QUÆSTIO LXXVIII.
De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Deinde, Quæritur de possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Et de hoc quæruntur tria, scilicet de modis possibilis simpliciter et secundum quid.
MEMBRUM I.
Secundo, Utrum simpliciter et per se impossibile, sit Deo possibile?
Tertio, Utrum impossibile per accidens, sit Deo possibile?
Hæc enim oportet inquiri propter hoc quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIV, in fine cap. Ad quod dicimus, ubi dicit : « Fataemur « igitur Deum semper posse quidquid « semel potuit. 2 » Constat enim, quod impossibilia facere potuit, ut virginem manentem virginem parere fecit, et mundum non fuisse facere potuit.
De multiplicitate possibilis, et de modis ejus.
PRIMO ergo quæritur de multiplicitate possibilis, et de modis ejus.
Cum enim possibile species veri sit, licet mobile sit, tamen sicut verum est in re et verum in dicto, ita necesse est possibile esse in re et possibile in dicto.
Possibile in re multiplicatur secundum omnem multiplicationem causæ.
Et dicitur possibile secundum cau-
4 S. AUGUSTINUS, Lib. XXVI contra Faustum, cap. 5.
2 I Sententiarum, Dist. XLIV, cap. D circa
finem. Tom. XXVI nostra nova editionis, pag. 398.
<--- Page Split --->
sam efficientem id quod est in potentia causæ efficientis, ita quod efficiens educere potest ipsum in esse, et ipsum secundum esse dependet ad causam efficientem : et ideo quod sic possibile est, in se secundum id quod est, nullum habet esse actuale. Et hoc dividitur in duo : quia aut est in potentia ad causam efficientem quæ est causa totius esse secundum id quod est et secundum id quo est : et sic omnia causata sunt possibilia et in potentia in comparatione ad causam primam, quæ sola est ens necesse esse. Aut est in potentia ad eausam quæ est causa esse secundum partem, hoc est, secundum formam. Et hoc dupliciter : quia aut est secundum causam naturalem quæ intrinseca est, aut secundum causam extrinsecam, quæ est artificialis, cujus principium est intellectus practicus et voluntas. Primo modo possibile est id quod est in aliquo sicut in semine : sicut dicimus, quod messis in potentia est ad grana seminata, vel in granis seminatis : et ideo dicimus, quod possibile est grana fieri messem : in semine enim est causa efficiens et formativa messis. Et hoc possibile dividitur secundum omnem divisionem causæ efficientis, scilicet remotæ et propinquæ, univocæ et æquivocæ : sicut dicimus generationem possibilem esse ex allatione solis, et iterum possibilem esse ex generatione hominis sive commixtione sexuum viri et mulieris. Dividitur etiam secundum divisionem causæ in per se, et per accidens : sicut dicimus, quod possibile est aliquem sanum fieri ex operatione et potentia medici, et quod possibile est aliquem sanum fieri ex operatione et potentia Hippocratis, cum Hippocrates causa sanitatis sit per accidens : eo quod non curat eum in quantum est Hippocrates, sed in quantum est medicus : sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod Polycletus causa est statuæ per accidens, Polycletus autem statuarius causa statuæ per se. Agens enim secundum formam, causa est per se : agens autem
non secundum formam, causa est per accidens. Hoc possibile etiam dividitur in id quod est possibile secundum causas inferiores, et in id quod est possibile secundum causas superiores, ut possibile dicimus volare alatum, et ambulare pedes habens, et possibile est natare pinnulas habens aquaticum. Secundum causas autem superiores quæ in operando nihil supponunt, et nullo indigent, nec materia subjecta, nec instrumento, dicimus quod possibile fuit mundum fore antequam crearetur, possibile fuit virginem parere antequam pareret. Et hoc est quod dicit Glossa super illud epistole I ad Corinth. 1, 20 : Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? sic : « Stultum et infirmum Dei contemnitur secundum rationes hujus mundi, quæ impossibile judicant quod in naturis rerum non reperitur. Hanc sapientiam Deus stultam fecit, possibile declarando quod illa impossibile judicat, ut virginem parituram. »
Dicitur etiam secundum causam materialem possibile. Quod enim est in potentia in aliquo, possibile est in illo. Dicit autem Commentator super IX primæ philosophiæ, quod omne illud est in potentia in alio, quod uno motore educitur de illo : sicut cuprum in terra minerali sulphuris incensi et argenti vivi est in potentia : quia uno motore, sole scilicet, cujus instrumentum est calor montis sive terræ, educitur de illo, propter quod dicimus talem terram mineralem possibile esse cuprum. Et sic dicimus esse idolum in potentia in cupro, non in terra : quia uno motore educitur de illo : et ideo dicimus, quod cuprum possibile est esse idolum.
