QUÆSTIO LXXIX.
De voluntate divina in communi.
MEMBRUM I.
Quid voluntas in Deo secundum rem 1 ?
Primo ergo quaeritur, Quid sit voluntas in Deo secundum rem ?
Si enim secundum rem in Deo est voluntas, cum, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 2, voluntas dicatur duobus modis, θέλησις scilicet et βούλησις. θέλησις enim est naturalis appetitus alicujus rei : vulisis autem sive βούλησις (quia ubi Græci ponunt v, nos ponimus b) est rationalis appetitus consiliativus, non secundum impetum motus, sed secundum libertatem electionis. Voluntarium enim, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, et Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, et Gregorius Nyssenus in libro de Homine, est cujus principium est in ipso consciente singularia, sive circumstantias in quibus est actus.
Videtur autem, quod neutrum istorum modorum possit in Deo esse voluntas : quia
- Sive sit voluntas θέλησις hoc est, naturalis sive ad naturam pertinentium, sive βούλησις, hoc est, consiliativa de his
quæ in nobis sunt operabilibus per nos, semper appetitus est indigentiae : est enim respectu non habiti cujus est indigentia vel ad esse vel ad opus. In Deo autem nulla indigentia est. Ergo nulla voluntas.
Adhuc, Dicunt Aristoteles et Damascenus et Gregorius Nyssenus, quod voluntas finis est : Dei autem nullus est finis, quia non ordinatur ad aliud : ergo videtur, quod Dei nulla sit voluntas.
Adhuc, Si voluntás in Deu est, quaeratur, Quid in divinis prædicat, utrum scilicet essentiam, vel relationem? Et dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Jam de voluntate Dei: « Sciendum est ergo, quia voluntas « sive volens de Deo secundum essentiam « dicitur. Non est enim ei aliud velle et « aliud esse, sed omnino idem. » Ergo voluntas in Deo prædicat essentiam et non relationem.
Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini dicit sic : « Sicut idem est Deo esse bonum quod esse Deum, ita idem ei esse voluntatem quod esse Deum : nam voluntas qua semper volens est, non affectus vel motus est qui in Deum cadere non valet, sed divina oδάα qua volens Deus est. » Ex his accipitur, quod secundum essentiam dicitur.
IN CONTRARIUM hujus,
- Magister ibidem innuit talem obje-
1 Cf. Opp. .B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 1. Tom. XXVI hujusce novæ editionis nostrae.
2 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 26. 3 IDEM, Ibidem, cap. 22.
<--- Page Split --->
citionem, licet non formet eam : Quæcumque omnino sunt idem, eodem utrique addito, adhuc erunt eadem. Si ergo idem est esse vel velle in Deo, sicut possumus dicere, quod vult omnia bona voluntate sua, ita possumus dicere, quod est omnia bona essentia sua.
Adhuc, Videtur quod relative dicatur : quia sicut Creator et Dominus de Deo relative dicuntur, ita videtur, quod voluntas relative dicatur ad volitum.
Adhuc, Sicut est scientia scibilis scientia, ita est voluntas voliti voluntas : et sicut nulla est scientia quae nullius scibilis est, ut dixit Hugo, ita nulla est voluntas quae nullius voliti est : ergo videtur, quod secundum relationem dicatur.
IN CONTRARIUM hujus est.
Quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Et licet idem, quod volens de Deo numquam relative dicitur.
Si quis velit ad hoc respondere sicut Magister respondet in Sententiis, qui dicit sic : « Licet idem sit Deo velle « quod esse, non tamen dicendum est « Deum esse omnia esse quæ vult. » Et dat instantiam : « Sicut idem est Deo « esse quod scire, nec tamen sicut dicitur « scire omnia, ita quoque potest dici esse « omnia. » Sed hæc solutio non videtur sufficiens : secundum Aristotelem enim in libro II Elenchorum, per interemptionem solvere non sufficit, sed oportet etiam causam falsi demonstrare. Hæc autem solutio non demonstrat causam falsi.
ULTERIUS quaeritur, Cum voluntas de multis dicatur, est enim voluntas virtus sive potentia animæ, et est voluntas actus sive motus illius virtutis, et est voluntas affectus, passio scilicet qua afficitur ex apprehensione formæ voliti secundum lætitiam vel tristitiam, vel secundum spem vel timorem in assequendo vel fugiendo volitum, utrum voluntas omnibus istis modis in Deo sit vel non ?
Et videtur, quod non :
Virtus enim potentia est, non actus : et in Deo potentia est : ergo non est voluntas in Deo ut potentia sive virtus.
Adhuc, Nullus motus in Deo est : quia Deus immutabilis est : ergo non est in Deo voluntas motus sive actus.
Adhuc, Paulo ante habitum est, quod affectus in Deum cadere non valet. Cum ergo secundum hoc, scilicet secundum quod est potentia, virtus, motus, sive operatio et affectus dicatur de homine et Angelo, et secundum nullum istorum possit dici de Deo, videtur quod æquivocæ de Deo et de Angelo et de homine dicatur voluntas.
Adhuc, Augustinus in primo de Libero arbitrio : « Voluntas est rationalis motus sensui præsidens et appetitui. » Constat, quod secundum istam rationem non convenit Deo. Ergo non una ratione dicitur de Deo, de Angelo, et de homine.
