QUÆSTIO LXXVII.
De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Secundo, Quæritur de conditionibus potentiae, secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia, quæ sunt universalitas, immensitas, perfectio in opere, secundum quam dicitur optime facere quidquid facit.
MEMBRUM I.
Utrum Deus dicatur omnipotens, quia universaliter omnia potest ?
Primo ergo quæritur, An dicatur omnipotens, quia universaliter omnia potest ?
Hoc enim disputat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLII, cap. Sed quæritur.
Et objicit sic :
Primo enim ostendit Deum sic dici omnipotentem, quia potest omnia, per Augustinum in libro Quæstionum veteris et novæ legis, cap. 6, qui sic dicit : « Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati ejus et justitiae. »
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Omnia quidem potest Deus, et potuit Deus cuncta facere simul, sed ratio prohibuit, id est, rationalis voluntas. »
Adhuc, Paulo ante habitum est, quod Deus omnipotens est potentiae plenitudine, sed non participatione. Potentiae autem plenitudo non est nisi omnia possit ; ideo ab hoc quod omnia potest, omnipotens dicitur.
In contrarium objicit Magister, et vised contra. detur ponere instantiam in tribus generibus actuum quos non potest Deus, scilicet in actibus corporalibus. Non enim potest ambulare, loqui, et hujusmodi quæ penitus a natura divinitatis sunt aliena, cum horum instrumenta nullatenus habere queat.
Secunda instantia est in actibus deformibus, ut in peccatis : non enim potest mentiri, non potest peccare. Ergo videtur, quod non omnia potest.
Tertia instantia est in actibus privativis sive defectivis. Et inducit Augustinum in libro de Symbolo sic dicentem : « Deus omnipotens non potest mori, vel falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Hæc utique et hujusmodi absit ut possit omnipotens. Si enim hujusmodi passionibus atque defectibus subjici posset, omnipotens minime foret. Et ideo monstratur omnipotens, quia ei hæc appropinquare non valent '. » Ex his omnibus infert, quod non omnia possit, sed quædam.
Sed si quis dicat hoc posse non esse potentiae, sed impotentiae, ut dicit Richardus in libro de Trinitate : absque
<--- Page Split --->
dubio colligitur, quod omnia potest quae cumque posse potentiae est.
Contra :
Currere, ambulare, constat quod potentiae est, et non impotentiae: non enim potest esse quod id quod est potentiae indicium in uno, impotentiae indicium sit in alio. Ergo videtur, quod adhuc cum haec non possit, quod non sit omnipotens.
Similiter, Objicitur de secunda instantia : videtur enim, quod posse peccare potentiae sit, et non impotentiae. Dicit enim Augustinus in libro de bono 1 : « Melior est natura quae peccare potest, quam quae non potest. » Sed melius in omnibus Deo attribuendum est. Ergo videtur, quod et Deus peccare possit, et quod peccare non sit impotentiae, sed melioris naturae.
Adhuc, Joan. vnt, 35, dicit Christus Judæis : Si dixero quia non scio eum, scilicet Patrem, ero similis vobls, mendax. Si Christus potuit et secundum divinitatem et humanitatem hoc dicere : ergo potuit esse mendax : sed quidquid Christus potuit et secundum divinitatem et secundum humanitatem, potentiae et non impotentiae fuit : ergo mentiri non est impotentiae, sed potentiae : et ita si Deus non potuerit mentiri, non omnia potest, nec omnipotens dicitur.
Similiter, De instantia tertia objicitur : videtur enim, quod Deus possit pati malum. Augustinus in primo libro de Libero arbitrio : « Duplex est malum, culpæ scilicet et pœnæ. » Mali culpæ Deus non est auctor, sed mali pœnæ. Malum ergo pœnæ subjacet potentiae. Si ergo non potest mori et infirmari, videtur non esse omnipotens.
Propter haec et his similia Magister in illo cap. Hic igitur diligenter considerantibus, dicit, quod secundum aliud quidem attenditur omnipotentia quam
secundum omnia posse. Dicit enim sic : « Diligenter considerantibus omnipotentia Dei secundum duo apparet, scilicet quod omnia facit quæ vult, et nihil omnino patitur, secundum utrumque Deus omnipotens verissime prædicatur. »
Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et littera : « Non potest Deus facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat ejus voluntati resistere, quin compleatur, aut aliquo modo impedire eamdem 1. »
Adhuc, Joannes Chrysostomus in homilia quadam in expositione symboli: « Omnipotens dicitur, quia in posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta : Omnia quaecumque voluit, fecit 2. Ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult possit. Unde, ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ? » Haec omnia inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLII.