Dicitur etiam esse possibile secundum causam formalem, sicut id quod est in potentia ad aliquid ex principiis formalibus quæ sunt in ipso, sicut volans in potentia est ad alatum et pennatum, et sic de aliis.
Dicitur etiam possibile secundum causam finalem, sicut finis in eo quod est
<--- Page Split --->
ad finem. Omnibus his modis dicitur possibile in re.
Possibile autem in dicto possibile est ex cohaerentia terminorum praedicati et subjecti. Si enim illi cohaerent vel inharent sibi immobiliter, ita quod unum est in altero ratione, actu, et intellectu : tunc dicimus, quod hoc est possibile secundum quod possibile sequitur ad necessitatem : sicut dicimus, quod possibile est hominem esse animal : et hanc possibilitatem privat impossibile. Si autem cohaerentia terminorum sit mobilis, ita quod unus terminorum non est in illo per se, sed per accidens, secundum quod per accidens definitur quod contingit eidem inesse et non inesse : tunc possibile convertitur cum contingenti : sicut dicimus, quod me sedere est possibile. Et hoc dividitur secundum contingens natum et secundum contingens ad utrumlibet. Secundum natum non convertitur secundum oppositas qualitates. Contingens autem ad utrumlibet possibile est esse et possibile est non esse.
Dividitur etiam possibile in possibile alicui, et possibile omni. Possibile alicui, sicut dicimus aliquid possibile esse regi, quod non omni possibile est. Et hoc modo dicimus in theologia, quod Deo est aliquid possibile, quod tamen secundum inferiores causas est impossbile, ut de trunco facere vitulum, vel virginem manentem virginem parere. Sic dicitur, Genesis, xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Lucæ, 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Ex omnibus igitur istis patet, quod simpliciter possibile dicitur tribus modis, scilicet secundum causam quæ simpliciter causa est possibilitatis. Et sic dicitur possibile simpliciter, quod est possibile secundum causas inferiores. Dicitur etiam possibile simpliciter, id quod est in causa quæ ab effectu impe-
diri non potest: sicut simpliciter possibile est, quod in voluntate Dei possibile est, sive in causalitate primæ causæ, ut mundum fore possibile fuit simpliciter. Dicitur etiam possibile simpliciter, quod universaliter possibile est, ut verum est possibile : quia omne quod est, sicut se habet ad verum, ita se habet ad possibile. In his tribus possibilibus primum dicitur possibile secundum naturam. Secundum dicitur possibile secundum Dei potentiam. Tertium autem dicitur possibile secundum terminorum inhaerentiam.
Tot igitur modis dicto possibili, quæritur hic, Quid sit possibile secundum Dei potentiam, cui subjicitur tam possibile quam impossibile secundum naturam?
Potest enim Deus de possibilibus et de impossibilibus facere quod vult : quia omne inferius subjicitur superiori tam in ordine naturae quam in ordine divino. Et per hoc patet determinatio primi, scilicet de multiplicitate possibilis, et in quo sensu quæratur de ipso in theologia. Ad theologiam enim non pertinet quærere, nisi de possibili quod Deo possibile est secundum causas superiores, et huic subjicitur omne aliud possibile et etiam impossibile. Unde, Matthæi, xvii, 19 : Nihil impossibile erit vobis, scilicet credentibus. Signum distributivum distribuit tam pro possibilibus quam pro impossibilibus.
MEMBRUM II.
Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile '?