SOLUTIO. Dicendum, quod in Deo voluntas est, et convenit ei maxime habere voluntatem plus quam Angelo vel homini. Cujus causa est quod dicit Aristoteles in III de Anima, quod « in rationabili natura voluntas est, in irrationabili autem desiderium et animus. » Et in VI Topicorum dicit, quod omnis voluntas in rationeest : et ideo ut concupiscentia definiri non potest. Et cum, sicut dicit Avicenna, ab anima rationali quædam fluant potentiae conjunctæ corpori, quæ fluunt ab ipsa secundum quod ipsa est actus corporis, et quædam fluant ad ipsa secundum quod ipsa est actus causæ primæ creantis et actus intelligentiae formantis, ut dicitur in libro de Causis, et illæ sint potentiae non organicae, nec in organo operantes sicut intellectus et ratio et voluntas : et omnes illæ in eo quod est liberum, in anima fundatae sunt : liberum enim, ut dicit Aristoteles in primo primæ philosophiæ, dicimus, quod causa sui est ut sit, omnes illæ potentiae causa sui sunt, et actus suos
<--- Page Split --->
habent in omni moda libertate et potestate, quod possessionem vocant Philosophi. In parte autem illa qua anima actus et imago primæ causæ est et intelligentiæ forma, lumine intelligentiæ formata, adhuc duæ partes sunt, una in parte passiva sive susceptiva, qua anima, ut dicit Aristoteles in III de Anima, omnia potest fieri, et hæc est intellectus. Alia autem inest secundum partem activam et motivam, qua anima libere potest agere quod vult, ita quod in ipsa est quod vult facere, nec alia indiget ad hoc: et illa vocatur rationabilis appetitus sive voluntas, qua anima absolute efficicitur domina sui actus, non acta ad aliquid, nec impulsa per necessitatem, sicut bruta plus aguntur quam agant, ut dicunt Aristoteles et Augustinus. Aguntur autem impulsu passionum iræ et concupiscentiæ, a quibus liber est intellectus, qui apud Philosophos vocatur adeptus sive possessus: unde voluntas ab illa rationalis naturæ fluit, quæ maxime libera est, et maxime causa sui, et maxime domina suorum actuum est. Propter quod in Deo maxime est, et post hoc in Angelo, et post hoc in homine, in brutis autem nullo modo, nisi per metaphoram.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod utroque modo voluntas est in Deo. Θλχησις enim est in Deo: quia vult se et ad divinitatem pertinentia, scilicet quod omnipotens et simplex sit et hujusmodi : βουλχησις autem, quia vult etiam ea quæ ex consilio, hoc est, ex definitione æterna determinavit, sicut dicitur, Isaiae, XLVI, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Dictum est enim in præhabitis de providentia, qualiter consilium cadit in Deum.
. Et ad id quod objicitur de appetitu, dicendum quod non est semper appetitus habendi et non habiti, nec semper indigentiae, sed etiam habiti ut continuetur et maneat.
Ad ALUD dicendum, quod Deus ipse finis est : ad seipsum enim vult quid-
quid vult : sed verum est, quod ad ulteriorem finem non refert ea quæ vult.
Ad 10 quod quæritur, quid prædicet in Deo ? Dicendum, quod essentiam divinam : sed dupliciter, scilicet absolute, vel cum connotatione effectus. Absolute, sicut quando volitum ejus est Deus, vel id quod in Deo est ab æterno, ut cum dicimus, Deus vult se intelligere, sapere, esse, scire, et hujusmodi. Cum connotatione effectus, ut cum dicitur, Deus vult esse bona creata, vel bona sanctorum, vel aliqua alia exteriora : tunc enim prædicat essentiam et connotat hæc vel illa subjecta esse divinæ voluntati, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Et ubicumque. Unde licet, voluntas sit essentia, tamen significandi et modum essendi habet alium : et ideo quod attribuitur uni, non attribuitur alteri : propter quod non sequitur, vult omnia bona, ergo est omnia bona. Nec est verum generaliter, quod si aliqua sint eadem, quod eodem addito adhuc uterque sint eadem, nisi sint eadem et secundum modum essendi et secundum modum significandi : ad diversum enim modum attribuendi plus operatur diversas modus significandi, quam diversas modus essendi, et præcipue in divinis.
Ad ALUD dicendum, quod secundum essentiam dicitur, sub diverso tamen modo significandi.
Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad objec patet solutio per prædica.
Ad ALUD dicendum, quod relative dicitur ad volitum quando connotat effectum respectu alicujus exterioris, sicut Creator et Dominus.
Ad ALUD dicendum, quod bene conceditur, quod hoc modo dicitur cum respectu ad volitum, sicut dominus et sicut creator.
Ad 10 quod objicitur in contrarium ex dicto Magistri, dicendum quod numquam dicitur relativum eo modo quo relativa distinguunt personas : quia si ita diceretur relative, non diceretur essentialiter :
<--- Page Split --->
sed tamen per hoc non negatur quin aliquando cum significatione essentiae connotat respectum ad volita.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod solutio Magistri est bona, et id quod ostendit causam falsitatis in consequentia, est id quod dictum est de diverso modi significandi et connotandi.
MEMBRUM II.
De causalitate divinae voluntatis ?