Et objicitur contra hoc. Cum enim dicit Augustinus, quod non dicitur omnipotens, quia omnia possit facere : aut signum distribuit pro bonis tantum, aut pro bonis et malis. Si pro bonis tantum, sequitur quod Deus non omnia bona potest, quod falsum est. Si pro malis et bonis, iterum sequitur, quod aliquid sit quod Deus non possit, quod iterum valde inconveniens est
- Adhuc, Objicit Magister in Sententis : Si ideo dicitur omnipotens, quod quidquid vult potest, tunc animæ beata et Angeli omnipotentes dicentur, quia possunt quidquid volunt: beati enim sunt, et beatis omnia optata succedunt, ut dicit Augustinus : sed hoc falsum est : ergo et primum falsum, scilicet quod Deus ex hoc sit omnipotens, quia potest quidquid vult.
<--- Page Split --->
Adhuc, Videtur, quod simul ratio sit ex parte voluntatis, et ex parte potentiae : quia si vult omnia quae vult, et voluntatis ejus impediri non potest effectus : ergo ita dicetur omnivolens sicut omnipotens.
Si dicatur, quod mala subjacent potestati, non voluntati. CONTRA : Augustinus in Enchiridion : « Peccatores quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt : quantum vero ad omnipotentiem Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem ejus fecerunt, de ipsis facta est voluntas Dei 1. »
Adhuc, Augustinus in libro de Prædestinatione sanctorum : « Mali faciunt contra voluntatem Dei : sed in hoc ipso impletur voluntas Dei. » Ergo videtur, quod dicatur omnivolens sicut omnipotens.
Si quis dicat, quod potentia respicit bona et mala, voluntas autem bona tantum. Non solvit : quia sicut voluntas Dei ad bona determinatur, ita etiam potentia : Deus enim non potest facere mala : ergo adhuc relinquitur, quod dicatur Deus omnivolens sicut omnipotens.
evadat 2. » Dixerunt ergo antiqui, quod potentiae Dei subjecta sint bona et mala : et ideo dicitur omnipotens non omnivolens. CONTRA : Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit : vel sinendo ut fiat, sicut malum : vel ipse faciendo, ut bonum 3. » Ergo videtur, quod et mala et bona subjacent voluntati sicut potentiae : et ita
dicetur omnivolens sicut omnipotens.
- Si dicatur, quod voluntas signi est quae est respecu malorum, non voluntas beneplaciti. CONTRA : Sicut beneplacitum Dei est respecu bonorum faciendorum, sic beneplacitum Dei est respecu malorum ordinandorum : et sic adhuc relinquitur, quod voluntati beneplaciti subjecta sint et bona et mala sicut potentiae : et sic dicetur omnivolens sicut omnipotens.
SOLUTIO. Prænotanda est distinctio solutio. jamdudum a nobis in prehabitis posita in quaestione de nominibus quae dicuntur de Deo, et de his quae de Deo dici non possunt. Qædam enim sunt materialia, in ipsa sua ratione materiam corporalem et sensibilem concipientia. Quædam privativa, et quædam deformitatem et inordinationem importantia. Materialia, ut currere, ambulare, comedere, dormire, et hujusmodi, ad quæ nulla potest esse potentia nisi materialis, hoc est, quæ radicatur in materia sensibili. Et hæc propter suæ nobilitatis et spiritualitatis et simplicitatis eminentiam non potest Deus in se : eo quod hæc posse est infirmum posse, et de facili impeditur ab effectu. Hæc tamen potest Deus facere in aliis quibus dat posse ad hæc faciendum, sicut in hominibus : quia sine Deo nulla creatura aliquid potest. Privativa sunt quæ habitus nobiles privant, ut cæcum, surdum, mors, infirmitas, vincibilitas : et hæc propter excellentem virtutem divinam secundum omnem nobilitatis habitum Deo in se convenire non possunt, nec hæc sunt potentiae, sed impotentiae. Et hæc secundum quod sunt in nobis, duplicem habent considerationem scilicet in comparatione ad causam meritoriam quæ peccatum est : et sic hæc in nobis non sunt facta a Deo, sed a peccato : nec subjacent potentiae divinæ, quia sicut dicit Fulgentius super epi-
<--- Page Split --->
stolam ad Romanos : « Deus non potest facere unde opus suum fiat deterius. » Unde quod mors dissolutio est, habet ex eo quod ex nihilo factum est quod morti subjacet : sed quod inducta est super immortales, hoc est, potentes non mori, a peccato est, non a Deo.