SECUNDO quæritur, Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile, sicut opposita esse simul ?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod sic :
Potest enim de trunco facere vitulum, ut dicit Anselmüs. Vituli autem forma et trunci forma non sunt circa idem nata fieri. Ergo multo magis poterit facere, quod sint simul quae nata sunt fieri circa idem. Ergo potest facere, quod album sit nigrum.
Adhuc, Nulla tantum distant sicut creator et creatura: sed Deus potuit facere et fecit, quod creator est creatura, quia Deus est homo: ergo potest facere multo magis, quod album sit nigrum, et quod ens sit non ens.
Adhuc, Primæ differentiæ entis dividentes ens, maxime distant ab invicem, ut ens non ab alio, et ens ab alio : et has potest Deus conjungere in unum, et conjunxit : quia fecit quod Deus qui est ens non ab alio, est homo qui est ens ab alio : ergo potest conjungere alia opposita in unum secundum omne genus oppositorum, ut album et nigrum, cæcum et videns, patrem et filium, ens et non ens.
Adhuc, Potentior est Deus in faciendo quam homo in cogitando : sed homo in cogitando et imaginando potest componere in unum hominem, asinum, album, nigrum, sicut patet in imaginatione chimeræ et hircocervi : ergo Deus multo magis potest hoc facere.
Adhuc, Hilarius in libro V de Trinitate : « Perfectæ potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis. » Ergo Deus potest facere quidquid dici potest : sed dici potest album esse nigrum, et ens esse non ens, et videns esse cæcum, et patrem esse filium : ergo hoc Deus potest facere.
contra. In contrarium hujus est,
- Quod dicit Augustinus, quod Deus non possit facere contra ordinationem et institutionem suam : sed instituit et ordinavit, quod opposita non sint simul actu in eodem : ergo videtur, quod Deus
non possit hoc facere, quod sint simul.
Adhuc, Sicut Deus non potest facere contra potentiam suam, ita non potest facere contra veritatem suam vel bonitatem suam : sed cum omne verum sit verum veritate prima, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et verum sit, quod opposita non possunt esse simul, si Deus faciat opposita esse simul, facit contra veritatem suam, quod est impossibile.
Adhuc, Dicit Augustinus in libro de Vera innocentia1 : « Omne corpus in aliud posse mutari credibile est : quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti credere absurdum est, quoniam Deus sic est omnipotens ut numquam rationis suæ instituta convellat. » Sed instituta rationis suæ sunt opposita non esse simul. Ergo numquam facit opposita esse simul.
Ulterius quaeritur, Si Deus possit facere contra naturam ?
Et videtur, quod sic :
Fecit enim virginem parere, cæcum videre, quod est contra naturam.
Adhuc, Augustinus super illud epist. ad Roman. xi, 24 : Contra naturam insertus in bonam olivam. Contra naturam dicit quod est contra consuetum cursum naturae. Et dicit sic: « Non incongrue dicitur aliquid facere contra naturam, quando facit aliquid contra id quod novimus in natura. Hanc appellamus cognitum nobis scilicet cursum naturae, contra quem tamen dicitur, quod Deus fecit magnalia et miracula. »
In contrarium est,
- Quod super illud Genesis, ii, 22 : Ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, dicit Augustinus : « Non habuit potentia rerum in se ut feemina sic fieret, sed ut fieri sic potuisset. » Et ibidem : « Non fuit in costa ut feemina de ea fieret, sed ut de ea fieri posset : nec contra causas quas Deus voluntarie instituit voluntate im-
<--- Page Split --->
mutabili, aliquid facit. » Ergo contra causas quas Deus naturae inseruit, nihil facit. Sed contra naturam facere, est contra causas quas Deus inseruit naturae, facere. Ergo nihil facit contra naturam.
Adhuc, Ad Roman. xi, 24, Glossa : « Deus conditor est secundum naturam. » Nihil ergo facit contra naturam.
Adhuc, Ibidem, « Id naturae est cujuscumque rei quod de ea fecit Deus. » Ergo nihil fecit Deus nisi quod maxime est secundum naturam : nihil ergo facit contra naturam.
