem nihil sanum habet, totus secundum rationem et affectum corruptus in libidine requiescens. Et cum Deus præcepit Osee, quod filios fornicationum faceret non legitimos : et quod dicunt, quod sicut indifferens fit malum per præceptum, ita malum in genere potest fieri bonum per præceptum, hoc verum esset, si ut indifferens proponeretur in præcepto, hoc est, ut occisio simpliciter et commixtio fecmine simpliciter : sed ita non fit, sed in præcepto ponitur ut determinatum ad speciem per se mali, ut occidere unigenitum, et commisceri fornicariæ : quia alias non faceret filios fornicationum, sed legitimos.

Propter hoc dicunt alii, quod malum solu est corruptio modi, speciei, et ordinis, et ad Deum et ad proximum. Unde quæcumque dicunt corruptionem ordinis ad Deum ut ad ultimum finem, illa non potest præcipere Deus, sicut non potest præcipere contra seipsum. Unde non potest præcipere aliquid quo talis ordovioletur : sed potest præcipere aliquid contra ordinem quo homo ordinatur ad hominem. Unde dicunt, quod Deus potuit præcipere asportari vasa Ægyptiorum : quia hoc non fuit nisi violatio ordinis ad hominem : sed non potuit præcipere ut asportarentur ex avaritia. Et potuit præcipere commixtionem cum soluta, sed non potuit hoc præcipere ut fieret ex libidine : cum enim apponitur, ex libidine, vel ex avaritia, malus finis notatur, per quem destruitur ordo ad nltimum finem et optimum qui est Deus.

Sed contra istos iterum objicitur, quod

<--- Page Split --->

illa quæ mox nominata sunt mala secundum Philosophum, et per se mala secundum Augustinum, ipsa ratione nominis sui dicunt conjunctionem ad malum finem, et corruptionem ordinis ad finem bonum : et tamen illa præcepit Deus, ut jam sæpius dictum est : et sic non videtur stare hæc solutio.

Ad hæc sine præjudicio melioris sententiæ dicendum videtur, sicut paulo ante habitum est, quod in præcepto exse motionis non potest præcipere Deus per se malum : quia quod fit Deo præcipiente, fit Deo auctore et Deo volente vel hoc vel aliquid circa hoc : sed in præcepto tentationis vel instructionis, in quibus Deus non intendit actum, sed tentare affectum per fidem, vel ex quibus instruere intendit, eo quod sicut dicit Dionysius, ex omnibus est accipere bonas contemplationes et instructiones, sicut patet in exemplo quod ponit de Canticis, ubi intentio amoris divini describitur et docetur ex lenocinio amoris carnalis. Unde in illis duobus tentatio et instructio aliquando utitur actu, qui est per se malus : sed non utitur eo secundum quod est per se malus, sed utitur eo secundum circumstantiam aliquam, secundum quod refertur ad probationem vel instructionem, et non ad finem malum. Sicut quod Abraham unigenitum offerebat hæredem benedictionum Dei, magnam probabat devotionem obedientia. Et quod Osse soluto modo conjunctus fuit fornicariae quæ semper dimitti potest, magnam faciebat instructionem ad rem prophetatam, quod scilicet synagoga non ita erat conjuncta Deo, quin semper possit abjici et dimitti propter crimina : quia conjunctio ejus separabilis esset, sicut dicitur, Jeremiæ, vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes, etc., ubi probat Dominus, quod sicut abjecit Silo propter malitias, ita potest abjicere Jerusalem : quia non possunt

esse nisi filii fornicationum, qui in idolotatria nati sunt, et filii fornicationum jus non habent in domo nec in hæreditate. Unde, Osee, 11, 2, dicit : Judicate matrem universam, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus, scilicet legitimus. Similiter, Joannis, vi, 18 : Nunc quem habes, non est tuus vir.

Hisitaprænotatis , dicendumestadprimum , quodmeojudiciopræceptoex - sectionisnonpotestDeuspræciperoali - quidcontrajusnaturale : quiaipsemet , utdicitBasilius , naturærationaliilludinseruitetinnaturalijudicatoriodescrip - s i t . Jamenimpauloantenotatumest , quodnaturatribusmodisdicitur , utdicitAugustinusinlibroXXVIcontraFau - s t u m 1 . EtponiturinGlossasuperilludepistolæadRomanos , x i , 2 4 : Contranaturaminsertusesinbonamolivam . Etprimomododictanaturaregulaim - mobilisestprovidentiæ , quaunumquod - queaddebitumnaturæsuæfinemguber - naturetdeducitur . Etcontrahancnatu - ramnonpotestDeusfacere , sicutneccontraseispsum . Secundomododiciturnaturalexsivedispositioobedientialis , quaomnisnaturaadDeumordinatur , utfiatineaquidquidDeusvoluerit . Ethæcnaturahabetseadnaturamprimomododictam , sicutsehabetfatumadprovidentiam . EtcontrahancnaturamDeusiterumnihilpotestpræcipere , necfaceresieutneccontraseispsum , sicutintractatudepotentiaprobatumest . Tertiomododiciturnaturasolitusetconsuetuscursusnaturæ . EtcontraillumpotestfacereetpræcipereDeus , maximepræ - ceptoprobationisetpræceptoinstructio - n i s : quiainillisactumnonvultDeus , sedaliquidcircaactum . Undeetiaminillisillecuifittalepræceptum , nonte - neturadactum , nisitamdiuquosqueDeusrevelatperinspirationem , quodnonvultactum , sedaliquidcircaactum , sicutfactumestAbrahæ , cumdicebatur

<--- Page Split --->

ei : Non extendas manum in puerum 1. Et ideo dicitur etiam, quod Angelus Domini clamavit de cælo, ut per clamorem intelligatur aperta et manifesta revelatio, per cælum autem intelligatur divina et infallibilis.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod lex superior in quantum superior sive superioris, potest solvere legem inferiorem, quando superior et inferior diversæ sunt : sed quando inferior directe est exemplum superioris, tunc soluta inferiori, solvitur superior. Et ita se habent ad invicem lex naturae primo modo dictæ, et secundo modo dictæ. Unde sicut Deus non potest facere contra unam, sic nec potest facere contra aliam.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod nihil justius est quam quod Deus vult : et hoc est ideo, quia ejus voluntas injusta esse non potest, licet aliquando justitia illa occulta sit : et quia injusta esse non potest voluntas, ideo de ordinata potentia præcepto exsecutionis nihil potest præcipere contra legem naturalem primo modo dictam et secundo modo. Justitia enim, ut dicit Anselmus in libro de Veritate, rectitudo voluntatis est 2 : nec esset recta voluntas præcipiens hoc quo obediens in facto pravus fit et deterior, ut dicit Augustinus, et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione, XLVI.

Ad 4. AD 10 quod primo objicitur in contrarium, jam patet solutio : quia contra naturam primo et secundo modo dictam non potest creator naturae per legem æternam : talia enim præcepta non sunt regis recte regentis, sed tyranni, secundum tyrannidem quæ est corruptio regni, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum. Unde talia sunt impotentiae et non potentiae, et in voluntate perversæ voluntatis indicia.

Per hoc similiter patet ad sequens solutio.

Ad object.3. AD 10 quod ulterius adducitur de Augustino, videtur mihi dicendum, quod

verum est quod dicit Augustinus, simpliciter de præcepto exsecutorio : quia hoc procedit de potentia et voluntate ordinantis ordine justitiae : sed de præcepto probationis et instructionis non est verum : quia in illis non actus intenditur, sed aliud quiddam circa actum quod decens est et honestum et utile ei cui præcipitur.

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad objec de ordine vitæ est, ut non nisi honesta fiant et pro amicis et pro hominibus cujuscumque auctoritatis existant : qui ordo si corrumpatur, inducitur perversitas : quia cujus rei Deus ultor est, ideo non auctor, ut dicit Fulgentius. Et per consequens nec præceptor est præcepto exsecutorio, licet aliquando ex talibus probet probandos et instruat instruendos, quos tamen revocat semper ab actu, vel per inspirationem occultam, vel manifestam.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc directe Ad objec procedit de præcepto exsecutorio, sed non de præcepto probationis vel instructionis : in exsequendo enim homo fit deterior : probatus autem et instructus melior effectus est : et hoc convenit præcipere optimo et sapientissimo.

Ad SEQUENS patet responsio per idem. Ad objec Præcepto enim exsecutorio quod obligat ad actum, non potest : sed probationem et instructionem potest præcipere circa illa, et præcipere ea eatenus quoad instructionem et probationem ordinantur.

Ad ALIUD dicendum de Habacuc, quod Ad objec hoc procedit de præcepto exsecutorio. Jus enim decalogi de jure naturali profectum est. Et hoc dicit Expositor super illud Exodi, xx, 18 : Cunctus populus videbat voces et lampades, quia præcepta quæ ibi sonuerunt, cordibus singulorum inscripta per naturalem rationem lumine mentis videbantur. Sunt enim principia morum secundum justitiæ ordinem ad Deum et ad proximum. In principiis autem nemo dubitat, sicut nec in ostio do-

<--- Page Split --->

mus, sicut dicit Aristoteles in II primae philosophiae : principia enim scimus in quantum terminos cognoscimus. Unde non esse mcechandum vel fornicandum omni homini dictat ratio, quamvis non dictet sibi, quod a talibus aliquando et ex talibus possit fieri probatio vel instructio.

subject. 8. Ad aliud videtur mihi dicendum, quod de praecepto exsecutorio procedit.

ad 1. Ad DICTUM Bernardi dicendum, quod si verum est quod dicit, quod oportet quod promulgatum a Deo praecepto exsecutorio mutetur, vel solvatur praecepto probativo vel instructivo. Et sic non mutatur nisi secundum quid, et non simpliciter : si enim simpliciter solveretur et mutaretur praecepto revocatorio vel cassatorio, esset praevaricatio, quae in Deum non cadit. Ad Galat. II, 18 : Si ea quae destruxi, iterum haec adfisco, praevaricatorem me constituo. Sed sicut dictum est, probatio et instructio possunt fieri circa ea.

ad 2. Ad aliud dicendum, quod occisio non est ita in medio, quod ex se possit bene et male fieri : sed ex causis adjunctis potest bene fieri, et potest male fieri : et ideo ex talibus sumuntur aliquando praecepta probationis et instructionis, ut dictum est : et hoc et nihil amplius potest haberi ex verbis Augustini.

solutioad solutionem quam inducunt quidam ex distinctione naturae, dicendum quod distinctio bona est. Et alius est ordo justitiae quem dictat natura, ut natura, et alius quem dictat natura et ratio, et alius quem dictat ratio ut ratio : sed contra nullum ordinem justitiae a justitia divina impressum naturae vel rationi praecepto exsecutorio potest aliquid praecipere Deus : sed praecepto probationis vel instructionis potest, ut dictum est : unde etiam talia praecepta a Sanctis vocantur dispensativa, quia cum aliqua juris relatione fiunt.

Ad ID quod objicitur in contrarium,

dicendum quod nihil præcipit contrarium, volens actum contra jus naturale existentem, sed volens aliquid circa actum, sicut fidei probationem. Nec in Osee præcepti coitum vel fornicationem : quia hoc esset illicitum, sed fornicationem fornicariæ præcepti, quod poterat fieri honesto modo : sive, ut dicit Hieronymus, ut conjunctione Prophetae fœda fieret honesta, et instrueretur Propheta, quod Deus amore suo sæpe fœdam animam amat ut pulchram faciat : sive, ut dicit Glossa, ut conjungeretur fornicariæ ut conjunctione sua filios fornicationum ex fornicatoribus natos aliis faceret suos, et ideo nihil juris haberet in marito vel hæreditate mariti. Et ut etiam ex hoc instrueretur Propheta, quod Deus Isrealticium populum in primis parentibus, avis et proavis Abrahæ natum ex idololatria sumpsit et sibi conjunxit : et ideo filii ex fornicatione idolorum nati, non ab eo sunt geniti, quamvis ab eo sumpti : et ideo posse eos abjici quando vellet. Dicunt tamen Expositores Hebræorum, ut Rabbi Moyses et Eleazar, quod hoc quod dictum est in Osee imaginaria visione, factum est ad instructionem Prophetae, et non in re perfectum : et opinor, quod hoc sit probabile.

Ad solutioem aliorum quae inducitur, Ad solution em 2. dicendum quod satis bona est : sed bonum in genere sive malum in genere accipi debet, non determinatum ad speciem : quia occisio innocentis non potest bene fieri. Similiter fornaticio sive solutus concubitus bene fieri non potest. Nec Deus potest illa præcipere præcepto exsecutorio. Hæc enim directe corrumpunt ordinem vitæ et hominum ad se invicem, et hominum ad Deum : et deformitatem talem sive corruptionem conceptam habent in ipso nomine, sive nominis ratione. Propter hoc dicunt Aristoteles et Augustinus, quod non possunt bene fieri : et delectationes quæ sunt fines talium actuum, probat Aristoteles in X Ethicorum, nec esse naturales ex genere : non

<--- Page Split --->

enim sunt animales, nec naturales, et propria ex specie, quia non sunt humanae : sed esse aegritudinales, ex aegra et corrupta natura procedentes, sicut comestio carbonum delectabilis est ei qui ex combusta cholera corruptum habet appetitum.

Ad m quod in contrarium objicitur, dicendum quod illae objectiones non probant, nisi quod praeceptum exsecutorium non potest fieri in eis quae per se mala sunt : potest tamen fieri praeceptum probationis et instructionis, ut habitum est : in illo enim voluntas praecipientis non refertur ad actum, sed ad aliquid circa actum, quod honestum et bonum est et utile ei cui praecipitur.

mus, fecit ut universalis rerum Dominus, dispensans unicuique quod sibi debetur.

Ad hoc quod contra hoc inducitur, dicendum quod hoc procedit de praecepto exsecutorio, et non de praecepto probationis vel instructionis, ut dictum est.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De signo prohibitionis, Utrum actus prohibitus sit volitus ?

Ad solutio- Ad solutio- num 3. num 3. cunt, dicendum quod satis probabilis est. Perversitas enim humani generis, ut di- cit Augustinus in libro LXXXIII Qua- stionum, est uti fruendis, et frui utendis 1. Unde omne illud quod destruit ordinem ad Deum ut ad ultimum finem, est contra naturam secundo modo dictam. Destruit enim ordinem obedientialem creaturae ad creatorem, contra quem tam non potest facere Deus quam contra seipsum, ut di- cit Augustinus. Mecchia autem et furtum et hujusmodi ipso nomine destruunt ta- lem ordinem. In ipsa enim sua ratione dicunt, quod sunt conjuncta malo fini, et sic non ordinabilia ad finem optimum. Sed si qua essent contra ordinem proxi- mi ad proximum quibus non excludere- tur ordo ad Deum, in illis verum esset quod dicunt. Unde vasa Ægyptiorum asportare ex furto et avaritia numquam Deus præcepit : et si factum est, permisit eis qui laboraverunt, quorum merces la- borum detenta injuste fuerat : et qui angariis et præangariis diu gravati fue- rant, illos ex rebus eorum qui labores eorum abstulerant, renumerari concessit, etiam invitis illis quorum erant quae as- portabantur. Et hoc, ut dicit Hierony-

Secundo, Quæritur de secundo signo quod est prohibitio. Et quæritur, Quid sit volitum in illo ?