Considerantur etiam ista secundum quod a justo judice malum culpæ per pœnam ordinante inflicta sunt. Et in hoc respectu sunt a Deo, et subjacent potentiae divinae secundum actum ordinationis, quæ facit hæc in aliis, et non in seipsa. Deformitatem autem et inordinationem importantia sunt peccata, quæ propter hoc quod Deus non nisi rectitudinis et veritatis et boni et ordinis principium est, non possunt cadere in Deum, nec possunt esse in ipso ab alio. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. de omnipotente, tractans illud Apostoli, II ad Timoth. ii, 13 : Negare seipsum non potest, dicit sic : « Suiiipsius negatio est casus à veritate. » Veritas autem existens est et ipse Deus : unde a veritate casus, est ab existente casus : ab existente autem non potest cadere Deus : quia non potest non esse : nec potest esse causa, quod existentia quæ ipse fecit, in nihilum conversa fiant non existentia : quia sic esset prævaricator. Ad Galat. ii, 18 : Si ea quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo. Hæc enim omnia summæ impotentiae sunt, et sicut dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : « Qui potest id quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest hoc, tanto magis adversitas et perversitas possunt in eum : » quanto autem magis adversitas et perversitas possunt in aliquem, tanto impotentior est : ergo a primo ad ultimum, quanto aliquis potest quod sibi non prodest nec expedit, tanto impotentior est.
His habitis, facile est respondere ad objecta.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnipotentia Dei a duobus determinantur, scilicet secundum quod est respectu possi-
bilis, et secundum quod est in potente. Secundum quod est respectu possibilis, sic determinatur ab universalitate, scilicet quod omnia possit quæcumque posse potentiae est, et non impotentiae. Secundum autem quod est in potente, tunc determinatur, quod potest quæcumque vult, ita scilicet quod non potest cogi, quod non potest impediri, quod sine indignitia materiae instrumenti exemplaris extra se respiciendi potest facere quæcumque vult : et sic solus Deus est omnipotens, et hoc intendit Augustinus.
Ad ALIUD dicendum, quod omnia potest Deus quæ facere potentiae sunt, et non impotentiae. Non enim esset rationabilis voluntas, si ea faceret quæ impotentiae sunt : et hoc intendit Augustinus, et non aliud.
Ad ALIUD dicendum, quod omnia potest vel in se vel in alio quæcumque potentiae sunt et non impotentiae : et hoc vocat Richardus potentiae plenitudinem. Quia facere ea quæ impotentiae sunt, non est potentiae plenæ, sed potentiae quæ impotentiae permixta est.
Ad INSTANTIAS quas ponit Magister, jam patet solutio. Corporalia enim quæ de facili impediuntur ab effectu, imperfectionem potentiae dicunt in potente : repugnant enim potentiae perfectissimæ : et ideo Deus ea non potest in se : quidquid tamen hæ dicunt potentiae in aliis, hoc totum fluit a perfectissima potentia divina : sed in Deo sunt secundum potentiae plenitudinem et causaliter, in creatura autem secundum potentiae participationem : et ideo secundum partem unicuique proportionabilem, et non secundum plenitudinem.
Ad ALIUD dicendum, quod hæc posse Ad objepotentiae est participativæ : sed hæc posse non est potentiae secundum plenitudinem dictæ, nisi causaliter, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod posse pecAd lije care nullo modo potentiae est, sed impotentiae maximæ, et perversæ potentiae quæ impotentiae permixta est : et ideo
<--- Page Split --->
Deus non potest peccare : et ex hoc non est impotentior, sed potentior est, ut dictum est.
Et ad dictum Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit, quod aliqua natura melior sit ex potentia peccandi propter ipsam peccandi potentiam, sed propter consequens : quia scilicet omne peccatum in libero arbitrio est, et omne quod liberi est arbitrii, potest facere quod vult : et omne quod potest facere quod vult, dominum habet suorum actuum : et propter hoc natura hoc habens, melior est quam illa quae non habet, ut vegetabilis, et brutalis. Vegetabilis enim subjacet necessitati : bruta autem, ut dicit Damascenus, aguntur potius quam agant. Unde propter libertatem agendi quod vult, naturam dicit esse meliorem, et non propter peccandi potestatem.
- AD ALIUD dicendum, quod nullo modo Christus vel Deus potuit mentiri vel peccare. Et quod dixit Christus : Si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax 1 : sensus est, si dicendo hoc, recessero a divinitate, quod tamen impossibile est : ero similis vobis, per hoc scilicet quod habebo potentiam permixtam impotentiae et perversitati : et sic per consequens ero mendax. Unde ex hypothesi impossibili procedit verbum Christi. Dicit enim Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa, quod « peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam 2. » Et id quod objicitur, quod Christus potuit dicere hoc, id est, syllabas et litteras proferre, dicendum quod prolatio duplex est, scilicet vocis articulatae simpliciter sive materialiter : et hoc modo Christus potuit proferre verba. Et est prolatio vocis articulatae et litteratae secundum ordinem ad rei significationem : et hoc modo Christus vel etiam Deus haec verba proferre non potuit : quia non potuit inten-
dere mentiri. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Ad Titum, 1, 1 et 2 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est, in spem vita aeterna, quam promisit qui non mentitur Deus.