Adhuc, Ratio unius ordinis recti exemplata ab aliquo ordine recto, non contrariatur illi ordini a quo exemplata est, et quod est contra exemplatum, est contra exemplar : sed ordo naturae rectus est et rectae rationis quando procedit secundum causas insertas naturae, et exemplatus est ab ordine institutionis divinae, quem Plato justitiam divinam appellat : ergo si Deus facit contra ordinem naturae, ipse facit contra ordinem institutionis suae : sed (sicut dicit Augustinus) ita non potest facere contra ordinem institutionis suae, sicut non potest contra seipsum facere : ergo etiam non potest facere contra naturam, sive contra naturae ordinem.
quaestione valde caute loquendum est, quod nihil ita attribuatur potentiae, quod per illud veritati detrahatur vel bonitati ejus.
Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod Deus multa potest facere quae non possunt fieri. Unde si Deus de trunco faceret vitulum, hoc et potest facere, et potest fieri : potest enim facere successionem formarum trunci et vituli in eadem materia subjecta per transmutationem unius in aliud. Et hoc non est contra ordinem naturae : quia secundum naturam quorum natura est una, horum est transmutatio ad invicem, ut dicit Aristoteles in nono primae philosophiae. Et hoc modo etiam potest facere album esse nigrum. Sed de potentia ordinata non potest facere ut simul sunt truncus et vitulus, nec ut simul sint album et nigrum, et alia opposita : quia detraheretur ordinationi veritatis ejus. Detur enim, quod simul sit aliquid truncus et vitulus : tunc cum una forma propter oppositionem excludit aliam, sequitur si est truncus, non est vitulus : et si est vitulus, non est truncus : et si est album, non est nigrum : et e converso si est nigrum, non est album : et sic contingit eadem simul de eodem affirmare et negare : sed primum principium omnis scientiae et omnis veritatis est, ut dicit Aristoteles in quarto primae philosophiae, quod non contingit simul affirmare et negare, et quod de quolibet est affirmatio vel negatio vera, de nullo vero simul : et cum hoc sit primum principium intellectus nostri, quo accipit omne verum, et contra quod nihil concedit esse verum, oportet quod exemplatum et regulatum sit ad ordinem primae veritatis : et sicut Deus non potest contra ordinem primae veritatis, ita nec contra istud : hoc enim facere non est potentiae, sed impotentiae.
Ad ALIUD dicendum, quod duo distantia bene potuit facere simul esse in uno, scilicet per assumptionem sive unionem, sicut fecit humanam naturam cum di-
<--- Page Split --->
vina uniri in una persona Christi. Et sic bene possunt uniri album et nigrum : sed non possunt uniri ens et non ens in oppositione contradictionis, vel privatio et habitus in oppositione quae vocatur privatio et habitus : quia non ens et privatio cum nihil sint, nulli unibilia sunt.
Alio modo, Unitio est per concretionem et inhaerentiam, ut scilicet albedo et nigredo uni superficiei secundum eamdem partem inhaereant simul : et hoc esse non potest : quia secundum ordinationem quae lex naturae est, quam Deus impressit rebus, contra quam, ut dicit Augustinus, tam non potest facere quam contra seipsum, talia unire non potest : quia impotentiae esset et derogatio ordinationis divinae : destruere enim legem quae in aeterna veritate est fundata, non est ordinis sed praevaricationis. Ad Galat. II, 18 : Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. Eccli. xxxiv, 28 : Unus aedificans, et alter destruens : quid prodest illis, nisi labor ?
Ad ALIUD per omnia eodem modo solvendum est : ens enim ab alio et ens non ab alio non conjunxit Deus nisi per unionem naturarum in una persona, et non per inesse formarum oppositarum vel disparatarum in uno et eodem subjecto sive materia.
Ad ALIUD dicendum, quod non est intelligibile, quod duae formae opposita in uno et eodem sint per concretionem ut in subjecto : sed imaginabile est, quod unum compositum ex diversis formis secundum diversas partes componatur, sicut dicit Horatius in libro de Arte poetica :
Humano capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, etc. 1 .
