QUÆSTIO INCIDENS.
Utrum voluntas antecedens et consequens sit in Deo ?
JuxtahocquodquæriturdeverboDamasceniinsecundolibrodeFideor - thodoxa , quivideturdistinguerevolun - tatembeneplaciti , dicenssic : « Oportetscire , quodvoluntateantecedentevultDeusomneshominessalvosfieri . Nonenimadpuniendumplasmavitnos , sedadparticipationembonitatissuæutbonus . Peccantesautemvultpuniriutjustust . » Etdistinguitvoluntateminanteceden - temetconsequentem . Antecedens , u t d i - c i t , estacceptioexipsoDeoexistens , etnonexnobis . Consequensestconcessioexnostracausaexistens . Ethancsub - dividitindispensativam , siveeruditi - vamadsalutem , quascilicetvultetconceditbonospuniri , utJob : e t d e - sperativam , quascilicetvultdamnandospuniriadfinalemperditionem .
sunt in nobis, id est, in potestate nostri arbitrii, quæ quidem sunt bona antecedenter, vult et acceptat, hoc est, vult voluntate antecedente. Quæ vero sunt perniciosa et mala, nec antecedenter, nec consequenter vult. »
De his verbis objicitur.
Videturenim, cum in divina voluntate beneplaciti non sit prius et posterius, quod non convenienter dividitur in voluntatem antecedentem et consequentem.
Adhuc, Quæ est ratio, quod voluntas antecedens est eorum quæ non sunt in nobis, voluntas autem consequens est eorum quæ sunt in nobis? Ad hoc enim videtur contradicere statim. Post pauca enim subdit: « Voluntas consequens est eorum quæ non sunt in nobis.
Adhuc, Damascenus, ibidem, dicit sic: « Voluntas consequens est eorum quæ non sunt in nobis. Eorum autem quæ
- Adhuc, Cum voluntas tam antecedens quam consequens respectu boni quod Deus causat in nobis, et hoc bo-
<--- Page Split --->
num secundum rationem intelligendi sit ante voluntatem, videtur quod utraque sit consequens et nulla antecedens.
- Adhuc dubitatur de hoc quod dicit, quod « mala quæ in nobis sunt, nec antecedenter vult, nec consequenter. » Hoc enim videtur contrarium Augustino in Enchiridion, qui dicit sic : « Nihil fit, sive bonum, sive malum, quod Omnipotens fieri non velit 4. » Ergo Deus vult malum. Si ergo bona est divisio Damasceni, tunc vult voluntate antecedente vel consequente : et ita falsum videtur quod dixit, quod mala quæ sunt in nobis, nec vult antecedenter, nec consequenter.
Solutio. Dicendum, quod bona est divisio Damasceni, sed non facit in voluntate duplicitatem, sed in volitis, et in relatione volitorum ad voluntatem : et ideo remanet simplex voluntas beneplaciti. Et dicitur antecedens et consequens, non quia prius et posterius sint in ipsa voluntate beneplaciti, sed quia bonum quod respicit voluntas, antecedenter et consequenter se habet in nobis. Antecedens enim est respectu conditionis naturae ad salutem : quia scilicet naturam fecit rationalem, quæ bonum salutis meritorium posset agnoscere, agnitum amare, amatum per merita quærere et invenire, invento autem frui et beatificari : hoc enim non est ex nobis, sed ex suiipsius concessione fecit in rationali natura. Et quia bonum illius ordinis vult voluntate beneplaciti, et bonum illius ordinis nihil antecedit in nobis, sed ex sui solius liberali concessione accepimus, ideo respectu illius est voluntas antecedens. Et quia hic ordo est ad salutem et nulli negatus, ideo dicitur, quod voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri. Consequens autem est voluntas boni quæ est in ordine meriti ad retributionem, sive beatitudinis, sive damnationis. Et quia bonum talis ordinis est in usu liberi arbitrii : quia usus aliquando bonus est et
tunc respicitur a divina voluntate, eo quod causa ejus est divina voluntas : aliquando malus est, et tunc non respicitur a divina voluntate, licet pœna ejus et condemnatio (secundum quod justitiæ opus est) respicitur a voluntate divina : hoc enim modo in ordine illo justum est, et (sicut dicit Augustinus) omne quod justum est, bonum est : ideo respectu ordinis illius qui est meriti ad retributionem, est voluntas consequens : respectu enim ordinis illius voluntas beneplacit est, quæ dicitur concessio ex nostra causa : quia meritum illud secundum quod in usu liberi arbitrii est, in nobis est, licet præmium retributum secundum quod retributum est, non sit in nobis, sed in ipso.
Per hoc patet solutio ad primum : prius enim et posterius, respectu quorum dicitur voluntas antecedens et voluntas consequens, non sunt in ipsa divina voluntate, sed sunt in nobis. Ordo enim conditionis naturae ad salutem, antecedit ordinem meriti vel demeriti ad retributionem.
Ad aliud dicendum, quod jam patet ratio : bonum enim conditionis naturae ad salutem, non est in nobis : bonum autem ordinis meriti ad retributionem, aliquo modo est in nobis. Et quod dicit, quod consequens est eorum quæ non sunt in nobis, non dicit propter meritum, sed propter retributionem, quæ hoc modo quo retributio est, non est in nobis, sed in ipso. Et hoc est quod dicunt antiqui duobus versibus :
Quidquid habes meriti, præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter suæ dona coronat.
Ad aliud dicendum, quod hoc teneret si voluntas Dei causaretur vel moveretur a bono sicut voluntas hominis : nunc autem e converso est, quod voluntas Dei causa boni est : et ideo voluntas boni antecedentis in nobis dicitur antecedens,
<--- Page Split --->
et voluntas boni consequentis in nobis dicitur consequens.