AD ALIUD dicendum, quod talia privaAd object.4. tiva et defectiva expresse dicunt impotentiam, et derogant ex seipsis potentiae dictae secundum plenitudinem : et ideo in Deum cadere non possunt. Sed secundum quod sunt in nobis ut inflicta a judice : sic attestantur judiciariae potestati, et sunt a Deo subjecta potentiae divina, et non aliter : sic enim, ut dicit Augustinus 3, commendant justitiam divinam.
AD ALIUD dicendum, quod illo modo Ad object.5. determinatur divinae potentiae eminentia et plenitudo, prout est in Deo potente, qui nec cogi nec impediri nec contraria pati potest, nec indiget aliquo ut materia subjecta sive instrumento sive exemplari extrinseco ad quod respiciat, sicut paulo ante determinatum est.
AD ALIUD dicendum, quod dictum AuAd object.6. gustini tenendum est sicut jacet : quia determinat omnipotentiam per universalitatem in comparatione ad objecta, et secundum perfectionem secundum quod est in potente Deo.
SIMILITER etiam accipiendum est diAd object 7. ctum Chrysostomi : sed hoc determinat perfectionem potentiae ex parte potentis.
Ad aliud dicendum, quod signum distributivum pro omnibus distribuit quae facere posse est, et quae facere potentiae est et non impotentiae : unde etiam pro malis distribuit secundum potentiam ordinationis quae est circa mala, quae est judicium judiciariae potestatis, ut dictum est : non enim posset comprimere mala et ordinare, nisi esset perfectus in judiciaria potestare. Eccli. VII, 6 : Noli qua-
<--- Page Split --->
rere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in equitate tua.
Ad object.8. Ad aliud dicendum, quod Angeli et anima beata possunt quidquid volunt, non simpliciter fieri, sed cum hac determinatione, quidquid volunt a se fieri. Multa autem volunt simpliciter fieri, quae non possunt: sicut verbi gratia, volunt omnes homines salvos fieri, sed tamen salutem omnium facere non possunt: sed Deo convenit, quod fiat omne quod vult fieri, sive per se, sive per alium.
Ad object 9. Ad aliud dicendum, quod non dicitur omnivolens sicut omnisciens et omnipotens: quia voluntas ejus cum effectu et sine impedimento contrarii non refertur ad omne volitum sive voluntabile, ut dicit Damascenus, sicut potentia refertur ad omne possibile, et scientia ad omne scibile. Omne enim bonum possibile vult Deus: tamen multa bona quae vult et quae possibile est esse, non vult cum effectu: et in multis eorum multa occurrunt impedimenta quae Deus non vult: et ideo omnivolens dici non potest. Sed in possibilibus et scibilibus nullum invenit impedimentum, quin omnia possit vel ordinando, vel faciendo, et omnia sciat et bona et mala.
Ad aliud dicendum, quod potentia Dei faciens et ordinans omnia comprimit sub voluntate Dei vel spontanea vel victa vel coacta: sed haec non est voluntas Dei antecedens, ut dicit Damascenus, sed consequens ex opere nostro causata: vo-
luntate enim antecedente Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum, ut dicitur, Sapientiae, 1, 13. Et ideo voluntate antecedente non potest dici omnivolens.
PER HOC patet solutio ad sequens dictum Augustini, quod voluntas Dei quae impletur in malis quando puniuntur, est voluntas consequens, non antecedens, et est voluntas secundum quid, hoc est, ex opere nostro, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod illa responsio non est sufficiens, sicut probat objec tio : sed ratio quare non dicitur omnivolens, est quae dicta est.
Ad aliud dicendum, quod potentiam Dei nemo contumax evadere potest, nec etiam voluntatem consequentem : sed voluntas antecedens ex parte voliti non ex parte volentis Dei, multa accipit impedimenta quae non vult Deus : et ideo omnivolens dici non potest.
Ad aliud dicendum, quod omnia subjacent voluntati signi, quae est permissio : sed in illis multa fiunt contra voluntatem Dei antecedentem : secundum autem voluntatem antecedentm oporteret, quod esset omnivolens, si omnium volens diceretur.
Ad ultimum dicendum, quod voluntate 10 be nep laci ti vult Deus ordinare mala : sed ad hoc non requiritur, quod nihil fiat in malis ordinatis quod sit contra voluntatem Dei antecedentem, quin potius multa fiant in eis contraria voluntati divinae, quamvis in ipsis ord inative voluntas divina fiat.
<--- Page Split --->