Ad 11 quod ulterius quaeritur, dicendum quod voluntas ut potentia in Deo non est, nec voluntas ut motus, nec voluntas ut affectus, sed voluntas ut substantia propter indifferentiam simplicitatis : differens tamen a substantia secundum modum significandi, non tamen propter hoc æquivoce dicitur de Deo, Anælo, et homine : sed dicitur per prius et posterius, ita quod secundum prius dicitur de Deo, qui omnino liber est et causa suorum actuum et dominus, et proxime post hoc dicitur de Angelo, qui separatus est ab affectionibus passionum corporalium : et ideo voluntatis suæ libet arbiter, et secundum analogiam dicitur de homine, qui licet affectibus trahatur, non tamen agitur nec cogitur : per metaphoram autem dicitur de appetitu sensibili qui agitur, sed non cogitur : ultima autem resonantia, ut dicit Dionysius, dicitur de vegetabilibus et existentibus secundum appetitum naturalem, quo, ut dicit Dionysius et Aristoteles in primo Ethicorum, omnia optant vel volunt bonum.
SECUNDO, Quæritur de causalitate divinæ voluntatis. De hoc enim quærit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Hæc itaque summe bona voluntas.
Et in communi quaeruntur duo, scilicet an divina voluntas sit causa eorum quae fiunt ?
Et, An cassari vel frustrari possit ?
Circa primum quaeruntur tria, quorum primum est, an sit causa ?
Secundum, Utrum sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae Dei ?
Tertium, Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?
MEMBRI SECUNDI
ARTICULUS I.
Utrum divina voluntas sit causa ?
ARTICULI PRIMI
PARTICULA I.
Utrum divina voluntas sit causa omnium quæ sunt 1 ?
Ad 11 quod objicitur de Augustino, patet jam solutio : per illam enim rationem convenit homini qui habet sensum cui præsidet ratio, secundum tamen illam rationem qua dicitur voluntas appetitus rationalis et motus in volita, per prius convenit Deo, per posterius Angelo, et postremo homini, et per metaphoram bruto, et per inclinationem naturalem existentibus, non participantibus vitam.
PRIMO ergo quaeritur, An sit causa ? Et videtur, quod sic.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 4. Tom. XXVI hujusce
novae editionis nostre.
<--- Page Split --->
Sic enim dicit Magister : « Hæc « est itaque summe bona voluntas quæ « causa est omnium quæ naturaliter « fiunt, vel facta sunt, vel futura sunt. »
Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Prima et summa causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili aula summi imperatoris egrediatur, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam, præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum in ista totius creaturæ amplissima quadam immensa republica 1. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Ubi non operatur quod vult Dei omnipotentis potentia atque sapientia ? quæ pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 2, et non solum facit ea quæ perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea quæ propter raritatem et insolitum eventum mira videntur : ut sunt effectus lunarium 3, et terræ motus, et monstrosi animantium partus, et his similia : quorum nihil fit nisi Dei voluntate. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Itaque non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, ægritudinis, præmiorum atque pœnarum, gratiarum atque retributionum. » Et concludit sic : « Hæc igitur sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta, sed æterna 4. » Et hæc omnia indicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Voluntas ergo Dei.
Sed contra. In contrarium hujus est : quia videtur, quod potentia magis debet dici causa omnium quam voluntas.
- Dicit enim Augustinus in libro VIII de Civitate Dei : « Hæc est causa cur Platonicos, cæteris Philosophis anteponamus, quia cum alii Philosophi ingenia sua
studiaque contriverint in requirendis rerum causis, et quisnam esset modus discendi atque vivendi : isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitutæ universitatis, et lux percipiendæ veritatis, et fons bibendæ felicitatis 5. » Ex his accipitur, quod cum fons bibendæ felicitatis attribuatur bonitati, lux percipiendæ veritatis sapientiæ, restat quod causa constitutæ universitatis attribuatur potentiæ. Ergo causa magis debet attribui potentiæ, quam voluntati.
Adhuc, Augustinus, ibidem, » Quicumque Philosophorum de Deo summo et vero sic senserunt, quod et rerum creatarum sit effector, et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum : quod ab illo nobis sit et principium naturæ, et veritas doctrinæ, et felicitas vitæ, eos omnes cæteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur 6. » Ex hoc arguitur idem quod prius, scilicet cum lumen cognoscendarum et veritas doctrinæ referatur ad scientiam, bonum autem agendarum et felicitas vitæ ad bonitatem voluntatis, restat ut effector et principium referatur ad potentiam : magis ergo potentiae attribuendum est quod sit causa, quam voluntati.
Adhuc per rationem objicitur : quia si voluntas Dei causa est, constat quod non est causa materialis : quia materialis causa in Deum non cadit. Si ergo est causa, erit vel exemplaris sive formalis, vel finalis, vel efficiens. Non formalis : quia hæc attribuitur sapientiæ. Nec finalis : illa enim ad quam fit res, non qua fit res. Nec efficiens : quia illa, ut probatum est, magis convenit potentiae : ergo videtur, quod causa rerum nullo modo sit voluntas divina : et ita non debet sibi attribui, quod sit causa.
Adhuc ulterius quæritur de hoc quod
4 S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 4. 5 Sapient viii, 1. 6 Alias, defectus luminarium. 4 I Sententiarum, Dist. XLV, cap. E in
fine.
5 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII de Civitate Dei, cap. 10.
6 Idem, Ibidem, cap. 9.
<--- Page Split --->
dicit Magister in libro primo Sententiarum distinct. XLV, cap. Hæc itaque summe bona voluntas Dei causa est, quæ nulla præventa est causa, quia æterna est. Ideoque causa ipsius quærenda non est 1.