Et videtur secundum sententiam prohibitiouis, quod actus quem prohibet, non sit volitus.

  1. Illud enim non est volitum, quod imperatur : sed actus imperatur non fieri : ergo videtur, quod actus non sit volitus. Et hoc patet cum dicitur : Non mæchaberis, non furtum facies, non occides, et sic de aliis. Actus ergo ille qui prohibetur, videtur esse non volitus.

IN CONTRARIUM hujus est quod dicised cor tur,

  1. Matth, viii, 4, de leproso mundato, cui dixit Dominus : Vide nemini dixeris, ubi dicit Glossa : « Taceri jussit, nec tamen taceri potuit : non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum ut sui in magnis quae faciunt, latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. « Ergo videtur, quod prohibet quod non vult dimittf, sed vult fieri.

  2. Adhuc, Marci, 1, 44, ubi eadem historia ponitur, sic dicitur : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi

<--- Page Split --->

sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae præcepit Moyses, in testimonium illis. Et sequitur, 3. 43 : At ille egressus cæpit prædicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem. Aut ergo leprosus obeditv prohibitioni Domini, aut non. Et videtur, quod non : quia non fecit quod præceptum fuit. Si autem non obeditv, transgressor fuit, et mortaliter peccavit : et hoc difficile est dicere : quia sic pejus præcipitatus esset in mente, quam curatus esset in corpore, quod inconveniens est dicere.

  1. Adhuc, Glossa dicit, quod « tacere non potuit : » et si non potuit, tunc ei imputandum non fuit : et sic non peccavit.

  2. Adhuc, Tobiæ, xn, 6 et 7, dixit Angelus Raphael : Benedicte Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Ergo videtur, quod ille qui opus Dei in se sensit per lepræ mundationem, tenebatur revelare et publice confiteri : et Dominus hoc prohibuit : ergo videtur, quod ipse perplexus fuit ex verbis Domini et ex verbis Angeli.

  3. Adhuc, Si dicatur sicut Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XIV, quod « prohibuit quod tamen fieri noluit, » videtur inevitabiliter sequi, quod duplex fuit, et quod signum falsum fuit non demonstrando id quod Deus voluit,

  4. Adhuc, Matthæi, ix, 31, super illud : Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa, Glossa dicit : « Non possunt tacere cæci memores prioris gratiae. » Si non possunt tacere, et Deus non præcipit impossibile : tunc videtur, quod non fuit voluntas Dei, quod tacerent : et sic non tacendo perfecerunt voluntatem Dei. Qui autem perficit voluntatem Dei, transgressor non est. Transgressor ergo non fuit in tacendo.

  5. Simile quid potest objici de cæco, Marci, x, 46 et seq., et Lucæ, xviii, 33 et seq., cui præceptum fuit ut taceret, et ipse magis clamabat.

  6. Adhuc, Quod ad laudem Dei est, recta voluntas vult fieri. Prædicatio miraculi ad laudem est : ergo Deus hanc, cum rectissimæ sit voluntatis, vult fieri: non ergo vult hoc taceri. Unde, Lucæ, xviii, 42 et 43, sic dicit cæco : Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

SOLUTIO. Dicendum, quod prohibitio signum voluntatis divinae est, sed significat, quod voluntas Dei sit circa oppositum ejus quod prohibet. Sicut enim de præcepto dictum est, quod triplex est, scilicet exsecutorium, probatorium, et instructorium, ita intelligendum est de prohibitione. Prohibitio enim exsecutoria est : Non occides, non mæchaberis, non furtum facies, et sic de aliis : in quibus prohibetur quod per se malum est, et quo fit homo deterior, pro cujus transgressione æternaliter punitur homo. Et circa hæc non est voluntas Dei, nec potest esse nisi de non faciendo : quia illa non vult fieri, quamvis forte velit oppositum.

Prohibitio autem probatoria fit in his in quibus maxime probatur devotio obedientis. Probatur autem in parvis et indifferentibus magis quam in magnis. In magnis enim prohibitis signum esset, quod propter se vitaret illa quis, et non propter devotionem et auctoritatem prohibentis. Sed in parvis quæ non vitantur propter se quando vitantur, signum est, quod non vitantur, nisi propter auctoritatem et devotionem prohibentis. Et tale fuit præceptum primis parentibus de pomo. Ex quo enim in parvo non obediverunt, evidenti signo probatum fuit, quod nec in magno obedivissent.

Prohibitio instructoria fuit, quæ facta fuit leproso, Matthæi, viii, 4, et Marci, 1,

<--- Page Split --->

44 : et eis qui adduxcrunt surdum ct mutum, de quibus dicitur, Marci, vii, 36 et 37 : Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. In illa enim prohibitione non prohibetur actus ex intentione prohibentis, nisi ut ex prohibitione accipiatur occasio instructionis, scilicet ut exemplo prohibentis sui instruantur, ut non quærant gloriam in magnis, sicut dicunt Glossæ præinductæ super Matthæum, viii, 4, et Marcum, i, 44. Et ideo dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, quod in talibus prohibitionibus prohibuit quod non voluit : voluit tamen aliquid circa hoc, occasionatum scilicet ex illo, hoc est, jactantiae et gloriæ fugam. In exsecutoriis autem prohibitionibus semper vult actum quem prohibet non fieri, et voluntatem obedientis esse circa oppositum prohibitii. Et ideo egregie dixerunt antiqui Magistri, quod in omnibus prohibitionibus exsecutoriis voluntas in actu interiori manet non negata vel prohibita, sed actus exterior qui est circa rem prohibitam, negatur et prohibetur. Hoc enim dixerunt Præpositivus et Gulielmus Altisiodorensis. Aliter enim in obedientia prohibitionum non inveniretur meritum. Unde cum dicitur : Non occides, sensus est, velis non occidere : Non furaberis, velis sive actualem voluntatem habeas non furandi. Sed in prohibitione instructoria non prohибetur actus propter se, sed propter aliud ad quod intendit instruere per probitionem. Et ideo ille cui fit prohibitio, non tenetur ad actum vitandum, nisi forte tamdiu, quamdiu non intelligit ex inspiratione occulta vel manifesta instructionem fieri circa hoc, et non exsecutionem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in exsecutoria prohibitione actus prohibetur, et non est volitus, præcipue actus exterior : volitus tamen est actus interior,

quia ille bonus est et meritorius : et ideo oppositum prohibitionis quantum ad actum exteriorem ad quod intendit voluntas interior, secundum actum volitum est in prohibitione.

Ad ILLUD quod in contrarium objiciAd objitur, dicendum, quod prohibitio illa instructoria fuit. Et quod Glossa dicit, quod « taceri jussit quod taceri non potuit, » non repugnat : sensus enim est, quod taceri jussit ad vitandum inanem gloriam, quam semper voluit in suis vitari. Vel taceri non potuit utiliter : et ideo debuit prædicari ad gloriam Dei.

Ad ALIUD dicendum, quod leprosus Ad obje simpliciter obeditiv ad intentionem prohibentis. In actu autem prohibitio non obeditiv nec debuit : quia circa hoc voluntatem Dei scivit non esse, sed quod usus fuit prohibitione ad aliud ad quod suos instruere voluit, sicut patet in verbis Angeli Tohiæ, Tob. xii, 6 et 7, et Eccli. XLIII, 33 et 34 : Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Exaltantes eum replemini virtute.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Ad objec Glossæ intelligitur : utiliter non potuit, et ideo non tacendo non peccavit. Unde Bernardus : « Silentio peccat, qui verbum salutis quod prodesse multis poterit, indiscreto et damnabili ligat silentio. »

Ad ALIUD dicendum, quod perplexus Ad objec non fuit : scivit enim voluntatem Domini non esse circa hoc quod prohibuit, nisi occasionaliter, ut scilicet ex illo instrueret : et obeditiv in hoc quod Deus intendit et voluit.

Ad ALIUD dicendum, quod illud non Ad objec sequitur de præcepto instructorio. Non enim est duplicitas nisi circa idem sint voluntas et signum opposita. Hoc autem non est hic : voluntas enim est circa instructionem : signum autem prohibitionis circa actum exteriorem, qui non per se ut malum prohibetur, sed per occasionem, ut dictum est.

Dicunt tamen quidam et bene, quod

<--- Page Split --->

aliter est in orationibus indicativis, et aliter in orationibus optativis, et aliter in orationibus imperativis. Oratio enim indicativa secundum veritatem dependet ex re quam significat. Dicit enim Aristote les in Prædicamentis, quod in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : et veritas rei est in oratione ut in si gno, in mente autem dicentis est sicut in adæquatione rerum et intellectuum. Dicit enim Aristoteles, quod « veritas est adæ quatio rerum et intellectuum. » Et ideo dicit in quinto primæ philosophiæ, quod « veritas est in anima. » Unde cum, sicut dicunt Plato et Basilius, sermo in ventus sit ut nobis invicem affectus et conceptus nostros pandamus : si conci pio unum in corde, et aliud significo, sermone duplex sum, et signum falsum quod profero : eo quod sermo et intelle c tus non sunt circa idem. Similiter in oratione optativa, ut cum dico, utinam scriberes, significatur voluntatem esse circa id quod operatur : sermo enim si gnificat id quod operatur, et modus qui significatur in verbo, significat inclina tionem et affectum animi esse circa idem. Dicit enim Priscianus, quod « modi ver borum sunt inclinationes animi, varios ejus affectus circa idem de quo sermo est, demonstrantes. » Et ideo si opto unum voce, et inclinatio animi per desi derium non est ad illud, duplex sum : quia inclinatio animi ad idem in modo non est quo significat sermo. Sed in oratione imperativa non est sic. Impe rium enim quod significatur in modo verbi imperandi, non est in re, sed in imperante : et idcirco non oportet, quod in imperativa oratione imperium semper sit circa rem imperatam : sed potest esse circa aliquid circumstans rem imperatam voluntas imperantis : cum tamen impe rium ad aliud referatur. Omnis enim imperans tribus movetur affectibus. Primo enim concipit oratione indicativa quod imperare velit et quid. Secundo,

habet affectum imperandi, qui designatur per modum verbi imperativi. Tertio, affectum et inclinationem habet ad hoc quod intendit imperando ut fiat. Unde patet, quod non oportet, quod affectus voluntatis semper sit circa hoc quod imperatur, sed ex causa probationis vel instructionis potest esse circa aliud sine duplicitate et sine signi falsitate.

Ad aliud jam patet solutio per prædiAd object, 6, eta : quia Glossa illa directe dicit, quod ad aliud refertur imperium, et ad aliud voluntas imperantis.

Quod objicitur de cæco, simile illi est Ad object, 7. et similiter solvendum.

ULTIMUM quod objicitur, concedendum Ad object, 8. est : unde diximus, quod prohibitio actus non ponitur nisi per occasionem, ut sci licet ex ipsa prohibitione locum habeat instructio.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

De signo voluntatis quod est permissio.

Tertio, Quæritur de signo quod est permissio. De hoc enim dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Permissio quoque, quod « permissio et operatio voluntas Dei ap- « pellantur, qualiter accipit Augustinus « in Enchiridion, dicens : Non fit aliquid « nisi Omnipotens fieri velit : vel sinen- « do ut fiat, vel ipse faciendo. Nec du- « bitandum est Deum facere bene, etiam « sinendo fieri quæcumque fiunt male : « non enim hæc nisi justo judicio sinit, « et profecto bonum est omne quod ju- « stum est 1. »

Gratia hujus quaerit Magister, Utrum

<--- Page Split --->

mala voluntate Dei fiant? in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Ideoque cum constet.

Item, Quærit secundo propter idem verbum Augustini, distinctione XLVI, cap. Qui autem, Utrum bonum sit mala fieri?

Adhuc, Tertio quærit in illo cap. Hinc patet, Utrum expediat mala fieri?

Et hæc tria oportet determinare antequam determinetur de permissione : et tunc quarto erit de permissione quærendum.

ARTICULI TERTII

PARTICULA I.

Utrum mala fiant voluntate Dei 1 ?

Ad primum objicit Magister in hunc modum :

  1. Quod enim non velit Deus mala fieri, sic probat Augustinus in libro LXXXIII Questionum : « Nullo sapiente auctore fit homo deterior (2). » Dicit enim, quod hæc culpa tam magna est, quod in sapientem cadere non potest. Est autem Deus omni sapiente homine præstantior. Ergo nec in Deum cadit : ergo nec Deo auctore fit homo deterior : sed idem est fieri Deo auctore et Deo volente : ergo Deo volente non fit aliquid quo homo fiat deterior : sed malis homo fit deterior : ergo Deo volente non fiunt mala. Hoc argumentum facit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XLVI, cap.

Idem est enim dicere : et cap. eodem, Multo est enim præstantior 3.

  1. Adhuc, Cap. sequenti, Deinde idem Augustinus, objicit ad idem sic, quod in Deo non est causa mali : bonorum enim Deus tantum causa est : sed habitum est supra, quod voluntas Dei omnium eorum causa est quæ vult : ergo cum non possit esse causa malorum, voluntate Dei non possunt fieri mala.

  2. Adhuc, Cap. sequenti, Item aliter, sic probat idem, scilicet quod Deo volente non fiunt mala. Deus non est causa tendendi ad non esse : tendere enim ad non esse malum est : Deus autem auctor mali non est : tendit enim ad non esse qui operatur malum : non ergo Deo auctore est, quod quis operatur malum : et idem est Deo auctore, quod Deo volente, ut præhabitum est : Deoergo volente non fit malum ab aliquo.

  3. Adhuc, In eodem capite inducit Magister Augustinum in libro LXXXIII Questionum sic dicentem : « Qui om- « nium quæ sunt auctor est, et ad cujus « bonitatem id pertinet ut sit omne quod « est, boni tantummodo causa est. Quo- « circa mali auctor non est, et ideo ipse « bonum summum est : a quo in nullo « deficere bonum est, et malum est defi- « cere. Non est ergo causa deficiendi, id « est, tendendi ad non esse, qui ut ita « dicam, essendi causa est : quia omnium « quæ sunt auctor est : quæ in quantum « sunt, bona sunt 4. »

  4. Adhuc, Ad idem potest objici per rationem : quia quod melius est, Deo attribuendum est : melior autem est voluntas quæ ita est ad bonum, quod nullo modo est ad malum : ergo hoc voluntati Dei est attribuendum, scilicet quod non velit mala fieri, sed bonum.