Et hoc potest facere Deus, et facit in
monstris frequenter. Quae tamen secundum Augustinum contra naturam non sunt : haec enim reducuntur ad causas naturales. In talibus enim vincit vis constellationis vim formativam, quae est in semine ex generante, et trahit conceptum ad monstri figuram, sicut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, quod quae concipiunt sole existente circa finem Arietis, frequenter monstra pariunt, propter monstruosas figuras stellarum, in quarum luminibus tunc sol movetur. Inferior enim stella semper movetur lumine superioris, sicut Persei, capitis Gorgonis, et aliarum infaustarum stellarum quae ibi sunt, sicut narrat Ptolemaeus de quadam porca, quae sub stellis impragnata, omnes porcellos in figura capitum humanorum profudit.
Ad DICTUM Hilarii dicendum, quod Hilarius intendit, quod si sermo dicentis ad rem referatur, quidquid tunc potest dici, potest Deus facere : quia sermo relatus ad rem, esse rei significat, et hoc est secundum ordinationem primea veritatis. Propter quod dicit etiam Aristoteles in IV prime philosophiae, quod de primis principiis veritatis est, quod sermo significat infinita vel opposita.
Ad TRIA quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod illa procedunt, eo scilicet modo quo dictum est : quia facere ea, esset impotentiae et derogatio veritatis et ordinationis divinae.
Ad ID quod ulterius quaeritur, Si possit Ad quest. Deus facere contra naturam ?
Dicendum, quod natura tripliciter dicitur secundum Augustinum 1. Dicitur enim natura solitus cursus naturae, qui est in vegetabilibus et animalibus. Et dicitur natura secundo modo vis activa et passiva, qua agens physice ex patiente physico potest producere quod naturale est secundum naturae cursum. Tertio modo dicitur natura quae est natura na-
<--- Page Split --->
t urans, scilicet subjectio naturalis ex parte naturae naturae, et potestas naturalis qua natura naturans, hoc est, Deus in natura naturata potest facere quod vult. Et hoc dupliciter, scilicet secundum legem naturae, et secundum libertatem voluntatis in qua lege ordinatio divina summe lex est.
putrefacientia et deducentia putrefacta ad aliam speciem quam volunt, fecerunt etiam de virgis serpentes. Unde nihil contra naturam, nihil supra naturam fecerunt, sed praeter naturam, hoc est, praeter modum operationis naturae : quia hoc fecerunt subito quod natura facit paulatim.
Propter quod etiam quaedam sunt supra naturam, et quaedam contra naturam, et quaedam praeter naturam. Supra naturam sunt, quae infra activam potentiam et passivam non sunt, tamen in subjecta materia fiunt agente et operante potentia divina, quae supra naturam est : sicut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia ad Timotheum loquens de resurrectione : « Hæc quidam Græci contra naturam esse dicunt : secundum autem me et te supra naturam et ultra naturam sunt. » Contra naturam autem sunt, quae contra cursum consuetæ naturae videntur esse, ut quod virgo manens virgo pariat, et quod cæcus videat, et quod mortuus resurgat : hæc enim in potentia activa naturae et passiva non sunt, sed altiori potentia perficiuntur, quæ naturali ordine in natura subjecta facit quod vult, ut dicit Chrysostomus : dicit enim, quod miraculum est, quod sola divina voluntate perficitur. Præter naturam autem est, quod quamvis sub -potentia activa et passiva sit naturae, tamen non educitur in actum modo operationis naturae, sicut, Exodi, vii, 10 et seq., ubi de virga facti sunt serpentes, et de serpentibus virgæ, quæ natura paulatim facere potuit per causas seminales, quæ sunt in ipsa, sicut si putrefaciendo virgam, putrefactum per seminalia formantia ad serpentem sic ex virga serpens fieret, sicut in Alchimia Hermetis docetur generari basiliscus : hoc enim natura paulatim facit putrefaciendo virgam, et putrefactam deducendo ad serpentem. Magi autem sive malefici per incantationes dæmonum, qui subito discurrunt per elementa et subito in momento colligunt semina