Et videtur hoc probare per Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum : « Qui quærit, quare voluerit Deus mundum facere, causam quærit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quærenda est 2 ».
Adhuc, Ibidem inducit Augustinum in libro I contra Manichæos, sic : « Si qui dixerint, quid placuit Deo facere cælum et terram ? Respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causasque voluntatis Dei scire quærunt, quod voluntas Dei omnium quæ sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei : quod nefas est credere 3. »
Si dicatur, quod voluntatis Dei non est causa efficiens, sed finalis, omnia enim quæ facit, facit propter aliquid. CONTRA est, quod causa finalis est melior et major quam id quod est ad ipsam. Si ergo voluntatis divinæ esset aliquid causa finalis, aliquid majus esset et melius voluntate divina, quod hæreticum est.
Ad hoc tamen potest objici sic : Omnis voluntas sapientis ex rationabili causa procedit : et hoc est de laude sapienter agentis. Cum igitur Deus summe sapiens sit, et summe sapienter agat, videtur quod semper ex aliqua rationabili causæ voluntas ejus sit.
Adhuc, Ad Ephes. i, 3, super illud : Secundum propositum voluntatis suæ, Glossa : « Voluntas Dei ex ratione est : » ergo videtur, quod ad minus rationem habeat : sed ratio sumitur a fine : ergo
finem habet : et sic videtur,.quod non possit esse prima causa, cum rationem et causam habeat.
IN CONTRARIUM est, quod in nobis sic sed conira. est, quod omnis nostra voluntas movetur a forma voliti.
Dicit enim Philosophus, quod desiderabile movet desiderium et non movetur ab ipso : et ideo desiderabile assimilatur in motu primo motori, qui non movetur alio movente. Omne autem motum secundum indigentiam dependet ad movens. Ergo omnis nostra voluntas mota a volito, ad volitum dependet secundum indigentiam. Ergo a simili si voluntas Dei habet causam ex parte voliti vel rationem, sequitur quod voluntas Dei dependet ad volitum secundum indigentiam, quod impium est dicere.
Item, In voluntate non nisiduo sunt, scilicet significatum, et connotatum. Significatum est essentia divina : et constat, quod illa causam non habet. Connotatum autem est volitum : et illud, sicut probatum est, etiam causam non habet, nec potest esse causa divinæ voluntatis : ergo videtur, quod voluntas divina penitus nullam habet causam.
SOLUTIO. Istud ultimum absque omni distinctione concedendum est. Unde Augustinus in libro I contra Manichæos, cap. 2 : « Qui dicit, Quare fecit Deus cælum et terram ? Respondendum ei est, quia voluit. Voluntas enim Dei causa est cœli et terræ : et ideo major est voluntas Dei quam cœlum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere cœlum et terram ? majus aliquid quærit quam est voluntas Dei : nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est, non quærat, ne id quod est, non inveniat. »
AD PRIMUM ergo dicendum, quod est concedendum simpliciter.
1 I Sententiarum, Dist. XLV, cap. D. Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in hanc distinctionem, Art. 7. Tom. XXVI nostrae editionis, p. 409.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Questionum, Quæst. 28. 3 Idem, Lib. I contra Manichæos, cap. 2.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod omnia bona et mala de interiori aula summi imperatoris procedunt, vel jubendo ut fiant, sicut bona : vel permittendo, ut mala. Et ex hoc non sequitur, quod sit causa mali : quia in permissione, sicut in sequentibus ostenditur, non vult Deus id quod fit, sed vult aliquid circa illud.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod omnium voluntas prima causa est : et per ea quae sunt, et facta sunt, et futura sunt, intelligit Augustinus res quae sunt in facto esse et in permanentia. Per motiones autem intelligit res, quarum esse est in fieri. Prima enim causa in omni ordine operatur in se, et operatur in omnibus secundis, et magis influit super causatum quam secundae : et ideo omne quod fit, sive fiat a proposito, sive a natura, ortum habet a voluntate divina sicut a prima causa.
Hujus etiam alia causa est : potentiam enim non statim sequitur effectus, etiamsi potens sit facere nunc : nec scientiam statim sequitur effectus, etiamsi sciat facere nunc : sed voluntatem si volens sit facere nunc, statim sequitur effectus. Unde cum causa sit, quam de necessitate sequitur effectus, ideo causalitas magis attribuitur voluntati quam potentiae vel scientiae.
Et ad dictum Augustini de Civitate Dei, dicendum quod Augustinus commendat eos qui per vestigium ad cognitionem Trinitatis pervenerunt per attributa quae sunt potentia, scientia, et voluntas. Et cum dicitur, quod illis causa subsistendi est potentia, non intendit quod primam et perfectam rationem causalitatis habeat potentia, sed quod habeat aliquam quamcumque causalitatem.
Ad aliud dicendum, quod cavendum est in hoc quod dicit Augustinus : « Itaque non nisi voluntas Dei causa prima est sanitatis : » hoc enim non dicit exclusionem respectu causae simplicis, sed respectu causae primae : sola enim voluntas causa prima est omnium, licet et aliae sint causae essentiales et proximae rebus secundum omne genus causae, quas licuit quaerere Philosophis, quando quaerunt de naturis et scientiis rerum, et omnes illae sunt sub voluntate Dei, nec possunt plus quam conceditur vel permittitur eis a voluntate divina.