1 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in I Sententiarum, Dist. XLVI, Art. 4. Tom. XXVI hujusce novæ editionis nostræ.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 3.

3 Hæc omnia inveniuntur in cap. K, Si quis

igitur diligenter. Cf. I Sententiarum Dist. XLVI, cap. K. Tom. XXVI nostræ editionis, pag. 438.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 21. Cf. Opp. B. Alberti. Tom. XXVI, pag. 440.

<--- Page Split --->

contra. In contrariunx hujus,

  1. Inducit Magister objectionem sophisticam, cap. Jam sufficienter, sic: Quod mala fiunt, verum est: omne autem verum quod est, a veritate est quae Deus est: a Deo est ergo quod mala fiunt. Probationem primae sumit ab Augustino in libro LXXXIII Quaestionum, q. 1, ita dicentem: Omne verum a veritate verum est: est autem veritas Deus: Deum ergo habet auctorem omne quod verum est. Est autem verum, quod mala fiunt vel sunt: Deo ergo auctore est, quod mala fiunt. Hoc ultimum solvit Magister in illo cap. Quibus facile est respondere. Et redit solutio sua ad hoc, quod cum dicitur, verum est, quod mala fiunt, sensus est: verum est quod dicitur ista locutione. Sed cum dicitur, quod mala fiunt, a Deo est, infertur ac si sit de re: et ideo est mutatio praedicamenti, et fallacia figurae dictionis.

  2. Ad idem etiam in illo cap. Super hoc diversi varia sentientes, objicit sic: Aut Deus vult mala esse et fieri, aut non vult. Si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere ut non sint vel non fiant, potentiae ejus et voluntati aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest omne quod vult, sed impotens, sicut et nos sumus, quia quod volumus, quandoque non valemus. Sed quia omnipotens est, et in nullo impotens, certum est non posse fieri mala vel esse nisi eo volente. Quomodo enim eo invito et nolente posset ab aliquo malum fieri, cum scriptum sit: Voluntati ejus quis resistit?

  3. Ad idem ibidem ab Augustino objicitur in Enchiridion : « Si voluerit, necesse est fieri. » Sed immediata oppositio est velle fieri vel non fieri : et si vult non fieri, non fiunt : fiunt autem ut videmus : ergo Deus vult ea fieri.

  4. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit 2. » Sed mala fiunt. Ergo non fiunt nisi Omnipotens fieri velit.

  5. Adhuc objicit sic : Bonum est malum esse vel fieri : alioquin summe bonus non permitteret fieri ea. Omne bonum fit Deo volente. Ergo mala fiunt Deo volente.

SOLUTIO. Meo judicio haec est falsa, solutio. Deus vult fieri mala. Et similiter ista, mala fiunt Deo volente.

Unde ea quae primo objiciuntur ad illam partem, concedenda sunt.

Tamen hoc quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, quod non est causa tendendi ad non esse, non intelligitur de esse naturae : quia quantumcumque multiplicetur peccatum, hoc esse non deficit, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4, quia et in daemonibus est salvatum. Nec intelligitur de esse gratiae : hoc enim statim privatur per quodlibet peccatum mortale, et non tendit ad non esse, sed statim deficit. Sed intelligitur de esse naturae ordinabili ad bonum gratiae, de quo dicit Boetius in quarto de Consolatione philosophiae, quod « esse est, quod ordinem retinet servatque naturam. » Hoc enim secundum elongationem a bono intenditur, et per malum tendit ad non esse, sed numquam finitur, etiamsi in infinitum malum multiplicetur. Et hujus causa ostensa est in quaestione, Qualiter malum corrumpat bonum, in tractatu de bono.

Similiter quod dicit Augustinus, quod culpa non cadit in sapientem, non intelligitur de omni sapiente, sed de illo qui sapiens est notitiam habens divinorum cum sapore charitatis : in illum enim non cadit mortale peccatum. Si autem de omni sapiente intelligatur, hoc est, qui scit per causas altissimas et difficiles homini scire : tunc non potest intelligi generaliter de culpa, sed quod haec culpa non cadit in sapientem, scilicet quod volens faciat aliquid quo opus suum fiat deterius : quia eo ipso quo faceret hoc

<--- Page Split --->

volens, esset insipiens : quia sicut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum, sapiens in quolibet artificio est, qui rationem scit reddere ex fine operis et totius operis et omnium pertinentium ad opus.

Ad object.1 Ad in quod Magister sophistice adducit in contrarium, dicendum quod solutio Magistri bona est, et directe solvit sophisma. Cum enim dicit proponendo, quod omne verum est a prima veritate quae Deus est, et ab ipso est omne verum, illa vera est tam de veritate signi, quam de veritate rei. Cum autem assumit dicens, quod mala fiunt, verum est, assumit de veritate signi tantum. Et cum concludit dicens, ergo quod mala fiunt, a Deo est, concludit de veritate rei ex assumpta quae non fuit vera nisi de veritate signi. Et ideo non sequitur, sed mutat suppositionem. Dictum est in quaestione de veritate, quod in talibus veritas signi quae est signi rectitudo, signato adjacet, sicut rectitudo virgae adjacet, hominis corpori mortuo. Mala enim fieri a voluntate hominis privationem ostendit rectitudinis voluntatis. Sed cum dicitur, quod mala fiunt, verum est, veritas illa non dicit nisi rectitudinem significationis sive signi, ut dicit Anselmus, quod actus voluntatis sub privatione rectitudinis refertur ad verum significationis, quod prædicatur in dicto cum dicitur, mala fieri est verum.

riæ quæ recipit medium. Cum autem dicitur, volo hoc fieri, non volo hoc fieri, habent modum oppositionis contradictoriæ : et illa non habent medium : et ideo non sequitur, si non vult fieri, quod velit non fieri, vel quod nolit fieri.

Ad aliud dicendum, quod inter fieri et Adot non fieri bene est immediata oppositio : sed inter velle fieri et nolle fieri non est immediata oppositio, ut dictum est : medium enim est, non velle fieri.

. Ad aliud dicendum, quod auctoritas Adob Augustini imperfecte adducitur. Dicit enim, quod non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel jubendo ut bona, vel sinendo ut mala. Sed jam in præhabitis dictum est, in quaestione de signis in communi, quod voluntas Dei non est circa ea quae sinit, sed circa aliquid quod elicitur ex illis : unde quae sinit, non vult fieri.

Ad ultimum dicendum, quod cum diAd obij citur, bonum est mala fieri, non est bonitas quae refertur ad subjectum dicti vel ad prædicatum, hoc est, ad accusativum vel infinitivum, sed dicitur bonitas quae est in ordine Dei ordinantis malum ad hoc quod elicit inde bonum. Et hoc patebit in sequenti particula quaestionis.

Ad object.2. Ad aliud dicendum cum Magistro, quod non est divisio immediata, vult fieri, aut vult non fieri : sed medium est, quod nec vult fieri, nec vult non fieri, sed non vult fieri, quia nec ad fieri nec ad non fieri est voluntas ejus. Et ita solvit Magister et bene 1. Velle enim et nolle cum in nolle maneat voluntas affirmata : cum enim dicitur, nolo fieri, sensus est, volo non fieri : unde volo et nolo, cum idem sit affirmatum in utroque, modum habent oppositionis contra-

ARTICULI TERTII

PARTICULA II.

Utrum bonum sit mala fieri ?

Secundo quaeritur, Utrum bonum sit mala fieri? Haec enim est secunda quaestio Magistri in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Si enim,

<--- Page Split --->

inquiunt, ubi inducit Augustinum sic dicentem in Enchiridion : « Quamvis « ea quæ mala sunt, in quantum mala « sunt, non sint bona : tamen ut non « solum bona, sed etiam sint et mala, « bonum est. Nam nisi esset hoc bonum « ut essent et mala, nullo modo esse « sinerentur ab omnipotenti bono : cui « procul dubio quam facile est quod « vult facere, tam facile est quod non « vult esse non sinere. Hæc nisi creda- « mus, periclitatur nostra confessio, « quia nos in Patrem omnipotentem « credere confitemur1. » Ex hoc arguit Magister sic dicens : Ecce hic aperte habes, quod bonum est mala esse. Omnis autem boni Deus auctor est, qui vult omne bonum esse quod est. Cum ergo bonum sit mala fieri vel esse, Deus vult mala fieri vel esse.

  1. Adhuc, Ad idem Boetius arguit in libro quarto de Consolatione philosophiae : « Sola divina vis est, cui mala quaeque bona sunt 2. » Et si mala bona sunt, bonum est mala esse vel fieri.

  2. Adhuc, Fortius objicitur per illud Apocalypsis, xxii, 11 : Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Glossa ibidem : « Dictum est Joanni ut non cesset prophetare, quamvis ad prophetiam ejus minime corrigantur : quia justum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : quia quod justum est fieri, bonum est fieri. Sordescere autem non possunt nisi per mala quæ faciunt. Ergo videtur, quod bonum est, quod mala illa fiant, et quod illi mali hæc faciant quibus sordescant. » Ex hoc accipitur, quod non tantum bonum est mala fieri vel esse, sed etiam quod bonum est mala facere : et cum in malo sit malitia, videtur sequi ulterius, quod bonum sit malitiam fieri vel esse.

  3. Adhuc, Omnis pœena est justa :

omne peccátum post primum peccatum perpetratum pœena est : ergo omne secundum peccatum justum est : quod autem justum est, bonum est : ergo ad minus secundum peccatum fieri et esse bonum est. PRIMA patet. SECUNDA probatur per hoc quod dicit Glossa super illud epistolæ ad Romanos, i, 26 : Tradidit illos Deus : « Inter primam apostasiam et ultimam pœnam gehennæ media peccata, culpa et pœnæ sunt. » Ad idem Gregorius in Moralibus : « Perversæ menti ipsa sua culpa fit pœna3. » Hoc idem dicit Augustinus in libro I Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est, ut pœna sua sibi sit omnis inordinatus actus et animus4. »

In contrarium est, quod Sed contra. 1. Oppositum de opposito non prædicatur, sed ab ipso removetur. Constat autem, quod malum est malum fieri et esse : ergo malum fieri et esse non est bonum.

  1. Adhuc, Cum dicitur, Bonum est mala fieri, quaeritur in quo sit bonitas illa? Si in malo : tunc forma boni et privatio qua dicitur malum, erunt in eodem : et sic idem erit bonum et malum, quod est impossibile. Si dicitur, quod est respectu malitia : tunc sequitur, quod malum in quantum est malum, est bonum, quod est impossibile.

SOLUTIO. Dicendum, quod meo judicio solutio. omnes ista falsæ sunt simpliciter, bonum est mala fieri, bonum est mala esse, justum est mala fieri, justum est mala esse. Secundum quid tamen aliquid veritatis habent. Est enim aliquid bonum simpliciter et absolute, et aliquid bonum alicui et ad aliquid. Mala fieri et mala esse absolute malum est : sed alicui et ad aliquid habet rationem boni quod est utile. Ut, verbi gratia, malum

<--- Page Split --->

Decii utile fuit Laurentio, ut eminentius probaretur virtus ejus. Similiter ei qui tepidus fuit in cultu Dei, utilis fuit casus ad hoc, quod sibi indignaretur et fortior resurgeret. Baruch, iv, 28 : Sicut enim fuit sensus vester, ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus intelligit de bono ordinis, et non de bono absolute : quia scilicet est alicui et ad aliquid bonum : et hoc vult Deus, qui sic ordinat malum ut aliquid bonum eliciatur ex ipso. Sicut etiam in fabula de Phaetonte dicit Ovidius :

Aliquisque mali fuit usus in illo.

Si autem sic arguatur : est alicui et ad aliquid bonum : ergo est bonum : incidit fallacia secundum quid ad simpliciter : procedit enim ab eo quod est secundum quid, ad simpliciter.

Ad ALIUD dicendum, quod divina vis est, cui nihil malum est : quia, sicut ibidem dicit Boetius, divina vis etiam ex malo elicit bonum : ex hoc tamen non sequitur, quod malum sit bonum.

Ad ALIUD dicendum, quod nullo modo est simpliciter justum, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : nullus enim ordo debiti requirit, quod sordibus plus sordescat. Sed in dicto illo notatur ordo debiti et justi ad consequens peman sordidi : justum est enim ut in sordibus derelinquatur a Deo per substractionem gratiae : et sic derelictus ruat de peccato in peccatum, cum non detineatur, et pondere propriae corruptionis qua sordet, sic de peccato in peccatum impellatur, sicut dicit Gregorius in libro XXV Moralium : « Peccatum quod penitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit 1. » Humana enim fragilitas corrupta peccato, nisi Deo contineatur, continue tendit in pejus, sicut dicitur, Isa. XXXI, 3 : Dominus inclinabit ma-

num suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. Et hinc est quod dicitur in Psalmo XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Et, Isaiæ, LVIII, 6 : Solve fasciculos deprimentes. Et ideo, Zachariæ, v, 7 et 8, impietasdicitur sedere super talentum plumbi. Unde sensus est : Sordescat adhuc, hoc est, justum est ut derelinquatur a Deo, et sic derelictus pondere propriæ iniquitatis adhuc sordescat. Et sic ordo justi non notatur inter sordidum esse, et sordescere, nisi per accidens et ex consequentì : sed ordo justitiæ notatur inter sordidum et derelictum a Deo, quo facto sordescit adhuc. Et ex hoc non sequitur, quod bonum sit sordescere adhuc vel justum, sed potius, quod malum sit et injustum. Quia quod ex malo oritur, et malum et injustum est. Sordescere autem adhuc ex malo oritur : oritur enim ex pondere præteritarum sordium, ut dictum est, et non ex derelictione Dei nisi per accidens.

Ad ALIUD dicendum, quod peccatum in quantum peccatum, vel in quantum fit, vel culpa est, non est pœna : sed in quantum ordinatur ab omnipotenti Deo ab bonum aliquod, ut dicit Augustinus, ut scilicet sit contrarium naturae bona, et puniat ipsam, sic pœna est et bonum secundum quid : sic enim corrumpit bonum naturae, et pondere proprio deprimit ad aliud peccatum, vel privando adjutorium gratiae quo teneatur homo in bono, vel inducendo malam dispositionem in anima qua pronus sit quis et disponatur ad malum. Ita loquuntur Sancti in auctoritatibus inductis. Et ex hoc non sequitur, quod simpliciter sit bonum mala fieri vel esse. Et si hoc modo secundum quid dicunt Sancti, quod bonum est mala fieri, nullus tamen umquam dixit, quod hoc modo bonum sit mala facere : licet enim activa inferat passivam, et e converso, tamen

<--- Page Split --->

cum adjuncta passiva non infert activam : quia aliquid accidit passivae quod non accidit activae. Unde licet sequatur : mala quae fiunt ab isto, facit iste : tamen non sequitur, mala quae fiunt ab isto, bonum est fieri : ergo bonum est istum facere malum : passiva enim subjacet ordini, quo ordine bonum elicitur ex malis factis : activa autem nulli ordini supponitur : nullus enim ordo exigit facere mala. Sic etiam non potest dici, quod bonum est fieri malitiam. Cum enim dicitur malum, denominative ponitur subjectum mali quod ordinabile est in bonum : cum autem dicitur malitia, non ponitur nisi mali deformitas quae nullo modo ordinabilis est.

object.1. Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod procedit.

object. 2. Ad aliud quod quaerit, in quo sit bonitas illa quae significatur, cum dicitur, Bonum est mala fieri ?