Dicendum ergo, quod Deus facit contra naturam primo modo dictam in omnibus miraculis. Sed contra naturam secundo modo et tertio modo dicam numquam aliquid facit. Si enim faceret contra naturam secundo modo dictam, esset contrarius sibiipsi : et si faceret contra naturam tertio modo dictam, derogaret suæ institutioni et suæ ordinationi. Sic ergo nihil facit contra naturam, sed supra naturam, et præter naturam.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod virginem parere non est contra naturam nisi primo modo dictam, sed supra naturam est et præter naturam. Unde cum dicitur, virginem parere est possibile, eo quod omne verum est possibile, locutio est duplex : eo quod potest esse de re, vel de dicto. Si est de re, falsa est : sensus enim est, virgo manens virgo potestatem habet pariendi: et hoc falsum est. Beata enim Virgo pariendi potestatem in natura non habuit, sed Spiritus sanctus desuper veniens, ut dicit Damascenus, virtutem generativam ei attulit. Et beatus Gregorius dicit, quod « filius matri fecunditatem attulit, virginitatem non minuit, sed sacravit. » Si autem est de dicto, vera est : sensus enim est, quod hoc dictum possibile est esse verum, virginem parere est possibile : hoc enim verum fecit et demonstravit Deus potentia sua superiori. Et hoc accipitur ex ipsa serie Evangelii Lucæ, 1, 35, ubi principia hujus generationis activa ponit dicens : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
In quod dictum est, probatur per sequens quod additur de Augustino.
Ad id quod objicitur in contrarium, Adol
<--- Page Split --->
dicendum quod hoc dicitur res habere in se, vel in natura, quod ex potentia activa proprie producere potest ex passivo sibi subjecto secundum naturam ut uno solo motore et uno solo moto, ut paulo ante dictum est de his quae sunt in potentia in aliis. Sed hoc dicitur non habere in se, quod non habet nisi in potentia passiva, non physica, sed secundum quam subjicitur potentiae summae, ut faciat in ea quidquid vult Omnipotens : hoc enim non habet in se ut in ea et ut ex ea fiat, sed ut in ea et ex ea fieri possit superiori potentia.
4 object. Ad alia tria dicendum, quod procedent in sensu illo quo natura dicitur secundo et tertio modo dictis.
cesse : ergo me non fuisse Parisiis est impossibile. Si ergo de eo quod est me fuisse Parisiis, potest Deus facere me non fuisse Parisiis, tunc potest facere, quod necessarium sit impossibile, et sic potest convellere statuta et ordinationes suas.
- Adhuc, Augustinus in libro XXVI contra Faustum : « Quisquis ita dicit : Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint : non videt hoc se dicere : si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt, falsa sint. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, fuit et non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest : quia non est contrarius veritati '.»
IN CONTRARIUM hujus est, quod Sed contra.
MEMBRUM III.
Utrum impossibile per accidens sit Deo possibile ?
TERTIO quaeritur, Utrum impossibile per accidens sit Deo possibile ?
Et videtur, quod non.
Hieronymus : « Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam sive virginem. » Constat autem, quod corruptam esse incorruptam est impossibile per accidens. Ergo videtur, quod impossibile per accidens non potest mutare.
Adhuc. Quod transit in præteritum, simpliciter transit in non esse. Sed (sicut jam habitum est) non ens non potest Deus facere esse, ita ut ens et non ens sint simul : hoc enim exigeretur si impossibile per accidens posset mutare. Ergo videtur, quod non possit super impossibile per accidens.
Adhuc, Me fuisse Parisiis est ne-
Deus id quod est, potest facere non esse, et potest facere, quod non erit quod futurum est : ergo et in præterito potest facere, quod id quod fuit, non fuit.
Adhuc, Cum dicimus, Id quod fuit verum est fuisse, vel necessarium est fuisse, haec propositio vera est veritate creata : sed omne creatum potest Deus facere non esse : ergo potest facere non esse quod necesse est esse per accidens : ergo impossibile per accidens subjacet divinae potentiae sicut possibile.
Adhuc, Impossibile per se, possibile est potentiae divinae, ut paulo ante ostensum est : sed impossibile per se majus est quam impossibile per accidens : ergo multo magis impossibile per accidens potest mutare ut non sit impossibile potentia divina.