Ad object. Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum quod ad operationem perfectam sapientis tria concurrunt, scilicet posse, scire, et velle. Et in his, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, voluntas movet, scientia disponit, et potentia exsequitur. Unde scientia et potentia operantur aliquid sub voluntate : sed voluntas quia primi moventis habet virtutem : et primum movens praecipue habet rationem esse et actum, ideo maxime dicitur causa, et magis quam sapientia vel potentia.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Ad 10 quod objicitur per rationem, dicendum quod voluntas est causa efficiens, sicut primum movens est efficiens, et sicut dicit Aristoteles, quod voluntas est causa artificialium et omnium eorum quae fiunt a proposito. Voluntas autem dispositabonitate, causa est finalis. Unde dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : « Quia bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. Propter bonitatem enim suam fecit omnia '. » Voluntas tamen per libertatem qua domina est sui actus, et principium secundum rationem intelligendi, sola habet rationem primi causantis.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAd quæs dum simpliciter, quod nulla causa est Ad 1 et voluntatis divinae, sicut bene probatum est ex dictis Augustini adductis.
Ad 10 quod objicitur de causa finali, Ad 3. dicendum quod voluntatis Dei causa finalis nulla est, sicut bene probatum est in objiciendo, sed ipsa est finis omnium.
Ad 10 quod objicitur, quod voluntas ex
<--- Page Split --->
rationabili causa procedit, dicendum quod hoc verum est in creaturis in quibus voluntas recta et non recta esse potest. In voluntate tamen Dei non tenet : quia illa prima rectitudo est et omnis rectitudinis principium : et ideo rationem extra se non habet ad quam reguletur.
Ad alud dicendum, quod Glossa super epistolam ad Ephesios, 1, 3, dicit, quod ex ratione est voluntas Dei: quia ipsa sibi ratio est, et irrationabilis esse non potest. Nihil enim adeo rationabile, ut dicit Augustinus, quam quod fiat quod Deus vult. Et per hoc patet, quod hoc non impedit quin sit prima causa : extra se enim nec causam nec rationem habet.
ILLA quæ objiciuntur in contrarium, procedunt.
Adhuc, Sicut se habet scientia ad verum, ita potentia ad bonum : sed scientia est omnis veri et tantum veri : ergo potentia est omnis boni et tantum boni : sed omne bonum vult Deus : ergo omne illud vult quod potestate sua potest.
Adhuc, Nihil potest Deus quod eo auctore non possit fieri : quod autem eo auctore potest fieri, est bonum, et universaliter bonum : ergo totaliter vult quod potest.
IN CONTRARIUM est.
Quod dicit Psalmus cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in cælo, et in terra, etc. Si ergo potentia est omnium illorum quorum est voluntas, sequitur quod quæcumque potuit, fecit in cælo et in terra : quod falsum est : multa enim potuit quæ numquam fecit, nec faciet.
Adhuc, Si voluntas esset omnium sicut potentia, tunc sicut dicitur omnipotens et omnisciens, diceretur omnivolens, quod in præhabitis de potentia improbatum est.
ARTICULI PRIMI
PARTICULA II.
Utrum voluntas Dei sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae divinæ 1 ?
Secundo quæritur, Utrum voluntas Dei sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae divinae?
Et videtur, quod sic.
Deus non potest facere nisi bona : quia facere mala, ut dicit Anselmus, impotentiae est : sed voluntas Dei est omnis boni : ergo est omnium eorum de quibus est potentia.
Adhuc, Deus nihil potest nisi quod vult se posse : et omne bonum vult se posse : ergo potentia et voluntas sunt circa idem.
Solutio . Triaprimafundantursupereodem : etideounamhabentsolutio - n e m , utdicatur , quodcumdicitur , Deusomniapotest , velpotestbona , idquodcaditsubpotentia , ampliaturadenspos - sibilequodnumquamfiet , quodtamenDeuspotestetpossetfaceresivellet . Cumautemdicitur , Deusvultbona , voluntasestrelataadvolitumquodsubaliquadifferentiatemporis , velfuit , velest , velerit : etideoquamvispotentiaetvolun - tasambæsintrespectuboni , tamennonæqualisambitussunt : quiapotentiaestetejusquodest , etejusquodfuit , etejusquodfuturumest , etetiamejusquodpossibileestfore , licetnumquamfiat . Voluntasautemnonestnisirespectuejusquodest , velfuit , velerit : etideonnosequitur , siomniaquæcumquevo - luitDominusfecit , incæloetinterra ,
<--- Page Split --->
quod omnia quæcumque potuit, fecit in cælo et in terra.
. Ex hoc etiam patet, quod omnia quæ vult eo auctore possunt fieri, nec tamen quæcumque potest, fiunt eo volente : non enim vult, quod omnia fiant quæ potest.
Ex hoc etiam ulterius patet, quod non potest dici omnivolens, sicut dicitur omnisciens et omnipotens : quia non omnia fieri vult quæ potest et scit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
voluntas divina, quia est intra omnia, et extra omnia, et infra omnia, et supra omnia, et intimior omnibus quam cujuscumque natura propria.
- Adhuc, Si mediata est, per aliquod sibi adjunctum efficitur immediata : quæro de illo medio, utrum illud sit creatum, vel increatum ? Si increatum : tunc est Deus, et non est medium inter creatorem et creaturam. Si creatum : tunc eadem ratione erit medium inter hoc creatum et creantem voluntatem : et de illo iterum quaeritur, et ibit in infinitum. Ergo videtur, quod non debet dicit causa mediata.
ARTICULI PRIMI
PARTICULA III.