Dicendum, quod nec in subjecto mali, nec in respectu malitiae, sicut bene probatur objiciendo : sed est in ordine mali ad bonum, et est ordinis bonum : et hoc, ut dictum est, est bonum alicui et ad aliquid et secundum quid, ut dictum est.

ARTICULI TERTII

PARTICULA III.

Utrum expedit malà fieri ?

Tertio quaerit Magister in illo libro I Sententiarum, distinct. XLVI. cap.

Quod vero Augustinus ait, Utrum expediat mala fieri ?

Et videtur, quod sic : quod enim universitati valet, et facienti valet, et patienti valet, expedit fieri : mala fieri universitati valet, et facienti valet, etc. : ergo mala expedit fieri.

PROBATIO primi : Q u o d i n universobonamagisplacerefacitetlaudabilioraexistere , h o c valetuniversitati : univer - sitatimalaquæfiuntinuniverso , bonamagisplacere faciuntetlaudabiliora : ergomalaquæfiunt , valentuniversati : ethocestverbumAugustini .

PROBATIO secundi :

  1. Ex quocumque bona proveniunt facienti, valet facienti : ex malo quod facit aliquis, bonum provenit facienti : ergo valet illi. PRIMA per se patet. PROBATIO secundæ. Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti 2, ut si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum : quia humiliores redeunt atque doctiores, ut Petrus 3. »

  2. Adhuc, Augustinus in eodem, « Audeo dicere superbis utile esse incidere in aliquod apertum peccatum, ut jam sibi displiceant qui sibi placendo ceciderunt : salubrius enim displicuit sibi Petrus quando flevit, quam sibi placuit quando præsumpsit. »

  3. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Conceditur quis in nefariam incidere operationem, ut elatus viribus propriis, in adulterium casus humilietur 4. » Cum ergo aliquis humiliatur, utile fit ei : et malo quod facit, humiliatur : ergo malum quod facit, utile est ei.

<--- Page Split --->

PROBATIO tertii :

  1. Quidquid patienti valet ad demenda peccata, vel ad exercendam probandamque virtutem sive justitiam, vel demonstrandam hujus vitae miseriam, expedit, et est utile patienti. Mala quae inferuntur alicui, valent ad ista quae dicta sunt. Ergo mala quae fiunt, expediunt facienti. PRIMA per se patet, PROBATIO secundae : Augustinus in libro XIII de Trinitate : « Mala quae ab iniquis fideles pie perferunt, ipsis utique prosunt, vel ad demanda peccata, vel ad exercendam probandamque virtutem sive justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam 1. »

  2. Adhuc, Origenes super illud Numerorum, XXII, 8 : Venit Deus ad Balaam : « Notandum divina sapientia omnia disposita esse, ita ut nihil sit otiosum malum vel bonum : malitiam tamen non fecit : quam ab aliis inventam cum prohibere posset, non prohibet : utitur enim ea ad causas necessarias : per ipsos enim malos in quibus est malitia, probat eos qui ad gloriam tendunt. Si enim perimeretur malitia, non esset qui contradiceret virtutibus : virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret. »

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Sicut dicit Augustinus in Enchiridion : « Malum non est nisi quod nocet 2. » Sed quidquid nocet, fieri non expedit. Ergo fieri malum non expedit.

  2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Malum est corruptio speciei, modi, et ordinis. » Sed corruptionem boni fieri non expedit. Ergo malum fieri non expedit. Ergo malum fieri non expedit.

cundum se, sed malum et inutile et nocens : secundum quid autem, hoc est, alicui et ad aliquid, non causaliter, sed occasionaliter ex ordinatione providentiae mala fieri est bonum et utile et expediens et universitati et facienti et patienti.

Et ita procedunt objectiones ad tria prima adductae. Et hoc est quod dicit Magister solvens hanc quaestionem in illo cap. Si quis igitur. Et sic patet qualiter universitati, patienti, et facienti valet per bonum elicitum ex malis, et non secundum se.

Et sic loquuntur auctoritates inductae Augustini, Origenis, et Damasceni.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obj dicendum quod malum non nocet bono universali, quod est bonum ordinis, sed nocet bono particulari in eo qui fecit malum : quia corrumpit bonum naturae, quod est ordinabile ad bonum gratiae, ut in praehabitis dictum est, in tractatu scilicet de bono et malo, quaestione, An malum universaliter sit corruptio boni ? et quaestione de ordinabilitate mali 3.

Ad aliud dicendum, quod malum non Ad obj. est corruptio modi, speciei, et ordinis boni universalis, sed particularis, ut dictum est. Et propter illud dicitur, quod expedit mala fieri. Et est simile, Matthæi, xviii, 7 : Necesse est ut veniant scandala. Et, I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et hi qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Hoc enim non dicitur ideo, quod oportet scandala et hæreses esse simpliciter : hoc enim simpliciter malum est et nocivum : sed dicitur propter bona quæ eliciuntur ex eis ex ordine providentia divinæ.

<--- Page Split --->

ez sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii indicium est.

  1. Adhuc, Ad Roman. 1, 32, super illud : Qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus : Glossa, « Consentire est tacere cum possis arguere. » Si ergo Deus cum mala fiunt permittendo tacet, videtur quod consentit : sed consentire in malum Deus non potest: ergo tacere mala permittendo non potest: ergo permissio non est signum voluntatis divinae.

PARTICULA IV.

Utrum permissio sit signum voluntatis divinae ?

QUARTO, Quæritur de signo quod est permissio.

Videtur enim hoc signum non esse signum voluntatis divinae.

  1. Dictum est enim, quod Deus non vult mala esse vel fieri: sed omne malum signum est voluntatis beneplaciti: cum ergo voluntas beneplaciti nullo modo sit mali, et permissio semper mali est, non erit permissio signum voluntatis beneplaciti.

  2. Adhuc, Regi optime regenti convenit non permittere mala esse in regno suo, si prohibere potest vel impedire. Sed Deus optimus rex est et omnipotens, potens impedire mala ne fiant. Ergo videtur, quod non conveniat in regno suo permittere mala fieri.

  3. Adhuc, Optimus rex non permittit in regno suo fieri id per quod regnum dissolvatur. Sed permissione malorum regnum dissolvitur: permissio enim dat licentiam peccandi. Ergo cum Deus sit optimus rex, non convenit ei permittere mala fieri. MAJOR patet per se. MINOR scribitur, Esther, III, 8: Optime nosti, quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Videtur ergo, quod Deus mala non debet permittere.

  4. Adhuc, Optimi regis est subdito non permittere qua sunt contra justitiam et beneficentiam : mala contra justitiam et beneficentiam sunt : ergo optimi regis est non permittere mala. PRIMA patet. SECUNDA scribitur, II Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Civitate Dei : « Sicut non est beneficentiae ut bonum majus dimittat, ita non est innocentiae parcendo sinere fieri malum minus, ne in gravius incidatur malum. » Ex hoc accipitur, quod lex voluntatis divinae si mala fieri permittit, non est lex innocentiae, quod absurdum est.

  6. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Pertinet ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, sed etiam malum cohibere. » Cum ergo voluntas sit regula eorum quae fiunt, si non cohibendo permittit mala, non erit innocens: hoc autem absurdum : ergo non permittit mala fieri.

  7. Adhuc, Summae justitiae est nihil permittere fieri contra justitiam. Mala autem fiunt contra justitiam. Cum enim sit triplex justitia, scilicet aequitatis, justitia illa non fiunt mala: quia mala iniquitas sunt. Et est justitiae decentia divinae bonitatis, ut dicit Anselmus, et contra illam justitiam iterum fiunt mala: non enim faciunt ad decorem divinae bonitatis. Et tertia justitia est retributio pro meritis, et illa justitia iterum non fiunt mala: quia malus mala faciendo non meretur ut sibi permittatur mala facere. Ergo videtur, quod nulla justitia fiunt mala: et ergo permitti non debent.

  8. Adhuc, Sapientissimi judicis vel regis non est permittere aliquid contra rationem pulchri et boni regni sui, et contra ordinem regni: malum est corruptio

<--- Page Split --->

modi, speciei, et ordinis, pulchri et boni et ordinati in regno Dei : ergo sapientissimi non est permittere mala fieri.

  1. Adhuc, Quod in nulla divisione boni cadit, et cum nullo bono convenit, non est permittere summae bonitatis : malum in nulla divisione boni cadit, nec cum aliquo bono convenit : ergo summae bonitati non convenit permittere mala fieri.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Augustinus in libro de Natura boni : « Si nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium, quanto magis Deus quarumdam rerum privationes decenter facit in universitate. sicut rerum omnium perfectus artifex 1 ? » Ergo malum interpositum universitati ad decorem facit universitatis. Sed quaecumque ad decorem universitatis faciunt, permitti debent ab universitatis gubernatore. Ergo mala fieri debet permitti a Deo.

  2. Adhuc, Glossa super illud Psalmi vii, 2 : Domine Deus meus, in te speravi : « Qui videt merita animarum sic ordinari a Deo ut pulchritudo universitatis ex nulla sua parte violetur, in omnibus laudat Deum, distinguens aliud Deum fecisse et ordinasse, scilicet bonum : aliud vero non fecisse, sed ordinasse, scilicet malum. » Sed omne ordinatum debet permitti. Ergo malum debet permitti.

  3. Adhuc, Job, xii, 6 : Abundant tabernacula praedonum. Ibi Gregorius : « Omnipotens Deus quod juste fieri prohibet, justum est ut fieri sinat. » Quidquid autem justum est sinere, permittit Deus. Malum justum est sinere. Ergo malum permittit Deus.

  4. Adhuc, Detur, quod Deus non permittat mala fieri : cum ergo homo et Angelus sint liberi arbitrii, de libertate naturae habent, quod possunt bonum et malum eligere. Aut ergo Deus impedit legem istam et libertatem, aut non. Si non impedit, permittit facere mala si vo-

lunt. Si autem impedit non permittendo : tunc destruit legem quam ipse creaturae indidit, et sic praevaricator est. Ad Galat. ii, 18 : Si ea quae destruxi, iterum haec ædifico, praevaricatorem me constituo.

  1. Adhuc, Impediens malum et non permittens ipsum fieri, necessitatem ponit ad bonum. Sed bonum necessitate factum, non est meritorium. Ergo non permittens malum, a bono tollit meritum : sed hoc non debet fieri a sapientissimo gubernatore : ergo debet permittere mala.

SOLUTIO. Praenotandum est quod dicit Augustinus in libro XXII contra Faustum, sic : « Ad naturalem justitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant. Quodlibet horum fit, naturalis ordo servatur, et si non ab anima, certe a Deo. »

Dicendum ergo, quod permissio debet esse in signis voluntatis divinae.

Ad PRIMUM quod contra hoc objicitur, dicendum quod quando dicitur, Deus non vult mala fieri, intelligitur hoc de his quae sunt directe subjecta voluntati divinae ut volita, et non de his in quibus voluntas divina est circa aliquid istorum quod ex ipsis elicitur. Et hoc modo permissio signum est voluntatis divinae : significat enim voluntatem divinam esse circa aliquid quod elicitur ex malis, quod aut universitati congruit, aut facienti, aut patienti, ut paulo ante dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicitur in auctoritate praeinducta contra Faustum, non est regis omnipotentis impedire ne mala fiant, sed aut impedire, aut impunita non relinquere, aut non redarguta. Psal. xlix, 21 : Argumat te, et statuam contra faciem tuam. Et sic facit omnipotens Deus : quia vel per stimulum conscientiae redarguit statim. Job, 1, 13 : Evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Isaie, lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur. Et etiam facta, vel hic vel

<--- Page Split --->

in futuro punit. Impediendo autem, libertatem arbitrii et rationem meriti tolleret.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc procederet si Deus mala non redargueret : nec puniret. Sed redarguendo et puniendo impedit insolentiam et non tollit libertatem.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in ipsa auctoritate patet solutio cum dicit, statim ultionem adhibere. Cum enim permissio est cum redargutione et ultione, non tollitur beneficentia, sicut nec tollitur justitia quae est retributio pro meritis.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Deus non tacet : redarguit enim et adhibet ultionem.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si sine redargutione et ultione permitteret.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod hoc iterum procederet, si nullo modo cohibendo fieri permitteret. Sed hoc non est verum : quia redarguit et ultionem adhibuit : redarguendo enim prohibet, et uleiscendo cohibet.

Ad 8. Ad aliud dicendum, quod mala fieri contra justitiam non est : sed mala facta impunita relinquere esset contra justitiam : hoc enim est de justitia quae est decentia divinae bonitatis, quod legem libertatis naturae rationabili inditam ab ipso, nec impediat, nec destruat, nec rationem meriti tollat. Et haec est justitia generalis, qua regitur omnis creatura. Peccatum autem non est nisi contra justitiam particularem, quae est congruentia legum, secundum quod dicit Augustinus, quod « peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. »

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod objectio supponit falsum : est enim malum fieri in divisione boni, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI. Est enim aliquid ubi ponit quadripartitam divisionem boni, et in quarto

membro dicit, quod est bonum quod nec in se bonum est, et facientem damnat, valet tamen ad aliquid. Et inducit Augustinum in Enchiridion sic dicentem : « A summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona : quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et in loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, et laudabiliora sint, dum comparantur malis. » Nec malum est corruptio boni universalis, sed particularis, ut in antehabitis dictum est.

Et per hoc patet solutio ad sequens : quia malum fieri habet quamdam rationem boni, et ponitur in divisione boni. Unde Hieronymus super Marcum : « Malum Judae bonum nobis fuit 2. »

OMNIA QUÆ in contrarium objiciuntur, concedenda sunt : quia probant promissionem fieri secundum ordinem justitiæ generalis.

Remittit quaerenda quaedam de consilio.

Quod de consilio quaerendum esset quantum ad propositam intentionem, utrum scilicet consilium in Deo sit, satis determinatum est in quaestione de signis in communi. Ibi enim dictum est qualiter consilium convenit Deo, et quod est de melioribus bonis quae sint necessaria ad salutem : et hoc sufficit ad praesens.