- Ad ultimum dicendum, quod nihil fit nisi velit Deus jubendo, vel permittendo : sed mala quae permittit fieri, nec vult antecedent, nec consequenter, sed signo permissionis : quia scilicet ex causa rationabili permittit fierit ea quando non impedit, sicut in praehabitis determinatum est.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari ?
Secundo quaeritur, Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari ?
Hoc enim probat Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, per illud Psalmi cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et omnibus abyssis. Adhuc, ad Roman. ix, 19: Voluntati ejus quis resistit ?
Ahuc, Hæc potest adduci ratio : quia si cassatur, tunc efficitur involuntarium quod a voluntario est. Involuntarium autem, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, non nisi duobus modis dicitur, scilicet per violentiam, et ignorantiam : sed nec violentia nec ignorantia cadit in Deum : ergo voluntas Dei non potest cassari.
ontra. In contrarium hujus,
Objicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hic oritur quaestio, ex illo quod dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Constat enim, quod non omnes homines salvi fiunt. Ergo videtur non fieri quod Deus vult fieri, et hoc hu-
mana voluntate impediente voluntatem Dei.
- Adhuc, Objicit ex illo Matthæi, xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et nolustii ! Et illæ ambæ objectiones sumuntur ab Augustino in Enchiridio. Et ex his procedit sic : « Ita hæc dicuntur tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolentibus et impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, qua in cœlo et in terra secundum prophetiam, omnia quæcumque voluit fecit ? Et quomodo voluntati ejus secundum Apostolum nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit ? » Hæc sunt verba Augustini in Enchiridio.
SOLUTIO. Ad hoc quidam antiqui dixerunt, quod est duplex voluntas beneplaciti, scilicet absoluta et conditionalis. Absoluta est, quæ nihil respicit in nobis. Conditionalis quæ respicit aliquid in nobis. Et dixerunt, quod absoluta voluntate Deus vult omnes homines salvos fieri. Et hujus signum est : quia omnibus dedit conditionem naturae possibilem ad salutem, et omnibus dedit præcepta et leges et ordinem vitæ ad salutem, et omnibus paratus est dare gratiam ad meritum : quæ signa sunt, quod beneplacito voluntatis omnes vult salvari. Voluntas autem conditionalis est, qua vult nobis bonum salutis si nos volumus, hoc est, si nostram voluntatem suæ conformamus, et si digni sumus, et si non obstante originali peccato vel actuali capaces simus salutis. Et hoc dico propter parvulos qui usum voluntatis non habent, et tamen non baptizati morientes damnantur : et causa damnationis in eis est peccatum originale, quo obstante efficiuntur non capaces salutis. Et hoc satis bene dictum est, et redit in idem cum dicto Damasceni, quod scilicet voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri, sed non voluntate subsequente.
<--- Page Split --->
Ad object.1. Ad objecta in contrarium respondet Magister in primo libro Sententiarum distinctione XLVI, in capitulo, Nunc videre: « Quod enim dicitur : Vult omnes homines salvos fieri, non ita dictum est, quasi Deus aliquos velit salvari et non salventur, sed sic, Vult omnes homines salvos fieri, ac si diceret nullum hominem fieri salvum, nisi quem ipse fieri voluerit : non quod nullus sit hominum quem non salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari 1. » Et haec est determinatio Augustini in Enchiridion 2, et in libro de Vocatione sanctorum. Et dat exemplum. « Ponatur, quod unus solus magister sit in civitate qui docet pueros, de illo dicitur, iste docet omnes pueros civitatis, non quod omnes doceat, sed quia nullus docetur, nisi ab ipso. » Hoc modo dicit Augustinus etiam intelligendum illud, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 3 : non quod nullus hominum sit, qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Dicunt tamen quidam, quod cum dicitur : Vult omnes homines salvos fieri, potest fieri distributio pro generibus singulorum : et sic vera est : quia de quolibet genere hominum aliquos vult salvare. Potest etiam fieri distributio pro singulis generum : et sic est salva : non enim vult de voluntate beneplaciti singulos de omni generehominum salvos fieri. Et simile huic dicunt esse, Matth. xxiii, 23 : Decimatis mentham, etc. Non enim singula olera decimabant, sed quodlibet genus oleris.
lui congregare filios, etc., respondit Magister in illo capitulo, Sed audiamus. Et inducit solutionem Augustini in Enchiridion sic dicentem : « Non ex eo sensu dictum est, quasi Dominus voluerit filios Jerusalem congregare, et non sit factum quod voluerit, ideo quia impia civitas noluerit : sed potius ipsa quidem filios suos ab ipso colligi noluit,' qua tamen nolente filios ejus collegit ipse omnes quos voluit... Ut sit sensus, Quoties volui, etc., id est quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente id feci '. » Et fundatur solutio super hoc, quod cum dicitur, volui congregare, sensus sit, volens congregavi : et quoties hoc feci, tu noluisti : ut scilicet voluntas congregandi in actu accipiatur. Et ista determinatioes Magistri et Augustini sunt et bona et sufficientes.
Quidam tamen objiciunt ex hoc quod dicitur, II ad Timoth. n, 13 : Negare seipsum non potest, quod sicut non potest negare justitiam, quin neget seipsum, eo quod ipse est justitia sua : ita non potest negare bonitatem, quin neget seipsum, eo quod ipse est bonitas sua : bonitas autem est, quod omnibus se communicet ad salutem : ergo videtur, quod de necessitate et voluntate quae impediri non potest, omnes homines vult salvos fieri.
Sed ad hoc dicendum, quod dum dicitur, negare seipsum non potest, non est hoc impotentiae,* nec dicit obligationis necessitatem,* sed necessitatem immobilitatis, ut in prehabitis satis bene dictum est.
<--- Page Split --->