Utrum voluntas divina sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria, universalis vel particularis 1
Si autem dicatur, quod sit causa propria. CONTRA : Causa propria et immediata posita, statim ponitur effectus : sed constat, quod Deus ab aeterno voluit creare mundum : ergo ab aeterno mundus creatus est, quod falsum est.
ULTERIUS quaeritur, Utrum sit causa Quæt contingens vel necessaria ?
Tertio quaeritur. Utrum voluntas sit causa propria vel communis, mediata, vel immediata ?
Et videtur, quod communis.
Communis enim causa est, quam non de necessitate sequitur effectus, et quæ per aliquod sibi additum determinans et approprians efficitur proprium. Sed voluntatem Dei non de necessitate sequitur effectus : quia ab aeterno voluit creare mundum, non tamen mundus creatus est ab aeterno.
Adhuc, Nihil est addibile voluntati divinae per quod approprietur : quia simplicitas nihil admittit addibile sibi : videtur ergo, quod remanet communis, et non appropriabilis.
In CONTRARUM est, quod
- Omnis communis causa immediata est : nihil anten immeditatius est quam
Et videtur, quod contingens.
Dicit enim Augustinus in libro V de Civitate Dei. « Quod fit voluntate, non fit necessitate a. » Sed quod fit voluntate et non ex necessitate, fit contingenter. Videtur ergo, quod omne quod fit voluntate, fit contingenter. Ergo videtur, quod voluntas sit causa contingens.
In CONTRARUM hujus est, quod
- Omne contingens variabile est secundum tempus : voluntas Dei invariabilis est secundum tempus : ergo voluntas Dei non est causa contingens. MAJOR patet de se. MINOR probatur per Augustinum in libro XII Confessionum sic dicentem : « Non temporibus variatur voluntas tua, Domine. » Et ibidem, « Non vult Deus quod prius nolebat : quia talis voluntas esset mutabilis. » Adhuc, ibidem, « Dei voluntas non est ex-
<--- Page Split --->
tra Dei substantiam, sed simul et semel vult omnia qua vult ab aeterno. »
IN CONTRARIUM hujus est, quia
Si non temporibus variatur voluntas, tunc idem est in Deo velle et voluisse et velle in futurum : et ad voluisse Caesarem, sequebatur Caesarem fuisse, et ad velle Caesarem, sequitur Caesarem esse : ergo modo Caesar est sicut fuit, quod falsum est. Et eadem consequentia est in futurum : quia si idem est velle esse et velle fore, tunc sicut sequitur ad velle fore Antichristum fore, ita ad velle esse sequitur Antichristum esse : ergo Antichristus nunc est qui erit, quod falsum est.
Adhuc dicit Augustinus : « Idem est Deo auctore aliquid esse vel fieri et Deo volente 1. » Sed auctore fieri dicit causam in actu causantem. Ergo Deo volente fieri dicit voluntatem in actu causantem. Constat autem, quod ab aeterno voluit mundum fieri : et voluntas dicit causam in actu cansantem : ergo mundus fuit ab aeterno, quod falsum est.
Adhuc, Constat, quod aliquando voluit mundum fieri : aut ergo ab aeterno voluit, aut noluit. Si voluit ab aeterno : tunc sicut sequitur, quod aliquando voluit, statim fecit : ita sequitur, quod ab aeterno voluit, ab aeterno fecit : mundum ergo fecit ab aeterno, quod falsum est. Si noluit ab aeterno et postea voluit : tunc sequitur, quod aliquando volut quod prius nolebat : ergo voluntas ejus variabilis fuit, quod est contra Augustinum in libro XII Confessionum dicentem, quod « non vult nunc quod prius nolebat : » quia talis voluntas variabilis esset, sicut paulo ante dictum est.
Quæst. 2. ULTERIUS quaeritur, Si sit causa universalis vel particularis respectu boni et mali ?
Et videtur, quod universalis.
Dicit enim Augustinus in libro III de
Trinitate, quod « nihil est quod non de interiori et intelligibili aula summi imperatoris egrediatur 2. » Amos, III, 3 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ? De bonis autem non est dubium quin omnium bonorum causa sit. Ergo videtur, quod sit causa universalis.
IN CONTRARIUM est, Sed contra.
Quod dicit Boetius in Topicis, quod « causa mala est, cujus effectus malus. » Si ergo Deus causa mali est, ipse malum est, quod absurdum est.
Adhuc, In praehabitis de praescientia Dei secundum Augustinum probatum est, quod Deus causa mali esse non potest. Ergo voluntas Dei causa universalis esse non potest eorum quæ fiunt, sed particularis respectu bonorum tantum.
SOLUTIO. Dicendum, quod voluntas solutio. Dei causa est per se immediata et propria et necessaria omnium eorum quæ fiunt ab efficiente causa, et non a causa deficiente. In toto enim illo efficientium causarum ordine voluntas Dei prima est et princeps, omnes alias movens et agens ad causandum quæ vult, et sicut vult : aliter enim non esset in omnibus agentibus et actis essentialiter, præsentialiter et potentialiter, sicut influens eis esse, speciem, et virtutem ad operandum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod voAd quaest. 1. luntas Dei causa prima est nullo modo determinabilis per aliquid ut sit hujus causa vellilius.