SOLUTIO. Ad hoc dixit Gilbertus Porresolutio. tanus, quod Deus potest super impossibile per accidens sicut super impossibile per se. Et ratio sua fuit, quia potentia Dei una et eadem est invariabilis in omni præterito, et in omni præsenti, et in omni futuro. Unde sicut aliquando po-
<--- Page Split --->
tuit non fecisse mundum, ita modo poterit, quod mundus factus non fuerit : et hoc etiam poterit in omne futurum.
Ad 1, 2 et 3. Et quod dicitur a Hieronymo et ab aliis quibusdam, quod non poterit facere, dicit quod eo tropo dicitur quo dicitur, quod non possit facere quod non ostendit se facere : non enim ostendit se mutasse impossibile per accidens.
Ad 4. Ad id quod objicitur de Augustino, dicit quod Deus potest facere, quod præteritum numquam fuerit præteritum, sicut potuit aliquando. Cum enim dicitur, quod factum non potest fieri, necessitas et impossibilitas non accipiuntur ex parte Dei, sed ex parte rei : et hæc necessitas non limitat potentiam divinam, quæ quantum in se est, modo-potest quod umquam potuit.
Sed sicut in antehabitis probatum est, Deus potest quod potentia est, et non quod est impotentia. Impotentia autem est facere contra ordinationem divinam, et statuta divini ordinis convellere : sed contra ordinationem divina veritatis est, mutare impossibile per accidens : non ergo Deus potest mutare impossibile per accidens. Et hoc probat Augustinus in libro XXVI contra Faustum : quia cum dicitur, me natum esse vel fuisse est necesse, hæc veritas in re non est : quia quod transit, non est, ut dicit Aristoteles in quarto Physicorum. Si ergo est in sententia et ordinatione rationis nostrae, et memoriae nostrae, ponamus quod deleatur a memoria per oblivionem, adhuc erit verum me natum fuisse : quia sicut dicit Anselmus, « præscitum fuisse non finitur in omne futurum, et præscitum fore non finitur ad omne præteritum. » Et tunc sententia hujus propositionis, me natum fuisse, non potest esse vera nisi in ordinatione et luce summa veritatis : et sic mutare eam, esset mutare ordinationem divinam : et hoc non potest Deus : quia impotentia est et derogatio divina veritatis et divina ordinationis. Unde secundum hoc impossibile
per accidens non subjacet potentiae divina.
Cujus rationem assignat Augustinus : quia id quod non est, sicut præteritum, non potest fieri non ens : non enim fit non ens nisi quod est ens. Si autem factum in præterito quod jam non est, fieret : tunc factum in præterito de non ente fieret non ens, et factum eo ipso quo factum est, non factum esset, et verum eo ipso quo verum est, falsum esset, quod est contra ordinationem veritatis divina, ut in præhabitis est ostensum. Et ideo hæc potentia divina non subjacent, ut probat prima pars objectionum.
Ad PRIMUM quod objicitur in contraAdol rium, dicendum quod non est simile de præterito, præsenti, et futuro : præsens enim et futurum subjecta sunt ordini naturae, supra quam potest Deus : præteritum autem transit ad immobilem ordinem veritatis divina, contra quam non potest Deus, sicut non potest contra seipsum.
Ad ALIUD dicendum, quod veritas Adc illius propositionis creata est, sed regulata ad immobilitatem veritatis increatae : et ideo sicut non potest contra regulam veritatis increatae, ita non potest contra rectitudinem veritatis de præterito. Ex hoc tamen non est impotens : quia hoc posse, impotentia est et perversitatis.
Ad ULTIMUM dicendum, quod quidam Ad. antiqui bene responderunt ad hoc, dicentes quod impossibilitas potest comparari ad esse, et potest comparari ad fieri. Si comparatur ad esse, impossibile per sec majus est quam impossibile per acccidens : quia impossibile per accidens, aliquando fuit possibile : impossibile autem per se, numquam fuit, nec est, nec erit possibile. Si autem ad fieri comparatur, impossibile per accidens, majus est impossibile quam impossibile per se : quia impossibile per se fieri non contrariatur nisi ordini naturae : impossibile autem per accidens fieri contrariatur ordini rationis divina.
<--- Page Split --->