De consilii enim immutabilitate quaerendum est in tractatu de prophetia. De consilio autem secundum quod est donum Spiritus sancti, quaerendum erit in tractatu de donis.

<--- Page Split --->

Relinquitur ergo quaerendum de impletione.

ARTICULUS IV.

De signo voluntatis quod est impletio sive operatio.

Deinde, Quæritur de hoc signo quod est impletio sive operatio.

Et de hoc quæruntur duo.

Primo scilicet si voluntas Dei invicta et semper efficax sit in omni opere suo ?

Secundo, Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas ?

ARTICULI QUARTI

PARTICULA 1.

Utrum voluntas Dei semper efficax sit in omni opere suo 1 ?

Ad primum objicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVII, cap. Voluntas quippe, sic :

  1. Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Nihil in libero arbitrio constitu- « tum superat voluntatem Dei : et si fa- « ciat contra voluntatem ejus, tamen « contra voluntatem ejus quae ipse est, « nihil putandum est ita fieri, tamquam « velit fieri, et non fiat, vel nolit fieri, « et fiat. »

  2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion, et inducitur ibidem a Magistro :

« Voluntas Dei semper impletur, aut de « nobis, aut a nobis. De nobis impletur : « sed tamen non implemus eam quando « peccamus. A nobis impletur quando « bonum facimus : ideo enim quia sci- « mus placere Deo 2. »

  1. Adhuc, Ibidem, Augustinus, « Ni- « hil facit homo de quo non operetur « Deus quod vult. Non enim vult Deus « ut peccet homo quilibet. Si autem « peccaverit, pœnitenti vult parcere ut « vivat : in peccatis vero perseverantem « punire, ut justitiæ potentiam contu- « max non evadat. » Ergo de peccatoribus impletur voluntas Dei.

  2. Adhuc, Ibidem, Augustinus : « Hoc « quippe ipso quod contra voluntatem « ejus fecerunt (homo scilicet et Ange- « lus) de ipsis facta est voluntas ejus. « Propterea namque magna opera Do- « mini sunt exquisita in omnes volunta- « tes ejus 3, ut miro et ineffabili modo « non fiat præter ejus voluntatem, quod « etiam fit contra ejus voluntatem : quia « non fieret si non sineret : nec utique « nolens sinit, sed volens : nec sineret « bonus fieri male, nisi Omnipotens « etiam de malo posset facere bonum « bene. »

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Contrariæ voluntates sunt, quæ sunt de contrariis. Voluntas Dei de bono est, voluntas hominis vel dæmonis mala de malo est. Et videmus sæpe, quod completur hominis voluntas mala, et Dei voluntas bona non completur. Ergo videtur aliquid fieri, quo impediatur Dei voluntas.

  2. Adhuc, Constat, quod Deus qui omne bonum vult, vult istum castitatem servare et alias virtutes : et iste efficitur incastus et malus : ergo cassatur Dei voluntas.

  3. Adhuc, Videtur oppositio esse in verbis Augustini. Dicit enim, quod id

<--- Page Split --->

quod contra voluntatem ejus fit, non præter voluntatem ejus fit.

  1. Adhuc, In præindustca auctoritate dicit Augustinus parum infra, quod « per « eamdem creaturæ voluntatem qua fa- « ctum est quod Creator non voluit, fa- « ctum est quod impleret ipse quod vo- « luit : bene utens etiam malis tamquam « summe bonus, ad eorum damnatio- « nem quos juste prædestinavit ad pec- « nam, et ad eorum salutem quos beni- « gne prædestinavit ad gratiam '. » Hoc enim videtur esse contrarium superius determinatis, ubi dictum est, quod prædestinatio salvandorum est : hic autem dicitur, quod prædestinavit quosdam ad pœnam.

pletur voluntas Dei æterna, quæ dicitur voluntas beneplaciti. Et causa est, quia illa est cum providentia et dispositione et prædestinatione voliti. Voluntas autem signi non semper impletur, maxime signi quod est præceptum, et signi quod est prohibitio.

AUCTORITATES e r g o Augustini primo inductæ intelliguntursic , q u o d a b æ t e r - n o prævidit D e u s e o s q u i servaturi s i n t præcepta devote obediendo , e t illis v o - luntate præmiandi præparavit gloriam . Prævidit etiam q u i e t quales contumaci - t e r præceptis n o n s i n t obedituri , e t illis voluntate ulciscendi præparavit pœnam . E t d e h i s e s t ultima voluntas e j u s , q u a m evadere n o n possunt , e t q u æ a b æterno determinata e s t a d h o c volitum . E t d e h o c Anselmus inlibro I C u r D e u s h o - m o 2 , pulchrum d a t exemplum . S i a l i - q u i s dicat : N o l o e s s e s u b c œ l o , e o i p s o oportebit e u m e s s e s u b c œ l o : q u i a u n - d e fugit n e s i t s u b c œ l o , e o i p s o e t q u a transit e t q u o vadit , totum s u b c œ l o e s t . I t a e s t q u o d voluntas D e i omnia c o m - plectitur : e t q u i recedit a voluntate præceptionis , v e l prohibitionis , v e l c o n - silii , incidit voluntatem permissionis v e l impletionis v e l ordinationis , q u a ordina - t u r p œ n a contra culpam , e t præmium a d meritum . U n d e , P s a l . cxxvui , 7 e t s e q . : Q u o i b o a spiritu t u o ? e t q u o a facie t u a fugiam ? S i ascendero i n c œ - l u m , t u illic e s : s i descendero a d infer - n u m , a d e s . S i sumpsero pennas m e a s d i - luculo , e t habitavero i n extremis maris , etenim illuc manus t u a deducet m e , e t tenebit m e dextera t u a .

quod contra voluntatem ejus fit, non præter voluntatem ejus fit.

  1. Adhuc, In præindustca auctoritate dicit Augustinus parum infra, quod « per « eamdem creaturæ voluntatem qua fa- « ctum est quod Creator non voluit, fa- « ctum est quod impleret ipse quod vo- « luit : bene utens etiam malis tamquam « summe bonus, ad eorum damnatio- « nem quos juste prædestinavit ad pec- « nam, et ad eorum salutem quos beni- « gne prædestinavit ad gratiam '. » Hoc enim videtur esse contrarium superius determinatis, ubi dictum est, quod prædestinatio salvandorum est : hic autem dicitur, quod prædestinavit quosdam ad pœnam.

A D 1 D q u o d objicitur i n contrarium Adobject . 1 , primo , dicendum q u o d D e i voluntas e t hominis voluntas n o n proprie s u n t c o n - traria : q u i a contraria n a t a s u n t fieri circa i d e m : D e i autem voluntas n o n e s t d e m a l o : s e d , sicut habitum e s t , D e u s voluntate beneplaciti n o n v u l t m a l a n o n fieri , s e d voluntate signi tantum : s e d

ULTERIUS quæriturdehocquoddicitur inillaeademdistinct . XLVII , c a p . B postinitium , Multaenimfiunt . ubiin - ducitAugustinumsuperillumlocum Psalmixvi , 4 : Utnonloquaturos meumoperahominum , s i c : « Operaho - « minumdiciteaquæmalasunt , q u æ « præterDeivoluntatemfiunt , quæipse « e s t : sednonpræterejuspermissio - « n e m , quæipsenonest . » Exhocenim accipitur , quodcontrapræceptumet contraconsiliumetcontraprohibitio - nemmultafiunt : contrapermissionem autemetimpletionemnihil : quæritur undehoc ?

ULTERIUSquæriturdeverboGregoriisuperGenesim , quodibideminducitur : « MultivoluntatemDeiperagunt , u n d e « mutarecontendunt , etconsilioejus « resistentesobsequuntur : quiahoc « ejusdispositionimilitat , quodperhu - « manumstudiumresultat . » Hicenimvideturesserepugnantiaverborum , scili - cetquodmutandovoluntatem , etresul - tandoimpleaturvoluntas .

Solutio . Dicendum , quodsemperim -

<--- Page Split --->

voluntate beneplaciti vult pœnitentibus parcere, finaliter autem impœnitentibus pœnas infligere. Et sic patet, quod malis hominum voluntatibus nihil fit contra voluntatem beneplaciti quominus impleatur.

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod Deus non vult istum castitatem servare, nisi voluntate signi : unde illa objectio procedit ex falso.

Ad object.3. Ad aliud dicendum, quod in verbis Augustini non est oppositio, et non referuntur ad idem : non enim sunt opposita, aliquid fieri præter voluntatem præcepti vel contra voluntatem prohibitionis vel consilii, et non fieri præter voluntatem beneplaciti vel permissionis. In malis enim quæ fiunt, sicut paulo in antehabitis dictum est, quæstione de permissione, non vult Deus hoc quod fit, sed aliud vult circa illud quod proprie subjectum est voluntati beneplaciti : et hoc nec impediri nec cassari potest : et hoc est ordinante justitia præmiare bonos, et punire malos.

Ad object.4. Per hoc patet solutio ad sequens. Æternam enim suam voluntatem perficit Deus ordine justitiæ, bene utens malis condemnando eos ad pœnas quas meruerunt. Et ad id quod objicitur in contrarium de prædestinatione damnandorum, dicendum quod prædestinationi ibi sumitur large respectu finis prædestinationis, scilicet pro pœnaæ preparatione : illa enim causaliter præparat malis.

de eodem. Et ideo nihil potest fieri contra permissionem et impletionem. Præceptum autem et prohibitio sunt ante fieri et ante factum esse, dum fieri et factum esse adhuc sunt in potentia : et ideo impediri possunt ne progre diantur in actum : et ideo contra præceptum, prohibitionem, et consilium, potest aliquid fieri : contra impletionem vero et permissionem nihil : quia si bonum est quod fit, non fit nisi Deo operante et nobis implente. Isaie, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 3 : Sine me nihil potestis facere. Si autem mala sunt quæ fiunt, non possunt fieri sine permissione voluntaria : quia si vellet non fieri, non possent fieri.

Ad dictum Gregorii dicendum, quod Adqi nulla contrarietas est : quia reluctatio et mutatio dicuntur esse contra voluntatem præcepti et prohibitionis : militia vero quæ militat voluntati Dei, dicitur esse respectu ultimæ voluntatis beneplaciti, quæ est in præmiando, vel in puniendo : et sicut ad præmium militat justus benefaciendo, ita ad damnationem male faciendo militat peccator.

ARTICULI QUARTI

PARTICULA II.

Ad quest.1. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod causa, quod nihil potest fieri contra permissionem et impletionem, hæc est, quod permissio et impletio ponunt id quod permittitur et impletur in esse. Quod autem in esse est, vel fit, vel factum est. Si factum est, non potest non esse : et si fit, non potest non fieri, quia aliter contradictoria verificarentur

Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas 1 ?

Secundo quæritur, Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas, sicut in Psalmo xxiv, 10, dicitur : Universæ via Domini, misericordia et veritas.

<--- Page Split --->

Et quia multa sunt opera Dei, creationis scilicet, et recreationis, et retributionis : et illud est multiplex : est enim retributio qua retribuuntur bona bonis et mala malis, et utrumque temporaliter et æternaliter. Quæritur ergo de omnibus his, qualiter misericordia et veritas, sive justitia sit in omnibus his ?

  1. In opere enim creationis nec justitia videtur esse, nec misericordia : non enim ibi est justitia quae sit retributio pro meritis : quia ante creationem nullum meritum est. Nec potest ibi esse justitia quae sit impletio promissorum : nihil enim promissum fuit de hoc : nec erat cui promitteretur ante creationem. Nec potest esse misericordia : quia misericordia est respectu miseria, ut dicit Gregorius : non ens autem simpliciter non ponit miseriam. Cum ergo creatio sit ex simpliciter non ente, in ipsa non est miseria : ergo nec misericordia.

  2. Similiter, In opere recreationis non videntur esse haec duo. Ad Titum, ut, 5 : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

  3. Adhuc, Gentibus per opus incarnationis subventum est : et nulla fuit justitia : quia nec promissum Gentibus : ergo videtur, quod non in omni opere sit misericordia et justitia.

  4. Adhuc, Apostolus, ad Romanos, xv, 8 et 9 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : Gentes autem super misericordia honorare Deum. Justitia ergo et misericordia potest esse respectu Judæorum : justitia in hoc quod promissum exhibebatur, misericordia in hoc quod liberalter promittebatur ex compassione quam habuit ad perditos : sed Gentibus nihil debebatur ex justitia, sed totum ex misericordia.

  5. Adhuc, In opere electionis non videtur esse justitia et misericordia. Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Non apparet justitia

quare unum elegit et alterum reprobavit : nec est æqua, quæ in duobus æqualibus miseris misericordia in uno relevat miseriam, in altero non. Constat autem si Deus habeat misericordiam, quod æquam habet et uniformem.

  1. Adhuc, Quæritur de hoc, quod Deus in vita ista multa bona præstat peccatoribus : in quo opere licet resplendeat magna misericordia, nulla tamen videtur esse justitia : quia peccator nullo bono dignus est, etiam pane quo vescitur, ut dicit Augustinus.

  2. Adhuc, Justificatio impii opus Dei est : et in hoc nulla videtur esse justitia : peccata enim quæ fecit impius, non merentur justificationem, sed damnationem. Isa. ut, 11 : Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

  3. Adhuc, De glorificatione beatorum in cœlis quæritur, qualiter sit ibi misericordia? Super illud enim Psalmi xxxii, 5 : Misericordia Domini plena est terra, dicit Glossa, quod « terra in qua abundat miseria, plena est misericordia. Cœlum autem non habet miseriam, et ideo nec misericordiam. »

  4. Adhuc, Punitio opus est Dei : et in punitione quæ punit parvulos non baptizatos, non videtur esse aliqua justitia, nec aliqua misericordia : punit enim non pro culpa propria : et hoc non videtur esse justitia.

  5. Adhuc, Punit eos carentia visionis Dei, nihil relaxans de ea, nec quantum ad quantitatem intensivam, nec quantum ad durationem : quia in æternum punit : ergo videtur, quod sine misericordia.

  6. Adhuc, Augustinus dicit, quod carentia Dei visionis est maxima pœna, sicut in visione Dei maxima gloria : et sicut ex visione Dei est maxima delectatio, ita ex carentia visionis Dei maxima tristitia : peccatum autem originale minima differentia peccati est : ergo por minimo peccato Deus punit parvulos

<--- Page Split --->

maxima pœna : et hoc injuria et maxima immisericordia videtur esse.

  1. Adhuc, Quæritur de æterna pœna, qua punit peccatores in inferno, utrum ibi sit misericordia et justitia? Dicitur enim, Apocal. xvn, 7 : Quantum glorifcavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Ergo quemlibet tantum punit, quantum meruit : sed hoc est justitiæ et non misericordiæ : ergo in opere punitionis non sunt simul misericordia et justitia.