Ad id quod objicitur, quod sit commuAd t. nis, dicendum quod communis causa determinabilis est et componibilis, quod nullo modo competit voluntati divinæ. Nec sequitur nec valet arguendo : causa communis est, quam non de necessitate sequitur effectus : voluntatem Dei non de necessitate sequitur effectus : ergo voluntas Dei est causa communis : et est ibi fallacia accidentis.
<--- Page Split --->
Ad 2 Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit in praemissis : sed conclusio non sequitur : quia licet non sit appropriabilis per aliquid additum, vel addibile voluntati, determinatur tamen et appropriatur per relationem hujus voliti quod est hic et nunc ad voluntatem.
Ad object.1. Ad ID quod objicitur in contrarium, concedendum est.
Ad object.2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc conceditur, quod non est causa mediata, sed immediata et immediatior omni alia causa.
Ad ID quod objicitur, quod non sit causa propria, dicendum quod non est generaliter verum, quod causa immediata et propria posita, statim ponatur effectus : non enim tenet nisi in causis essentialibus tantum quæ per necessitatem causant. In causis autem voluntariis quæ liberæ sunt et dominæ suorum actum, et in quibus est causare vel non causare, non tenet. Posset tamen dici, quod cum dicitur: Deus voluit hoc vel illud fieri vel esse, licet significetur causa propria et immediata secundum substantiam, non tamen significatur ut propria et immediata : sed cum additur, voluit nunc et hic fieri, significatur ut propria et immediata : et bæne sequitur, quod quidquid vult nunc et hic fieri, fit nunc et hic. Et cum dicitur, Voluit ab æterno fieri mundum vel creari, locutio est duplex : eo quod hæc determinatio, ab æterno, potest referri ad hoc verbum, voluit, et sic locutio est composita et vera : vel potest referri ad hoc verbum, fieri, vel creari, et sic est divisa et falsa : non enim voluit ut fieret vel crearetur ab æterno, licet ab æterno voluerit ut tunc fieret et crearetur quando factus et creatus est.
Ad quest.2. Ad ID quod ulterius quæritur, dicendum quod voluntas Dei causa necessaria est et contingentium et necessariorum, ut dicit Dionysius : sed necessitas illa non est necessitas obligationis, vel coa-
ctionis, vel inevitabilitatis, sed est necessitas immutabilitatis, quæ est necessitas ejus quod est ens necesse nullo modo possibile.
Ad DICTUM Augustini, dicendum quod loquitur de voluntate humana : voluntas enim divina est ens necesse, quod æqualiter se habet ad contingentia et necessaria : eo quod a rebus nihil accipit, nec ad res dependet, nec commiscetur rebus. Et hoc est quod dicitur in libro de Causis, quod « primum regit res omnes absque eo quod commisceatur cum eis. »
Ad ID quod objicitur in contrarium dictì Augustini, dicendum quod licet voluntas quæ extra substantiam volentis non est, nullo tempore varietur : quia sicut dicit Augustinus, illa simul et semel vult quidquid vult : simul enim et semel ad æternitatem referuntur, in qua simul et semel est quidquid est : tamen volitum variatur ex tempore, et ad variationem voliti sequitur variatio relationis ad volentem : et ideo non est idem voluisse in præterito, et velle in præsenti, et velle fore in futuro. Et istæ rationes importantur per verba diversorum temporum, voluit scilicet, vult, et volet.
Et ideo non sequitur quod objectum est de Cæsare vel Antichristo : quia licet voluntas secundum substantiam sit eadem, tamen secundum connotata non est eadem : et ideo variatur in modo dicendi et significandi.
Ad object. Ad ALIUD dicendum, quod idem est Deo volente et Deo auctore fieri : sed Deo auctore fieri dicit voluntatem signi, quod signum est impletio vel operatio : et cum voluntate illa convertitur, Deo auctore fieri : et ideo non potest voluntas inferri communiter, nisi ut ex parte infertur totum : sed non potest tunc ex toto inferri pars. Et ideo cum dicit Augustinus, quod idem est Deo volente fieri, et Deo auctore fieri, intelligitur de quadam specie voluntatis, et non universaliter de voluntate. Per hoc enim vult Augustinus probare, quod impletio signum est voluntatis, et non nisi divina :
<--- Page Split --->
et ideo non sequitur, si auctor dicit causam in actu, quod propter hoc voluntas accepta generaliter, causam dicat in actu, sed quod impletio sive operatio causam in actu supponat causantem.
MEMBRI SECUNDI
h)ect. 3. Alud quod sequitur, solutum est in praehabitis : quia quod aliquando voluit quod ante nolebat, non inducit variationem in ipso sive in ipsa voluntate, sed in volito et in relatione voliti ad voluntatem.
ARTICULUS II.
Utrum voluntas beneplaciti possit cassari ?
u)est. 3. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sicut in principio solutionis dictum est, causa est universalis omnium quae fiunt a causa efficiente, non deficiente, ut dicit Augustinus in libro VIII de Civitate Dei 1. Unde malum non est a Deo sicut a causa efficiente. Malum enim secundum quod in praehabitis ostensum est, saepe non fit a causa efficiente, sed deficiente. Nec dicit Augustinus, quod omnia procedant ab interiori aula uno modo, sed dicit, quod omnia procedunt vel jubendo ut fiant, ut bona : vel sinendo, vel permittendo ut mala : quod enim permittit, non facit : sed dicicitur permittere, quia non impedit ne fiant.