  2. Adhuc, Matth. vii, 2 : In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc iterum est justitiæ, et non misericordiæ.

  3. Adhuc, Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Et hoc iterum justitiæ est, et non misericordiæ.

  4. Adhuc, Apocal. xvn, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo quo miscuit, scilicet vobis, miscete illi duplum. Isa. xl, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Hoc videtur esse severitatis et non misericordiæ.

  5. Adhuc, in punitione peccatoris in inferno constat, quod culpa temporalis est, et pœna æterna : et hoc videtur esse nec justitiæ, nec misericordiæ.

  6. Adhuc, De pœna temporali quæritur, et maxime de beato Job, qui de se dicit, xvn, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et, Job, vi, 2 et 3 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Quasi arena maris hæc gravior appareret. Punire autem plus quam meruit, nec justitia est, nec misericordia. Ergo in punitione beati Job nec justitia, nec misericordia servata est : et sic in omni opere Domini non sunt misericordia et justitia.

  7. Adhuc, Ezechiel. xvn, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater

non portabit iniquitatem filii. Ibidem dicit : Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et propter hoc dicit æquas esse vias suas 1. Et tunc quæritur. Qua justitia et qua misericordia punitus sit Chanaan puer pro Cham patre suo 2 ? Item, Qua justitia punitus sit totus populus pro furto solus Achan ? Et iterum, Qua misericordia et justitia factum est quod dicitur, Exodi, xxxii, passim, ubi dicitur, quod pro vitulo conflatili quem fecit Aaron, populus punitus est morte, Aaron autem tantum redargutus ?

SOLUTIO. Dicendum, quod misericordia et justitia multipliciter dicuntur. Est enim justitia Dei, et justitia hominis.

Justitia hominis rectitudo est : rectitudo autem est generalis et specialis. De recto generali dicit Plato, quod rectum est quod undique adæquatur recto : rectum autem inflexibile a rectitudine. Justitia Dei est in præceptis, in mandatis, et legibus divinis. Psal. xvn, 9 : Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et quando homo adæquatur his officio cordis, oris, et operis, tunc justus est justitia generali. Spiritualis autem justitia est rectitudo adæquata recto in æqualì, quod rectum positum est inter plus in lucro et minus in damno, in communicandis et distribuendis. In communicandis secundum medietatem arithmeticam, quod recta æstimatione est valoris rei nec plus nec minus. In distribuendis est æquale secundum medietatem geometricam : quod æstimatione recta est partis proportionalis quæ ex dignitate debetur personæ. Propter quod dicit Tullius in finæ primæ Rethoricæ, quod « justitia est, quæ reddit unicuique quod suum est, propria dignignitate personæ servata. »

Similiter misericordia hominis multipliciter dicitur, generaliter scilicet, et

<--- Page Split --->

specialiter. Generaliter dicitur misericors, qui superabundantia pietatis et benevolentiae, et clementiae per cordis affectum fluit ad omnes. Specialiter autem misericors dicitur, qui alienam miseriam corporalem vel spiritualem per compassionem facit suam. Et illa minima sine passione non est : quia qui compatitur, patitur. Et his modis nec misericordia, nec justitia sunt in Deo : quia Deus non habet cui adæquatur secundum rectitudinem, nec in Deum cadit passio vel æqualitas passibilis inferens vel illata : quia talis, ut dicit Aspasius, sine motu et mutatione non est : cum Deus immutabilis sit, sicut in præhabitis quæstione de immutabilitate dictum est.

Justitia autem Dei dicitur multipliciter. summa scilicet, media, et infima. Summa est, quam describit Anselmus in Prosologio dicens quod « justitia Dei est rectitudo decentiae divinae bonitatis ' . » Decet enim summum bonum ut omni effectu bonum sit, et quod bonitas sua fluat in omnia, ut dicit Dionysius : et hoc est sibi rectum et justum, et ex decentia quodammodo debitum : unde sic non tantum fluit in bonos, sed etiam in malos. Et sicut dictum est de bonitate, ita est justitia sapientiae, rectitudo scilicet, et decentiae qua omne justum est et rectum, et ex decentia debitum divinae sapientiae, qua justum efficitur, quod omne quod disposuit sapientia Dei, fiat : et omne quod præordinavit providentia, perducatur ad effectum. Et ita est justitia voluntas, qua rectum et quodammodo debitum est, quod omne quod vult, faciat in omni creatura : aliter enim infirma et vana esset voluntas Dei. Hæc est igitur summa justitia, ex qua omnis alia justitia profecta est. Media autem justitia est, quæ est rectitudo respectus hujus justitiæ ad rectitudinem creaturæ, et præcipue in homine et in Angelo, ut scilicet hæc justitia divina respiciens triplex rectum in homine vel creatura, scilicet

unum generale, et duplex speciale, reddit unicuique quod meruit. Et hæc justitia est redditio secundum exigentiam meritorum. Infima justitia est, quæ est in judicio, sicut dicitur, quod de malis fit justitia quando plectuntur : et hæc est severitas juris et sententiæ.

Similiter misericordia Dei dicitur multipliciter, summa scilicet, media, et infima. Summa est superabundantia bonitatis et pietatis, diffundens se in omne quod est. Et hæc est misericordia de qua dicitur, Jacobi, 11, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium. Et ex ista oritur justitia, quæ dicitur decentia divinæ bonitatis : quia ex hoc quod superabundat pietate et bonitate, decens est, quod fiat omne quod bonitati suæ congruat. Media misericordia est, qua etsi non compatitur, alienam tamen sublevat miseriam : hæc enim congruit, superfluenti bonitati et pietati. Joel, 11, 13 : Benignus et misericors, es, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Infimus gradus misericordiæ est, misereri misericordia relaxante, et non liberante, ut dicit Chrysostomus. Et ex hac oritur justitia, quæ est nullum punire tantum quantum meruit, sed quemlibet punire citra condignum. Misericordia autem quæ est ex compassione, non cadit in Deum, ut dictum est, sed illa tantum quæ est in actu, quæ miseratio proprie vocatur. Thren. 11, 22 : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti. Et quid vocet misericordiam subdit : Quia non defecerunt miserationes ejus. Ac si dicat : Actuales sublevationes miseriæ non defecerunt.

Dicendum ergo ad quæstionem, quod justitia et misericordia primo modo dicta in omnibus operibus Dei sunt. Justitia autem et misericordia secundo modo dicta, non in omnibus, sed in quibusdam sunt. Similiter justitia et misericordia tertio modo dicta in quibusdam sunt, et non in omnibus.

<--- Page Split --->

Quod ergo primo quaeritur de opere creationis, dicendum quod hoc modo quo objectum est, non est ibi misericordia et justitia : sed est ibi justitia primo modo dicta. Dicit enim Dionysius, quod « bonum et amor in Deo non sinunt ipsum sine germine esse creationis. » Unde justum est justitia decentiae bonitatis divinae, quod creaturas producat, quae a bono sunt, et in bono plantatae, et ad bonum ordinatae, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. Est etiam ibi misericordia, secundum quod misericordia dicitur ex superabundantia pietatis et bonitatis sublevatio defectus : maximus enim defectus est, non esse : et maxima sublevatio est, non ens deducere ad esse, et conservare in esse, et gubernare, et connectere ad proprium terminum : .et haec sublevatio fit creatione, conservatione, et gubernatione.

Ad 12 quod quaeritur de opere recreationis, dicendum quod justitia est in ipso, quae est decentia divinae bonitatis. Ad decentiam enim summae bonitatis pertinet, ut dicit Anselmus in Prosologio, non permittere omnino perire creaturam rationalem, etiam post casum reparabilem : homo enim post-casum reparabilis est, non Angelus, ut dicit Damascenus.

Ad 13 quod dicitur de Gentibus, dicendum quod non fuit in vocatione Gentium justitia quae est solutio promissorum : fuit tamen justitia quae est decentia bonitatis exuberantis et impiletionis predestinationis et dispositionis : justum enim est ut impleat Deus quod predestinavit et disposuit. Fuit etiam justitia impletionis inspirationis propheticae, Isa. XLIX, 6 : Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Unde etiam, Actuum, xun, 46 et 47, cum Paulus praedicaret Judaeis qui repellebant verbum Dei, dixit : Ecce convertimur ad Gentes : sic enim praeepit

nobis Dominus : Posui te in lucem Gentium, etc.

Ad aliud jam patet solutio. Licet enim justitia solutionis promissi non fuerit in vocatione Gentium, tamen fuit ibi justitia decentiae bonitatis divinae et impletionis propheticae, quae inspirata fuit ex ordine dispositionis et providentiae divinae : et fuit ibi misericordia, quae sublevatio fuit miseriae infidelitatis Gentium.

Ad 12 quod quaeritur de operatione electionis, dicendum. quod in hoc est justitia secundum Ambrosium, quia dat gratiam ei quem scit bene usurum gratia et sibi serviturum, et non dat ei quem non scit bene usurum gratia, nec sibi serviturum : hoc est enim, ut dicit Ambrosius, dare cui dandum est, et non dare cui non dandum est : quod fit æqua lance justitiae, et reducitur ad illam justitiam quæ est redditio secundum exigentiam meritorum, licet non sit illa, sed sit proportionalis ad illam. Dicitur enim, ad Roman. ix, 11 et seq., quod cum nondum nati essent, aut aliquid boni egressent mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : Quia major serviet minori 3. Misericordia fuit etiam in ipsa vocatione electionis, et quod non-ex corde abjecit Esau, sed ad instructionem, ut rediret. Threnorum, iii, 33 : Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum.

Ad 13 quod quaeritur de bonis temporalibus quae præstantur malis, dicendum quod misericordia ibi evidens est. Justitia enim est ibi quae est decentia divinae bonitatis : congruum enim est divinae bonitati ut talibus quasi allectivis muneribus etiam malos trahat ad charitatem sui, et si contemnunt, quod justior sit eorum damnatio. Sed non est ibi justitia quae sit secundum 'exigentiam meritorum : hac enim justitia malus homo

<--- Page Split --->

nullo bono dignus est, ut probatur in objiciendo.

Ad n quod quaeritur de justificatione impii, dicendum quod est ibi justitia quae est decentia divinae bonitatis, quae bonitatas tanta est, quod major cogitari non potest, ut dicit Anselmus : et si haec non flueret nisi ad bonos, posset cogitari major quae flueret ad bonos et ad malos. Unde decentia divinae bonitatis est justificare impium, propter suam bonitatem. Isa. xlui, 23 : Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, proppter decentiam meae bonitatis : hoc enim summae bonitati congruit. Misericordia etiam est in sublevatione miseria quae est peccatum. II Paralipomenon, in Oratione Manassa : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

Ad n quod quaeritur de opere beatificationis, dicendum quod in illo est justitia quae est secundum exigentiam meritorum, et est misericordia in sublevatione miseria : quia dicit Bernardus in quinto de Consideratione ad Eugenium, quod « miseria et beatitudo in eodem esse non possunt. » Unde justitia est in ordine beatitudinis ad meritum, misericordia autem in ordine beatitudinis ad oppositum quod tollit.

Et ad id quod objicitur, quod in cœlo non est miseria, dicendum quod non est ibi miseria per effectum et sensum passionis : sed causa hujus est, conservatio beatitudinis in esse : conservatio autem est ex superabundantia pietatis, et ita ex misericordia : et sic est ibi sublevatio defectus, qui esset nisi Deus conservaret : et hoc est ex misericordia : sicut medicina praeservativa sublevat infirmitatem non quae est, sed quae esset nisi sanitas praeservaretur.

Ad n quod objicitur de punitione parvulorum, dicendum quod haec non respicit meritum patientis, nec justitiam quae est secundum exigentiam meritorum, sed respicit justitiam eruditionis. Justum enim est secundum decentiam

et congruitatem gubernantis generaliter, ut multos erudiat en uno : et ideo cum parvuli in peccatis nati sunt, et ideo non sint digni visione Dei, punit eos carentia visionis Dei. Nec injuste agit : tenebras enim invisibiles in originali peccato nati habent, quibus indigni sunt lumine visionis, et exemplum sunt aliis, qui videntes, quod pro originali peccato sic puniuntur parvuli, corriguntur timentes, ne ipsi pro majoribus deteriora sint pas suri. Proverb. xix, 23 : Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Est etiam misericordia : quia cum, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, ix, 22, sint vasa ira, apta in interitum, in hoc fit eis miserico.dia, quod poena sensibili non puniuntur.

Ad sequens, quod nihil relaxat de pœna, dicendum quod talis poena culpæ originali debetur : et de ratione poena est, quod nihil sui relaxari potest : quia privatio est : et ideo non potest majus vel minus suscipere, sed vel in totum imponitur, vel in totum relaxatur : et quod in æternum punit, hoc est ex adventu sequenti : quia scilicet ita moriuntur, quod post mortem non sunt susceptibiles gratiae.

Ad n quod objicitur de Augustino, quod in visione Dei est maxima delectatio, et in carentia maxima tristitia, quidam responderunt ante nos, quod visio Dei est ex conjunctione ad Deum, carentia visionis ex separatione à Deo. Et conjunctione et separatio dupliciter possunt intelligi secundum causam, scilicet contrarie, et opposite secundum affirmationem et negationem. Si contrarie intelligantur : tunc id quod conjungit Deo per visionem, lumen est intrinsecum gratiae et gloriae : et id quod separationem facit, tenebrae sunt interiores quae praesentiam luminis æterni non sustinent. Dicit enim Gregorius super illud Job, 1, 6 : Affuit inter eos etiam Satan, quod tenebra præsens est lumini, sicut cæcus soli : sed lumen non potest esse præsens tenebris, sicut nec sol cæco. Et sic verum

<--- Page Split --->

est quod dicit Augustinus, quod sicut scilicet in conjunctione est maxima delectatio, sic in separatione maxima tristitia. Si autem intelligantur opposite per affirmationem et negationem : tunc dicunt, quod non est verum. Et dant instantiam : quia si aliquis delectatur in uno tamquam in convenienti secundum naturam, in contrario illius contrariam patitur tristitiam, sicut delectationi quæ est in potu, contrariatur tristitia quæ est in siti. Sed delectationi quæ est in theorematibus, nihil est contrarium, sicut quod aliquis contemplatione considerat, quod diameter est asimeter costæ, non habet contrarium, sed habet oppositum, scilicet non considerare. Et ideo non sequitur, si maxima delectatio est in uno, quod ut dicit Philosophus in X Ethicorum, secundum proprium et connotaralem habitum est operatio perfecta, in qua, ut dicit Michael Ephesius, tota natura refloret et diffunditur, quod maxima tristitia sit in opposito negative, hoc est, in talis theorematis non consideratione : quia forte non considerans, rusticus est et indispositus : et ideo insusceptibilis talis considerationis : et ideo non considerans nihil tristatur.

quia multa mala naturali ratione et intellectu vident, quae videre non possunt nisi in lumine primae veritatis, non omnino privantur visione luminis aeterni. Et hoc pium est credere, sed probari non potest.

Ad 1D quod de pœna aeterna quaeritur, dicendum quod justitia taxat pœnam contra culpam in genere, ut peccato magno magna pœna debeatur, et minori minor: et hæc est justitia quæ est secundum exigentiam meritorum. Sed, sicut dictum est, primus gradus justitiæ, decentia est bonitatis divinæ, de qua dicit Anselmus in Prosologio : « Si parcis peccatoribus, justum est: quamvis enim hoc non debeatur eis, tamen tuam condecet bonitatem ». » Et hac justitia semper punit citra condignum. Quamvis enim de potentia absoluta et de justitia sive rectitudine potentiæ absolutæ, possit punire ultra condignum, et de justitia quæ est secundum exigentiam meritorum, punire possit ad condignum: tamen de decentia suæ bonitatis et de superabundantia pietatis est citra condignum punire, ne pœnis saturari videatur. Sapientiæ, I, 13. Nec lætatur in perditione vivorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens quod objicitur de Matthæo.

Eadem solutio est ad id quod objicitur de verbo Isaïæ, xxvn, 8.

Ad ALUD de Apocalypsi dicendum, quod non intelligitur duplicia recipere tamquam duas pœnas, vel duplices pœnas pro uno peccato recipiat: sed duplicia dicuntur, quia recipit in corpore et in anima. Non enim consurget duplex tribulatio, ut dicitur, Nahum, 1, 9, vel ut Septuaginta transtulerunt, « Non punit Deus bis in idipsum: » hoc enim esset severitatis.

Ad ALUD dicendum, quod sancti rationes assignaverunt, quare temporale pectatum punit pœna aeterna, Augustinus assignat hanc, quod justum est, quod

Alii quidam antiquorum probabilius responderunt, dicentes quod licet in contemplatione sit maxima delectatio, tamen in carentia talis visionis in parvulis non est maxima tristitia. Et hoc ideo, quia conscientia mitigat eis tristitiam in hoc, quod dicit eis, quod non ex culpa propria, sed ex corruptione naturae propter culpam alienam in talem pœnam inciderunt potius quam meruerunt. Isti etiam dicunt, quod ex misericordia Dei mitigatam habent pœnam carentiae visionis Dei. Et dant simile de sole: multi enim non vident solem in rota, qui tamen lumine solis vident alia, et illi non in toto privantur visione solis. Ita dicunt esse in parvulis non baptizatis, quod licet Dei faciem non videant præsenter, tamen

<--- Page Split --->

peccatum mortale puniatur pœena æterna dupliciter, scilicet quia licet peccatum in actu sit transitorium, tamen in effectu est æternum : vellet enim qui mortaliter peccat et sic moritur, in peccato delectari in æternum. Et hæc sunt verba Augustini : « Non circumstantia fecit ut peccatum æternaliter puniatur, sed circumstantia illius in quem peccatur : qui cum sit æternus, et implentibus mandata æterna bona promittat, transgressoribus vero comminetur pœnas æternas, eo ipso dignum et bonum et justum est, ut qui in suo æterno æternum judicem offenderunt, in ejus æterno æternaliter crucientur 1. » Et hoc etiam dicit Gregorius sic : « Qui in peccato moritur, in infinitum peccasset si in infinitum vixisset 2. » Et hoc etiam patet per hoc, quod ante mortem voluntatem a peccato non retraxit. Alia etiam ratio est quam ponit Augustinus in libro de Civitate Dei, sic dicens : « Dignus est malo æterno, qui in se perimit bonum quod posset esse æternum. » Et ad hoc quidam ponunt rationem, quod qui furatur cappam vel aliam rem temporalem, meretur pœnam temporalem : ergo qui perimit bonum æternum, non satis punitur pœna temporali : bonum enim æternum in infinitum melius est quam bonum temporale : sed juste punitur pœna æterna : anima enim non moritur : et ideo bonum animæ potest durare in æternum, quod peccando perimit peccator. Hujus etiam ratio assignata est a Sanctis : quia multum peccat qui peccat in hominem, plus qui peccat in principem, et plectitur acriori pœna, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum. et adhuc plus qui peccat in regem, et in infinitum plus qui peccat in Deum. Et ideo licet peccatum actu sit finitum, intensione tamen aversionis a bono infinito' efficitur infinitum secundum reatum : et ideo plecti debet pœna infinita, quæ cum infinita esse non possit

intentione acerbitatis, relinquitur, quod infinita sit duratione æternitatis.

Et quamvis iste sint rationes Sanctorum et bona, tamen probabilius posset dici, quod ex peccato non est, quod pœna sit æterna : nec Deus peccantibus comminatur pœnas æternas, sed in peccato mortali decedentibus bene mors sequens facit pœnam æternam, ut dicit Damascenus. Post mortem enim efficitur insusceptibilis gratia : et ideo peccatum irremissibile : propter quod semper manet pœna quæ peccatum consequitur, sicut ignis insequitur propriam materiam. Hæc est etiam causa, quod peccatum veniale in eo qui decedit in mortali, punitur in æternum : quia licet in se veniale sit remissibile, tamen ex adjunctione ad mortale efficitur irremissibile.

Ad 10 quod objicitur de pœna beati Job, dicendum quod duplex est pœna, scilicet eruditiva, et vindicativa. Eruditiva est secundum justitiam generalem, et non secundum particularem, quæ est secundum exigentiam meritorum : et est major et minor, secundum quod valet ad eruditionem prudenter gubernantis et erudientis. Et talis pœna fuit beati Job, qua probata est virtus ejus et exercitata, et exemplo ejus ad patientiam eruditi sunt multi. Jacobi, v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Unde licet pœnam suam graviorem dicat esse quam meruit, non tamen dicit eam esse injustam : publica enim justitia justum est derelinquere unum, et ubjicere pœnis etiam innocentem, ut alii videntes magis timeant et erudiantur, secundum quod in præhabitis in quaestione de providentia determinatum est. Hoc etiam procedit de fonte pietatis boni communis in multos, sicut dicimus, quod pater vo-

<--- Page Split --->

luit et prænuntiavit Christum pati ex pietate quam habuit in omnes redimendos. Et sic in punitione beati Job fuit justitia et misericordia.

Ad 18. Ad tD quod ulterius quaeritur, qua justitia unus punitur pro alio ? solvendum est per Augustinum in Glossa Josue, VII, 1, super illud : Filii Israel prævaricati sunt, ubi sic dicit : « Non est credendum in pœnis æternis quæ post mortem irrogantur, alium damnari posse pro alio, sed in his tantum rebus unum puniri pro alio, et hanc pœnam irrogari quæ finem sunt habituræ. » Et in eadem Glossa paulo post : « Judicantibus hominibus præceptum est, ut nequaquam unum pro alio puniant : Dei autem judicia non sunt hujusmodi : quia alto et invisibili suo consilio novit, quatenus extendat etiam homini pœnam salubremque terrorem, ut non solum se quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tamquam unius corporis membra, et unius hominnis pro se invicem solliciti sint. » Dictum Augustini redit ad hoc, quod est pœna vindicativa, ut dictum est, et hæc est secundum exigentiam meritorum. Et est pœna eruditiva quæ infligitur secundum prudentiam erudientis aliquando eidem, aliquando uni pro alio, secundum quod magis valet eruditioni. Et secundum hoc fuit in peccato Achan, pro quo punitus est populus et eruditus, ut sciret quantum peccatum esset, si hoc in communi deductum fuisset, et ut sciret, quod ex ipsa unitate congregationis et exercitus sollicite cavere debuerant et custodire, ne aliquod illicitum contingere posset. Similiter in peccato Cham pro quo punitus est Chanaan, eruditi sunt quanta reverentia debeatur parentibus.

De peccato autem Aaron dicit Augustinus, quod Aaron punitus est pœna quæ transivit ad posteros, in hoc quod in cineribus vitulæ rufæ, Numer. XXI, 1 et seq., solus sacerdos immundus fit, et omnes alii sanctificantur. Hoc enim dicit Augustinus inflictum esse propter peccatum vituli. Sed verum est, quod non

fuit punitus pœna publica. Et ex hoc erudimur, quod Prælatus non debet publica pœna puniri, ne contemptibilis subditis efficiatur, ne, sicut dicit Augustinus in Regula, apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.

MEMBRUM III.

De conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem Dei.

DEINDE ratione ejus quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod Deus vult fieri, et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus.

Quæritur de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem divinam. Et quia non est hic magna vis sive magna difficultas, sub uno membro quæstionis ponemus totum quod de hoc quæri consuevit.

  1. Primo ergo videtur, quod non possit esse conformitas. Infinite enim distantium non potest esse assimilatio : omnis conformitas per assimilationem est : ergo infinite distantium non est conformitas. Dei voluntas et hominis infinite distant. Ergo voluntatis hominis ad voluntatem Dei nulla potest esse conformitas. MAJOR patet de se. MINOR probatur, Isa. LV, 9 : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

  2. Idem probatur per Glossam super illud Psalmi XXXII, 1 : Exsultate, justi, in Domino, quæ sic dicit : « Quantum distant Deus et homo, tantum distant voluntas Dei et voluntas hominis. »

<--- Page Split --->

tonira.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Glossa super illud Psalmi c, 3 et 4 : Non adhæsit mihi cor pravum, ubi dicit Glossa : « Voluntas Dei semper recta est, cui debemus cœnformari ut simus recti. »

  2. Adhuc, Cantic. I, 3 : Recti diligunt te, Glossa Ambrosii : « Recti sunt, qui voluntatem suam conformant voluntati divinae. »

est. 1. ULTERIUS quæritur, In quo sit ista conformatio hominum et Dei?

Aut enim est in eo quod homo vult quod Deus vult, aut in hoc quod scit Deum velle.

Non primo modo : dicit enim Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, et aliud homini 1. Et inducit Augustinum in Enchiridion sic dicentem : « Aliquando bona voluntate homo vult « aliquid quod Deus non vult, bona « multo amplius, multoque certius vo- « luntate. »

Si secundo modo. CONTRA : Beata Virgo sub cruce stans nolebat Christum pati : cujus signum est, quod dixit Simeon, Luce, II, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et tamen sciebat, quod Deus voluit Christum pati. Ergo tunc non conformasset voluntatem suam voluntati divinae, quod impium est dicere.

Adhuc, Si ego pecco, scio Deum velle quod subtrahit mihi gratiam : ergo secundum hoc ego deberem velle, quod Deus subtraheret mihi gratiam : quod valde absurdum est : hoc enim non congruit mihi velle, quod Deus subtrahat mihi gratiam. Dicit autem Augustinus

in Enchiridion, quod « non debeo velle quod non congruit mihi velle. »

ULTERIUS quæritur, Si teneamur conQuæst. 2, formare voluntatem nostram voluntati divinae 3 ?

Et videtur, quod non.

  1. Nemo tenetur ad impossibile : non autem potest esse perfecta conformitas inter voluntatem nostram et voluntatem Dei : ergo videtur, quod non teneamur ad illam.

  2. Adhuc, Obstinati damnati in peccato mortali existentes, continue deformem habent voluntatem ad voluntatem divinam : ergo continue peccarent secundum hoc, quod grave est dicere.

IN CONTRARIUM est, Sed contra.

  1. Quod est inductum in Glossa super illud Psalmi XXXII, 1 : Exsultate, justi, quæ dicit : « Voluntas Dei semper recta est, cui debemus conformari ut simus recti. »

  2. Adhuc, Constat, quod tenemur ad charitatem per quam efficimur amici Dei. Sed amicorum est, ut dicit Tullius in libro de Amicitia, idem velle et idem nolle. Ergo tenemur ad idem velle et ad idem nolle cum Deo : et hoc est conformitas voluntatum : ergo ad conformitatem voluntatis nostrae et ad conformitatem voluntatis divinae tenemur.

  3. Adhuc, Super illud Psalmi c 3 et 4 : Non adhæsit mihi cor pravum, Glossa, id est, cor tortum, quod habet qui non vult omnia quæ Deus vult : sed etsi timet ut infirmus, quod præsignavit timens Jesus cum dixit : Transeat a me calix iste 3 : tamen subdit se Deo dicens, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

ULTERIUS quæritur, Si tenemur velle Quæst. 3, quidquid scimus Deum velle 4 ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non.

  1. Est enim instantia de beata Virgine, quae sciebat Deum velle Christum pati, et tamen nolebat Christum pati.

Et iterum instantia de Apostolis, qui per revelationem Dei sciebant Christum pati, et tamen ex compassione nolebant. Lucæ, xxiv, 25 et 26, ubi dixit Christus: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetae. Nonnoportuit pati Christum?

Similiter est instantia in Jeremia, qui nolebat Jerusalem destrui, ut patet in Threnis, ubi plangit excidium Jerusalem, et tamen sciebat Deum velle destrui.

Et adhuc instantia in Christo, Luc. xix, 41, ubi dicitur: Videns Dominus civitatem flevit super illam. Ergo Christus nolebat civitatem destrui.

  1. Adhuc, Si detur oppositum, sequitur inconveniens : scio enim Deum velle, quod si pecco, subtrahit mihi gratiam : ergo teneor velle, quod Deus subtrahat mihi gratiam : quod absurdum est : quia sic vellem,.quod non essem bonus.

Est item instantia Apostoli, ad Philip. 1, 23, ubi dicitur: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo : et tamen sciebat, quod Deus volebat eum non dissolvi, sed permanere in carne.

JUXTA hoc ulterius quaeritur ratione ejus Quæst. 4. quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Ex quo solvitur quaestio qua quæri solet, Utrum viris Sanctis placere debuerit, quod Christus pateretur et occideretur?

Ratione enim hujus quaeritur. Utrum meritorium fuerit sanctis, quod nolebant quod sciebant Deum velle ?

Et videtur, quod non : quia nolle quod scimus Deum velle, est velle contrarium ejus quod scimus Deum velle, vel oppositum : et non potest esse ex charitate : quia charitas amicitiæ est idem velle et idem nolle : sed omne meritum est ex cha-

ritate : ergo in hoc nonmeruerunt Sancti. In contrarium est,

  1. Quod dicitur de Christo, cujus omsed c nis actio meritoria fuit : quia flevit super Jerusalem, et nolebat hoc quod scivit Deum velle. Similiter beata Virgo voluit Christum non pati, et scivit Deum velle Christum pati : pia enim voluntate voluit eum non pati : pietatis autem opus semper meritorium est : ergo hoc motu beata Virgo meruit.