Ad id quod objicitur de Amos, III, 3, dicendum, quod loquitur de malo penea, et non de malo culpa.
objéones. ILLA duo quæ objiciuntur in contrarium, concedenda sunt. Sed tamen dictum Boetii intelligitur de causis per se et essentialibus : per accidens enim potest esse bonum causa mali, sicut calidum est causa frigidi, sicut dicit Aristoteles in III Meteororum.
Deinde quaeritur, Utrum voluntas Dei cassari vel frustrari possit ? De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hic oritur quaestio. Et est quaerere de voluntate beneplaciti : quia illa sola est, quæ cassari potest.
Quæruntur autem duo, scilicet primo quid sit voluntas beneplaciti ?
Et secundo, Qualiter ei convenit non cassari ?
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Quid sit voluntas beneplaciti ?
Primo ergo quaeritur, Quid sit voluntas beneplaciti ?
Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV cap. Hic non est praetereundum : « Nam voluntas Dei quod voluntas beneplaciti est, quæ vere ac proprie dicitur voluntas, quæ in ipso Deo est, et ipsius essentia est, et hæc una est, nec multipli-
<--- Page Split --->
citatem recipit, nec mutabilitatem, quae inexpleta esse non potest. »
Idem videtur dicere Magister Hugo in suis Sententiis.
Et contra hoc obiicitur.
Videtur enim voluntas beneplaciti multiplicitatem accipere sicut voluntas signi : voluntas enim distinguitur secundum volta : multa autem vult Deus voluntate beneplaciti : ergo voluntas beneplaciti distinguitur secundum volta : ergo habet multiplicitatem.
Adhuc, Ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Hoc dicit Magister in præindusta auctoritate dicere Apostolum de voluntate beneplaciti. Tres ergo ista differentia cum non conveniant voluntati, nisi in relatione ad volta diversa, non conveniunt voluntati uno modo significata, sed multipliciter : ergo voluntas beneplaciti est multiplex.
Adhuc, Scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quadam dicatur scientia simplicis notitia, quadam notitia beneplaciti, quadam scientia, quadam praescientia, quadam providentia, quadam dispositio, quadam praedestinatio, quadam reprobatio : ergo a simili etiam voluntas beneplaciti multipliciter debet dici secundum volta et conditiones volitorum.
Adhuc, Videtur, quod etiam possit mutari. Dicit enim Gregorius super illud Isaïe, xxxvii, 1 : Dispone domui tua, etc. « Mutat Deus sententiam, et non consilium 1. » Sententia autem est expressa et definitiva ex allegatis judicis voluntas. Ergo mutata sententia mutatur voluntas : ergo videtur, quod voluntas Dei beneplaciti mutabilitatem recipit et multiplicitatem.
tatem, nec mutabilitatem. Et hujus causa est, quod voluntas Dei ex parte volentis substantia divina est : et ideo ex parte volentis unum est quod non potest multiplicari : et illud unum invariabile est, et ideo mutari non potest. Ex parte autem voliti unus finis est propter quem vult Deus quidquid vult, et hic est ipse Deus et bonitas sua et justitia : et hunc finem, et non aliud vult Deus in omnibus volitis : et cum hoc iterum unum et invariabile sit, ex parte ipsius non potest recipere multiplicitatem vel mutabilitatem. Omnia alia circumstant voluntatem et non sunt ab ipsa : et ideo nec multiplicitatem nec mutabilitatem recipit ab eis.
UNDE ad primum dicendum, quod voluntas non distinguitur secundum volta, nisi illa sola qua movetur specie voliti et dependet ad voltum : talis autem non est voluntas Dei : ad illam enim dependet voltum, et non e converso.
Ad aliud dicendum, quod ista tres differentia dicuntur de divina voluntate secundum effectum : quia scilicet facit a nobis probari bonum praecepti, et beneplacens consilii, et perfectum supererogationis : vel quia quietat nostram voluntatem in sua secundum conjunctionem boni, quod totum et solum est animae bonum : et secundum conjunctionem dulcis fruibilis, quo, sicut dicit Augustinus in libro X de Trinitate 3, voluntas delectata quiescit. Et haec est voluntas beneplacens. Placitum enim idem est quod pascens voluntas, quando scilicet voluntas se pascit in dulcedine voliti. Perfectum autem est, cui nihil deest, et facit probari voluntatem Dei perfectam secundum conjunctionem nostrae voluntatis ab bonum summum, quod omnium bonorum congregatione perfectum est, et cui nihil deest. Et ideo haec non multiplicant voluntatem, sicut causa in substantia non
<--- Page Split --->
multiplicatur per effectus, et præcipue causa voluntaria quæ ab effectu est separata.
1 3. Ad ALIUD dicendum, quod non est simile de scientia et voluntate : quia scientia sub differentia speciei et formæ et exemplaris et privationis et habitus res respicit : et ideo multiplicitatem recipit in nomine secundum differentias scitorum. Voluntas autem volitum non respicit, nisi sub una simplici differentia boni: omne enim quod vult, bonum est, et ad summum bonum ordinatum.
Ad ALIUD dicendum, quod voluntas Ad 4. Dei nullo modo mutatur.
Et quod Gregorius dicit; quod mutat sententiam, vocat sententiam propheticam enuntiationem, sicut nos dicimus, haec est sententia libri vel lectionis, et non vocat sententiam definitionem æternæ voluntatis : illam enim vocat consilium. Prophetica autem enuntiatio concernit causas inferiores : quia per respectum ad illas fit enuntiatio. Et ideo necesse est, quod illis mutatis, mutetur sententia, sed non æterna definitio.