  2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Bonæ apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant Apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala quæ Agabus propheta prædixerat 2 : et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi 3. »

SOLUTIO. Ad primo quæsitum dicendum, quod si considerantur voluntas divina et voluntas hominis secundum essentiam, non potest esse conformitas : quia sic distant in infinitum. Si autem considerantur secundum proportionem ad aliquid quod sit vel causa efficiens volendi, vel forma volendi, vel materia ut volitum circa quod sunt voluntas Dei et hominis, vel finis voluntatum : tunc non distant in infinitum : quia proportionantur ad unum, et in illo possunt conformari et conformantur.

De distantia ergo essentiali intelliguntur duo prima quæ de Isaia et de Glossa Ad 1, super Psalmum XXXII, 1, adducta sunt.

Sed de proportione ad unum in quo conformari possunt, procedunt ea quæ ad 1 et ad 1 potest velle quod Deus vult, et ut Deus vult, hoc est, ex charitate, et ad quod Deus vult, quia ad gloriam Dei, ad quam Deus vult omne quod vult : et potest velle quod Deus vult eum velle, et sic potest conformare voluntatem suam voluntati divinæ.

<--- Page Split --->

uest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, In quo sit conformitas ista ?

neamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae ?

Dicendum, quod est conformitas simplex, et conformitas secundum quid. Conformitas simplex ad voluntatem beneplaciti et non ad voluntatem signi, consistit in hoc, quod voluntas hominis voluntati Dei conformetur secundum omnes quatuor causas, efficientem scilicet, quod velit hoc quod vult Deus eum' velle : voluntas enim Dei efficiens causa est volendi nobis quidquid volumus in bonis. Secundum causam materialem quae est volitum, ut velit hoc quod Deus vult, et scit Deum omnino velle. Secundum causam formalem sive formam, ut ex eadem charitate velit quidquid vult ex qua Deus vult quod vult. Secundum causam finalem, sive secundum finem, ut ad gloriam Dei velit omne quod vult, sicut ad gloriam suam Deus vult quidquid vult. Et secundum has quatuor causas conformitas perfecta est et plena. Sufficiens tamen ad meritum est conformitas secundum tres causas, efficientem scilicet, formalem, et fi nalem. Conformitas autem in materia sive in volito, non est conformitas nisi secundum quid et imperfecta, quam etiam mali possunt habere.

Et antiqui dixerunt, quod prima conformitas est secundum modum patriæ. Secunda secundum modum via. Tertia autem non nisi vestigium conformitatis et umbra. Sed melius dicitur, quod prima est perfectionis et perfectorum. Secunda sufficientiae et proficientium. Tertia imperfectionis et imperfectorum.

Dicendum, quod tenemur conformatione sufficientiae ad minus.

Ad objectum dicendum, quod patet per distinctionem inductam, quod hoc non est impossibile, sed valde facile : proportione enim ad unum in uno quod proportione est, in utroque junguntur voluntas Dei et hominis, et in illo conformantur.

Ad id quod objicitur de damnatis, et abstinatis, et in peccato mortali existentibus, satis bene responderunt antiqui, dicentes quod praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper: unde praecepta charitatis non obligant ad actualiter diligendum, nisi quando cogito de Deo, quod bonus est, et simpliciter, et mihi : tunc enim omittere actum dilectionis esset contra praecepti impletionem, quod ad tunc diligendum obligat.

Similiter non teneor conformare voluntatem meam voluntati divinae actualiter, nisi quando cogito, quod non nisi recta est voluntas Dei, et quod est indeflexibilis regula voluntatis meae. Et ideo non sequitur, quod damnatus, vel obstinatus, vel in peccato mortali existens continue omittat omissione damnabili, quia non conformat. Sicut non sequitur, quod monachus qui tenetur 'surgere ad Matutinas, et non surgit, qualibet hora ante Matutinas, quando non surgit, omittat : sed peccat omittendo si non surgit quando surgendum est : tenetur enim ad tunc surgendum.

Et per hoc patet solutio in quo consistit conformitas. Et concedendum est, sicut probant objectiones, quod non consistit in hoc quod velimus quod Deus vult, vel velimus quod scimus eum velle, nisi secundum quid et non simpliciter.

Et sic patet solutio : quia sic procedunt objectiones.

Antiqui tamen aliter responderunt ad hoc, dicentes quod ille qui non potest conformare voluntatem, aut dedit causam per culpam impotentiae, et sic non excusatur, sed dupliciter vituperabilis est, scilicet quia non conformavit, et quia causam dedit, quod non conformare potuit : aliter enim ex suo malo reportaret lucrum : absolveretur enim ab obligatione praecepti. Si autem est impotentia ex defectu naturae, sicut in mo-

<--- Page Split --->

rionibus : tunc dicunt, quod non obligatur præcepto conformationis. Prima solutio probabilior est, licet secunda bona sit.

Adobject 1 . PRIMUMquodobjiciturincontrariumexGlossa , procedit .

Ad. bject. 2. Ad uD quod objicitur de Tullio, quod « amicorum est idem velle, et nolle, » dicendum quod intelligitur hoc non secundum materiam tantum, sed secundum efficientem formam et finem, ut dictum est.

Ad object.3. Ad aliud quod in Glossa super Psalmum c, 3 et 4, adducitur, dicendum quod intelligitur de voluntate beneplaciti, quae invicta est et cassari non potest. In illa enim quando scimus eam, etiam in volito deberemus conformari. Quamvis enim voluntate naturae possumus velle quae congruunt nobis velle, ut dicit Augustinus in Enchiridion, tamen voluntate rationis, quae dictat quod Deo semper obediendum est, debemus velle quod Deus vult. Et has duas voluntates innuit Christus, Matth. xxvi, 39, quando dixit : Verumtamen non sicut ego volo, voluntate scilicet naturae, sed sicut tu vis, fiat, voluntate scilicet beneplaciti.

Ad quest.3. Ad uD quod ulterius quaeritur, Utrum teneamur velle quidquid scimus Deum velle ?

Dicendum quod non, secundum Augustinum. Tamen quidam distinxerunt dicentes, quod est voluntas rationis, et est voluntas sensualitatis. Dicunt ergo, quod voluntate rationis debemus velle quidquid scimus Deum velle. Voluntate autem sensualitatis possumus velle contrarium vel oppositum ejus quod scimus Deum velle, quando ex pietate non convenit nobis idem velle. Sicut dicit Augustinus in Enchiridion, et ponitur a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Tantum enim interest. Et haec sunt verba ejus : « Multum interest « quid velle homini, quid velle Deo con-

« gr u a t : etadquemfinemsuamquis - « quereferatvoluntatem , utapprobetur « velimprobetur . Potestenimvellebo - « numquodnoncongruiteivelle : e t « potestbonumvellequodcongruit , s e d « nonrefertadfinemrectum , etideo « nonestbonavoluntas ' . » Dicunter - g o , quodbeataVirgovoluntatesensua - litatisvoluitChristumnonmori . E t s i - militerJeremiastalivoluitvoluntateJe - rusalemnonsubverti . EthancetiamDominusostenditinsequando . dixitDo - minus , Matth . x x v i , 3 8 : Tristisestani - mameausqueadmortem .

Et si objicitur istis, quod secundum hoc beata Virgo et Sancti non meruerunt tali voluntate, qua voluerunt oppositum ejus quod sciverunt Deum velle : quia in sensualitate non est meritum.

Dicunt , quodfalsumest : eoquodsensualitasinhomineordinabilisestaratione . Undemotusquisensualitatisestutpotentiæ , rationisestutordinan - t i s : ethocmodopotestessemeritorius . Ethocsatisbenedictumest .

Alii dicunt, quod est ratio ut ratio, et ratio ut matura. Ratio ut ratio est, quae de volito et volendo deliberat, et ratione qua quis velle aliquid debeat, et quo fine. Et dicunt, quod hac ratione voluntate quae de ipsa oritur (omnis enim voluntas, ut dicit Aristoteles in II Topicorum, in ratione est) tenemur velle quidquid scimus Deum velle : haec enim ratio deliberat conferendo, quod voluntas divina regula est nostrae voluntatis : regulatum autem debet sequi regulam, et non e converso. Ratio autem ut natura est, quae (sicut dicunt) recurva est in seipsam, et vult ea quae conveniunt naturali pietati : unde aliquando potest velle et meritorie quae scit Deum non velle : eo quod congruit homini velle bonum eorum ad quos inclinatur naturali pietate. Et hoc redit in idem cum primo.

Dicuntetiam , quodbeataVirgohoc

<--- Page Split --->

modo voluit Christum non mori, et Jeremias Jerusalem non subverti. Ad hoc autem quod Christus flevit super Jerusalem, Luc. xix, 41, dicunt, quod ex voluntate quæ oritur ex ratione ut ratio est, flevit culpam et non pœniam, nisi hoc modo quo culpa ordinatur ad pœnam ut ad meritum.

Dicunt etiam isti, quod tales voluntates quæ sunt in opposito divinæ voluntatis, omnes cum conditione intelliguntur, sicut, ad Roman. ix, 3, dicit Apostolus : Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Hoc enim intelligitur cum conditione, scilicet si possibile esset. Ita dicunt, quod Jeremias voluit non destrui Jerusalem, si hoc Deo placeret, et beata Virgo non mori Christum : et ita bonus filius vellet non mori patrem quem Deus vult mori. Et dixerunt, quod talis conditionalis voluntas potius dicitur velleitas, quam voluntas : non enim vult, sed vellet si posset.

Alii dicunt, cum quibus et ego sentio, quod cum dicitur, quod tenemur velle quidquid scimus Deum velle, quod velle Deum nobis potest respicere volentem, vel volitum. Si respicit volentem, sensus est; tenemur velle quidquid scimus Deum nos velle. Vult autem Deus nos velle nobis congrua, sicut quod pia filia velit de matre, et mater de filia : et hoc modo vult, quod beata Virgo vellet filium non mori nec pati, et bonus filius patrem velit non mori, et generaliter quod pietatis visceribus affluamus in conjunctos nobis sanguine, vel beneficio, vel professione. Et quia pietatis opus quando est in charitate, semper meritorium est, ideo talibus meremur voluntatibus. Est enim conformitas voluntatis nostrae ad voluntatem divinam scilicet efficientem, formam, et finem. Potest etiam voluntas Dei cum dicitur, quidquid scimus Deum velle, respicere sive connotare volitum in nobis : et hoc dupliciter, simpliciter scilicet prout est quaedam res volita, vel prout stat sub

voluntate divina immobili et semper efficaci, ut dicit Augustinus. Primo ergo modo tenemur velle quidquid scimus Deum velle : et similiter tertio modo, sed non secundo modo. Possumus enim velle aliquid quod scimus Deum non velle tunc, et possumus velle oppositum ejus quod scimus Deum velle, et meritorie : eo quod hoc velle congruit nobis secundum pietatem : et velle quod Deus vult tunc, pietati non congruit. Pietas enim, ut dicit Tullius in fine primae Rhetoricæ, est benevolentia in parentes, sive beneficio aliquo conjunctos. I ad Timothy. iv, 7 et 8 : Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Et hoc probabilius est : quia hoc directe est secundum verba Augustini in Enchiridion.

Ad aliud dicendum, quod illa duo argumenta procedunt de volito tantum. Et sicut jam habitum est, in volito accepto non tenemur conformari voluntati divinæ : quia possumus oppositum velle et meritorie : et hoc congruit nobis velle, et Deus vult hoc nos velle.

Ad in quod ulterius quaeritur, Si meAd quamst. 4* ritorie placuerit Sanctis, quod Christus pateretur ?

Secundum Augustinum dicendum, quod passio Christi duplicem habet comparationem, scilicet ad actionem Judæ et Judæorum, qua passio illa inferebatur : et sic Deo Patri displicuit et Sanctis, nec umquam alicui bono placere potuit. Potest etiam considerati prout stat sub ordine dispositionis et voluntatis divinæ ad finem redemptionis humanæ : et sic Deo Patri placuit et Filio et Spiritui sancto, et ab omnibus Sanctis desiderata est et fuit. Isa. Lui, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus, dirigetur. Et in eodem capitulo paulo ante, 7 : Oblatus est quia ipse

<--- Page Split --->

voluit. Et iterum parum ante, y. 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Hoc est enim quod Deus vult nos velle : quia si pietatis visceribus affluere tenemur in conjunctos, multo magis in nosipsos. Et hoc est quod antiqui dixerunt de Deo Patre in versu :

Actio displicuit, passio grata fuit.

hoc dicit Maximus in sermone de martyrio Petri et Pauli.

Antiqui tamen dixerunt, quod præsentes martyrio Sanctorum ex pietate poterant velle non pati Sanctos : posteri autem quibus præterita fuit passio, debebant gaudere : quia fides invicta et probata stetit in eis.

Ex hoc iterum solvitur quod quæritur a quibusdam, Si debemus velle pœnas damnatorum in inferno ?

Ad object.1. Ad duo prima quæ objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Jam enim dictum est, quod Christus flens super civitatem, potius flevit peccatum quam pœnam. Et si flevit pœnam, ad hoc flevit, ut ostenderet in humanitate pietatis affectum. Et quod dicitur de beata Virgine, jam prius solutum est.

Ad object.2. Ad dictum Augustini dicendum, quod eodem modo sentiendum est de passione Pauli, et de passione omnium Sanctorum. Illæ enim possunt considerari prout inferuntur actionibus tyrannorum et tortorum, quærentium in Sanctis exstinguere fidem : et sic placere esset impium et crudele. Possunt etiam considerari prout sunt per constantiam passionis testimonia, fidei : Græce enim μάζτυρ, Latine sonat testis : et sic volitæ sunt et placentes Sanctis. Et hoc est secundum verba Augustini. Unde in sermone de Martyribus dicitur : « Qui de martyrum morte lætatur, non dubitat martyres regnare cum Christo post mortem. » Et

Dupliciter enim considerantur pœnae, scilicet prout sunt affligentes et malum naturae bonae quæ est in damnatis. Dicit enim Augustinus, quod pœna ideo dicitur mala, quia contraria est naturae bonae. Et sic crudele esset pœnas velle : quia sic non congruit homini velle pœnas alicujus. Possunt etiam considerari prout per justitiam sunt ordo culpæ, et sic de pulchritudine justitiæ : et sic debemus eas velle. Psal. LVII, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. Isaïæ, LXVI, 24 : Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me : vermis eòrum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Glossa : Hoc est, lectorum qui satiantur et delectantur in pœnis eorum in quibus vident, quod perfecta est voluntas Dei, qui de ipsis noluerunt facere voluntatem Dei. Unde Ambrosius dicit, quod « sicut gemma carbunculi in auro, ita sedet Judas in inferno. »

<--- Page Split --->